Part 5
`Est in Carphatio Neptuni gurgite vates caeruleus Proteus, magnum qui piscibus aequor et iuncto bipedum curru metitur equorum. Hic nunc Emathiae portus patriamque revisit Pallenen, hunc et Nymphae veneramur et ipse grandaevus Nereus; novit namque omnia vates, quae sint, quae fuerint, quae mox ventura trahantur; quippe ita Neptuno visum est, immania cuius armenta et turpes pascit sub gurgite phocas. Hic tibi, nate, prius vinclis capiendus, ut omnem expediat morbi causam eventusque secundet. Nam sine vi non ulla dabit praecepta, neque illum orando flectes; vim duram et vincula capto tende; doli circum haec demum frangentur inanes. Ipsa ego, te, medios cum sol accenderit aestus, cum sitiunt herbae et pecori iam gratior umbra est, in secreta senis ducam, quo fessus ab undis se recipit, facile ut somno adgrediare iacentem. Verum ubi correptum manibus vinclisque tenebis, tum variae eludent species atque ora ferarum Fiet enim subito sus horridus atraque tigris squamosusque draco et fulva cervice leaena, aut acrem flammae sonitum dabit atque ita vinclis excidet, aut in aquas tenues dilapsus abibit. Sed quanto ille magis formas se vertet in omnes, tanto, nate, magis contende tenacia vincla, donec talis erit mutato corpore, qualem videris, incepto tegeret cum lumina somno.
Haec ait et liquidum ambrosiae defundit odorem, quo totum nati corpus perduxit; at illi dulcis compositis spiravit crinibus aura atque habilis membris venit vigor. Est specus ingens exesi latere in montis, quo plurima vento cogitur inque sinus scindit sese unda reductos, deprensis olim statio tutissima nautis; intus se vasti Proteus tegit obice saxi. Hic iuvenem in latebris aversum a lumine Nympha collocat; ipsa procul nebulis obscura resistit. Iam rapidus torrens sitientes Sirius Indos ardebat, caelo et medium sol igneus orbem hauserat; arebant herbae et cava flumina siccis faucibus ad limum radii tepefacta coquebant: cum Proteus consueta petens e fluctibus antra ibat; eum vasti circum gens umida ponti exsultans rorem late dispergit amarum. Sternunt se somno diversae in litore phocae. Ipse, velut stabuli custos in montibus olim, vesper ubi e pastu vitulos ad tecta reducit, auditisque lupos acuunt balatibus agni, considit scopulo medius numerumque recenset. Cuius Aristaeo quoniam est oblata facultas, vix defessa senem passus componere membra cum clamore ruit magno manicisque iacentem occupat. Ille suae contra non immemor artis omnia transformat sese in miracula rerum, ignemque horribilemque feram fluviumque liquentem. Verum ubi nulla fugam reperit fallacia, victus in sese redit atque hominis tandem ore locutus: `Nam quis te, iuvenum confidentissime, nostras iussit adire domos? Quidve hinc petis?' inquit. At ille: `Scis, Proteu, scis ipse; neque est te fallere quicquam sed tu desine velle. Deum praecepta secuti venimus hinc lapsis quaesitum oracula rebus. Tantum effatus. Ad haec vates vi denique multa ardentes oculos intorsit lumine glauco et graviter frendens sic fatis ora resolvit.
Non te nullius exercent numinis irae; magna luis commissa: tibi has miserabilis Orpheus haudquaquam ob meritum poenas, ni fata resistant, suscitat et rapta graviter pro coniuge saevit. Illa quidem, dum te fugeret per flumina praeceps, immanem ante pedes hydrum moritura puella servantem ripas alta non vidit in herba. At chorus aequalis Dryadum clamore supremos implerunt montes; flerunt Rhodopeiae arces altaque Pangaea et Rhesi mavortia tellus atque Getae atque Hebrus et Actias Orithyia. Ipse cava solans aegrum testudine amorem te, dulcis coniunx, te solo in litore secum, te veniente die, te decedente canebat. Taenarias etiam fauces, alta ostia Ditis, et caligantem nigra formidine lucum ingressus manesque adiit regemque tremendum nesciaque humanis precibus mansuescere corda. At cantu commotae Erebi de sedibus imis umbrae ibant tenues simulacraque luce carentum, quam multa in foliis avium se milia condunt vesper ubi aut hibernus agit de montibus imber, matres atque viri defunctaque corpora vita magnanimum heroum, pueri innuptaeque puellae, impositique rogis iuvenes ante ora parentum, quos circum limus niger et deformis harundo Cocyti tardaque palus inamabilis unda alligat et noviens Styx interfusa coercet. Quin ipsae stupuere domus atque intima Leti tartara caeruleosque implexae crinibus angues Eumenides, tenuitque inhians tria Cerberus ora atque Ixionii vento rota constitit orbis. Iamque pedem referens casus evaserat omnes; redditaque Eurydice superas veniebat ad auras, pone sequens, namque hanc dederat Proserpina legem, cum subita incautum dementia cepit amantem, ignoscenda quidem, scirent si ignoscere manes. Restitit Eurydicenque suam iam luce sub ipsa immemor heu! victusque animi respexit. Ibi omnis effusus labor atque immitis rupta tyranni foedera, terque fragor stagnis auditus Avernis. Illa, Quis et me, inquit, miseram et te perdidit, Orpheu, quis tantus furor? En iterum crudelia retro Fata vocant, conditque natantia lumina somnus. Iamque vale: feror ingenti circumdata nocte invalidasque tibi tendens, heu non tua, palmas! dixit et ex oculis subito, ceu fumus in auras commixtus tenues, fugit diversa, neque illum, prensantem nequiquam umbras et multa volentem dicere, praeterea vidit, nec portitor Orci amplius obiectam passus transire paludem. Quid faceret? Quo se rapta bis coniuge ferret? Quo fletu Manis, quae numina voce moveret? Illa quidem Stygia nabat iam frigida cumba. Septem illum totos perhibent ex ordine menses rupe sub aeria deserti ad Strymonis undam flesse sibi et gelidis haec evolvisse sub antris mulcentem tigres et agentem carmine quercus; qualis populea maerens philomela sub umbra amissos queritur fetus, quos durus arator observans nido implumes detraxit; at illa flet noctem ramoque sedens miserabile carmen integrat et maestis late loca questibus implet. Nulla Venus, non ulli animum flexere hymenaei. Solus Hyperboreas glacies Tanaimque nivalem arvaque Rhipaeis numquam viduata pruinis lustrabat raptam Eurydicen atque inrita Ditis dona querens; spretae Ciconum quo munere matres inter sacra deum nocturnique orgia Bacchi discerptum latos iuvenem sparsere per agros. Tum quoque marmorea caput a cervice revulsum gurgite cum medio portans Oeagrius Hebrus volveret, Eurydicen vox ipsa et frigida lingua ah miseram Eurydicen! anima fugiente vocabat: Eurydicen toto referebant flumine ripae.
Haec Proteus, et se iactu dedit aequor in altum, quaque dedit, spumantem undam sub vertice torsit. At non Cyrene; namque ultro adfata timentem:
`Nate, licet tristes animo deponere curas. Haec omnis morbi causa; hinc miserabile Nymphae, cum quibus illa choros lucis agitabat in altis, exitium misere apibus. Tu munera supplex tende petens pacem et faciles venerare Napaeas; namque dabunt veniam votis irasque remittent. Sed modus orandi qui sit, prius ordine dicam. Quattuor eximios praestanti corpore tauros, qui tibi nunc viridis depascunt summa Lycaei, delige et intacta totidem cervice iuvencas. Quattuor his aras alta ad delubra dearum constitue et sacrum iugulis demitte cruorem, corporaque ipsa boum frondoso desere luco. Post, ubi nona suos Aurora ostenderit ortus, inferias Orphei Lethaea papavera mittes et nigram mactabis ovem lucumque revises: placatam Eurydicen vitula venerabere caesa.
Haud mora; continuo matris praecepta facessit; ad delubra venit, monstratas excitat aras, quattuor eximios praestanti corpore tauros ducit et intacta totidem cervice iuvencas. Post, ubi nona suos Aurora induxerat ortus, inferias Orphei mittit lucumque revisit. Hic vero subitum ac dictu mirabile monstrum adspiciunt, liquefacta boum per viscera toto stridere apes utero et ruptis effervere costis, immensasque trahi nubes, iamque arbore summa confluere et lentis uvam demittere ramis.
Haec super arvorum cultu pecorumque canebam et super arboribus, Caesar dum magnus ad altum fulminat Euphraten bello victorque volentes per populos dat iura viamque adfectat Olympo. Illo Vergilium me tempore dulcis alebat Parthenope studiis florentem ignobilis oti, carmina qui lusi pastorum audaxque iuventa, Tityre, te patulae cecini sub tegmine fagi.