Part 35
Ecclesia, in qua monumentum Domini stat, dicitur ecclesia sancti sepulchri; ecclesia, ubi est medium mundi, juxta rupem Calvariae, dicitur ecclesia golgathana; ambae dictae ecclesiae simul dicuntur Anastasis, i. e. ecclesia resurrectionis Domini. Est autem in veritate non nisi una ecclesia, et navis, continens sanctum sepulchrum, dicitur ecclesia sancti sepulchri. Et chorus illius ecclesiae dicitur ecclesia golgathana, quae est in loco Golgatha. Est autem ecclesia grandis et pretiosa, et si nihil esset, nisi navis ecclesiae, in quo dominicum sepulchrum stat, faceret per se magnam ecclesiam secluso choro. Nam ecclesia illa, secluso choro, rotunda est, magnis columnis marmoreis per circuitum fulcita, habet autem per diametrum de columna ad columnam LXXIII pedes, et a tergo columnarum usque ad murum templi pedes XXX. Et illud spatium per gyrum se extendit, et transitum facit inter columnas et parietem templi sive murum cingentem templum. Hic transitus supra est testudinatus, quae testudo ab una parte dependet super columnas (#132 A#) praedictas, ab alia innititur parieti templi sive muro circulari. Super illam autem testudinem olim erat circularis transitus communis, et altaria, et juxta portam templi est ascensus per lapideum gradum ad superiora. Nunc vero sunt superius habitacula et chori, per intermedios muros divisi, in quibus Christiani de aliis ritibus sua officia peragunt. De columna vero ad columnam ducti sunt arcus, super quos ulterius murus in altum consurgit usque ad tectum, in quo sunt fenestrae, per quas de testudine circulari est respectus in ecclesiam, et super sepulchrum Domini. Porro, suprema pars illius rotundae ecclesiae non habet lapideam testudinem, sed ligneam de trabibus cedrinis fabrefactam, ita tamen, quod in loco culminis trabes a muro ascendentes inclinati contra se invicem conveniunt in circulo magno, et aperturam rotundam faciunt, per quam lumen per totum templum spargitur, et directe sub ipsa apertura stat monumentum domini expositum coeli impressionibus. Ut patet supra fol. 127. A. Ipsae autem trabes et asseres ab exteriori parte versus coelum sunt plumbo tecti, interius vero sunt depicti coloribus, parietes vero sub tecto et sub arcu[TR237] sunt de opere musaico, depicti cum figuris novi testamenti, sed propter vetustatem perit illa pretiosissima figura, nec est qui decidentia renovet. Per circuitum illius ecclesiae rotundae sunt multae capellae, ut patuit in processione. In ejus medio est monumentum dominicum. Ad orientem ejus est chorus magnus et pulcher, ad quem directe respicit ostium sancti sepulchri, et stat ostium contra ostium. In medio chori est rotunditas magna et alta, sursum camerata et testudinata supra locum, ubi est mundi medium, in cujus summitate ad extra est ascensus, ubi videtur in experientia ibi esse mundi medium, ut dixi supra fol. 117. B. Chorum illum Graeci tenent, et juxta altare est sedes patriarchalis marmorea, in qua antiquissimis litteris latinis est scriptum: Crucifixum in carne laudate, et sepultum propter nos glorificate, resurgentemque a mortuis adorate. Super locum vero, ubi crux fixa fuit, scriptum esse dicit Magister in Specul. hist. sic: o Theos, i. e. Deus. Basilevs imon i. e. rex noster. Pro aeonon. i. e. ante saecula. Ergase i. e. operatus est, fecit. Sophias i. e. salutem. En meso i. e. in medio. Tisgis i. e. terrae. In hac ecclesia sunt supra et infra, extra et intra, multae capellae prophanatae, in quibus olim ardebant lampades, et fulgebant auro altaria et vitreis fenestris. Sed nunc lampades nullae, altaria diruta, et fenestrae obstructae et lapidibus obturatae. Major enim pars fenestrarum obstructa est lapidibus, et omnia ostia obturata sunt demto uno, cujus claves Sarraceni habent, per quod est ingressus. Ad occidentalem partem ascenditur per gradus ad quoddam ostium fortiter clausum, per quod Maria aegyptiaca conabatur ingredi, sed repulsa fuit, quousque se emendaturam devovit, ut patet in vitis patrum clare. (#B#) Propter fenestrarum et ostiorum obturationem est ecclesia tenebrosa, sed pavimentum totius ecclesiae est aequale, et de polito marmore, ita, quod etiam in tenebris ambulans non offendit. In una parte ecclesiae extra murum est cisterna magna, optimas habens aquas, pro custodibus templi. Et ab alia parte est etiam exitus in quandam curiam non tecto opertam, et altis muris circumdatam, in qua sunt loca honesta ad opus naturae agendum. Haec ecclesia habet annexam turrim altam, de albo lapide marmoris erectam, in qua olim pendebant campanae, quarum ligna et trabes adhuc videntur superius, in quibus pependerunt. Sed perdita Hierosolyma campanas omnes dejecerunt, non enim sustinent campanas pagani de ritu Machometi, quia in Alcorano eorum praeceptum habent, quod non utantur campanis ad Dei servitium, nec sustineant. Et tamen dicitur, quod libenter pulsum earum audiant. Sed solum ideo non habent, ne nobis essent conformes. Quod maledictus Machometus ubique praecavit.
Haec turris prima apparet ante omnia, venienti de Bethania in Jerusalem, sicut saepe consideravi. Limen super ecclesiae ostium est de candidissimo marmore, et ab extra est sculptum imaginibus de ingressu Domini super asinam in Jerusalem; et de illo, quomodo ementes et vendentes ejecit de templo; et de resuscitatione Lazari. Veruntamen imagines sunt violenter destructae, et mutilatae membris. Super ecclesiae valvas fuerunt haec metra inscripta lapidibus quae tamen ego videre non potui:
Anno milleno centeno quo minus uno, Quindecies Nilo jam phoebi lumine tacto, Vitae plus sacrae studio quam mitigare acre, Jerusalem Franci capiunt virtute potenti.
Columnae marmoreae pretiosissimae stant in atrio templi, sustentantes limen, et porticum ornantes. Si quis autem cupit videre formam hujus templi, videat peregrinale magnifici domini et ingenui viri, Domini Bernhardi de Braitenbach, ecclesiae metropolitanae moguntinensis decani, et ibi depictam ejus effigiem adeo clare intuebitur, ac si in atrio ecclesiae staret et videret.
Quomodo Anastasis est communis omnibus Christianis, et quomodo peregrini numquam intromittuntur, nisi dent tributum templi, et de modo ingrediendi templum, et de multiplici secta in templo.
Quarto et ultimo videndum est de inhabitantibus templum praedictum, et qui sint, qui in eo Officia sua peragunt, et circa hoc videbimus rem horribilem et monstruosam. Est enim modo (factum) hoc templum ad modum archae Noae, in qua omnium bestiarum, mundarum et immundarum differentiae, demtis piscibus. Sic et ibi nullus piscis, i. e. nullus aquis infidelitatis immersus, nullus idololatra, nullus Christum absolute negans, habet locum, nec in eo subsistendi locum inveniet, sicut nec (#133 A#) extra aquam. Sed solum Christicolae ibi manent, et hoc sive sint mundi fidei veritate, sive immundi haeretica pravitate, vel sive sint domestici catholica veritate, sive indomati et silvestres schismatica diversitate. Quaecumque enim gens Christum pro Deo colit, quocumque modo illud credat, sive credat coaeternum et coaequalem patri, sive non, creatorem aut creaturam puram, hominem verum aut phantasticum, passum aut non passum, mortuum aut non mortuum, sacramentorum vim, aut nullam, Papam esse vicarium Christi aut non, singuli reperiunt in templo hoc sibi similes, et ingredi sinuntur. Et si hodie aliqua gens veniret, adeo horribili haeresi infecta, ita quod nulli in sancta ecclesia illa eam ad sua Officia vellente admittere, Soldanus proprium chorum et habitationem eidem in illa ecclesia daret, etiam si crederet, Christum non fuisse hominem, sed bestiam, dummodo Christum dicat suum Deum esse. Nemo ibi excluditur, nullus repellitur; quicumque solvit Sarracenis tributum templi, pro ingressu quinque ducatos, ille ingreditur, quantumcunque immundus sit. Nec alicui Christiano templum aperiunt, nisi solutis quinque ducatis; et in hoc non parcunt nec fratribus montis Syon, quos non intromittunt, nisi soluto tributo; demto tempore, quo peregrini sunt in Jerusalem, cum quibus gratis intromittuntur. Et tempore absentiae peregrinorum non possunt mutare custodes templi, sed illi, qui cum peregrinis intromissi fuerunt, et custodes deputati sancti sepulchri, manent semper usque ad adventum peregrinorum. Nec fratres positi custodes exire possunt, nec alii fratres intrare, nisi velint solvere tributum. Et si volunt mutare custodes, oportet solvere tributum.
Verum bis in anno patefaciunt valvas templi, et gratis omnes Christianos intromittunt. Scilicet in Parasceve usque ad secundam feriam paschae; et in vigilia inventionis sanctae crucis usque ad vesperas sequentis diei. Et in illis diebus est templum repletum viris et foeminis, de omnibus mundi regionibus, et est tumultus magnus et compressio prae multitudine. Et ibi tunc audiuntur omnia idiomata mundi, et forum pretiosissimarum rerum et cararum fit tunc in ecclesia. Demtis ergo praefatis duobus temporibus numquam nisi auro dato aperitur illa ecclesia. Non sicut erat olim, dum alia erant tempora. Sed catholici Christiani semper et omni hora intrare gratis poterant, nec admittebatur quovis modo haereticus aut schismaticus in illam ecclesiam, nec pro pretio, nec gratis. Sed capto sepulchro Domini captivi sunt peregrini, ita quod non possunt in Jerusalem quidquam agere, nisi quod placet Sarracenis.
Porro, ante paucos annos erat sic consuetudo, quod Sarraceni mane in ortu solis ecclesiam aperiebant, eosque usque ad vesperas inclusos retinebant, et in occasu solis ejiciebant. Et hoc fuit tolerabile. Sed hodie contrario modo fit, sero enim nobis aperiunt, et mane nos ejiciunt. Et hoc est multum durum et molestum, quia noctibus illis, quibus in templo sumus, parum aut certe nil quiescimus, et hoc propter crebram locorum sanctorum visitationem et cricuitionem, et propter divinorum Officiorum continuationem, et propter ululatum et clamores mirabiles orientalium Christianorum, qui tota nocte ecclesiam clamoribus male sonantibus implent, et propter mercatorum negotiationes, et ultimo propter excessivam multitudinem pulicum (#B#), qui in pavimento undique saltant, et ubicumque homo ponit se ad dormiendum vel ad orandum, statim plenus est pulicibus, nec quiescere potest. Unde autem veniant nescio, nisi forte ex natura marmoris procreantur, vel custodes templi eos nutriunt et non occidunt. Post illos autem nocturnos labores et inquietudines statim expulsis nobis de templo cogimur ad alia loca visitanda transire, et iterum laborare, et ita peregrini nimis attenuantur vigiliis, jejuniis, et laboribus, et vix conceditur eis tempus modicum manducandi. Et ideo gravis modus nunc est quoad hoc, quamvis aliis respectibus melius sit illud, quam aliud. Ego enim multo libentius volo per noctem esse in ecclesia clausus, quam per diem.
De diversis hominum generibus in ecclesia sancti sepulchri habitantibus.
Sicut diversitas creaturarum decorat universum et creatorem mirabilem et perfectum ostendit, sic diversitas gentium, morum, linguarum et rituum plurimum decoraret ecclesiam catholicam, et Redemtorem nostrum mirabilem et perfectum ostenderet, si inter illa odiosa perversitas gentilium, haereticorum, et schismaticorum minime invenirentur, quamquam etiam ex ipsis mirabilis Deus et perfectus ostendatur. Ecclesia sancti sepulchri pulchrior est cunctis ecclesiis mundi ex diversitate gentium in ea Deum laudantium, redditur tamen deformis et monstruosa ex erroribus horribilibus intrantium eam. Olim enim ingrediebantur Christiani de toto mundo, et omnibus linguis sine erroribus, sine perfidiis, sine superstitionibus Deum colere volentibus, et non intromittebantur excommunicati, schismatici, haeretici praescisi, quibus iam, heu, templum plenum est, quibus ipsa basilica sordet. Sunt autem VII differentiae Christianorum in hoc templo, quorum quaelibet habet suam propriam sectam, proprium ritum, proprium chorum, cum diversis erroribus et damnosis etiam in substantialibus fidei. De quorum erroribus longum nimis esset hic dicere. Si cui autem placet aliquid de his videre, legat peregrinale domini decani moguntinensis ecclesiae, quod loco sui confecit venerabilis sacrae theologiae professor egregius, Pater Martinus Röth, Conventus phorcemensis Ordinis Praedicatorum, qui, uti vir doctus, multa de erroribus habitantium in Jerusalem gentium accurate disseruit per longum in eodem peregrinali. Ego vero ad posterius nihil, vel parum de his tangam, sed tantum quae loca templi sancti occupent gentes illae, brevius dicam.
De Latinis catholicis.
Latini Christiani primi et veri catholici, qui a Sarracenis nominantur Franci, hoc templum inhabitant, et sunt orthodoxi fide, devoti professores, viri religiosi, fratres minores, qui Conventum habent, ut dictum est, in monte Syon, multorum fratrum, (#134 A#), XXIIII scilicet, vivuntque sub[TR238] regulari sui Ordinis institutione, de eleemosynis devotorum peregrinorum illuc ex terris Christianorum venientium, et aliorum quorundam principum fidelium, qui sacrorum locorum devotione et pietate christiana moti annuas suas illis transmittere eleemosynas non negligunt. Nam felicis recordationis quondam dux Burgundiae Philippus censu annuo mille ducatorum subsidio, dum vixit, pro sua salute ad loca sancta contulit devotione ac fratrum Deo ibi servientium sustentatione. Quod et filius ejus Carolus, dum fuit in humanis, etiam fecit. Sed et successor ejus modernus, Dominus illustrissimus et victoriosus, dux Austriae et Burgundiae Maximilianus, nunc recenter rex gloriosissimus Romanorum creatus, ipsum idem suorum imitatur exemplum praedecessorum in ducatu Burgundiae, transmittens fratribus consueta subsidia. De his fratribus et eorum Conventu vide in visitatione locorum montis Syon inter septa monasterii, sub die XIII. hujus mensis, et singulariter fol. 96. B. et fol. 108. B.
Hi fratres loco Latinorum omnium ponunt ad minimum tres de suis in ecclesiam sancti sepulchri, sanctissimi monumenti custodes, qui die ac nocte manent et totum corpus ecclesiae romanae et latinae repraesentant, quibus fratres montis Syon necessaria per foramina portae ecclesiae porrigunt. Habent autem in ipso templo potissima et sanctissima loca. Nam claves dulcissimi Domini Jesu sepulchri et speluncae ipsi habent, ipsumque apierunt et claudunt, cui volunt, et in eo Missas celebrant, quando placet. Nec audent sacerdotes aliarum sectarum in eo celebrare, nisi de Latinorum expressa requisitione et licentia. Qualiter autem haec tam insignis potestas super sanctissimum Domini monumentum ad nos Latinos devenerit, longum esset dicere. Non multum tempus est elapsum, quod Georgici dominabantur et regebant dominicum sepulchrum. Et est mirum, quod alii Christiani aliarum sectarum sustinent Latinorum potestatem, cum de nulla secta sub religione christiana tam pauci habitent in Jerusalem, sicut de Latinis, et dum sint magis difformes vita, moribus, vestitu et lingua ipsis Sarracenis, quam quicunque alii Christiani. Insuper inter lampades, quae semper ardent in sancto sepulchro tres sunt Latinorum, quas nutriunt oleo et igne; reliquae sectae nutriunt alias XVI. Habent etiam Latini capellam beatae Virginis, de qua supra fol. 110. B. Et ibi celebrant, et horas suas perficiunt in ea. Et retro capellam habent locum amplum pro dormitione, coctione, commestione, et naturae exoneratione. In illa capella tres nutriuntur lampades ardentes. In monte Calvariae habent Latini proprium altare, et tres lampades super rupem crucis Christi ardentes. In loco inventionis crucis Christi habent altare unum, et unam lampadem ardentem in specu, ubi crux Christi inventa fuit. In loco (#B#) inunctionis corporis Domini de cruce depositi habent unam lampadem ardentem.
Cum Latinis adhuc communicant Bohemi in Jerusalem, et quando ad loca sancta veniunt, cum Latinis manent, et a Latinis divinae percipiunt, quamvis a romana ecclesia discesserint, et haereses in dies magis et magis crescant. Sed et Glagolae nobiscum sunt, quamvis Missas latinas non legant sed in sua materna lingua, quia ordines sacros Romae percipiunt, nec sunt haeretici.
Graeci quid habeant in templo sancti sepulchri.
Graeci habent praecipuum sanctae ecclesiae illius locum, chorum et caput totius Anastasis. Hi Graeci in primitiva ecclesia fuerunt celebres et famosi in fide, praeclaras civitates et insignes ecclesias quatuor patriarchales, Antiochenam, Jerosolymitanam, Alexandrinam, et Constantinopolitanam, per multa tempora sub ecclesiastica obedientia possidentes. A qua tandem recedentes in errores pessimos ceciderunt usque in blasphemiam spiritus sancti, et contra sacramentorum ritum, et contra ecclesiae romanae potestatem. Aliquotiens autem rationibus convicti ad ecclesiae gremium redierunt, sed XII vicibus relapsi nunc obstinati[TR239] cum Turcis et Sarracenis vivunt, et Latinos, si quo modo possunt, sine misericordia persequuntur. Nunquam Turci et Sarraceni tantum crevissent, si illi Graeci proditores non fuissent. Orientales alii Christiani dudum reducti ad ecclesiae unitatem fuissent, et hodie reduci possent faciliter, si Graeci infidi et superbi non obsisterent, et reductos seducerent. His tamen malis non obstantibus ecclesiam illam sanctissimam sepulchri dominici ingredi praesumunt, et qui malitiae caput sunt, caput ecclesiae injuste sibi usurparunt, et chorum cum altari summo possident hodie, et multas lampades ante altare accensas[TR240] servant. Habent etiam carcerem Domini, de quo dixi fol. 112 A., in quo unum habent altare cum una lampade ardente. In monte Calvariae duo habent altaria, quia Georgici, qui ipsum montem possident, sunt de secta eorum. In capella S. Helenae sub terra habent unam ardentem lampadem. Locum etiam divisionis vestium Christi habent, et in eo altare et unam lampadem. Et tantum de illis.
Georgici, quales Christiani sint, et quae loca habeant in ecclesia sancti monumenti.
Georgici, qui et Nubiani dicuntur, et Christiani de cinctura ut in plurimum vocantur, sunt de remotis valde partibus a terra sancta, viri bellicosi, qui etiam mulieres ad bellandum instruunt. Hi Christiani sunt, sed per omnia erroribus depravati, sicut Graeci. Possident autem in templo sancti sepulchri montem Calvariae, et semper juxta rupem sanctam habent, custodem ibi inclusum. Hunc locum sanctum non diu habuerunt, sed tantum[TR241] ab annis XV. Obtulerunt enim regi Aegypti, Soldano, munera, qui inde ejecit Armenos et (#135 A#) induxit Georgicos. Habent etiam locum et specum inventionis sanctae crucis, et tres in eo lampades, quas tamen raro accendunt. Habent etiam capellam sub monte Calvariae, in qua reges Jerusalem latini sunt sepulti. Ut patuit supra fol. 117 A.
De Jacobitis haereticis.
Jacobitae sunt etiam in templo, et possident in suis terris multa regna orientis. Sunt autem singulares heretici, in multis damnabiliter errantes. Circumcisionem servant; et pueros ad ubera matris pendentes sub utraque specie communicant; et circa Christi humanitatem multipliciter errant. Hi habent parvam capellam annexam dominico monumento, in qua habetur altare et lampades. Locum etiam inunctionis Domini possident, in quo VII habent lampades ardentes.
De Christianis de India, Abissinis.
Abassini, sive Christiani de India, sub abbate degentes, templum nostrum sancti sepulchri etiam possident. Sunt autem vitae valde austerae, pauperes, et multorum errorum. Laici eorum studiose ad Missam conveniunt in solennibus, et tunc omnes utriusque sexus incipiunt altis vocibus jubilare, saltare pedibus, plaudere manibus, conglobantes se in circulis ibi sex vel septem, ibi novem vel decem, et interdum per totas noctes sic canunt, potissimum in nocte resurrectionis Christi, qua non cessant canere et cursitare, donec illucescat, et ita ferventes sunt hoc agentes, quod multi propter labores illos infirmantur. Et quamquam ista faciant et observent, tamen perniciosis erroribus infecti sunt, et haeretici abhorribiles ecclesiae sanctae. Accipiunt enim cum Judaeis, Sarracenis et Jacobitis inutilem, imo damnabilem circumcisionem, et adurunt ferreo ignito calamo suos parvulos in facie, nec baptismum aquae curant recipere. Hi possident capellam, in qua sub altari lapis stat, super quem Dominus sedens spinea corona fuit coronatus, in qua habent lampadem et altare. Porro, capella eorum cum altaribus, in qua cottidiana sua Officia peragunt, est ad sinistram partem, circa ingressum sancti sepulchri, inter columnas templi sagis et mattis et aliis velis loco parietum circumdata, et sunt ad funes suspensa.
De Christianis de Syria, Surianis.
Suriani, qui et Syri, Christiani sub diversis gentilium principibus in servitute misera degunt, et sunt infecti erroribus Graecorum, quos imitantur, haeretici, et homines falsi, dolosi, fures, zelotypi in uxores, sicut Sarraceni. Hi etiam nobiscum sunt in templo sancti sepulchri, et possident capellam sanctae Helenae, ibi sua Officia peragentes. Morantur autem ad latus Indianorum in tabernaculo velis circumdato et caetera.
(#B#) De Christianis Armenis, quales sint?
Armeni etiam in hac sacra ecclesia nobiscum sunt, ab Armenia venientes, et[TR242] sunt Graecorum implacabiles inimici, nec tamen cavent errores eorum, nec eis carent. Dum enim conficiunt, aquam vino non apponunt, ut Graeci; sextis feriis carnes manducant; et diem nativitatis Domini colere nolunt; sed ipsi jejunant pro eo, quod ad nostras miserias illo die natus est Dominus; diem autem Epiphaniae solenniter celebrant, propter baptismum Christi, in quo dicunt esse festum spiritualis nativitatis Christi. In quo etiam errant. Hi Armeni, ut dictum est superius de Georgicis, habuerunt montem Calvariae, sed eo amisso emerunt a Soldano locum in superiori templi ambitu, et ibi chorum consecraverunt, et habitacula fecerunt. Sunt autem Armeni minus nobis difformes quam quicumque alii praefati. Porro audivi, frequenter esse quosdam Armenos, qui nullos habent sacerdotes, nisi fratres Praedicatores, qui sunt eorum episcopi curati et sacerdotes, et sunt optimi catholici, quos quidam frater Ordinis ad fidem convertit, et Summam S. Thomae in eorum linguam transtulit, et alios libros catholicorum doctorum. Solent illi Armeni pro tempore visitare generalem magistrum Ordinis Praedicatorum, et se filios suae obedientiae exhibere, et sepulchrum beati Dominici patris nostri visitant in Bononia cum multa devotione. Hoc audivi a multis fratribus, qui eos viderunt et audiverunt loquentes cum Generali, modo quo poterant, quia latina lingua carent et italicam ignorant.
Praefatae Christianorum gentes manserunt in Jerusalem, quando capta fuit civitas a Sarracenis; et expulsi Latini, patriarcha et rex Jerusalem cum omnibus suis, et tradita fuit illis Christianis ecclesia sancti sepulchri, ita tamen, quod loca in ea, quae placerent, emerent. Quod et fecerunt. Et facta est in templo hoc sancto confusio commixtae multitudinis ab anno Domini MCLXXXVII. die 11. Octobris, et manserunt praedictae gentes omnes, demtis Latinis, in Jerusalem, servientes Sarracenis sub tributo. Stetit autem civitas sancta multis annis sine latinis Christianis, quousque Robertus rex Siciliae multo auro comparavit a Soldano loca sancta aliqua, et ea fratribus minoribus tradidit, qui ea possident usque in hodiernum diem. De his vide supra, fol. 108.