De M. Terenti Varronis Libris Grammaticis

Part 6

Chapter 6 3,167 words Public domain Markdown

Vocem enim corpus esse Varro docuit (fr. 55) eique propterea triplicem obuenire extensionem, longitudinem altitudinem crassitudinem, in utroque stoicorum placita secutus{37}. longitudinem tempore et syllabis metiri, reliquis duabus conuenire accentum et spiritum dixit. omnia haec tria sine dubio pari subtilitate ac diligentia persecutus est, quorum unum tantum quomodo fere explicuerit Serui opusculo docemur. in accentu enim tria rursus respexit (fr. 59): materiam locum naturam prosodiae. ut omnia neglegenter et parum accurate excerpsit, hic quoque multa omisit Seruius, duo praecipue diligentius excribere dignatus (fr. 60), quot accentus probandi sint et quae eius sit natura in uniuersum et eorum quos omnes agnouerint. quod ad numerum prosodiarum adtinet Athenodorum peripateticum duas, Dionysium Thracem tres secundum M. Terentium probasse legimus, Tyrannionem uero Amisenum quattuor statuisse, praeter tres nimirum notissimas mediam quae inter acutam et grauem interposita sit, eiusque auctoritati Varronem se adplicuisse multaque ad eam defendendam protulisse. seriem argumentorum aut non intellexit Seruius aut inuerecunde confudit, quae haec fuit: cum nihil in natura sine media sit parte, nulli igitur corpori ea desit, uox autem sit corpus, in hac quoque mediam prosodiam esse debere. deinde de musica, quae ei imago prosodiae est, sic fere scripsisse traditur: neminem musicum esse, qui mediam uocem in cantu ignorauerit nec quemquam potuisse dicere in sono chordarum aut uoce tibiarum{38} assaue (uoce quarum aliaue _cod._) uoce cantantium μέσην esse, si non in omni uocis natura esset medium minimeque mirum, ut in hanc multorum sensus non aduertat, cum illum qui (ilia quae _cod._) in cithara aut tibia (quia _cod._) aliquanto uberior est, saepe totum non sentiat meatum. minus quidem reliquis prosodiis notam esse pergit, sed primum omnium rerum initia obscura et μέσην initium cantus esse, quae nescio an ad concentum fidium spectent, de quo cf. Westphal l.l. p. 109., deinde omne medium non facile cerni. praeterea auctoritatem doctissimorum scriptorum hanc prosodiam tueri eamque conmemorari praeter alios a grammaticis Glauco Samio et Hermocrate Iasio, a peripateticis Athenodoro et Theophrasto. addere poterat Aristotelem (rhet. III 1) nisi hic flexam quam omittit μέσην nominauit uel generaliter uocis humanae sonos intellexit{39} (cf. classical journ. XI p. 73). praeterea non absimilia apud Aristoxenum repperisse uidetur Vitruuius (de archit. V 4, 2), qui quidem auctorem suum non admodum perspicue reddidit. a media prosodia ad flexam transiit subtilissimeque de eius natura quaesiuit, orsus a Glauci Samii sententia, qui sex protulerit prosodias. tres enim harum tralatitias acutam grauem mediam, reliquas uero diuersas tantum formas unius flexae esse, quam Eratosthenes ex acuta in grauem, Theodorus contrario quoque cursu moueri existimauerit. Theodori decretum Varro adsciuit sed singulari ratione excoluit: ‘ceterum (eam) Varro in utramque partem (utraque parte _cod._) moueri arbitratur, neque hoc (hic _cod._) facile fieri sine media, eamque acutum plerumque esse potius quam grauem, quod ea propius utramque est, quam illa superior et inferior inter se’. in quibus uerba _eamque acutam plerumque esse potius quam grauem_ aut tollenda sunt aut corrigenda, quae et in sequentibus prorsus negleguntur et per se inepta sunt, nam prosodiam quandam, quae plerumque acuta interdum grauis est, peculiarem sane nemo dixerit. acrius locum intuenti et a uerbis _quod ea propius utramque est_ proficiscenti non dubium tibi uidebitur in uerbis illis suspectis aliquid de transitu acutae et grauis ad mediam ut quae utrique propior sit dictum fuisse et tale quid contextui necessarium esse. putabam igitur _eamque acutae plerumque coiisse potius_ scribendum esse, sed cum perfectum nusquam in hac expositione conpareat, tam leni remedio non defungimur, sed aliquanto liberius procedendum et sic fere scribendum est: _eamque acutae coniunctam plerumque esse potius_, qua ratione si non uerba certe sententiam scriptoris recuperatam esse mihi est persuasum. unum quidem restat. de acuta sola enim dicitur, quamuis ex sequentibus _quod ea propius utramque est_ satis eluceat utrique prosodiae eam propiorem esse quam alteri acutam alteri grauem. sed hoc quominus a librario peccatum mihique sanandum ducam excerptoris prohibeor socordia, qui num haec religiose ut debuit rettulerit uel omnino intellexerit ualde dubito. Varronis autem disputationem hanc fuisse uides, cum media prosodia et acutae et graui propior sit, quam quae utrique est contraria, in flexa prosodia uocem plerumque non magnum illum transitum ab acuta ad grauem, a graui ad acutam facere, sed hunc minorem ab acuta ad mediam, a media ad grauem{40}. quae quibusdam Serui nugis interpositis proxime de media uix suo loco leguntur, ad Varronem quamquam misere deprauata referenda existimo, quem de singulari natura acutae prosodiae disputasse eique reliquas opposuisse suspicor, ut ita mediam graui potius quam acutae conparauerit, nam altitudine eam non longius ab acutu, quam a graui abesse uidimus cf. Corssenum l.l. p. 242{41}. his expositis de prosodiarum natura et nominibus grauissimis auctoribus laudatis tractauit. prosodiam cuius uaria nomina apud Gellium XIII 6, 1, uarias definitiones habes apud Theodosium p. 61, totam in altitudine uocis positam ideoque musicis sonis finitimam esse dixit{42}, unde etiam nomina singulorum accentuum, quotcunque grammatici uel rhetores excogitauerint, facilem explicationem habere. in primis de acutae natura egregie disputauit quam graui breuiorem esse dixit, ut in organis musicis et citharae chorda tenuior acutiorem sonum habeat, et tibiae quo angustiores eo acutiores ‘adeo ut corniculo uel βομβυκίῳ{43} addito grauior sonus reddatur; quod crassior exit in aera’. pariter in pulsu chordarum citius acutam transuolare, et chordas quarum sonus grauior longiores esse, quod laxius tendantur. fistulae quoque calamos breuissimos acutissimos esse et tibias quo acutiores eo breuiores{44}, et his (ut Serui uerbis utar) foramina quam sunt ori proxima et breuioris aeris motum persentiscunt, tam uocem reddunt acutam; sic in loquentium legentiumque uoce, ubi sunt prosodiae uelut quaedam istamina, acuta tenuior est quam grauis et breuis adeo, ut non longius quam per unam syllabam, quin immo per unum tempus protrahatur. perperam Vindobonenses haec in duo enuntiata discerpsisse uiderunt Weil et Benloew l.l. p. 10, sed quid lateat sub istamina uel stamina, quae frequens corruptio est, non adsecuti sunt. mihi non dubium uidetur, quin discrimina sonorum in uoce humana quibuscum singula tibiae foramina sonosque per ea emissos conparauerit, hic significanda fuerint, quae nos dicimus _intervalle_ (cf. Aristox. l.l. p. 15), ideoque suspicor uocem graecam διαστήματα, quam non magis intellexit librarius quam omnia graeca, ita corruptam esse. denique de notis et ordine accentuum Varro disputauit. quod autem supra posui Varronem non solum de accentibus egisse, uerum etiam de spiritu et syllabarum longitudine et breuitate, id extrema libelli Seruiani confirmatur particula, qua de longitudine syllabarum diuersisque metricorum et rhythmicorum rationibus (cf. A. Rossbach griech. rhythm. p. 18) eum disputasse docemur.

Footnote 37: Laert. Diog. VII 55. σῶμα δ᾽ ἐστὶν ἡ φωνὴ κατὰ τοὺς στωικους ὥς φησιν Ἀρχέδημός τε ἐν τῇ περὶ φωνῆς καὶ Διογένης καὶ Ἀντίπατρος καὶ Χρύσιππος ἐν τῇ δευτέρᾳ τῶν φυσικῶν. πᾶν γὰρ τὸ ποιοῦν σῶμά ἐστι, ποιεῖ δὲ ἡ φωνὴ προσιοῦσα τοῖς ἀκούουσιν ἀπὸ τῶν φωνούντων. VII 135. σῶμα δ᾽ ἐστί, φησὶν Ἀπολλόδωρος ἐν τῇ φυσικῇ, τὸ τριχῆ διαστατόν, εἰς μῆκος εἰς πλάτος εἰς βάθος τοῦτο δὲ καὶ στερεὸν σῶμα καλεῖται. cf. Stob. ecl. phys. I 15 p. 340. 350 Heer.

Footnote 38: Ita scribendum est. nam neque hoc loco Wasii _buccinarum_ nec paullo inferius Vindobonensium _cithara auditur quia_ idoneum est. tibiae, quae uox etiam infra p. 533 _tiuia_ (correctum ex _uita_) scribitur, in bis rebus ubique conmemorantur, et Varro hoc loco notissimorum organorum musicorum exemplo demonstrare uolt, quid sonus medius sit. μέση autem primitus nominabatur media chorda heptachordi eiusque sonus (Varr. de l.l. X 46 p. 571. cf. fragm. post Censorin. 12, 3 p. 90 Iahn. R. Westphal harmonik u. melop. d. griech. p. 84 sq.), postea erat certa notula musica cuiusuis organi, quamquam iam in octachordo nondum media erat, ut aut metuam ne nomen magis quam rem Varronem respexerit, aut hic quoque uestigia singularis neglegentiae Seruianae notandae sint. noli autem mirari quod tam audacter _illa quae_ in _illum qui_ mutaui; in archetypo enim e quo codex Lauantinus descriptus est uerba admodum breuiata legebantur, unde uerborum exitus saepissime corruptos esse adnotatio nostra critica docet. num autem in extremis uerbis recte Varronis mentem adsecutus sim qui rei musicae me peritiores sunt uideant.

Footnote 39: Eadem quae Glaucus Samius prosodiis prioribus dederat nomina recurrunt in fragmento quod ex eodem fonte, Herodiano ut uidetur, atque Arcadii qui dicitur liber uigesimus fluxit et secundum codicem Parisinum 2603 a Goettlingio ad calcem Theodosii p. 202 sq. editum est. ibi leguntur haec: ἡ προσῳδία οὖν φησι τάσις ἐστὶ φωνῆς ποιά, ἤγουν ποιότητά τινα ἔχουσα‧ ἢ γὰρ ἐπιτεταμένη ἐστὶν ἢ ἀνειμένη ἢ μέση, τουτέστιν ἢ ὀξύτονος ἢ περισπώμενος. extrema uerba excerptoris stupiditati tribuenda esse prioribusque nullo modo conuenire adparet, cf. Georg. Choerob. I p. 17 Gaisf.: οἱ γὰρ κύριοι τόνοι τῶν λέξεων δύο εἰσὶν ἥτε ὀξεῖα καὶ ἡ περισπωμένη‧ ἡ γὰρ βαρεῖα οὐκ ἔστι λέξεως τόνος ἀλλὰ συλλαβῆς.

Footnote 40: Recte P. Langen in Fleckeiseni annal. 1859 p. 49 (cf. eundum de gramm. lat. praeceptis quae ad accentum spectant p. 6 sq. Lucianum Muellerum de re metr. poet. lat. p. 373) hunc locum corruptum esse uidit, sed ex ineptis uerbis inepta conligere quam emendationem periclitari maluit. idem pauca tantum e Varrone Seruium hausisse contendit, e cuius opusculo num Varro flexam prosodiam statuerit perspici non possit. quorum alterum tota nostra disputatione refutatur, illud breuiter hic refellendum est. uerba §21 p. 530 _in eadem opinione et Varro fuit_ ad Tyrannionis opinionem quattuor prosodias esse spectant, nam alia Tyrannionis opinio non profertur, quare non uideo quid his verbis dictum sit, nisi easdem quattuor prosodias, itaque flexam quoque Varronem probasse nec quid neglegentia in re tam plana peccare potuerit intellego. manifestior alter locus est (_ceterum Varro_ e.q.s.) de quo modo egi. quod enim ex tribus Glauci prosodiis quae uni flexae respondent duae tantum examinantur id fortasse Serui peccatum. largiamur uero hic non modo aliquid desiderari, sed de ipsa νήτη (ea uoce, quae quamquam male scripta aliter uix legi potest, quamnam uocis modulationem Glaucus significauerit obscurum est; νήτη in musica summus systematis sonus, in octachordo quam nos dicimus _octave_ est cf. Westphal l.l. p. 84 sq.) Varronem agere, ut Langen uoluit; tum ipsa prosodiae huius descriptio docet, motum quendam in utramque partem ei tribui, nam hanc mutationem, quam H. Weilium et L. Benloewium théor. gén. de l’accent. lat. p. 14 dubitanter protulisse miror, nemo inprobabit qui de his rebus iudicare didicit. talis uero motus nec acutae nec graui nec mediae adscribi potuit sed soli flexae quam omnes fere grammatici (cf. Aristoph. Byzant. Pseudo-Arcadii p. 202 Schm. Diomed. p. 431, 6 K Prisc. de accent. II p. 520, 2 K. al.) ex acuta et graui constare dicunt quare si Varro hoc de quadam prosodia scripsit, utrum eam νήτην an περισπωμένην nominauerit nihil refert, re uera flexa erat.--Ceterum cf. de Serui opusculo et rebus ibi tractatis Weil et Benloew l.l. p. 5 sq. W. Corssen ausspr. uocalism. u. betong. d. lat. II p. 202 sq.)

Footnote 41: Weil et Benloew l.l. p. 13 uerba § 23 p. 533 _media quae inter duas quasi limes est_ et infra §24 p. 533 _inter has est_ μέση, _latine media, quia limes est per quam duae supradictae ultro citroque commeant_ ita intellexerunt, ut syllabas quae inter acutas et graues interpositae essent cum media prosodia efferri putarent. de talium syllabarum accentu nihil quantum e Seruio conligi potest a Varrone traditum, quem mediam altitudinem tantum sonorum spectasse idcircoque mediam inter grauem et acutam posuisse eamque utriusque quasi conpitum (§21 p. 531) duxisse uidimus. sine dubio media in quibusdam syllabis audiebatur sed ex opusculo nostro quae fuerint non patet. Langen l.l. p. 63 hoc inuentum Gallorum recipit indeque cum haec doctrina ueritati repugnet, ipsam disputationem Varrone indignam esse efficit.

Footnote 42: cf. Aristoxeni elem. harm. I uel potius περὶ ἀρχῶν α´ p. 18 Meib. (cf. Porphyr. ad Ptolem. harm. l.l. p. 257. G.L. Mahne diatr. de Aristox. p. 179 n. Westphal l.s.s. p. 41 sq. P. Marquard de Aristox. Tarent. el. harm. p. 33 sq.) λέγεται γὰρ δὴ καὶ λογῶδές τι μέλος, τὸ συγκείμενον ἐκ τῶν προσῳδιῶν, τὸ ἐν τοῖς ὀνόμασι. φυσικὸν γὰρ τὸ ἐπιτείνειν καὶ ἀνιέναι ἐν τῷ διαλέγεσθαι. Aristid. Quint. de mus. I p. 8 Meib.: τάσις δὲ ἐστι μονὴ καὶ στάσις τῆς φωνῆς. ταύτης δὲ εἴδη δύο ἄνεσις τε καὶ ἐπίτασις. ἄνεσις μὲν οὖν ἐστιν ἡνίκα ἂν ἀπὸ ὀξυτέρου τόπου ἐπὶ βαρύτερον ἡ φωνὴ χωρῇ‧ ἐπίτασις δὲ ὅταν ἐκ βαρυτέρου μεταβαίνῃ πρὸς ὀξύτερον. ἐκ δὴ τούτων τὰ γενόμενα τὸ μὲν βαρύτητα τὸ δὲ ὀξύτητα προςαγορεύομεν. cf. Sext. Emp. πρὸς μους. p. 756. 9 Bekk. Mar. Vict. IIII 2, 7 p. 2605P. Dionys. Halic. de conpos. uerb. 11 p. 126 Schaef.: διαλέκτου μὲν οὖν μέλος ἑνὶ μετρεῖται διαστήματι τῷ λεγομένῳ διὰ πέντε ὡς ἔγγιστα‧ καὶ οὔτε ἐπιτείνεται πέρα τῶν τριῶν τόνων καὶ ἡμιτονίου ἐπὶ τὸ ὀξὺ, οὔτε ἀνίεται τοῦ χωρίου τούτου πλεῖον ἐπὶ τὸ βαρύ. οὐ μὴν ἄπασά γε ἡ λέξις ἡ καθ᾽ ἕν μόριον λόγου ταττομένη ἐπὶ τῆς αὐτῆς λέγεται τάσεως, ἀλλ᾽ ἡ μὲν ἐπὶ τῆς ὀξείας, ἡ δὲ ἐπὶ τῆς βαρείας, ἡ δὲ ἐπ᾽ ἀμφοῖν. τῶν δὲ ἀμφοτέρας τὰς τάσεις ἐχουσῶν αἱ μὲν κατὰ μίαν συλλαβὴν συνεφθαρμένον ἔχουσι τῷ ὀξεῖ τὸ βαρὺ, ἃς δὴ περισπωμένας καλοῦμεν, αἱ δὲ ἐν ἑτέρῳ τε καὶ ἑτέρῳ χωρὶς ἑκάτερον, ἐφ᾽ ἑαυτοῦ τὴν οἰκειαν φυλάττον φύσιν.

Footnote 43: Ita scripsi pro codicis _bamborio_ quod Vindobonenses in _bomborio_ a βόμβος ductum mutare uoluerunt. βόμβυξ praeter phalaenam illam notissimam secundum Pollucem IIII 82. Hesych. u. βόμβυξ genus quoddam tibiarum, teste Polluce IIII 70. Pseudo-Arcad. p. 213 Schm. cl. Plut. quaest. symp. VII p. 317 A pars quaedam tibiarum est, quare diminutiuum, quamquam in hac significatione (bestiola est Aristoteli hist. anim. V 19, 24 al.) non occurrit quod sciam, eodem modo ac βόμβυξ pro tibiarum parte quadam usurpatum existimo, quae pars ut Arcadius l.s. et locus noster indicare uidentur eadem erat quam graeci plerumque κέρας, latini cornu uel corniculum nominabant. cf. Ouid, metam. XI 16. Hor. carm. I 18, 14. C.F. Heinrich ad Iuuen. VI 314. Aristotelis metaphys. _N_ 6 p. 1093b 3 scholiastam p. 832a 45 recte explicuisse uix credo.

Footnote 44: cf. Theophrastum in Porphyrii conm. in Ptolemaei harmonica ap. Ioh. Wallisium op. math. III p. 243 Ὁ γὰρ μακρότερος αὐλὸς βαρύτερος, ἐν ᾧ πλεῖον τὸ πνεῦμα περὶ ὃ πᾶν ἡ κίνησις. multa omnino huc facientia habes in Ptolemaei harm. I 2. 3 (l.l. p. 4 sq.) et Porphyrii conmentario in libri primi capita priora III p. 191 sq.--cf. Macrob. in somn. Scip. II 4, 5.

Antequam quaerimus quo in libro has res scriptor persecutus sit, pauca de eius auctoribus et nostro Varronianae doctrinae auctore interponenda sunt. usus est Varro Tyrannionis{45} libro, quem hanc tenuem θεωρίαν tractasse e Ciceronis epistula ad Atticum XII 6, 2 notum erat; minus certum uidetur num has quaestiones de generalibus prosodiarum legibus in libro περὶ τῆς Ὁμηρικῆς προσῳδίας, recte ad maiorem Tyrannionem relato ab H. Planero de Tyrann. gramm. p. 7, exposuerit. huius uero sententiam de quattuor prosodiis cum suam fecerit, non inprobabile est eum ex eodem libro haec illa de priorum grammaticorum placitis accepisse. ex his auctoribus non magis constat de Dionysio Olumpio quam de Epicharmo Syracusano{46}. Glaucus Samius{47} idem fuisse uidetur ac Glaucon Teius, ut eius patriam ueteres non certo explorasse uideantur, quem Aristoteles{48} de actione uel de usu uocis in dicendo scripsisse testatur eundemque librum uel Tyrannio uel Varro inspexit. Theodori Byzantii, quem Plato (Phaedr. p. 226 E) λογοδαίδαλον uocat, artem rhetoricam (cf. Dionys. Hal. de Isaeo 21 p. 211 Sylb. Cic. Brut. 12, 48. L. Spengel art. script. p. 98 sq.) in usum suum Varronem, ut ita breuitatis causa loquar, conuertisse puto, nam Theodorum οὗ τὸ φωνασκικὸν φέρεται βιβλίον πάγκαλον (Laert. Diog. II 103) Gadarenum uel Rhodium (cf. Quint. III 1, 7. G. Westermann gesch. d. beredsk. I p. 186 sq.) fuisse ueri est simile. Ephorus quoque Isocratis discipulus in libro περὶ λέξεως (cf. Theo progymn. II p. 71, 22 Sp. Cic. orat. 57, 172. 57, 191. 64, 218) de rhythmo oratorio eodemque loco de accentu puto egit. paucissima de grammaticis dicenda sunt. de Hermocrate Iasio nihil conpertum nisi eum Callimachi magistrum fuisse (Suid. Καλλίμαχος cf. Mar. Vict. I 4, 96 p. 2468P), Eratosthenes Cyrenaeus in libro musico uel mathematico (cf. G. Bernhardy Eratosth. p. 169) suam de flexo accentu sententiam exposuit, Dionysius Thrax de tribus accentibus uolgaribus in arte grammatica (Bekker anecd. gr. II p. 629 sq.) dixit, Ammonium Alexandrinum obseruationes de rebus prosodiacis fecisse scimus (Bekk. l.l. I p. 470. III p. 1006). restant peripatetici Athenodorus et Theophrastus, quorum alterum quamquam summi acuminis uirum usquam memoratum{49} non inuenio, alter num de media prosodia in libro περὶ τεχνῆς ῥητορικῆς uel περὶ λέξεως (cf. Max. Schmidt de Theophr. rhet.{50} p. 37 sq. H. Vsener anal. Theophr. p. 20) an in libris περὶ μουσικῆς locutus sit incertum est, ex his uero tantum non omnia de musicis organis et sonorum rationibus Varronem mutuatum esse admodum ueri simile est. his adnumerare licet Aristoxenum, quem in superioribus interdum testem protulimus; quamquam enim Theophrastus in musicis rebus ab aemulo suo magno non ita longe discessisse uidetur (cf. Aristox. ap. Boeth. de mus. V 3 p. 1288 Mign. Theophr. ap. Porphyr. l.l. p. 241 sq.), Varro sine dubio omnium musicorum principem non neglexit, cuius libros eum lectitasse infra quoque uidebimus. tot antiquissimorum et magnam partem reconditorum scriptorum libros consuluit uel saltem sententias rettulit, ut optime hinc quanto studio et quali eruditione hos libros conposuerit conligamus.

Footnote 45: cf. turbatam Suidae de Tyrannionibus glossam cl. W. Drumann gesch. Roms V p. 85. I. Hasenmueller de Strabonis geogr. uita p. 23 sq. I. Bernays d. dialoge des Aristot. p. 31. 150. cum uero Ciceronis epistula a.u. DCCVIII scripta sit (cf. F.W. Fischer roem. zeitt. p. 297), male correxit Suidam M. Schmidt Philolog. VII p. 365.

Footnote 46: De Epicharmo litterarum inuentore uid. Plin. VII 192. Villoison anecd. gr. II p. 187. Bekker anecd. gr. II p. 782. Cramer anecd. Oxon. IIII p. 400. cl. I. Franz elem. epigraph. graec. p. 21. F.A. Wolf proleg. ad Hom. p. LXIII. C.I. Grysar de Doriensium com. p. 157 sq. G. Bernhardy griech. litt. II 2 p. 461.

Footnote 47: Alius erat Glaucus Rheginus uel Italus, Democriti Abderitae aequalis (Laert. Diog. VIIII 38) qui scripsit περὶ τῶν ἀρχαίων ποιητῶν τε καὶ μουσικῶν (Plut. de mus. 4 cl. uit. X orat. p. 833 D). cf. R. Volkmann praef. Plut. de mus. p. XII. E. Meier opusc. II p. 159.

Footnote 48: De nominibus Glaucus et Glaucon uid. M. Sengebusch. diss. Hom. I p. 208. cf. Ritschl de Oro et Orione p. 3 sq.--Aristot. rhet. III 1: τρίτον δὲ τούτων, ὁ δύναμιν μὲν ἔχει μεγίστην οὔπω δ᾽ ἐπικεχείρηται, τὰ περὶ τὴν ὑπόκρισιν ... δῆλον οὖν ὅτι καὶ περὶ τὴν ῥητορικήν ἐστι τὸ τοιοῦτον ὥσπερ καὶ περὶ τὴν ποιητικήν‧ ὅπερ ἕτεροί τινες ἐπραγματεύθησαν καὶ Γλαύκων ὁ Τήιος. ἔστι δὲ αὐτὴ μὲν ἐν τῇ φωνῇ, πῶς αὐτῇ δεῖ χρῆσθαι πρὸς ἕκαστον πάθος, οἷον πότε μεγάλῃ καὶ πότε μικρᾷ καὶ πότε μέσῃ. καὶ πῶς τοῖς τόνοις, οἷον οξείᾳ καὶ βαρείᾳ καὶ μέσῃ, καὶ ῥυθμοῖς τίσι πρὸς ἕκαστον., ut fortasse a Glauco Aristoteles mediam prosodiam transtulerit. Glauci artis meminit schol. Plat. Phaed. (p. 108 D) p. 234 Herm.: ἔστι δὲ καὶ ἑτέρα τέχνη γραμμάτων, ἣν ἀνατιθέασι Γλαύκῳ Σαμίῳ, ἀφ᾽ ᾗς ἴσως καὶ ἡ παροιμία διεδόθη. cf. Zenob. II 91. hunc praue confudit scholiasta cum Glauco Chio, quem Herodot. I 25 (cf. Pausan. X 16, 1) σιδήρου κόλλησιν inuenisse dicit. (cf. Fr. Osann anecd. rom. p. 301.)

Footnote 49: I.A. Fabricius bibl. gr. III p. 472 unum profert Athenodorum cuius περιπάτους Laertius Diogenes ter quaterue adhibuit.

Footnote 50: Frustra fragmenta rhetorica exceptis quattuor ex Demetrii περὶ ἑρμηνείας (p. 191) quaeris in fragmentorum Theophrasteorum conlectione, quam nuper edidit F. Wimmer, qui quamquam aliorum sollertia se fructum esse praedicat, ne Schmidti quidem librum I s.l. nouit.

Num uero qui hanc doctrinae Varronianae particulam nobis seruauit ipse ex illius libris eam decerpserit ualde dubium uidetur. homini enim tantae neglegentiae, quantae opusculi nostri conpilatorem esse cognouimus, talem industriam uix tribuerim. uerum potius ex alio scriptore neque indocto homine, fortasse ipso Seruio Vergilianorum carminum conmentatore{51}, qui hunc antiquae eruditionis pannum cum ipsius temporum doctrina consuit, haec fluxisse existimo. quod etiam suadere uidentur quae de auctorum quorundam uita ut Dionysii Thracis et Tyrannionis (cf. Plut. Lucull. 20) hic leguntur, de qua Varro tacere uel breuissime ingenium scriptoris praedicare solet. talia autem opusculi conpilatorem multo posterioris ut genus scribendi prodit temporis uirum nec nouisse nec conquisiuisse arbitror.

Footnote 51: In eo conmentario haud pauca occurrunt, quae ei particulae quam nostro opusculo peculiarem esse diximus similia (ut Aen. I 100. II 778. III 569. IIII 268. V 613 al.), in hoc uero omnia exempla e Vergilio sumpta sunt.

Quaerentibus *in quo libro operis de sermone latino* haec disputatio posita fuerit quodam modo adiumento nobis est unus Acronis quem dicunt (cf. H. Vsener ind. lect. aest. Bern. 1863 p. VII) locus qui ad Horati artem poet. 202 sic scribit ‘Varro ait in III disciplinarum et ad Marcellum de lingua latina quattuor foraminum fuisse tibias apud antiquos, et se ipsum ait in templo (Apollinis) Marsyae uidisse tibias quattuor foraminum’. (fr. 60A) haec optime conueniunt cum eis quae apud Seruium de diastematis in citharis tibiisque et in humana uoce legimus, quo consensu Varronem in hac libelli Seruiani parte ubique fontem esse uides. numerum uero III Ritschelius quaest. Varr. p. 20 sq. ad libros disciplinarum, quorum tertius de rhetorica{52} erat pertinere non posse censuit, itaque aut sic corrigendum ut liber septimus qui musicam tractauerit et sine dubio hic indicatus sit efficiatur aut ad alterum titulum referendum esse. VII autem cum non facile in III corrumpatur, alterum praeferendum est. quo testimonio lubrico quidem et non satis firmo donec idem reliquorum librorum argumento confirmabitur confidere liceat. praeter Acronis uerba cum Serui expositione coniungenda uidentur quae idem Seruius si quidem est idem ad Verg. Aen. VIII 618 (fr. 60B) e Varrone adscripsit (cf. C. Bartholini de tibiis uet. p. 54 sq. R. Volkmann ad Plut. de mus. p. 142 sq.)

Footnote 52: In libri rhetorici parte de elocutione (cf. L. Spengel nou. mus. rh. XVIII p. 492) tibias conmemorari posse non prorsus negem. illud autem quod ad accuratam disputationem spectat in libro de musica fuisse sane multo maiorem habet probabilitatem, quare transpositionem illam recipere non dubito.