Part 36
Porro praeter gentes jam numeratas sunt plures extra fidem Christi in Jerusalem, ut Sarraceni, Judaei, Turci, Samaritani, Mamaluci, de quibus omnibus luculenter tractat saepe dictus magnificus dominus Bernhardus de Braitenbach, qui nullis parcens sumtibus pro ordinata compositione sui peregrinalis sive itinerarii induxit venerabilem magistrum, illuminatum theologum et ornatum rhetorem, videlicet patrem Martinum Roth, Ordinis (#136 A#) Praedicatorum, quod praefati domini itinerarium ornato et compto stilo composuit, et gentium diversitatem habitantium in Jerusalem cum erroribus et perversitatibus et moribus clare descripsit, reprobans errores et utilissimas doctrinas theologicas tradens cum solutionibus multarum difficultatum. Conduxit etiam pretio eruditum virum, Erhardum Rewich, subtilissimum pictorem, qui portus maris et civitates et terrae loca, et praecipue terram sanctam, et habitum gentium dictarum proprie figuravit, et figuras ad descriptiones aptavit. Ibidem ergo, si cui placet, legat, et multa a me dimissa inveniet. Ego autem pro nunc ulterius procedam ad evagandum.
Visitatio locorum sanctorum per civitatem S. Jerusalem et per circuitum ejus.
Quinta decima die hoc in festo divisionis apostolorum, diem inchoando a praecedenti vespera, denuntiatatum fuit omnibus peregrinis, ut in occubitu solis montem Sion adscenderent,[TR243] quia domini ductores nostri vellent nos eodem sero in Bethlehem ducere. Cumque omnes in plateam Syon venissemus, invenimus ibi asinarios nostros stantes cum asinis; currit autem unusquisque quaerens et clamans pro suo asinario, ut dictum est supra fol. 84. B. Et receptis asinis stetimus et ductores nostros diutius exspectavimus, tandem autem sole in occasum vergente venerunt tristes, dicentes, quod de Sodomis et solitudinibus Jordanis adscendissent in Bethlehem Madianitae, Arabes et Beduini, nosque ibi exspectarent, ut armata manu nobis occurrant ad spoliandum; idcirco hac vice manere in Jerusalem necesse foret, quousque populus ille rapax a Bethlehem discedat. Et ita reductae sunt bestiae in suum locum, nos vero visitavimus et circuivimus loca sancta montis Syon, et juxta locum divisionis apostolorum diutius oravimus, cujus instabat solennitas. De hoc loco vide fol. 104. A.
Cum sol autem occidisset, descenderunt peregrini ad hospitale suum pro quiete, multi tamen manserunt nobiscum in monte Syon celebrantes nobiscum vigilias in locis sanctis. Media enim nocte surreximus cum fratribus ad matutinales laudes, quibus finitis incepimus celebrare Missas privatas, unusquisque in loco sibi placito usque ad crepusculum. Die autem XV. illucescente, antequam oriretur sol, descendimus, nos qui eramus in monte Syon, in hospitale, et dominos peregrinos fratres nostros excitavimus ad peregrinandum, quibus paratis de hospitali exivimus, et aliqui fratres montis Syon nobiscum, et Calinus Elphahallo Sarracenus cum baculo salvum conductum (#B#) praestans et pueros arcens, ne nos lapidibus impeterent. Venimus autem primo in atrium templi sancti sepulchri, et ibi in loco, ubi Christus sub cruce cecidit, ut superius dictum est, procumbentes, indulgentias plenariae remissionis accepimus (††).
De porta, extra quam fuit Dominus Jesus ductus crucifigendus.
Exeuntes autem consequenter de templi atrio in vicum, qui ducit de monte Syon in montem Calvariae, et de illo ducit per descensum in civitatem per ejus longitudinem, quae est ab austro in aquilonem, et latitudo ab occidente in orientem, cumque per spatium aliquod descendissemus per vicum in via illa, per quam Dominus Jesus crucem bajulans in montem ascendit Calvariae, venimus ad quandam antiquam portam, ruptam in dextra parte, de qua non plus mansit, quam unum latus a terra sursum usque ad curvitatem, quae arcum sustentat, reliquum totum dissipatum est. Sed et illa pars, quae mansit, est iam intra domos constituta, quod non potuimus ad eam venire, e regione autem stetimus et eam intuiti sumus. Fuit autem porta alta, magna et firma, ut optime in ruinis cernere potuimus, de lapidibus sectis et quadris aedificata. Haec porta ante civitatis ampliationem per Aelium Hadrianum factam dicebatur porta vetus, quia fuerat ibi a tempore Jebusaeorum. Et post dicebatur porta judiciaria, quia in ea more antiquorum judicia agitabantur, et quae judicata iam erant et sententiata, extra eam mandabantur executioni. De utroque nomine habetur Nehem. 3. scil. de porta veteri et judiciaria, quae unum sunt. Extra hanc portam ductus est Dominus Jesus, crucem sibi bajulans crucifigendus. Unde de hac porta dicitur Hebr. 13: Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Exeamus ergo humani [TR244] peregrini ad eum extra portam, imperperam ejus portantes. Quis quaeso portam hanc nisi cum compassiva devotione potest intueri? Hic enim educitur Abel in agrum Afrem ut perimatur. Hic transiit Jsaac cum lignis, ut in monte immoletur. Hic videtur botrus in ligno portatus. Circa hanc ergo portam orationes praescriptas in processionali diximus, et genibus flexis indulgentias suscepimus (†).
De tabernis in via ad montem Calvariae, in quibus occidendi refocillabantur.
Progressi inde consequenter venimus ad loca, ubi tempore eductionis Christi erant tabernae, et quando morte plectendi educebantur, fuerunt aliqui pii homines, qui pro plectendis vinum solvebant, et dabatur eis hic bibere vinum forte, ut bibentes jocundi fierent, quia dicitur Esdrae VI., quod vinum omnem mentem convertit in securitatem et jocunditatem, et non meminit omnem tristitiam,[TR245] et debitum, et omnia praecordia facit honesta. Ab hinc etiam tulerunt in scyphis et cantharis vinum usque ad locum torturae, ut et eidem inebriarentur, ut dictum est supra (#137 A#) fol. 112. Sic etiam tradidit faciendum Talmut, statuens, morituros prius inebriari, ut impleretur Scriptura Prov. 13.: Date syceram moerentibus, et vinum his, qui amaro sunt animo; bibant, et obliviscantur doloris sui. Ad has ergo tabernas, cum venisset Dominus Jesus cum cruce et duobus latronibus cum eo crucifigendis, processerunt festinanter cum Domino Jesu, et cum aliis duobus substiterunt, apportantes eis potum; et pro Domino Jesu tulerunt ex hospitio myrrhatum vinum, quod in loco crucifixionis fuit, et ministrant (ministraverunt), quod tamen non accepit, ut dicitur Matth. 27. Nec legitur, quod alii duo crucifigendi portaverint cruces suas, sed socii eorum portaverunt. Jesus autem Dominus noster suum portavit patibulum, quia omnes amici ejus dereliquerunt eum, et noti ejus recesserunt ab eo. Magis autem festinabant cum Domino Jesu quam cum aliis, quia, ex quo Pilatus invite tulerat sententiam, et coactus eorum importunitatibus paruit voluntati eorum, timebant, ne forte sententiam, quam injuste latam esse sciebat, revocaret. Ideo festinabant. Circa hunc locum stetimus et ex compassionis affectu oravimus.
Domus sanctae foeminae Veronicae.
Deinde progressi in descensu venimus ad locum Veronicae, quae dicitur fuisse mulier illa sanguine fluens XII annis, et ad tactum fimbriae vestimenti occultum fuit curata, quam Dominus filiam vocavit, fidem ejus plurimum commendans, ut habetur Matth. 9. Hanc quidam dicunt fuisse Martham. Sed Eusebius Lib. VII. Eccles. Histor. dicit, eam Veronicam fuisse, quae curata a Domino sequebatur eum, et erat matrona sanctitate et pudicitia insignis. Haec audiens tumultum populi praetereuntis domum ejus cum crucifigendis, exilivit de domo et cum lamento occurrit Domino Jesu cruce gravato, vidensque vultum ejus sputo et sanguine repletum, sudarium extraxit, et faciem salvatoris tersit; mansit autem figura faciei in sudario, ac si fuisset ei impicta, quod mulier illa penes se retinuit, et miram consolationem in eo habuit, et multis signis et virtutibus facies illa claruit, et celebris facta fuit. Haec mulier cum sudario a Tiberio Caesare per Volusianum militem e Hierosolyma Romam accersitur. Detinebatur enim Caesar magno infirmitatis morbo, qui, quamprimum mulierem sanctam suscepisset, et imaginem contigisset, curatus est. Quo curato postea usque ad mortem ibi moribus et sanctitate in pretio habita cum apostolis Petro et Paulo atque Clemente ecclesiam Dei constituens perseveravit. Ipsa autem imago panniculo impressa, Clementi Pontifici et successoribus ab eadem ex testamento derelicta, nunc usque Romae in beati Petri templo a Christi fidelibus maxima cum religione invisitur. Sacrum autem sudarium nomen mulieris retinuit usque in hodiernum diem, et dicitur Veronica (#B#). Hanc Veronicam vidi Romae in die ascensionis Domini anno 1476.
De hoc multi per tempora exquisitis celebravere laudibus, inter quas illa singularis habetur, et communiter dicitur, quae sic incipit:
Salve sancta facies nostri Redemtoris, In qua nitet species divini splendoris, Impressa panniculo nivei candoris, Dataque Veronicae ob signum amoris.
Igitur domum istam sanctae Veronicae jocunde contemplabamur, cogitantes, quomodo tota romana ecclesia acquisivit per illius domus hospitam decorem et gloriam accipiendo ab ea faciem Salvatoris, et fideles de universo mundo Romam currunt, ut faciem hanc desiderabilem videant, quam dum Christianus cernit, a fletu se cohibere non valet. Stetimus ergo ante domum, et ostium deosculati sumus, et indulgentias recepimus (†). Porro post peregrinorum recessum a Jerusalem nos, qui mansimus, in ipsam domum intromissi fuimus per Sarracenum, qui eam inhabitat.
Domus Dodrucis, divitis illius epulonis, qui purpura indutus etc.
Consequenter descendimus per vicum, et ad domum vetustam sed pulchram venimus, quae dicitur fuisse divitis epulonis domus, qui proprio nomine Dodrux dicebatur, quod tamen Dominus in Evangelio exprimere noluit, sicut nomen pauperis expressit, propter causam, quam ponit Gregorius in oratione ejus de parabola. Hic Dodrux, abundans et deliciosus, infirmo ac mendico Lazaro micas mensae suae negavit quae cadebant de mensa. Hanc domum propter merita pauperis illius honoravimus, et indulgentias recepimus (†). Insuper peregrini omnes tam divites quam pauperes exempla emendationis vitae ibi accepimus, divites in divite voluptuoso, et in infirmo sepulto continentiam et misericordiam didicerunt; pauperes vero in Lazaro paupere, ulceribus pleno, et in sinum Abrahae deportato, spem et patientiam. De his duobus, divite et paupere, habetur Lucae XVI.
De bivio, in quo angariaverunt Simonem, ut tolleret crucem post Jesum, quod et fecit.
Processimus et consequenter in locum venimus, ubi duae viae se intersecant, et crucem faciunt, ita, quod stans in medio potest procedere ad quamcumque plagam. Christus autem in hoc bivio existens cum cruce debilitatus fuit, et eam remisit ad paululum respirandum. Pessimi autem Judaei festinabant multum, propter causam praedictam in articulo de tabernis; et dum ibi staret, supervenit Simon Cyrenaeus, qui fuerat gentilis et factus proselytus, Christi occultus discipulus. Hunc angariaverunt, cogentes eum tollere crucem post Christum, ut dicitur Luc. XXIII. Invitissime autem tulit crucem magistri sui, quia mysterium adhuc ignoravit et salutem. Accurrimus ergo ad locum illum, et Christo compassi pariter et congavisi. Compassi quidem, quia non erat ei adjutor aliquis, nisi hic Simon, qui coactus adjuvit eum portare crucem. Congavisi autem, quia jam non unus rusticellus veniens de proxima villa adest portare crucem Jesu, sed multi barones, nobiles et honorati, de castris et civitatibus longinquis nunc hic assunt, (#138 A#) qui de transmarinis partibus advenerunt voluntarie, portantes crucem Domini sui libentissime. In hoc ergo loco nos prostravimus, et orationibus signatis dictis indulgentias plenarias recepimus (††). In hoc loco quondam stabat ecclesia, quae nunc est tota destructa.
De loco, in quo Christus flentibus mulieribus dixit: filiae Jerusalem etc.
Ulterius cum processissemus per viam Domini durissimam, et iter laboriosissimum, quod cruce passus transivit, venimus ad locum, ubi Dominus crucem bajulans audiens et videns lamentabilem ululatum mulierum sequentium se praetermissa furentis populi turba ad amantes et plangentes se foeminas oculos et ora convertit, dicens: filiae Jerusalem, nolite flere super me etc., ut habetur Luc. 23. In hoc loco sacro in terram prostrati singultibus et fletibus vestigia Salvatoris nostri deosculati sumus, et indulgentias recepimus (†). Ibi etiam quondam stetit ecclesia, cujus tamen nunc nulla apparent vestigia.
De loco, in quo beata Virgo perterrita paene exanimis effecta.
Transeuntes consequenter per sanctam et flebilem viam, non absque copiosis lacrymis devotorum peregrinorum ad locum venimus, ubi ad dextram viae partem est altitudo quaedam, in qua stetit moestissima virgo Maria toto mane, quo filius suus in praetorio apud judicem fuit, ut videret, quo duceretur, et sequi posset. Cum autem vidisset filium inter duos latrones procedentem cum gravissima cruce, coronam spineam habentem in capite, et vultum livorosum sanguine et sputis dehonestatum, turbis armatorum circumseptum, mox exterrita corruit, et syncopizavit. In hoc loco geminato moerore perturbati stetimus, et post orationes consuetas in terram prostrati locum et humum sanctam deosculati sumus; indulgentias (††) plenas ibi habuimus. Hoc in loco quondam solemnis stetit ecclesia, quae dicebatur ad sanctam Mariam de Spasmo, ex quo ibi spasmatizavit. Hanc ecclesiam Sarraceni destruxerunt, relinquentes muros eos stare, qui erant fortes de quadris magnis, ut Sarrecenus sibi super eos muros habitationem erigeret, quia in delectabili loco est et alto. Nam a loco Calvariae usque ad domum divitis epulonis est descensus, et a loco, ubi Simon angariatus tulit crucem post Jesum, est adscensus usque ad locum hunc, in quo muri ecclesiae sine aedificiis stant. Hoc enim insigne de loco refertur, quod, cum multi Sarraceni super veteres muros illos attentaverint sibi domos construere, numquam aliquis potuit structuram consummare, sed post labores et sumtus subito constructa corruere, et hoc totiens contigit, quod nemo in loco hoc attentat quidquam erigere, sed dimittunt murorum ruinas vacuas stare. Dicunt etiam, quod nec lapides possunt inde auferri, in signum sanctitatis loci et futurae ecclesiae ibi aedificandae.
(#B#) De loco, ubi Dominus Jesus ad mortem fuit sententionatus, qui dicitur Gabatha vel Lychostratos.
Inde progressi in vicum venimus, ad locum, ubi tempore passionis Christi erat locus judicii, dictus hebraice Gabata, et graece Lychostratos, latine vero collis moeroris, quia erat altitudo multae moestitiae illis, contra quos sententia ferebatur. De hoc loco habetur Joh. 19. Stat autem in loco illo arcus altus, de quadratis lapidibus, flexus de una parte vici in aliam, claudens superius vicum ad modum portae. Supra arcum vero murus est aedificatus, longitudinem viri habens. In hoc muro sunt immurati duo quadrati lapides albi, de polito et candido marmore, a se invicem distincti, contra vicum respicientes, ac si pro decore essent muro inserti. Tempore enim passionis Christi erat locus ille Lychostratos marmoreis tabulis pavimentatus, et in pavimento fuerunt elevati super alios pavimenti lapides duo politi, albi et quadrati unus sub tribunali, ita, quod judex sedens pro tribunali haberet pedes super eum; alter vero erat in medio pavimenti, super quem statuebatur reus judicandus. Et per circuitum erant scamna consulum et judicum. Ad hunc ergo locum Gabatha exivit Pilatus, ad sententiam peremtoriam faciendam contra Jesum, sedens in tribunali, pedes habens super lapidem, et Dominus Jesus summandus stetit super rei lapidem. Hos duos lapides acceperunt fideles, et eos super arcum hunc muro inseruerunt in perpetuam rei memoriam. In hoc ergo loco genua fleximus, et adorato Domino indulgentias accepimus (†). Reduximus ibi ad memoriam impias Judaeorum accusationes Christi, et proclamationem injustam, et judicis injusti metum, et Christi silentium, et multa, quae in hoc loco sacro contigerunt.
De praetorio et domo Pilati, in qua Dominus flagellatus, coronatus et multipliciter vexatus fuit.
Orationibus finitis in loco praefato surreximus, et per arcum jam dictum transivimus, et ad domum Pilati venimus, in qua domo, quanta Dominus Jesus sustinuerit, nullus Christianus ignorat. Erat in ea praetorium, in quod Dominus Jesus duris nexibus vinctus et catena ferrea collo circumdatus judici praesentandus fuit ductus, accusatus, examinatus, ad Herodem missus, et iterum reductus in hanc domum, et interrogatus, flagellatus, spinis coronatus, et multipliciter derisus, et plenus opprobriis populo fuit ostensus. Ante fores igitur illius domus in terram nos prostravimus cum multo fletu, et orationes in processionali praescriptas diximus, et indulgentias (††) plenariae remissionis accepimus, et surgentes lapides parietum deosculati sumus. Libentissime autem domum illam ingressi fuissemus, sed inhabitatores ejus nolebant eam aperire, stabamus namque ante domum, sicut Judaei stabant, quando Christum (#139 A#) praesentabant, qui nolentes ingredi hanc domum, ut non contaminarentur, sed manducarent pascha, nos vero optavimus totis praecordiis ingredi, ut contaminationes nostrae et immunditiae mundarentur, et ut magis sanctificaremur, sed intromissi non fuimus pro hac vice. Post recessum autem militum a Jerusalem in eam venimus per practicam, sicut dicetur infra fol. 231. B. Domus illa, quamvis per Titum fuerit cum aliis eversa, remanserunt tamen muri aliqui, super quos in reaedificatione alia domus fuit constructa, et ita species prioris domus ablata. Remansit autem arcus portae, per quam Dominus inductus et eductus est, et nunc sub arcu illo non est introitus domus, sed alibi, et antiqua porta stat quidem, sed muro obturata. Sunt autem in lapidibus capitalibus et arcualibus antiquae portae rotae sculptae, et quadranguli, et trianguli, sicut si essent astrolabia. Et credo, quod propter aliquam superstitionem antiqui sic habuerint. Domus haec tempore passionis Christi fuit grandis, multorum habitaculorum, sed iam est satis stricta ab intra, locus tamen flagellationis est testudinatus, et fuit. Sed nunc projiciunt inquilini domus omnes immunditias et purgamenta domus in eum sanctum locum. In illa domo fuerunt columnae illae VII sudantes, de quibus dictum est supra fol. 113. A. Et in eam ascendebatur per marmoreos gradus XXVIII. Et cum Dominus sursum duceretur captivus cum furia et violentia, in gradu XI. cecidit supra sanctam suam faciem, ita, quod de naribus et ore sanguinem emisit, qui super gradum fluxit. Hi gradus, ut dicitur, translati sunt a Jerusalem Romam, et positi ad sanctum Johannem Lateranensem pro ascensu ad sancta sanctorum, et quotiescumque quis per eos adscendit, indulgentias plenariae remissionis acquirit. In maxima autem habentur veneratione hi gradus, per quos peregrini non ascendunt nisi super genua denudata, et dum ad XI gradum veniunt, ibi se prosternant, et diutius devotiusque orant, et locum deosculantur, ubi signum effusi sacri cruoris cernitur; qui locus est ferreis cancellis circumdatus. Non solum autem indocti et simplices id agunt, sed domini Cardinales et doctissimi per gradus illos modo praedicto pro indulgentiis ascendunt, et eos in domo Pilati stetisse praedicant.
Domus regis Herodis, in qua Christus fuit spretus et illusus.
A domo praedicta recessimus, et per vicum progressi venimus ad alium vicum, qui de illo sursum ducit per ascensum, et derelicto vico, per quem de monte Calvariae descenderamus, vicum illum ascendimus, et ad unam magnam domum venimus, quae fuit domus Herodis regis, in quam Dominus Jesus ductus fuit a Pilato per illum ascensum, in qua spretus fuit ab exercitu Herodis, et veste alba illusus, et multa perpessus, ut dicunt Evangelistae. Dicitur, quod vestis Christis alba, qua in domo Herodis illusus fuit, erat ad modum scapularis Praedicatorum et Carthusiensium. Ante hanc domum prostrati Dominum precabamur, (#B#) et indulgentiis acceptis surreximus (†). Ingressum enim in domum hanc in mea prima peregrinatione habere non potui, quia tunc erant in ea scholae puerorum Sarracenorum, in quibus pueri instruebantur. In mea vero secunda peregrinatione repente repulsi fuimus a domo, quia praefectus civitatis suas concubinas in ea locatas habuit, propter quas etiam post abscessum peregrinorum ingressum habere non potuimus.
De domo Simonis Pharisaei, in qua mulier peccatrix poenituit.
Festine domum Herodis dereliquimus, ne praefectum offenderemus, et in vicum pristinum descendimus, et ante fores cujusdam domus substitimus. In illa enim domo dicitur habitasse Pharisaeus ille, qui rogabat Jesum, ut manducaret cum illo, et cum ibi esset, venit mulier, quae erat in civitate peccatrix, et mirae poenitentiae et devotionis obsequia praestitit, ut habetur Luc. VII., adeo, ut etiam secundum Gregorium saxeum pectus lacrymae[TR246] illius[TR247] peccatricis ad exemplum poenitendi emolliat. Quot enim habuit in se delectamenta, tot de se praebuit holocausta; et convertit ad numerum virtutum numerum criminum, ut totum serviret Domino in poenitentia, quidquid ex se Deum contemserat in culpa. Ante hujus domus fores procubuimus, et indulgentias accepimus (†).
Porro videtur esse diversitas Evangelistarum de domo praedicta. Lucas ubi scripsit, videtur dicere velle, quod in Jerusalem hoc sit factum. Sed Marci 14. et Joh. 12. et Matth. 26. dicitur factum Bethaniae in domo Simonis leprosi. Ideo dicunt quidam magistri et sancti doctores, ut Hieronymus contra Iovinianum cap. 46. Et quod Evangelista Lucas loquitur de alia muliere, quam alii tres, qui de Maria Magdalena loquuntur, et suum officium exhibuit in Bethania, alia autem in Hierosolyma in domo hac. Et huic dicto demonstratio sanctorum locorum concordat, quia hic ostenditur domus Simonis Pharisaei, et in Bethania domus Simonis leprosi. Nisi quis velit dicere, quod Maria Magdalena in principio conversionis suae in hanc domum venit, et lacrymis pedes Domini rigavit, et postea circa tempus passionis in Bethania, effudit unguentum super caput discumbentis, et quod fuerit una eademque mulier. Quod ego magis credo esse.
De schola beatae Mariae Virginis, in qua literas didicit; ea an literas didicerit, resolvitur.