De M. Terenti Varronis Libris Grammaticis

Part 20

Chapter 20 3,071 words Public domain Markdown

_totum hoc capitulum nimis turbatum certo emendari nequit; quae nunc supra leguntur, Wachsmuth constituit. P = cod. Parisinus 7539 (membr. saec. forsitan VIIII) Gaisfordi_ || 2 quod] quae _P_ || 5 cum ex ea _P_ || 6 disoluitur _P_ || efficit _P_ || 9 cedatur _P_ * nam] _ex. gr. poteris_ consideranda nunc || quae] qui _P_ || 11 complurum _P_ || abdissimilium _P_ || 12 temporibus _P_ || 13 trieterici, uel in _P corr. Vsener_ || 14 uno _om. P_ || 15 _an_ omne _delendum?_ || 16 _num_ ad exordium suum? || decurrit. Περίοδος dicitur omnis _P_ || 17 exametri _P_ || unde--sunt] _uncis inclusit Vsener_ || 19 commate _P_

_69_ Versus est, ut Varroni placet, verborum iunctura quae per articulos et commata ac rhythmos modulatur in pedes. incipit autem a dimetro et procedit usque ad hexametrum in his dumtaxat uersibus qui per singulos pedes dirimuntur, in illis autem qui per dipodiam, usque ad tetrametrum 5 uel pentametrum, nonnunquam hexametrum procedunt; quibus de diuisione ac scansione suum cuique nomen est. quodsi latine taxatione simplicium senarios trimetros, octonarios uero tetrametros uocauerunt abusiue, uel haec appellatio tenebitur cum sincera et propria significatione 10 graecorum.

2 ac rhythmos] arythmos _P_ || 3 exametrum _infra quoque P_ || 5 dipodian _P_ || 7 sua cuique _P_ || 8 quodsi _Vsener_ quos _P_ || simplicum _P_ || 10 appellatione habebitur _P corr. Vsener_

Apud nos autem uersus dictus est a uersuris, id est a repetita scriptura ex ea parte in quam desinit. primis enim temporibus, sicut quidam asserunt, sic soliti erant scribere ut cum a sinista parto initium facere coepissent 15 et duxissent ad dextram, sequentem uersum a dextra parte inchoantes ad sinistram perducerent, quem morem ferunt custodire adhuc in suis liris rusticos. hoc autem genus scripturae dicebant βουστροφηδὸν a boum uersatione, unde adhuc in arando, ubi desinit sulcus et unde alter inchoatur, 20 uersura proprio uocabulo nuncupatur. omnis autem uersus ab integra parte orationis incipit et in integram desinit exceptis his, quae in comoediis ioculariter dicta corrupta aut semiplena efferuntur aut quae raro apud epicos metri necessitate diuiduntur | pari ratione in uersu 25 et apocope praecepta est, id est subtractio syllabae syllabarumue [cuiuslibet _partis_ orationis] metro cogente facta, quae siue in uerbo siue in nomine acciderit, pro integra parte orationis accipietur, ut ‘indo sua do’ id est in sua domo. *item:* ‘ac famul infimus esset’ pro famulo. similiter 30 ‘proras detondete et despoliate guberna’ id est gubernacula. | uersus autem distat a metro, quod in uersu statim auditur et metrum, in metro autem non statim uersus.

_69._ Mar. Vict. I 14, 1 p. 2498P.: *Versus est ... significatione graecorum*. [uersus herous hexameter epos dicatur]. *apud nos ... necessitate diuiduntur*, ut apud Vergilium (_georg. Ill 381_) ‘septem subiecta trioni’. *pari ratione ... gubernacula*, sicut diximus metri necessitate. *uersus autem ... statim uersus*. Diom. p. 506, 15: uersuum genera praecipua sunt quinque, aut enim dimetri sunt aut trimetri aut tetrametri aut pentametri aut hexametri. Augustin. de ord. II 40. I p. 417 ed. congr. S. Mauri: ne longius pedum cursus prouolueretur, quam eius iudicium posset sustinere, modum statuit (ratio) unde reuerteretur et ab eo ipso uersum uocauit. _cf._ Augustin. de mus. V 3, 4, I p. 619. Isidor. orig. I 38, 2: uersus dicti ab eo, quod pedibus in ordine suo dispositis, certo fine moderantur per articulos, qui caesa et membra nominantur. qui ne longius prouoluerentur, quam iudicium posset sustinere, modum statuit ratio. unde reuerteretur, et ab eo ipso uersus uocatus, quod reuertatur. VI 14, 7: uersus autem uocati uolgo, quia sic scribebant antiqui sicut aratur terra. a sinistra enim ad dextram primum deducebant stilum, deinde conuertebantur ab inferiore et rursus ad dextram uersus, quos et hodie rustici uersus uocant.

19 Bostrophen _P_ || 23 quae] qui _P_ || 24 quae] qui _P_ || 27 partis _om. P_ || 29 _cf. Ennius annal. 563 Vahl._ suam _Charisius ceterique_ || 30 _Ennius ann. 317 Vahl._ || a famul _P_ || 31 _Lucilius sat. XX fr. 10 Dous._ detendite et spoliate _P_ despoliate et detundite _Nonius p. 490_

_70*_ Qui uersus facit παρὰ τὸ ποιεῖν dictus est ποιητής, latina lingua uates dicitur, quod uerba modulatione conectat. uiere enim conectere est, unde uimen dictum uirgulti species et uieti in rotis. poetice est ars ipsa. nam poesis et poema distant eo quod poema uno tantummodo 5 clauditur carmine ut tragoedia [uel rhapsodia], poesis autem ex pluribus est corpus operis confecti ut Ilias Homeri.

_70*._ Mar. Vict. I 15, 1 p. 2499P.: *Qui uersus ... Ilias Homeri* et Aeneis Vergilii. Diom. p. 473. 16: poetica est fictae ueraeue narrationis congruenti rhythmo ac pede conposita metrica structura ad utilitatem uoluptatemque accommodata. distat autem poetica a poemate et poesi, quod poetica ars ipsa intellegitur, poema autem pars operis ut tragoedia, poesis contextus et corpus totius operis effecti ut Ilias Odyssia Aeneis. Isidor. orig. VIII 7, 3: uates a ui mentis appellatos *Varro* auctor est uel a uiendis carminibus, id est flectendis, hoc est modulandis, et proinde poetae latine uates olim et scripta eorum uaticinia dicebantur, quod ui quadam et quasi uesania in scribendo commouerentur, uel quod modis uerba connecterentur, uiere antiquis pro uincire ponentibus, etiam per furorem. Seru. ad Verg. Aen. III 443: duo genera uaticinandi sunt aut simplex ut Heleni, aut per furorem ut Sibyllae, quia uates a ui mentis appellates *Varro* auctor est. Non. p. 428: poesis et poema hanc habent distantiam: poesis est textus scriptorum, poema inuentio parua quae paucis uerbis (_an_ uersibus?) expeditur. Lucilius satirarum libro VIIII ... *Varro* Parmenone: poema est lexis enrhythmos, id est uerba plura modice in quamdam coniecta formam. itaque etiam distichon epigrammation uocant poema. poesis est perpetuum argumentum ex rhythmis. _cf._ Varr. de l.l. VII 36 p. 323. Sueton. fr. 2 Reiff.

1 τὸ _om. P_|| 2 quod] qui _P_ || 4 uiti _P_ || 5 uno _add. O. Iahn_ || 7 est] id est _P_

_71_ Mensuram esse in fabulis [hoc est μέτρον] Terentii et Plauti et ceterorum comicorum et tragicorum dicunt hi: Cicero Scaurus Firmianus Varro Victorinus.

_71._ Rufinus comm. in metr. Terent. p. 387 G. p. 2713P.: *Mensuram esse ... Victorinus* Caesius Bassus Terentianus Caecilius Vindex Cinna Sisenna Diomedes Albinus Quintilianus Sosipater Charisius Helenius Asper Caper Arruntius Probus Plinius Euantius (_sic BC_) Sacerdos qui et Donatus Iuba. Seru. de accent. p. 535 Endl.: Terentius rhythmis scribit comoedias uel Plautus.

_codicibus quos A et B signaui (cf. adnot. ad fr. 67) accedit hoc loco cod. Vossianus 33, 4 = C_ 2 et ceterorum _B_

_72_ Trimeter herous ex superiore * * * iambico diximus. sed hoc Varro ab Archilocho auctum dicit adiuncta syllaba et factum tale: ‘omni potente parente meo’. huic si auferas ultimam syllabam, erunt tales tres pedea, quos prior pars hexametri recipere consueuit. 5

_72._ Diom. p. 515, 14: *Trimeter herous ... recipere consueuit*.

1 Dimeter _ABM_ || heroious ex superiore iambico fit ut _Buschius_ _et, nisi quod_ hexametro _pro_ iambico _cl. Diom. p. 512, 4 correxit, Ritschelius quaest. uarr. p. 35. lacunam indicauit Keilius cui intercidisse uidentur quaedam quibus trimetrum heroum ex superiore parte hexametri in epodis coniungi cum iambico dictum fuit, de qua re dixit Diom. p. 502, 3_

_73_ At in extremum senarium totidem semipedibus adiectis fiet comicus quadratus, ut hic: ‘heri aliquot adulescentuli coimus in Piraeo’.

_73._ Rufin. comm. in metr. Terent. p. 2707P. 380 G.: idem Varro in eodem libro VII (in eodem septimo _A_ eodem VII _B_) de lingua latina ad Marcellum sic dixit: *at in ... in Piraeo*. Diom. p. 515, 3: septenarium uersum *Varro* fieri dicit hoc modo, cum ad iambicum trisyllabus pes additur et fit tale ‘quid immerentibus noces quid inuides amicis?’ similis in Terentio (_Hecyr. III 2, 14_) uersus est ‘nam si remittent quippiam Philumenae dolores’. et in Plauto saepius tales reperiuntur. Rufin. p. 378 G. p. 2706P.: Diomedes sic: ‘septenarium uersum *Varro* fieri dicit hoc modo, cum ad iambicum trisyllabus pes additur et fit tale ‘quid inmerentibus noces, quid inuides amicis?’. similiter in Terentio uersus est ‘nam si remittent quippiam Philumenae dolores’. et in Plauto saepius tales reperiuntur’ ... (_fr. 74_) ... Charisius sic ‘septenarium uersum fieri dicit *Varro* hoc modo, cum ad iambicum trisyllabus pes additur, ut praefatum est, et fit tale ‘quid inmerentibus noces, quid inuides amicis?’ similis in Terentio uersus est: ‘nam si remittent quippiam Philumenae dolores’. et in Plauto sac pius tales reperiuntur. (et fit--reperiuntur _A om. B_).

_de codd. uid. adn. ad fr. 67_ 1 at _A_ aut _B_ || 2 fiat _AB_ || heri (h _in rasura_) B _Terent. Eun. III 4, 1_ || aliquod _AB_

_74_ Quare in huiuscemodi locis poni oportet notam I transuersam inter syllabas, frequentius ad extremum uersum senarium et similes, si pro longa breuem habebunt extremam, ut in hoc: ‘amicus summus meus et popularis Geta’. 5

_74._ Rufin. comm. in metr. Terent. p. 2706P. 378 G.: Varro de lingua latina ad Marcellum sic: *quare in ... popularis Geta*.

1 notam ·I· transuersam _A_ notam et transuersum _corr. alt. m. in_ notam I tranuersam _B_ || 2 sillabas _A_ || uorsum _B_ || 4 amicus] _Terent. Phorm. I 1, 1_ || meus _sup. lineam B_

_75_ Octonarius est, ut Varro dicit, cum duo iambi pedes iambico metro praeponuntur, et fit uersus talis: ‘pater meus dicens docendo qui docet dicit docens’.

_75._ Diom. p. 515, 9: *Octonarius est ... dicit docens*. tolle hinc primos duos iambos et erit tale quale illud est: ‘ibis Liburnis inter alta nauium’ (_Horat. epod. I 1_).

2 proponuntur _ABM_ || 3 dicens _priore loco a_ docens _ABM_

_76_ Ex iambico nouum carmen refert Varro cuius exemplum est tale: ‘pedem rhythmumque finit’. si addas hic quae detracta sunt ex iambico, eundem iambicum supplebis sic: ‘pedem rhythmumque finit [alta nauium]’ potest hoc comma tale esse, quale illud: ‘Philumenae dolores’, quod 5 est ex iambico septenario.

_76._ Diom. p. 518, 14: *Ex iambico ... iambico septenario*. et illud hinc est comma, quod Arbiter fecit tale: ‘anus recocta uino | trementibus labellis’.

1 Ex _om. ABM_ || iambico] iambionicum _Lachmannus in Lucr. p. 276_ || 5 phylumenae _BM Terent. Hec. III 2, 14_

_77_ Archilochium Varro illud dicit, quod est tale: ‘ex litoribus properantes nauibus recedunt’.

_77._ Diom. p. 515, 19: *Archilochium Varro ... recedunt*. hic superius comma quod est tale [’ex litoribus properantes’ simile est illi quod est tale]: ‘Troiae qui primus ab oris’, inferius comma, quod est tale ‘nauibus recedunt’ simile est illi quod est tale ‘machinae carinas’.

_78_ Latine (scripserunt) de numeris hi: Cicero Victorinus Eusebius Terentianus Varro Probus.

_78._ Rufin. de metr. orat. p. 2720P. 398 G.: Victorinus multa dicit de compositione et numeris et pedibus oratoriis. ut Cicero (_in Oratore_) dicit, isti scripserunt apud graecos Thrasymachus Naucrates Gorgias Ephorus Isocrates Theodectes Aristoteles Theodorus Byzantius Theophrastus [Hieronymus]. *latine de numeris ... Probus* Charisius Diomedes Quintilianus Donatas Victor Seruius.

1 hiccecero {*above first e: i} _B_

V

_79_ Prosa est producta oratio a lege metri soluta. prosum enim antiqui productum dicebant et rectum, unde ait Varro, apud Plautum ‘prosis lectis’ significari rectis. unde etiam quae non est perflexa numero sed recta prosa oratio 5 dicitur, in rectum producendo. | praeterea tam apud graecos quam apud latinos longe antiquiorem curam fuisse carminum quam prosae. omnia enim prius uersibus condebantur, prosae autem studium sero uiguit. primus apud graecos Pherecydes Syrus soluta oratione scripsit, apud 10 romanos autem Appius Caecus aduersus Pyrrhum solutam orationem primus exercuit. iam exin ceteri prosae eloquentia contenderunt.

_79._ Isidor. orig. I 37, 1: *Prosa est ... rectum producendo*. alii prosam aiunt dictam ab eo quod sit profusa, uel ab eo quod spatiosius proruat et excurrat nullo sibi termino praefinito. *praeterea tam ... eloquentia contenderunt.*

_Isidori capituli mihi contulit Vsener codices Bernenses hos: A = cod. 101 B = cod. 224 C = cod. 36 saec. X uel XI D = cod. 95 saec. XII uel XIII_ 2 producta _sup. lin. add. ab alt. manu in A_ || 4 uaro _A_ || letis {*above e: c} _D_ || significare _BD_ || 5 perflexa _AB_ per.lexa {*above .: p} _C_ perplexa _D_ || 6 producenda _D_ || preterea _D_ || 7 grecos _A_ || aput latinos _A_ || longe _ab alt. m. add. C_ || 8 prosę _AB prose C_ || p̃rius _C_ || condebatur {*above ‘at’: n} _C_ || 9 prose _C_ || prim; _A_ || grecos _AD_ || 10 ferecides _ABCD_ || syrus _AD_ sirus _BC_ || oration~ _B_ || _recte iudicauit Vsener quae uolgo leguntur cap. 38, 12 quondam uerbis nostris adscripta fuisse, praue relata ad § 11_ ‘ante Pherecydem’; _sunt autem haec:_ hoc (hunc _AB_) apud graecos Hecataeus Milesius (achatesius milesius _A_ acatesius melesius _B_ acathes milesius _ras. trium litterarum post_ acathes _D_) fertur primus conposuisse uel ut alii putant Phercydes Syrus (ferecides sirus _ABD_). _de C tacet Vsener_ || apius _C_ || caecus _A_ cecus _CD_ c&us _B_ || pirrum _ABCD_ || 12 prius {*above u: M} _M alt. m. add. A_ prius _C_ || exhinc & caeteri _A_ exhinc & ceteri _BCD_ || pose {*above po: r} aeloquentia condiderunt _C_

_80_ Et in carmine et in soluta oratione genera dicendi sunt tria probabilia, quae graeci χαρακτῆρας uocant nominaque eis fecerunt ἁδρόν ἰσχνόν μέσον. nos quoque quem primum posuimus uberem uocamus, secundum gracilem, tertium mediocrem. uberi dignitas atque amplitude est, 5 gracili uenustas et subtilitas, medius in confinio est utriusque modi particeps.

_R = cod. Lugdun. Rottendorfianus Gronou. 21 saec. XII (cf. Hertz ber. d. berlin. acad. 1847 p. 411) 1 quem ipse contuli_ in soluta] in _om. R_ || 2 pabilia (_corr. ex_ babilia) eis fecerunt tria u~ nos primum uberem uocamus _om. reliquis R_ || 5 atq: atq: _R_

His singulis orationis uirtutibus uitia agnata sunt pari numero, quae earum modum et habitum simulacris falsis ementiuntur. sic plerumque sufflati atque tumidi fallunt 10 pro uberibus, squalentes et ieiuni dici pro gracilibus, incerti et ambigui pro mediocribus. uera autem et propria huiuscemodi formarum exempla in latina lingua M. Varro esse dicit ubertatis Pacuuium, gracilitatis Lucilium, mediocritatis Terentium. sed ea ipsa genera dicendi iam antiquitus 15 tradita ab Homero sunt tria in tribus: magnificum in Vlixe et ubertum; subtile in Menelao et cohibitum, mixtum moderatumque in Nestore.

8 uicia _R_ || 10 emenciuntur _R_ || 12 propria] pa {*above p: i} _R_

Animaduersa eadem tripertita uarietas est in tribus philosophis quos Athenienses Romam ad senatum legauerant 20 impetratum, uti multam remitteret, quam fecerat is propter Oropi uastationem. ea multa fuerat talentum fere quingentum. erant isti philosophi Carneades ex academia; Diogenes stoicus, Critolaus peripateticus. et in senatum quidem introducti interprete usi sunt C. Acilio senatore, 25 sed ante ipsi seorsum quisque ostentandi gratia magno conuentu hominum dissertauerunt. tum admirationi fuisse aiunt Rutilius et Polybius philosophorum trium sui cuiusque generis facundiam. uiolenta, inquiunt, et rapida Carneades dicebat, scita et teretia Critolaus, modesta Diogenes 30 et sobria.

_80._ _Gell._ VI 14, 1: *Et in carmine ... et sobria*. unumquodque autem genus ut diximus, cum caste pudiceque ornatur fit illustrius, cum fucatur atque praelinitur fit praestigiosum. Macrob. sat. I 5, 14: illos dico quos Athenienses quondam ad senatum legauerant impetratum uti multam remitteret, quam ciuitati eorum fecerat propter Oropi uastationem. ea multa fuerat talentum fere quingentum. erant isti philosophi Carneades ex academia, Diogenes stoicus, Critolaus peripateticus, quos ferunt seorsum quemque ostentandi gratia per celeberrima urbis loca magno conuentu hominum dissertauisse. fuit ut relatum est facundia Carneades uiolenta et rapida, scita et tereti Critolaus, modesta Diogenes et sobria. sed in senatum introducti interprete usi sunt C. Acilio senatore.

20 filosophis _R_ || atenienses _R_ || senatum populi legrauerunt imperatum _R_ || 21 remitterent _R_ || fecerant _R_ || 22 uastacionem _R_ || 25 cecilio _R_ || 27 disseritauerunt _R_ || admiracioni _R_ || 28 polibius _R_ || 29 rapida capida _del._ capida _R_ || 30 terecia _R_ || modesdiogenes {*above di: ta} _R_

_81_ Ἤθη ut ait Varro de latino sermone libro V, * * nullis aliis seruare conuenit, inquit, quam Titinio Terentio Attae. πάθη uero Trabea; inquit, Atilius Caecilius facile mouerunt.

1 _lacunam signauit O. Iahn_ || nullis aliis _Ritschelius parergon plaut. I p. 194_ nullus ali _N_ || 2 atte pathe _N_

‘Egone illam? quae illum? quae me? quae non? sine modo, mori me malim. sentiet qui uir siem’: praecise, inquit Varro, generat animi passionem. quod noui generis 5 cum non sit interiectio sed ademptio, tamen interiecti animi causa uocitamus. ‘tu me homo adigis ad insaniam’ irascentis et haec oratio est, licet nulla sit interiecta particula. ‘tun consulis quicquam’? et haec irascentis oratio est. ‘tremo horreoque postquam aspexi hanc’ 10 adfectus ob amorem. ‘heus heus pater, heus Hector’ a dolore mentis adfectus. ‘mane mane, porro ut audias’ cupiditatis adfectus est.

_81._ Char. p. 241, 27: *Ἤθη ut ait ... adfectus est*. _cf._ Isidor. orig. II 14.

4 egone] _Ter. Eun. I 1, 20_ || illam quae] illamq: _N_ || 6 praecisę _N_ || 8 tu me] _Terent. Ad. I 2, 31_ || 10 tun] _Ter. Ad, I 2, 47_ || 11 tremo] _Ter. Eun. I 2, 4_ || 12 adolere _N_|| 13 adfectae _N et edit._

_82_ Id praesente legatis omnibus exercitui pronuntiat.

_82._ Donat. in Ter. Eun. IIII 3, 7: _Nescio quid profecto absente nobis turbatumst domi_: aut subdistinguendum est et subaudiendum ‘me’ aut ἀρχαισμὸς figura est ‘absente nobis’ pro nobis absentibus. Pomponius: ‘sine ergo istuc praesente amicis inter cenam’. Varro ad Marcellum (Varro Marcello _codd. omnes_ Varro in Marcellum _uolg._): *id praesente ... pronuntiat.*

1 exercitu _codd. ut Schopenius mecum communicauit: num seruandum coll. Prisciano VII p. 363, 6?_

_83_ Later lutum iugmentatum.

_83._ Char. p. 135. 17: Later an lateris? et huic nominatiuum singularem ablatiuus restituet singularis, si E litteram deponat. Varro de sermone latino V: *later ... iugmentatum.*

1 iugmenta _N_

_84_ Auctore M. Varrone is demum latine caper dicitur qui excastratus est.

_84._ Gell. VIIII 9, 8: Quo pacto diceret (Vergilius) τὸ καλὸν πεφιλαμένη, uerba hercle non translaticia, sed cuiusdam natiuae dulcedinis? hoc igitur reliquit et cetera uertit non infestiuiter (_Theocr. III 3 sq. Verg. buc. III 64 sq._), nisi quod caprum dixit quem Theocritus ἐνόρχαν appellauit. *auctore* enim *M. Varrone ... excastratus* est. cf. Varr. de l.l. V 97 p. 99. rer. rust. II 3, 7. Fest. Pauli p. 48: Caprae.

_de codd. VB uid. adnot. ad fr. 36. 54_ 1 M. Varrone] ·H· Varrone _V_ Varrone _B_

_85_ Iterum ex gallo gallinaceo castrato fit capus.

_85._ Char. p. 103, 26: Capo dicitur nunc, sed Varro de sermone latino *iterum* ait *ex ... fit capus*. Beda qui uoc. de orthogr. p. 2780P.: capo nunc, sed *Varro* de sermone latino ait: ex gallo gallinacio castrato fit capus. _cf._ Varro rer. rust. II 7, 15.

_86_ Poscere est quotiens aliquid pro merito nostro deposcimus, petere uero est cum aliquid humiliter et precibus postulamus.

_86._ Seru. ad Verg. Aen. VIIII 194: *Poscere est* secundum Varronem *quotiens ... postulamus*.

1 quoties _cod. Regin. 1674 saec. X_ || precibus _cod. Paris. 7929 saec. X_ cum precibus _Regin._

_87_ Domi suae.

_87._ Char. p. 126, 22: *Domi suae* Varro de sermone latino libro V. nec enim potest aduerbium dici cui suae pronomen adest. Cato de multa contra L. Furium ‘domi meae saepe fuit’ et est genetiuus.

_88_ Mutuo, ut Varro de sermone latino libro V loquitur, in consuetudine est, mutue uero ut docte scribendum putat.

_88._ Char. p. 205, 15: *Mutuo ut ... scribendum putat*. nec non et illi qui de differentiis scribunt.

2 consuetudine] cognomine _N_ || mutue _N_ || docte sic putant _N_

_89_ Coram de praesentibus nobis, palam etiam de absentibus.

_89._ Seru. ad Verg. Aen. I 595: Coram nonnulli ad personam, ut ‘coram uiro’, palam ad omnes referri uolunt, ut ‘palam omnibus’. Varro: *coram ... absentibus*. sane coram quidam aduerbium putant, quia non subsequitur casus. quidam praepositionem loquentis, non casibus seruientem. Suet. p. 286 Reiff.: palam omnium praesentiam notat, coram personam accipere desiderat. Isidor. diff. uerb. 91: inter coram et palam: coram ad personam refertur, dicimus enim coram illo, palam autem personae caret, quia id ipsum significat quod omnes sciunt. ergo coram ad personam certam refertur, palam ad omnes. _cf. Donat. ad Ter. Ad. IIII 3, 17._

1 presentibus _cod. Cassellanus, in ceteris Varronis uerba desunt_

_90_ Quando particulam pro cum ponere Formianos et Fundanos ait Varro.

_90._ Char. p. 111, 23: *Quando ... Varro*, sed et alii faciunt nec sine exemplo, nam Plautus in Menaechmis (_III 3, 23_) ita ait ‘non habeo. at tu quando habebis, tum dato’. uitium tamen esse non dubium est. _cf._ Fest. p. 258a. quando.

1-2 formianus et fundanius ait ut uarro _N_

* * * * *

DE GRAMMATICA

_91_ Vt Varroni placet, ars grammatica, quae a nobis literatura dicitur, scientia est eorum, quae a poetis historicis oratoribusque dicuntur ex parte maiore. eius praecipua officia sunt quattuor ut ipsi placet: scribere legere intellegere probare. 5

_91._ Mar. Vict. I 1, 6 p. 2541P.: *Vt Varroni ... intellegere probare.* Diom. p. 426, 18: tota grammatica consistit praecipue intellectu poetarum et scriptorum et historiarum prompta expositione et in recte loquendi scribendique ratione. _cf._ Seru. in Donat. p. 512 Endl. Mart. Cap. III 230 p 51 Gr.: officium meum (_grammatica loquitur_) tunc fuerat docte scribere legereque. nuno etiam illud accessit, ut meum sit erudite intellegere probareque, Max. Victor. p. 271 Lind. p. 1937P.: grammatica est scientia interpretandi poetas et recte loquendi scribendique ratio, dicta ἀπὸ τῶν γραμμάτων [id est ab his litteris] unde incipere debet.