Part 7
Visis columnis istis ulterius processimus per longum vicum ad domum quandam insoliti artificii, et ingressi sumus ad videndum miram humanae artis industriam. Siquidem in hac domo naturae opus praeoccupando mirabiliter arte perficitur, nam pulli gallinarum de ovorum testis educuntur arte humana, sine gallinarum foetura, hoc modo: domus illa est domus bassa vel dimissa, et ampla vel larga, et in illa stant multi fornaces demissi et bassi, super quos in palea ponuntur ova, quanta quilibet apportaverit ad habendum ex eis pulliculos. Portant enim mulieres ova in domum istam ad educendum pullos, sicut portant pastam in pistrinam ad coquendum panes. Apportatis autem ovis et super fornaces collocatis in paleas ad hoc aptas imponunt fornacibus temperatum et proportionatum ignem, quo accenso materia foetus maturatur in ovis, et suo tempore, h. e. duodecimo die, excubata sunt et pulli exeunt, arte officium naturae mirabiliter prosequente. Statim autem pullificator reddit pullos ei, cujus erant ova, accepto pro suo opere censu debito. Igne et carbonibus semotis a fornace, dum adhuc calet, imponunt paleas vel fimum in fornacem, et excubantur calore pulli. Sic ergo supra fornaces et intra excubantur. Hoc non nisi tribus anni mensibus practicatur, scilicet in Majo, Junio et Julio, aliis temporibus ars nulla juvat. Illis autem praefatis mensibus est maxima pullorum et gallinarum multitudo in Aegypto, quia etiam praeter hanc artem alio modo, absque gallinis pulli de ovis educuntur. Nam Vincentius in Spec. Natur. L. 17. cap. 85. dicit, quod in Aegypto homines ova stercore involvunt, et sabulo cooperiunt, sicque debito tempore sine foetura gallinae complentur, et eis completis testae scinduntur et pulli prodeunt. Faciunt enim duos parietes de asseribus longos, a se invicem duos passus distantes, et inter parietes ponunt calidum fimum, et superius faciunt cavernas in fimo, quasi nidas gallinarum, et ova imponunt, et super ea spargunt arenam, sicque sole calefit arena et fimus, et pulli educuntur sine incubatione gallinarum. De hac incubatione ovorum loquitur etiam Diodorus, Antiq. histor. sic enim L. 11. c. 3. dicit: Aegyptii non incumbunt ovis aves, sed ipsi ingenio et naturali arte ex ovis praeter caeterorum consuetudinem educunt foetus. Nec hoc est multum mirabile, cum secundum Albertum Magnum 17. Libr. de animalibus cap. 3. multorum animalium ovantium pulli exeunt sine incubatione ex calore solis, qui est in terra ex radiis solis. Imo aliqua animalia numquam accedunt ad ova sua, nec sedent super ea propter cubationem, sed aliquando propter ovorum protectionem et custodiam. Porro pulli arte de ovis educti currunt post homines tamquam post gallinam. Unde eos ducens tenet manu virgam longam, in cujus summitate manipulum pennarum habet alligatum, sicut illi, qui volunt mundare altos parietes. Cum illa ergo virga praecedunt gregem pullorum, et cum[TR41] ea terram viae, per quam pullos ducere intendit, everrit tanquam scopans, et everso pulvere accurrunt gallinae, galli, parvi et magni, et grana quaerunt, et ita continue sequuntur et currunt post illum, qui continue cum pennis pulveres (#95 A#) everrit, sicque simul et simul ducit ad forum quendam ultra quingentos pullos, nec fugiunt ab illo, etiam hominibus aut jumentis occurrentibus. Et quamvis id fictitium videri possit, tamen revera ita sese habet. Nimirum animalia illa, quae humanae artis industria excubantur, disciplinabiliora sunt his, quae secundum naturae suae speciem generantur; sequuntur enim homines sic, ut pulli suas matres.
Sic etiam ipsas columbas mira nutriunt arte, ita, ut de pastu revertentes non nisi ad suas fenestras volent et alias secum ducant, et nunquam extra diutius maneant, sed cum festinantia ad sua loca revolent, etiamsi per multa milliaria extra terram eductae fuerint. Unde si quis in cavea X vel XI plures aut pauciores columbas eduxerit per longa terrarum spatia, et ibi eas emiserit, mox in suum columbarium revertentur, et ideo columbae in Oriente sunt nuntiae regum et portatrices litterarum, et nonnumquam eis mediantibus proditiones regnorum et civitatum fiunt, et est in practica quottidiana, unde tempore guerrarum[TR42] habetur singularis respectus, ut volantes columbae solitariae captiventur, et ad hoc nutriuntur et domesticantur accipitres et falcones et contra columbas emittuntur, et nobiles talia volatilia in exercitu secum portant; ad spoliandum columbas. Accidit enim anno Domini 1099, quando exercitus Christianorum de Occidente mare transito ascenderunt contra Jerusalem civitatem sanctam, ut eam de manibus gentilium eriperent, dum adhuc in Palaestina juxta mare essent, quaedam columba volavit super exercitum cruce signatorum, quam quidam nobilis videns emisit contra eam accipitrem, qui egressus eam cepit, et unguibus palpitatione strinxit; verum de unguibus columba se excussit, et deplumata ac vulnerata volare non potuit, sed in terram lapsa fuit, quam socii in exercitu ceperunt, et sub alis ejus alligatam litterulam invenerunt, hanc sententiam continentem: Rex Accaron Duci caesareo salutem; Generatio canina venit, gens contentiosa, contra quam per te et per alios defendas tuam legem, indica idem urbibus aliis. Non solum autem hoc in transmarinis partibus per columbas fit, sed etiam in Italia quandoque factum fuisse legimus. Nam Decius Brutus adnexas pedibus columbae epistolas obsidione Mutinensi in castra consulum misit, unde proverbium ortum fuit illud: Quid vallum et vigilum obsidia, atque etiam retia amne praetenta profuere Antonio, per coelum eunte nuntio? Haec Vincentius in Spec. histor. Cap. 55. lib. 17., et capite praecedenti dicit: in Oriente columbae sunt nuntiorum fungentes officio dominorum suorum sub alis, brevi spatio perlonge deportant, maxime quando alii nuntii transire nequeunt. Ideo Bartholomaeus de proprietatibus rerum Cap. de columbis idem dicens infert, quod Orientales in Syria et Aegypto bellorum tempore aëris itinera observant, et columbas volantes telis percutiunt, ne patriam prodant. Unde etiam illa libidinosa Venus Peristeram nympham per cupidinem iratam in columbam mutatam semper secum retinuit, ut et socia libidinis esset, et nuntia ac bajula litterarum amatoriarum. Sed et Machometus, propheta diabolicus, columbam albam habuisse fertur domesticatam, quae ad eum advolavit crebrius, et grana quaedam de auribus ejus tulit, eo ad plebem sermocinante. Hoc plebs videns aestimabat esse spiritum sanctum, suggerentem verba, quae protulit. Et ipsa Semiramis regina atrocissima, cum finis ejus advenisset, eam fabulantur in columbam mutatam et avolasse im deorum consortium, ut habet Diodorus L. III. C. ultimo Antiquarum historiarum.
(#b#) Talis columba non fuit illa, quae super Christum baptizatum descendit, in qua Spiritus sanctus visus est; ut habetur Matthaei 3. et Marci 1. et Luc. 3. et Joh. 1., sed erat columba miraculosa, creata de novo, adeo verum animal, quam Deus creavit sine ministerio aliarum columbarum, et peracto officio, ad quod creata fuit, in praejacentem materiam redacta est.
In Oriente etiam ita domesticantur columbae, quod domino earum emittente vocem volant de columbario, et dominum sequuntur per campos usque in civitatem vel villam, quam ingreditur, et eo stante in foro submittunt se ante eum in terram, et ibi eos vendit. An autem etiam ova earum arte excubari possint, sicut ova gallinarum, non legi. Faciliter autem et multis modis pulli gallinarum excubantur, unde in Spec. Nat. L. 17. cap. 166. dicit Vincentius, quod ova gallinarum quandoque in sterquilinio, vel in terra calida, vel etiam sub pulvinari, vel in sinu complentur ad pullificandum, quasi gallina incubante.
Deinde progressi extra domum fornacium, in quibus excubantur gallinarum ova, ut dictum est, venimus extra hominum habitationes inter Babyloniam et Cairum in grandem planitiem, per quam est via trita a castro Soldani ad Nilum. Per hanc viam opinari potest filiam Pharaonis descendisse ad balneandum se in flumine, quando vidit ficellam in papirione, in qua Moyses infantulus repertus in filium adoptivum est ab ea assumtus, de quo longa est et pulchra historia Exodi. 2.
In processu venimus ad ruinas multas antiquas valde domorum, quia ante tempus hoc grande interstitium, quod est inter Cairum et Babyloniam, etiam domibus erat repletum, et erat una civitas continua, sicut et hodie reputatur una, sed divisa. Est autem locus ille de se quidem planus, sed propter immensas ruinas factus est quodammodo montuosus, per quem est asperrima via et periculosa, quia viae per medium ruinarum sunt profundae, et nonnumquam latrones in ruinis latitant, et ibi homines, praecipue solivagos, invadunt et spoliant, eosque abducunt per devia, ei vendunt. Sic etiam temporibus nostris Romae saepe contigisse audivimus peregrinis solivagis per ruinas urbis juxta S. Georium, et alibi.
Deinde extra ruinas venimus in grandem campum arenosum, per cujus medium ductus est unus valde altus murus arcubus undique pervius, qui a Nilo incipit et usque ad castrum Soldani protenditur, usque ad milliare germanicum. Super murum autem illum sunt cannae et gurgites plumbeae, in quibus aqua de Nilo currit usque ad Soldani castrum sursum, et propter aquae ductum factus est ille ingens murus, eodem modo, quo videmus Romae altum magnum et arcuatum murum, super quem etiam canale olim erat, per quod nescio quid in urbem derivabatur. Nonnulli volunt dicere, quod non fuerit aquae ductus, cum urbs alias abundet aquis Tiberis, sed per illum ductum de Neapoli olim intromittebatur vinum in urbem, et oleum, per longum terrae spatium. Sunt enim de Roma Neapolim XXIV milliaria allemannica. In his magnificis structuris (#96 a#) notatur antiquorum magnifica opulentia. Per praedictum autem arcuatum murum transivimus, et sub arcu bibimus aquam, quae deorsum decidebat exiens per rimam canalis. In progressu vidimus in campo stare unam antiquam ecclesiam, magnam, quae minabatur ruinam, et jam tecti major pars ceciderat. Haec ecclesia paucis elapsis annis fuit Christianorum latinorum, quorum copiosa multitudo juxta eam habitabat et quottidiana officia divina in ea peragebat, sed nescio ob quam causam a loco repulsi sunt, nec amplius permittuntur Christiani etiam ad locum accedere. De praedicto arcuato muro est campus latissimus, protensus usque ad castrum domini Soldani, et usque ad montana deserti, in quo campo Mamaluci se exercitant diversis modis, equestres et pedestres in rebus bellicis, sicut patebit in loco, ubi de Mamalucis dicendum venit. In hoc campo vidimus turres stare, pro columbis aedificatas, in quibus columbae nuntii regis nutriuntur, ut superius dixi. Vidimus etiam ibi multa equorum grandia stabula, ita, quod in uno stare possunt quingenti equi. Deinde contra castrum domini Soldani processimus, quod in monte singulari est situm, et est non grande intervallum inter montem castri et montana longa deserti, ac si mons castri esset abscissus a montanis deserti arte aut aliqua herculea virtute, aut potentia atlantica vel titanica; sed nec arte magica, nec virtute herculea, nec fortitudine titanica, sed fide evangelica et virtute Christi, non per potentem gigantem, sed per humilem et catholicum fabrum factum fuit hoc prodigium.[TR43] Quodam enim tempore fuit in Cairo exorta gravis seditio inter Christianos, quorum magna ibi degebat multitudo, et inter Sarracenos, qui et fortitudine et multitudine Christianos excedebant. Hae duae partes quottidie corrixabant de fide et credendis. Soldanus autem pacem habere cupiens indixit disputationem partibus in campo illo, post quam pars victa deberet tenere silentium nec amplius litigare de rationibus fidei. Cumque simul disceptarent, et Christiani Sarracenos manifeste convincerent, surrexit unus Joadas, magnus Sarracenorum episcopus, dicens ad regem: ecce domine rex, isti Christiani astutis et versutis verbis videntur nos superare, fac eos fidem suam factis probare, sicut et ex lege eorum tenentur ostendere fidem factis. Quodsi nequiverint, mortuam esse eorum fidem lex eorum indicat, Jacobi II. Cumque rex interrogaret, quibus factis Christiani suam fidem deberent probare, respondit ille apostata Sarracenus, aestimo enim eum fuisse Christianum: fides eorum tanta esse debet, ut montes in ea transferre valeant, sicut habetur Mathaei 21. et 17. et 1. Cor. 13. Si ergo hoc facere nequeunt, fides eorum nulla est. Hoc rex audito persecutus consilium proposuit Christianis, ut aut (#b#) montem, qui ante eos stabat, moverent, aut jugo perpetuo junctum dividerent montem, quod si non possent, a laude et praeconisatione suae fidei cessarent, et perpetuo silentio obmutescerent. Si quis autem post hoc amplius de fide loqueretur, cogeretur, vel fidem negare, vel mortem subire. Edicto illo et propositione audita, convenerunt optimi Christiani et quid faciendum foret trepidi deliberabant. Sciebant bene, quod intellectum illius textus de montis translatione sanum Sarraceni non capiebant mysticum, nec contentarentur de qualicumque expositione, nisi facto exsequerentur propositum, quod eis erat difficile, quia insolitum tunc erat fieri miracula, nec aliquis suae fidei propter defectum sanctitatis vitae tantum confidebat, ut arduum hoc opus aggrederetur. Accurrunt undique Christiani anxii de instanti fidei, et Christianorum[TR44] periculo. Erat autem in civitate quidam simplex faber ferrarius, Christianus, qui audito periculo ignem et incudem et ipsam fabricam dereliquit, et cum malleo, cum quo operabatur ferrum, exiit et ad locum certaminis venit et tristes ac flentes doctos et simplices invenit Christianos; cumque per quendam sibi fuisset propositio de montis translocatione exposita, accessit ad pontifices, sicut venerat de fabrica, facie denigrata de igne et carbonibus, conscissis et sordidis vestibus, marcum, i. e. malleum magnum, humero impositum manu tenens, et per populum, circumstantem pontifices, vi ingrediens in medium ipsorum venit, signis quibus poterat et verbis petivit fieri silentium, quo facto, quaesivit a pontificibus et clero, an vere in evangelio promitteretur credentibus, quod fide possent montes transferre? Qui cum dicerent, quod sic, petivit sibi locum Scripturae et Evangelii demonstrari, quamvis omnino litteras ignoraret, et aperto codice Novi Testamenti ostenderunt sibi Matthaei 17. cap. et 21., Marci 2. et 1. Cor. 13. de translocatione montium fide; et Marci 9 ostenderunt ei Scripturam, dicentem: Omnia possibilia sunt credenti. Haec cum audiret et videret, dixit episcopo: literas ignoro et doctis credo, vos ergo dicitis, hanc esse Evangelii scripturam? Qui cum eum certificarent esse scripturam Evangelii, genibus flexis deosculatus est Scripturam, et clauso codice surrexit et confidenter dixit: quia Evangelium promittit credentibus translocationem montium, et Christi verba non nisi vera esse possunt, ecce vado et ad placitum paganorum pro Evangelii gloria montem transferam. Exortus est ergo clamor fidelium, adesse hominem transferre[TR45] volentem montem, et convenit maxima multitudo fidelium et infidelium ad tam grande spectaculum cernendum.
Faber ergo ad montem accessit, et in ejus radicibus genubus flexis oravit aliquantisper. Est enim mons altus et petrosus, per longum ab occidente in orientem protensus, dividens Arabiam ab Aegypto, et mare rubrum[TR46] ab Nilo segregans. Cum autem faber orationem finivisset, (#97 a#) surrexit, et a cornu montis, quod finem facit montium in radicibus parumper abscidit, et marco elevato coepit in nomine Domini percutere rupis parietem, dicens: O mons, tibi praecipit Evangelium, ut in fide mea dividaris et movearis. Quo dicto statim scissus est mons a summo usque deorsum, et pars anterior cornu ejus continens, moles magna, emota est a loco suo amplius, quam per duos jactus fortis arcus, ibique substitit in argumentum verae fidei usque in hodiernum diem.
Simile fecisse legitur miraculum quidam sutor inter Tartaros; rex enim Tartarorum universos Christianos sui dominii convocavit, et minatus est eis omnibus interitum, nisi montem quendam transferrent juxta Evangelium suum. Cuidam autem episcopo revelatum est, quod sutor ille dignus esset hoc opus facere. Vocato autem sutore per obedientiam coëgerunt eum montem transferre, quod et fecit, et rex et omnes sui in Christum crediderunt. Recitat etiam Venerabilis Beda, et habetur in glo. Mag. II., quod Gregorius episcopus veteri ponti volens aedificare ecclesiam, sed spatium habens angustum, quia ex una parte mons ex alia parte mare arctabat, venit nocte ad locum, et monuit Dominum istius promissionis et flexis genibus oravit Dominum et mane inventus est mons tantum spatium reliquisse, quantum necessarium erat. Legimus etiam de beato Bernhardo, quod ad preces ejus petra, quae impediebat hortum ejus, miraculose translata fuit. Et in dialogo Gregorii de S. Honorato Abbate, quod quodam die ex eo monte qui ejus monasterio in excelso prominet, ingentis saxi moles erupta, quae per devexum latus montis veniens totius ruinam monasterii et omnium fratrum interitum minabatur, quam cum venientem desuper vir sanctus vidisset, dextram mox e contra extendit et cum invocatione nominis Christi crucis signum opposuit, et statim in ipso devexi montis latere fixa stetit in praecipitio constituta. Recitat etiam Vincentius in Spec. historiali L. 7. c. 23., quod Alexander Magnus, cum ad montes Caspios venisset, miserunt ad eum filii captivitatis decem tribuum postulantes ab eo egrediendi licentiam, siquidem Salmanassar, rex Assyriorum, eos de terra Israel[TR47] transferens posuit ultra montana Medorum et Caspios juxta fluvium Gozam, et ex edicto nullus egredi ausus fuit. Cum autem Alexandrum invocarent,[TR48] inquirere coepit causam captivitatis eorum, accepto autem, quod ideo capti essent, quod Deum Israel post innumerabilia bona eis collata ab eo derelequissent, respondit, quod digni erant arctius includi. Cum ergo angusta viarum obstrueret molibus bituminatis et videret laborem hominum ad hoc non sufficere, oravit Deum Israel, ut opus illud compleret, et accesserunt ad se invicem praerupta montium, unoque altissimo jugo juncti sunt, nec inde exire possunt, quousque Deo placuerit[TR49] et via eis per deruptionem montium facta fuerit. Huic facto addit Josephus: Quid, inquit, Deus facturus est pro fidelibus suis, si tantum fecit infideli! Sed et anno 1239 Domini legitur, quod in Burgundia mons magnus longe motus a suo loco vallem populosam et fertilem percurrit eumque inutilem reddens in alio loco fixus mansit usque hodie. Forte propter impoenitentiam inhabitantium vallem. De miraculo translocationis montium dicit Hieronymus: Credimus, inquit, Apostolos hoc fecisse, sed non scriptum esse, ne infidelibus major daretur contradicendi occasio, quando quidem minoribus signis, quae scripta sunt, non creditur. De hoc signo dicit Ps.: Transferentur montes in cor maris. Et Apoc. VII.: Secundus angelus tuba cecinit, et ecce, mons magnus igne ardens missus est in mare. Et non minus miraculum, immo majus, recitat Hieronymus a sancto Hilarione factum in Epidauro Cap. 34. qui se exposuit tumescenti et frementi mari, quousque paulatim in semet ipsum relapsum est. Unde ibidem dicit Hieronymus vere illud, quod ad Apostolos dictum est: Si credideritis[TR50] dicetis huic monti etc. Hoc juxta litteram implexi potest, si tamen quis habuerit Apostolorum fidem, et talem, qualem illis habendam Dominus imperavit. Quid enim interest, utrum mons descendat in mare, an immensi undarum montes repente obriguerint, et an senis tantum pedes saxei ex alia parte molliter fluxerint? Ecce, quam firmiter stat Evangelii promissio!
Faber (#b#) ergo ille miraculo divisionis montium populum Christi a multa tribulatione liberavit, ut dictum est. Et in parte montis a toto divisa stat castrum domini Soldani. Ascendimus ergo in medium illud, causatum, inter utrosque montes, et ad unam pulchram moscheam venimus, inter medium montium stantem. Vidimus autem contra nos venientes multos Mamalucos in equis, qui de monte ex opposito castri per praeceps descenderunt ad docendum equos per praecipitia descendere cum homine insidente. Statim autem ut Mamalucos contra nos venire vidimus, de asinis nostris cecidimus propter reverentiam, quae debetur talibus, ut dictum est Fol. 18. A., et ita in terra stetimus, quousque totus exercitus pertransivit, nec fuit, qui nobis verbum molestum inferret, cum tamen formidulosi essemus multum. Sunt enim superbi in suis equitaturis et faciliter pauperibus et peregrinis injurias inferunt. Cum ergo omnes pertransiissent, asinos nostros adscendimus, et per devexum adscendimus montis illius, a quo pars alia divisa fuerat. Est autem ascensus ille adeo praeceps, quod in bestiis sedentes non poteramus manere, sed ad manus sursum bestias post nos duximus usque in supercilium montis. Ad hoc autem solummodo ascendimus, ut urbem illam maximam Cairum ex toto videremus, et cursum Nili fluminis, et regiones superioris et inferioris Aegypti, et castrum Soldani, et alia, quae omnia vidimus, et moram satis longam in monte fecimus. Hic mons celeberrimus habetur, quia in eo erat quondam oratorium prophetae Moysis; columna Nectabani Magi quondam regis Aegypti; sepultura Pompeji Magni, quondam proconsulis et tyranni Romani; argumentum et firmamentum catholicae fidei; spatiamentum et delectamentum regis Soldani, et speculum totius Aegypti.
Primo ibi erat oratorium Moysis. Scimus enim, sacro testante eloquio, quod Dominus Deus in terra Aegypti crebris visionibus apparuit Moysi, dans ei praecepta de Aegypti plagis et de increpationibus Pharaonis et de ordinatione populi ad Aegypti exitum. Non autem loquebatur Dominus Moysi nisi in monte hoc. Et cum Domino placuit, aliquid demandare prophetae, prius mente admonitus de frequentia vulgi ascendit in montem istum ad consulendum oraculum Domini, in cujus signum erat quondam in eo ecclesia, nunc autem est mameria.
Secundo erat ibi columna Nectanabi. Hic Nectanabus erat Aegypti rex, et Magus expertissimus, et quando metus bellicus ei imminebat, non exercitum vel machinamenta Martis movebat, sed aulae regiae abdita et penetralia petebat, et cuncta futura sibi arte magica investigabat. Quodam autem tempore nuntiatum est ei, multas adversus eum gentes una conspiratione consurrexisse, scilicet Indos, Arabes, Phoenices, Parthos et Persas. Quibus ille auditis plausum dans manibus magno risu dissolutus est, confugiensque ad consuetae artis peritiam intellexit se ab hostibus vincendum, capiendumque, nec fugae consulerat, moxque Casium montem, (#98 a#) qui est iste, adscendit, et statuam de nigro lapide in ejus columen erexit in sui memoriam, et raso capite et barba collectis omnibus, quae sibi pretiosa erant, appulit in Macedoniam, ubi eo tempore Philippus rex erat. Illic ergo amictus veste linea astrologum se professus adeoque celebris factus est, ut ejus fama nec Olympiadem reginam, uxorem Philippi, lateret. Rebus autem bellicis Philippo extra regionem operam dante, regina coepit Nectanabi consulere peritiam, qui constellationibus consideratis dixit, eam misceri Deo Lybiae, Ammoni, genituramque filium, ultorem omnium. Porro Ammon idolum adorabatur in forma arietis, cum cornibus ab ante, a tergo vero formam draconis praeferebat. Magus autem ille, praestigiis et arte usus, in formis praefatis thalamum reginae ingressus nuptias celebravit abiitque. Ex quo mulier concepit et filium peperit, quem Philippus Alexandrum nominavit. Si placet, vide de hoc historiam in Spec. histor. Lib. V. C. I. et seqq. Alexander autem Magnus ingressus Aegyptum ductus fuit in montem Casium ad statuam Nectanabi. Hane Alexander complexus statuam patrem salutat ejusque filium publice se profitetur. Mirabamur in hoc loco insipidi indicti juvenis desiderium, qui potius voluit se sciri ex adulterio genitum quam ex connubio, et matrem habere incestuosam potius, quam pudicam, draconis filiam se credi potius, quam Philippi clarissimi regis, et potius spurium, quam legitimum arbitrari.