Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti Peregrinationem. Volumen Tertium

Part 6

Chapter 6 3,353 words Public domain Markdown

De hoc ergo coemeterio (#91 a#) dixerunt nobis ductores nostri Mamaluci, quod certis diebus anni conveniente populo ad locum mortuorum illorum corpora in sepulchris eriguntur, sine alicujus hominis adjutorio, et erecta stant per totum diem, et finito festo decidunt sine visibili agente in loculos suos. Obnixe rogavimus Mamalucos, ut ducerent nos ad locum; sed non audebant, quia sacerdotes ejusdem moscheae singularem custodiam adhibent, ne aliquis Christianus etiam de prope accedat, timentes per nos suos inquietari defunctos. Hoc miraculum notum et manifestum est per omnes regiones sectae Machometi, ex quo etiam quam plurimi Christiani simplices non modicam vacillationem et titubationem incurrerunt; sed bonus Christianus sanctorum dicta considerans potius ex facto phantastico in fide solidatur. Sanctus enim Augustinus de civitate Dei Libr. XX. C. 19. de signis et prodigiis mendacibus loquens, dicit: Quod signa et prodigia duobus modis dicuntur mendacia; uno modo, quia decipiuntur sensus hominum virtute et arte diabolica, ut credatur fieri, quod in veritate non fit, ut sunt phantasmata. Secundo modo, quia trahunt credentes ad mendacium, ut scilicet credant fieri virtute divina, quod diabolus fecit, vel ut credant sibi fieri pro salute, quod ad damnationem fieri constat. De his vide infra fol. 224 b. Istis profecto duobus modis, nemo ambiget, diabolus signum praetactum operatur. Primo enim corpora illa surgunt arte diabolica, ac si aliquis vitae spiritus in eis esset, cum tamen nihil vitae sit ibi, sicut arte diabolica defunctus agitabat caput ad Simonis Magi incantationes, et videbatur vivere, qui tamen non vivebat. Secundo magis proprie est in hoc facto operatio Satanae; fit enim in veritate et realiter signum, quod corpora illa erigantur in sepulchris, sed operatione Satanae, ut deludantur Sarraceni, credentes divina virtute fieri, quod diabolus facit, et quod firmentur in sua infidelitate ad damnationem. Modernum enim tempus est illud, de quo dictum est: tunc solvetur Satanas, quia nunquam tantam potestatem accepit in homines, quantum nunc habet. Acceperat olim potestatem, quod ignem de coelo cadere fecit, et uno impetu totam substantiam beati Job absumsit, et turbo ejus opere irruens domum cum filiis perdidit. Sed in novissimis diebus his majora faciet, quia dicit Apostolus: immittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio. Deus enim immittet, quia dominus diabolum facere permittet ista justo judicio, quamvis ille faciat iniquo malignoque consilio, ut judicentur omnes, qui non credunt veritati; non enim veniet ad vivos et mortuos judicandos Christus, nisi prius veniat ad seducendos in omnia mortuos Antichristus, qui est Machometus, cujus praesentia erit secundum operationem Satanae in omni virtute signis et prodigiis mendacii, et in omni seductione his, qui pereunt. Quia enim Machometi lex irrationabilis est, per talia fatui in ea solidantur. Est autem illa mortuorum erectio figura resurrectionis eorum, eriguntur enim, et tamen mortui manent: sic resurgent quidem, sed non ad vitam aeternam. Et quales fuerint, dum viverent, ostendit illa erectio, erant enim in anima mortui, speciem tamen habentes ventium.[TR36] Contigit aevo nostro in dioecesi Coloniensi in quadam villa, in qua rustici erant (#b#) partiti et discordes, capitales inimicitias gerentes. Interea duo actores et capitanei partium uno die defuncti sunt, quos dum sepulturae traderent, ad parcendum laboribus ambos simul in unum terrae defossum injecerunt; quo facto, cunctis videntibus, sibi ipsis dorsa verterunt et impatientissimis motibus ambo agitabantur, nec quies fuit in tumulo, quousque separati fuerunt ab invicem, et mortui vitae praeteritae rixosae testimonium tulerunt: sic et hic. Sunt enim multa prodigia inter Sarracenos, sed falsa et mendacia, ut patet.

Igitur pyramides dereliquimus, et fluvium transeuntes in Babyloniam novam venimus. Ibi pertransito longissimo vico ad arcus magnos et altos ac antiquos, marmore polito vestitos, venimus, quos puto fuisse arcus triumphales, erectos olim in memoriam praeteritarum victoriarum more Romanorum. Ab his arcubus ingressi in unam civitatis Babyloniae partem venimus, cujus habitatores omnes sunt Christiani Orientales. Ducti autem fuimus ad quandam ecclesiam, qua patefacta invenimus ecclesiam bene ornatam altaribus, picturis et tabulaturis, cum imaginibus passionis Christi, beatae Virginis, et cum crucibus, et in ea erat etiam baptisterium, quae omnia erant nobis facta quasi extranea, quia diu non in ulla ecclesia fuimus. Demum in cryptam, quae sub choro est, descendimus per aliquos gradus, et ibi ante altare prostrati indulgentias accepimus. Est enim locus hic singularis sanctitatis et devotionis, siquidem in illo loco fuit habitatio beatae Mariae Virginis cum puero Jesu et Joseph, in quo mansit per aliquot annos; dum enim de terra Juda per desertum in Busirim venissent et de Busiri huc ingressi fuissent, mota sunt omnia templa Aegypti et statuae idolorum cum simulacris corruerunt, de quo prophetia dicit Esa. 19.: Ascendet Dominus nubem levem et ingredietur Aegyptum, et movebuntur simulacra Aegypti. Sicut enim in exitu filiorum Israel de Aegypto non fuit domus, in qua non jaceret mortuus, sicut patet Exodi XII., ita in introitu Christi non fuit templum, in quo non corruisset idolum, ut Magister in Spec. histor. dicit. De hoc casu idolorum dederat dudum ante Jeremias propheta regibus Aegypti signum, dicens: Tunc idola vestra cadent, cum virgo filium pariet. Qua propter sacerdotes Aegypti in secreto loco templi posuerunt imaginem Virginis, puerum in sinu habentem, et ipsam adorabant. Hanc imaginem dum rex Ptolomaeus invenisset in templo, mirabatur et quid significaret a sacerdotibus interrogabat? Qui dixerunt, hoc esse paternae traditionis mysterium, quod spiritu sancto propheta revelante acceperunt majores, et credebant, in rebus ita fore venturum, ut dum virgo pariens filium partum suum his terris inferret, omnia idola nostra auferret.

Scimus autem, tradente evangelio, quod Joseph cum Maria et filio Jesu VII annos deguit in Aegypto, sed in quo loco habitaverint, diversitatem (#92 a#) reperi. Quidam dicunt, quod in Hermopoli Thebaidae; et hoc habetur in Vitis patrum. Alii dicunt, quod manserint semper in Busiris, juxta fontem sibi datum. Caeteri volunt, quod in Heliopoli deguerint. Communiter tamen, et quasi omnes Christiani et Sarraceni, hic in Babylone eos habitasse asserunt. Pro quorum omnium concordia dici potest, quod, quia pauperes, alieni et exules fuerunt, in his VII annis migraverunt de loco ad locum, quia pauperes de facili mutant domicilia, praecipue in partibus Orientis. Sed nemo aestimare debet, quod propter levitatem vel instabilitatem vel propter impatientiam mutaverint domicilium, sed propter causas divinas et rationales, nobis non expressas.

Cum ergo orationes praescriptas in processionali in crypta complevissemus, ascendimus, et per altaria superioris ecclesiae gyravimus invocando Sanctorum patrocinia. In parte autem dextra ecclesiae est unum fossatum profundum et magnum, ac si esset grande sepulchrum aqua repletum et asseribus opertum, de quo dicunt Joseph hausisse[TR37] aquam in usum suae sacratissimae familiolae pro lotione pueri Jesu et pro coctione ciborum, el pro potu, a quo usu tantam accepit haec aqua virtutem, ut hodiernum in diem saluberrima sit, multas aegritudines curans, unde tam Christiani quam Sarraceni creberrime de ea sumunt ad medendum certos languores. Insuper Sarraceni suos debiles pueros mittunt ad locum, ut in aqua illa baptizentur etiam baptismo Christi, non quod credant effectum aliquem spiritualem baptismi, sed solum corporalem salutem et munditiem quaerunt, nec curant, quod Christiani infantes eorum baptizent, nec circumcisionem accipiunt propter effectum spiritualem, sed propter munditiam carnalem, ut careant illa foeditate, quae solet sub praeputio crescere, in cujus signum non circumciduntur secundum legem Moysis VIII die, sed in. XIV anno, ut Ismael, sicut habetur Genes. XIV.

Nonnunquam mittunt pueros Christianis sacerdotibus cum muneribus, ut eos baptizent, praecipue hic in isto lavacro, et in Busirim ad fontem beatae Mariae Virginis, in quo crebrius baptismata suscipiunt.

Deinde de ecclesia exivimus et ibi multas ecclesiolas vidimus clausas, in quas non poteramus venire, in tres tamen notabiles et pulchras venimus ecclesias, in quibus tumbae marmoreae et elevatae erant, quas dicebant esse sepulchra Sanctorum, sed nomina eorum non poteramus intelligere; videbatur enim nobis, quod dicerent de sancta Anna, de sancta Barbara, de sancta Catharina, et de sancto Georio. Non enim sciunt Orientales dictiones latinas bene exprimere, sed mirabili stomachatione loquuntur. Credo autem pro certo, quod nec ipsi sciant, quorum Sanctorum reliquiae sint in istis tumbis reconditae, quia omnes ecclesiae illae fuerunt a Latinis constructae et possessae,[TR38] sed post expulsionem Latinorum a terra sancta fuerunt etiam ab Aegypto eliminati, et Orientales supervenientes ad loca ignoraverunt patronos locorum, et ita res in oblivionem venit.

In unam tamen ecclesiam venimus, quae dicitur ecclesia sancti Georii, cujus episcopus supervenientes peregrinos solet in militiam sancti Georii asscribere, qui illo die non erat in civitate: quo non obstante milites nostri in ecclesia se ipsos sancto Georio devoverunt et militiam ejus acceperunt, eo modo, quo in dominico sepulchro in Jerusalem. Nam nobiliores ignobiliores gladio percutientes milites eos sancti Georii creaverunt in conspectu Mamalucorum.

In partibus nostris milites S. Georii valde sunt reputati, et in bellicis artibus dicuntur caeteris magis (#b#) fortunati et audaces.

De quibusdam visis et auditis mirabilibus.

His peractis per longam viam in urbem in asinis sedentes ascendimus et in aliam urbis partem venimus, ubi stabant antiquissimi et spissi muri de quadris sectis, politis et sculptis lapidibus. Ibi quondam, ut ruinae produnt, fuit residentia potentum et tyrannorum Aegypti, sed nunc est habitatio pauperum, et super ista vetusta aedificia sunt posita et viles casulae et habitacula misera. Venimus autem ad unam curiam, in qua intromissi vidimus in ea stare obeliscum, id est columnam lapideam stupendae altitudinis et mirandae magnitudinis, unius lapidis molem, et erat rotunda, habens insculptas latinas litteras grandes, ita, quod una littera stabat super caput alterius, et prima sub capitello columnae stabat, secunda sub ea, et ita sequenter fuerunt litterae subordinatae a summo usque deorsum in terram, prae vetustate autem vix poteramus eas agnoscere, videbatur tamen nobis, quod tenor earum esset: Jovinianus Augustus. Porro Mamaluci mirabantur, quod litteras illas cognosceremus, dicentes se nunquam hominem vidisse, qui notitiam earum habuisset. In capitello hujus columnae stat una tumba grandis lapidea, firmissime operculo clausa, et quid intus sit nemo adhuc expertus est. Nam reges Aegypti saepe conati sunt eum aperire, sed quam cito instrumentis ferreis contingitur, ut effringatur, mox columna incipit terribiliter tremere cum tumba, et tantus pavor incutitur conatum inferentibus, quod nullus evadere potest absque aliqua laesione, vel rationis privatione vel oculorum excoecatione, vel surditate, aut paralysi dissolutione. De ista columna ad aliam transivimus ei coaequalem, demtis scripturis et tumba. Quicumque autem super eam ascendere tentaverit, non descendit nisi graviter laesus in aliquo sensu corporis sui. Hae duae columnae stant e diverso, contra se invicem respicientes, et olim nihil erat intermedium aedificatum, nunc vero domunculae sunt interpositae. Porro in medio illarum duarum columnarum est subterraneus transitus, per quem venitur ad ingentem portam ferream, catenis et repagulis firmissime clausam, et nulla arte nulloque conatu potest haec porta aperiri; quicumque autem instrumentis ferreis molitur effractionem portarum, aut sensus amittit, aut certe porta ipsa ab ejus duntaxat oculis evanescit. Dicunt autem, antiquitus ibi fuisse gigantum tyrannorum habitationem eosque adhuc intus esse, sub quo autem modo essendi, nescitur, nec dubitant Aegyptii, quin immensi thesauri sint cum eis reconditi; unde Soldanus diligenter facit locum custodiri, ne quis alienus ad portam praefatam admittatur, ne contingat, artem arte deludi, et Satanam Satana repelli, sicut nonnumquam maleficium maleficio curatur et incantatio incantatione depellitur. Timet enim, ex quo sui malefici harioli et incantatores et mathematici nihil possunt agere, quod alienus adveniat potentior suis et auferat quem suspicatur ibi latere thesaurum. Haec retulerunt nobis Mamaluci ductores nostri et Aegyptii juxta locum habitantes; si vera sint, nescio, hoc autem (#93 a#) pro certo scio, quod Orientales omnes, tam Christiani quam pagani, miro modo attendunt phantasticis rebus et intendunt incantationibus, auguriis et fabulis; ideo non magnam fidem adhibui, volui tamen ea recitare pro solatio fratrum meorum, et ut eis jucundum risum facerem ex superstitionibus infidelium; nec tamen adeo aliena sunt, quae dicta sunt, ut similia non reperiantur etiam ab authenticis doctoribus conscripta. Primo enim de tremore columnarum scribit dominus Antonius, quod tempore Marci Antonii simulacrum marmoreum tremebat et movebatur, et statua Herculis flevit multis diebus. Secundo, non omnino fictum est fuisse gigantes super terram et homines forma seu statura ultra modum ceteros excedentes, immo constat esse verissimum ex sacra pagina in multis locis, et praecipue commemorantur fuisse gigantes in Aegypto, et tyranni Aegyptii fuerunt, qui tum de Hebron in Aegyptum descenderunt, ut patet supra. Et de Aegypti gigantibus poetae multa loquuntur. Unde Deut. III. et in multis locis mentio fit de gigantibus. Quae autem habitatio eorum sub terra fuerit, patet per historiam, quam recitat Bocc. L. V. C. 68. Siquidem in Sicilia apud Trepanum oppidum, cum nuper in radicibus montis, qui superimminet Trepano, non longe ab oppido aggrestes ad construendam pastoralem domum fundamenta foderent, apparuit cavernae cujusdam introitus, quem cum visuri quidnam intus esset, faculis incensis fossores intrassent avidi, antrum summae altitudinis atque amplitudinis invenere, per quod incedentes, in oppositum introitus, ingentis magnitudinis sedentem viderunt hominem, ex quo terrefacti repente fugam arripientes exiverunt antrum, cunctis quod viderant nuntiantes. Hoc audientes cives armati exiverunt, et ultra CCC specum ingressi sunt et stupidi viderunt sicut primi; tandem proximiores facti, postquam non vivum esse hominem norunt, viderunt sedentem quendam in sede, et sinistram manum innixam baculo tantae altitudinis et crassitiei, ut excederet quemcumque praegrandis navigii malum, sic et hominem invisae atque inauditae amplitudinis, nulla ex parte corrosum aut diminutum. Et cum ex eis unus porrecta manu tetigisset stantem malum, e vestigio malus solutus in cinerem corruit, remansitque veste nudatus baculus alter plumbeus ad manum usque tenentis ascendens, et ut satis adverterunt, plumbum erat ad augendam gravitatem malo infusum, quod postea ponderantes asserunt fuisse ponderis XV centariorum Trepanensium, quorum unus quisque ponderis est librarum communium centum. Demum hominis statua tacta aeque corruit in pulverem, demtis tribus dentibus, qui erant monstrosae magnitudinis, hodie suspensi catena ante ecclesiam beatae Virginis; ibi a cunctis cernuntur. Suspicatum est a prudentioribus, eum fuisse magnitudinis CC cubitorum vel amplius. Quidam putarunt, eum fuisse Erycem, loci potentissimum regem, Butis et Veneris filium, ab Hercule occisum et in eodem monte conditum. Quidam autem arbitrantur Erichellum, qui olim in funeralibus ludis, ab Aenea pro Anchise patre editis, pugno taurum occiderat. Alii vero unum ex Cyclopibus potentissimis dicunt fuisse.

Et forte si thesauri (#b#) fuissent cum eo reconditi, aditus daemone operante inventus non fuisset, sicut est de specu, de quo est sermo, in quo gigantes et thesauri sunt reconditi; non enim nisi prodigiosa habent sepulchra, sicut patet in chronica Martini, ubi recitatur, quod tempore Heinrici II. corpus Pallantis gigantis fuit Romae in specu inventum incorruptum, cujus vulneris hiatus, ubi fuerat vulneratus, quatuor pedes et semis habebat, corpus altitudinem muri vincebat, lucernaque ardens ad ejus caput inventa est, quae nec flatu exstingui poterat nec liquore, sed cum stilo foramine subtus flammam facto exstincta est, per illud foramen aere introducto. Hunc Turnus dicitur occidisse, et hoc ipsius epitaphium erat:

Filius Evandri Pallas, quem lancea Turni Militis occidit, more suo jacet hic.

Tertio, quod juxta columnas monstrosas sint thesauri reconditi, patet ubi supra in chronica Martini: In Apulia erat quaedam statua marmorea, circa caput suum habens circulum aereum, in quo erat scriptum: Calendis Maji oriente sole habebo caput aureum. Quid autem scriptura haec praetenderet, nemo intellexit. Captus est autem quidam Sarracenus, qui legit et intellexit. Unde calendis Maji oriente sole notato termino umbrae illius sub umbra ejus reperit infinitum thesaurum, quem dedit pro redemtione sua. Ad idem recitat Vincentius in Speculo historiali Lib. 27. c. 99., quod Gerbertus sic thesaurum invenit: erat juxta Romam in campo Martio statua aerea, dextrae manus indicem digitum extentum habens et scriptum in capite: Hic percute; quod superioris aevi homines ita intelligendum rati sunt, ut ibi thesaurum invenire deberent, et ideo eam multis securibus laniaverant. Gerbertus autem sole meridiano notans, quo protenderetur umbra digiti, ibi palum fixit, superveniente autem nocte, solo cubiculario lucernam portante comitante, eo contendit; ibi terra solitis artibus dehiscens latum patefecit ingressum. Viderunt ibi ingentem regiam, aureos parietes, aurea lacunaria, omnia aurea, milites aureos tesseris aureis ludentes, regem aureum cum regina aurea discumbentem, opposita opsonia, astantes ministros, pateras multi ponderis et pretii, in quibus materiam superabat opus. In interiori autem parte domus carbunculus lapis imprimis nobilis et rarus inventu tenebras noctis fugabat. In contrario angulo stabat puer tenens arcum intenso nervo et sagitta immissa. Continuo autem, ut quis manum ad contingendum aliquid aptaret, videbantur omnes illae imagines prosilire et impetum facere in praesumtorem. Quo timore perculsus Gerbertus nihil tetigit, cubicularius autem putans in tanta praeda parvum furtum latere cultellum arripuit mirabilis operis pretii, moxque omnibus imaginibus cum fremitu exsurgentibus puer arcum tenens sagittam jecit in carbunculum et tenebras induxit, et ni monitu Gerberti cultellum reponere accelerasset, graves poenas ambo incurrissent, sicque nil lucrantes ductu lucernae regressi sunt.

Quarto, quod thesauri olim a gentilibus in terram defossi possint reperiri, sed tamen cum multis periculis, patet in subjecta historia, quae habetur ubi supra Cap. C. Quidam pauperis filius de Barcinona venit in Italiam, quaerens panem (#94 a#). Adultus autem multa illius terrae miracula inspexit, inter quae montem perforatum, ultra quem incolae dicebant thesauros Octaviani reconditos, ferebantque multos periisse quaerendo illos per subterraneos anfractus. Hic autem adolescens studio videndi et praedandi XII comites habuit, qui secum pergerent portantes ingens glomum fili, sequentes ingenium Daedali, qui Theseum de labyrintho per filum eduxit. Igitur paxillum in ingressu fixerunt, principio fili ad eum ligato, accensis laternis intro perrexerunt, et per unum quodque milliarium paxillum fixerunt, vespertiliones vero de cavernis egredientes oculos et ora infestabant. Semita erat arcta, et a laeva praecipitium et supterlabens fluvius; viderunt tramitem plenum cadaveribus eorum, qui thesauros ibi quaerendo perierant. Tandem ad gressum ulteriorem pervenientes viderunt stagnum placidum et pontem aereum, et ultra pontem videbantur mirae magnitudinis equi aurei, cum sessoriis aureis, et omnia erant aurea. Unus eorum dum pontem transire parat, mox pontis pede depresso alter elevatus produxit rusticum aereum, cum aereo malleo, quo ille undas verberans ita obnubilavit aƫra, ut diem coelumque subtexeret; retracto pede pax fuit. Tentatum est idem a pluribus, idemque expertum. Desperantes solo visu libabant aurum, tunc per vestigia glomeris egressi pateram argenteam repererunt, quam inter se partiti sunt. Postero die magistrum adierunt, qui dicebatur nomen Dei ineffabile scire, qui duxit illos prius ad fontem, de quo hausta aqua in phiala argentea tacens litteris signabat, donec illi oculis intellexerunt, quod fari nequibant: tunc ad montem fiducialiter accesserunt, sed exitum ulteriorem, puto a Daemonibus observatum, invenerunt, invidentibus scilicet nomini Domini, cujus tanta virtus inesse dicitur, ut nulla ei magia nec mathesis obsistere possit. Auctor tamen credit, praefatum magistrum non nomen Dei sed daemonis aquae inscripsisse, sicut legitur de canibus Mago in historia S. Sylvest. Audiens quidam Judaeus, quae dicta sunt, qui nigromanticus erat, dixit adolescenti: defecisti in arte, videbis[TR39] quantum possit ars mea; qui incunctanter montem introiens non multo post egressus est, multa afferens ad indicium sui transitus, quae ille ultra montem notaverat, inter quae et pulverem locupletissimum, qui quidquid contigerat, in aurum vertebat, non quod ita pro vero esset, sed quod ita videretur, quoad usque aqua dilueretur: nihil enim, quod per necromantiam fit, potest in aqua fallere intuentem. Ipse etiam Josephus auctor est, Salomonem cum patre thesauros defodisse in loculis modo mechanico in terra, vel verius modo mathematico, quorum tria millia auri talenta Hircanus levavit de sepulchro David, quibus civitatem Jerusalem ab obsidionis injuria liberavit. Herodes autem magis praesumtione quam consilio idem aggredi voluit, multos ex satellitibus igne ex interiori parte prodeunte amisit, sicut patet P. 1. fol. 97. B. Ex his omnibus patet, quod in loco columnarum praedictarum suspicatione satis evidenti potest teneri, quod gigantes aliqui sint ibi locati, et hoc propter ingentem ferream portam, (#b#) quae propter thesauros tantum non indigeret tanta latitudine; sed et thesauri sunt ibi reconditi, quod patet ex tremore columnarum, et ex fortissima conclusione, et ex periculis perscrutari volentium, agente daemone, quibus nisi arte aliqua resistatur thesauros asportari non permittunt, sicut etiam patet in thesauris cum David et Salomone sepultis, de quibus facit mentionem Josephus Libr. VII. antiquitt. cap. ultimo, et Magister in Speculo histor., de morte David, et Magister Vincentius in Speculo histor. L. 27. cap. centesimo.

Verum etsi jam dicta phantastica videantur, negari tamen non potest cogentibus ruinis, olim quid magnificum ibi fuisse, et sub terra quid occultum mirabile, cui hodie custodia solers adhibetur. Opinor autem, certis conjecturis edoctus a Plinio Nat. histor. Lib. 36. Cap. 13., hic subtus esse illum horridum Maronis labyrinthum, qui itinerum ambages occursusque ac recursus inexplicabiles continet, ubi qui intravit, numquam viam exeundi inveniet. Ferunt Daedalum ad Aegyptum penetrantem admiratum hujus operis artem similem in Creta regnanti Minoi construxisse.[TR40] Sed Cretensis defecit, Thebanus autem, hoc est hic, et ne homines intrantes pereant obturatum porta ferrea et repagulis divulgant. De quatuor labyrinthis vide infra fol. 179 A. De Daedalo et ejus labyrintho in Aegypto constructo vide Cusa de Ecca (?) populi L. 8. c. 2.

Aliqua satis mira exponuntur.