De M. Terenti Varronis Libris Grammaticis
Part 19
54 nec desunt _L_ nec deesse monet Seruius _W_ || prosodosias _L_ || 55 prosodiae sunt _LW_ || 56 hiisce _W_ || ansimen himesip petamene cecasmen antanaca homenehc _L_ an simenhimes ip pentamene cecasmen antanaca homenech _W_ || 58 desentit _L_ || 60 uariam mesenoxian _L_ || 63 erat ostenes _L_ || 64 posteriorem _om. W_ || autem _om. W_ || 65 extendere _W_ || in utramque partem _Weil et Benloew l.s. p. 14_ in utraque parte _LW_ || 66 hoc] his _LW_ || 67 acutam plerumque esse putius quam grabem (_corr. in_ grauem) _L_ acutam plerumque esse potius quam grauem _W cf. supra p. 55_ adiunctam _ci. Vsener_ || 68 probrius utraque _L_ || 69 inter se] _hucusque W_
Media, quae inter duas quasi limes est, quod grauioris 70 quam acutioris similior est, in inferioris potius quam superioris numerum relegatur. in hoc enim fere doctissimorum consensus est, acutam plus una uno in uerbo esse non posse, graues esse complures.
71 similior est] similiores _L_ || putius _L_ || 72 superiorum || 73 uno _om. L_
Prosodiam ibi esse dicimus, ubi aut sursum est aut 75 deorsum. quae demissior est, ea a pluribus βαρεῖα appellatur graece, latine uero grauis ideo quod deorsum est, in sede scilicet ponderum grauiorum. at eam quae sursum est Glaucus ἐπιτεταμένην, item alius aliter, sed nemo adhuc leuem uocauit, quamuis id erat graui contrarium, 80 uerum ea nomen optinet ὀξείας latine acutae, ideo quod tenuis et omne acutum tenue. inter has est μέση; latine media, quia limes est per quem duae supradictae ultro citroque commeant. quartae illi coniunctae, quia ceteris perplexior est, plura sunt uocabula. Ammonius Alexandrinus, 85 qui Aristarchi scholae successit; ὀξύβαρυν uocat, Ephorus autem Cymaeus περίσπασιν, Dionysius Olumpics δίτονον, Hermocrates Iasius σύμπλεκτον, Epicharmus Syracusius κεκλασμένην. uerum ea nunc ab omnibus περισπωμένη graece uocatur, apud nos flexa; quoniam primo erecta 90 rursus in grauem flectitur.
75 prosodiant _L_ || 76 quae demisior est quae a _L_ || βαρεῖα uaria _L_ || 78 eamque rursum est _L_ || 79 epitetamenen _L_ || 81 numen _L_ || oxian _L_ || acuta _L_ || 82 mese _L_ || 84 commeant] commentat _L_ || quarte _L_ || illi coniungit liquia _L_ coniunctili, quia _ci. Vsener_ || 85 hammonius alixondris{*above last i: u} _L_ || 86 aristarci scollae[*small l inserted before l] _L_ || oxibarin _L_ || 87 cymeus perispasin _L_ || 88 δίτονον _ci. Weil et Benloew l.s. p. 10_ aponon _L_ || sim plecton _L_ || epicarmus siracusius cetasmenen _L_ || 89 perespomene _L_ || 90 prima _corr. in_ primo _L_ || 91 grauem] grebem _L_
Acuta exilior et breuior et omni modo minor est, quam grauis, ut est facile ex musica cognoscere cuius imago prosodia. nam et in cithara omnique psalterio quo quaeque chorda acutior eo exilior, et tibia tanto est uoce 95 acutiore quanto cauo angustiore, adeo ut corniculo aut βομβυκίω addito grauior reddatur, quod crassior exit in aera. breuitatem quoque acutae uocis in iisdem organis animaduertere licebit, siquidem in pulsu chordarum citius acuta transuolat, grauis autem diutius auribus immoratur. 100 etiam ipsae chordae, quae crassius sonant, longiores uidentur quia laxius tenduntur. item in fistula duo calami breuissimi, qui acutissimae uocis, tibiae quoque acutiores quae breuiores, et his foramina quam sunt ori proxima et breuioris aeris motum persentiscunt tam uocem reddunt acutam. 105 sic in loquentium legentiumque uoce, ubi sunt prosodiae uelut quaedam διαστήματα, acuta tenuior est quam grauis et breuis adeo, ut non longius quam per unam syllabam quin immo per unum tempus protrahatur, cum grauis quo uberior et tardior est diutius in uerbo moretur et 110 iunctim quamuis in multis syllabis residat. quocirca graues sunt numero plures, pauciores acutae, flexae rarissimae.
92 brebior _L_ || 94 chitera _L_ || quoque quae _L_ || 95 tibia] uita _corr. in_ tiuia _L_ || tanta _corr. in_ tanto _L_ || 97 βομβυκίῳ bamborio _L cf. supra p. 58_ || addita _corr. in_ addito _L_ || 98 brebitatem _L_ || isdem _L_ || 99 in _om. L._ || cordarum _L_ || 100 transuolai _L_ || 101 cordae _L_ || 102 tendentur _corr. in_ tenduntur _L_ || 103 tiuiae quo acutiores _L_ || 104 sint _corr. in_ sunt _L_ || 107 διαστήματα] istamina _L_ _cf. supra p. 59_
Acutae nota est uirgula a sinistra parte dextrorsum sublime fastigata. grauis autem notatur simili uirgula in eadem parte depresso fastigio, quae notae demonstrant 115 omnem acutam uocem sursum esse et grauem deorsum. ipsum etiam musicorum docetur diagrammate in quo tropi pro acumine uocum superiores scribuntur; denique summus huperlydius quia acutissimus, infimus hypodorius quo nullus est grauior. flexa autem prosodia, quod duplex est 120 et ex acuta grauique ficta, notam habet nomini potestatique respondentem. nam a sinistro cornu surgens arduo fastigio et sursum molli curuatura dextrouersum flexa praecipiti cliuo deprimitur et speciem pronae litterae V efficit et priorem acutam et posteriorem grauem sibi inesse 125 significat. |
114 _an_ in eandem partem depressa a fastigio? || 115 depressa _L_ || 117 diagrammatae _L_ || 118 sumus hic per lidius _L_ || 119 quo _corr. in_ qua _L_ || 121 nominis _L_ || 122 cum surgens _L an_ a sinistra consurgens? || 123 curuatur adextro uersu _L_ || 125 efficit et] et _om. L_
Ordo in accentibus non adtenditur, uerum uarie, nunc grauem nunc acutum nonnumquam flexum primo loco poni dubium non recipit.|
Longitudo uerborum duabus in rebus est, tempore et 130 syllabis. tempus ad rhythmicos pertinet, syllabae ad metricos. inter rhythmicos et metricos dissensio nonnulla est, quod rythmici in uersu longitudinem uocis tempore metiuntur et huius mensurae modulum faciunt tempus breuissimum in quo quaecunque syllaba enuntiata sit breuem 135 uocari. metrici autem uersuum mensuram syllabis conpraehendunt et huius modulum syllabam breuem arbitrantur, tempus autem breuissimum intellegi quod enuntiationem breuissimae syllabae cohaerens adaequauerit. itaque rhythmici temporibus syllabas, metrici tempora syllabis 140 finiunt.
_60._ Seru. de accentib. 17 p. 530 Endl.: *Quot* ergo *sint ... dicendum est*. quae res eo maiore cum cura tractanda est, quod nostra ratio ab opinione iam inueterata et omnium fere animis adfixa discrepat. *Athenodorus duas ... inferior inter se*. sed hoc mediae prosodiae satis, quo quis sciat esse quaerendam. ceterum qui hanc ignorant, ‘quia sola nouerunt, quae scholis studuerunt, non sunt culpandi. sed nec magistros, qui tres solas demonstrant, erroris arguerim, si modo hoc docendi causa faciunt, cum ipsos quarta non lateat. tres prosodias in usu esse scire oportet, *media* autem *quae ... inesse significat*. mediae uero cuius nunc usus non habetur, notam non ponimus, quia neque a maioribus accepimus neque fingere possumus. *ordo in accentibus ... non recipit*, non tamen setius est aliquis (_an_ alius?) prior natura quam alius, non secus atque in litteris euenit. nobis de accentu _dicturis non_ longitudo tractanda est, _uerum_ (accentu longirido tractandum est ue _cod._) altidudo, quae tamen liquido cognosci non potest, nisi longitudinis quoque ratio habeatur. in eius enim aliqua parte esse debet id quod altissimum est. denique cum uerbum enuntietur, aliqua in eo syllaba necessse est summum illud uocis fastigium possideat, sed quae potissimum sit, ea monstrari non potest, nisi per temporum syllabarumue numerum, qui proprie longitudinis est, quapropter etsi metricis uidetur syllabarum naturam * ad rhythmicos solos pertinere temporum denumerare interualla, tamen, quia titulus propositi utramque flagitat cognitionem, ne quid quod ad discendos accentus pertinet deesse uideatur, de uerbi longitudine dicendum est, ea sola adtingentes, quae operi necessaria uidebuntur. *longitudo uerborum ... syllabis finiunt*. neque enim refert, tempus in syllaba esse an in tempore syllabam dicamus, dummodo discendi causa concessum est eam moram qua breuis syllaba dicitur, unum et breuissimum tempus uocare, qua uero longa profertur, duo tempora appellare, ipsa cogit natura, cum loquimur. breuem monochronon, longam dichronon appellamus. duo enim longa syllaba habet tempora, positionis et naturae, breuis naturae habet tantum (unum?) modo. Terentius rhythmis scribit comoedias uel Plautus. Prisc. de accentib. p. 519, 25: accentus est certa lex et regula ad eleuandam et deprimendam syllabam uniuscuiusque particulae orationis, qui fit ad similitudinem elementorum litterarum syllabarumque, qui etiam tripertito diuiditur, acuto graui circumflexo. acutus namque accentus ideo inuentus est, quod acuat siue eleuet syllabam; grauis uero eo, quod deprimat aut deponat. circumflexus ideo quod deprimat et acuat. Isid. orig. I 17, 1: accentus, qui graece prosodia est, ex graeco nomen accepit, nam graece πρὸς ad latine, ᾠδή graece latine cantus est ... accentus autem dictus, quod iuxta cantum sit sicut aduerbium quod iuxta uerbum est. acutus accentus dictus, quod acuat et erigat syllabam, grauis quod deprimat et deponat, est enim contrarius acuto. circumflexus, quia de acuto et graui constat, incipiens enim ab acuto in grauem desinit, atque ita dum ascendit et descendit, circumflexus efficitur. acutus autem et circumflexus similes sunt. nam uterque leuat syllabam. grauis contrarius uidetur ambobus, nam semper deprimit syllabas, cum illi leuent, ut ‘unde uenit Titan et nox ubi sidera condit’. unde hic grauis est, minus enim sonat, quam acutus et circumflexus. Mar. Vict. I 8, 1 p. 2481 P.: inter metricos et musicos propter spatia temporum, quae syllabis conprehenduntur, non parua dissensio est. nam musici non omnis inter se longas aut breuis pari mensura consistere, si quidem et breui breuiorem et longa longiorem dicant posse syllabam fieri, metrici autem prout cuiusque syllabae longitudo ac breuitas fuerit, ita temporum spatia definiri neque breui breuiorem, aut longa longiorem, quam natura in syllabarum enuntiatione protulit, posse aliquam reperiri.
133 longitudine uocis tempora _L_ || 135 in quocumque _L_ in quo cum quae _Westphalus fragm. d. gr. rhythm. p. 42_ || 137 et] ut _L_ || brebem _L_ || 138 brebissimum _L_ || enuntiationem _Westphalus l.s. p. 43_ enuntiatione _L_ || 139 brebissimae || coherens adaequaberit _L_ || 140 rithmihi temporibus syllabis _L_
_60A_ Varro ait ad Marcellum de lingua latina: quattuor foraminum fuisse _tibias_ apud antiquos. etenim et se ipsum ait in templo Marsyae uidisse tibias quattuor foraminum.
_60A._ Acro ad Horat. art. poet. 202: *Varro ait* in tertio disciplinarum et *ad Marcellum ... foraminum*. quare quaterna tantum foramina antiquae tibiae habuerunt. alii dicunt non plus quam tria. Comm. Cruqui ad h. u.: *Varro* in tertio disciplinarum _et_ ad Marcellum de lingua latina quattuor foraminum fuisse tibias apud antiquos ait, et se ipsum in Marsyae templo eas uidisse refert.
2 tibias _om. P_ = _cod. Paris. 7975 saec. XI cuius Alfredus Holderus mecum communicauit lectiones_ || antiquos. & Nam & si ipsum _P_ || 3 in templo Marsiae _Paulyus uolg._ in marsiae templo _P_ || ·IIII· _P_
_60B_ Tibia phrygia dextra unum foramen habet, sinistra duo, quorum unum acutum sonum habet alterum grauem.
_60B._ Seru. ad Verg. Aen. VIIII 618: Tibiae aut serranae dicuntur, quae sunt pares et aequales habent cauernas, aut Phrygiae, quae et impares sunt et inaequales habent cauernas ... ut enim ait Varro: *tibia Phrygia ... alterum grauem*.
1 phrigia _cod. Regin. 1674 saec. X_ frigia _cod. Paris. 7929 saec. X_
_61_ In priore uerbo graues prosodiae quae fuerunt manent, reliquae mutant.
_61._ Gell. XVIII 12, 1: Id quoque habitum est in oratione facienda elegantiae genus, ut pro uerbis habentibus patiendi figuram agentia ponerent ac deinde haec uice inter sese mutua uerterent ... Varro libris quos ad Marcellum de lingua latina fecit: *in priore ... reliquae mutant* inquit elegantissime pro mutantur.
_62_ Faenerator, sicuti M. Varro in libro tertio de sermone latino scripsit, a faenore est nominatus. faenus autem dictum ait a fetu et quasi a fetura quadam pecuniae parientis atque increscentis. idcirco et M. Catonem et ceteros aetatis eius feneratorem sine A littera pronuntiasse tradit, 5 sicuti fetus ipse et fecunditas appellata.
_62._ Gell. XVI 12, 1: Cloatius Verus in libris, quos inscripsit uerborum a graecis tractorum, non pauca hercle dicit curiose et sagaciter conquisita neque non tamen quaedam futilia et friuola ... in libro quarto ‘faenerator’ inquit ‘appellatus est quasi φαινεράτωρ ἀπὸ τοῦ φαίνεσθαι ἐπὶ τὸ χρηστότερον, quoniam id genus hominum speciem ostentent humanitatis et commodi esse uideantur inopibus nummos desiderantibus’ idque dixisse ait Hypsicratem quempiam grammaticum, cuius libri sane nobiles sunt super his, quae a graecis accepta sunt. sine hoc autem ipse Cloatius siue nescio quis alius nebulo effutiuit, nihil potest dici insulsius. *faenerator* enim *sicuti ... fecunditas appellata*. Non. p. 54: faenus ab eo dictum est, quod pecuniam pariat increscenti tempore quasi fetus aut fetura. nam et graece τόκος dicitur ἀπὸ τοῦ τίκτειν, quod est parere. *Varro* libro III de latino sermone: foenus autem dictum a foetu, et quasi foetura quadam (foeturam quandam _W_) pecuniae. nam et Catonem et ceteros antiquiores sine A littera faenus pronuntiasse contendit, ut fetus et fecunditas. _cf._ Varr. de l.l. VII 96 p. 373. Fest. Pauli p. 86: fenus et feneratores et lex de credita pecunia fenebris a fetu dicta, quod crediti nummi alios pariant ut apud graecos eadem res τόκος dicitur. cf. p. 94: fenus.
_de codd. uid. adnot. ad fr. 36_ 1 fenerator _LV_ || sicuti _V_ uti _L_ || tercio _L_ || 11 latine _L_ || foenore _L_ fenore _V_ || est _V_ esse _L_ || fęnus _L_ fenus _V_ || 3 ait _om. L_ || ad fętu _L_ || pecunię _L_ pecunie _V_ || 4 et in catoneinne ceteros _L_ || 5 etatis _V_ || sine A] A _om. V_ || pronunciasse _L_ || fęcunditas _L_
_63_ Vtrumque mulieres et epicrocum uiri quoque habitarunt.
_63._ Non. p. 318: Habitare est inhabitare habere uti. Varro _de_ sermone latino libro III: *utrumque ... habitarunt*.
IIII
_64*_ Rhythmus est pedum temporumque iunctura uelox diuisa in arsin et thesin, uel tempus quo syllabas metimur. latine numerus dicitur.
_64*._ Mar. Vict. I 10, 1 p. 2484P.: Rhythmi origo de arsi et thesi manare dinoscitur. nam *rhythmus est ... numerus dicitur*. Diom. p. 473, 21: rhythmus est pedum temporumque iunctura cum leuitate sine modo. Augustin. de musica III 1, 2. I p. 581 ed. congr. S. Mauri: quoniam oportet distingui etiam uocabulis ea quae re ab se distincta sunt, scias illud superius genus copulationis rhythmum a graecis, hoc autem alterum metrum uocari, latine autem dici possent illud numerus, hoc mensio uel mensura. sed quoniam haec apud nos nomina late patent et cauendum est, ne ambigue loquamur, commodius utimur graecis. uides tamen ut opinor, quam recte utrumque nomen his rebus sit impositum, nam quoniam illud pedibus certis prouoluitur peccaturque in eo si pedes dissoni misceantur, recte appellatus est rhythmus id est numerus, sed quia ipsa prouolutio non habet modum, nec statutum est in quoto pede finis aliquis emineat, propter nullam mensuram continuationis non debuit metrum uocari. hoc autem utrumque habet, nam et certis pedibus currit et certo terminatur modo. itaque non solum metrum propter insignem finem, sed etiam rhythmus est propter pedum rationabilem connexionem. quocirca omne metrum rhythmus, non omnis rhythmus etiam metrum est. de ord. II 14, 40. I p. 417: quod autem non esset certo fine moderatum, sed tamen rationabiliter ordinatis pedibus curreret, rhythmi nomine notauit (ratio), qui latine nihil aliud quam numerus dici potuit. _cf._ Atil. Fortun. p. 2689P. 337 G. Isidor. orig. I 38, 3: uersui adhaeret rhythmus, qui non est certo fine moderatus, sed tamen rationaliter ordinatis pedibus currit, qui latine nihil aliud quam numerus dicitur. Quint. VIIII 4, 55: rhythmi neque finem habent certum nec ullam in contextu uarietatem, sed qua coeperunt sublatione ac positione ad finem usque decurrunt.
2 arsi et thesi _P_
_65*_ Metrum est compositio pedum ad certum finem deducta uel rhythmus modis finitus.
_65*._ Mar. Vict. I 12, 1 p. 2493P.: *Metrum ... deducta* seu dictionum quantitas et qualitas pedibus terminata, *uel ... finitus*. Diom. p. 474, 2: metrum est conpositio pedum ordine statuto decurrens modum positionis sublationisque conseruans. _cf. Augustini uerba ad fr. 64*._ Isidor. orig. I 38, 1: metra uocata, quia certis pedum mensuris atque spatiis terminantur. neque ultra dimensionem temporum constitutam procedunt. mensura enim graece μέτρον dicitur. _cf. Atil. Fortun. l.s.s._
_66_ Alienum pedem metra nisi recipiant modus non facile finitur et magis rhythmus est quam metron. et Varro dicit inter rhythmum, qui latine numerus uocatur, et metrum hoc interesse quod inter materiam et regulam.
_66._ Diom. p. 512, 37: *alienum* autem *pedem ... et regulam*. Mar. Vict. I 10, 3 p. 2484P.: differt rhythmus a metro, quod metrum in uerbis, rhythmus in modulatione ac motu corporis sit, et quod metrum pedum sit quaedam compositio, rhythmus autem temporum inter se ordo quidam, et quod metrum certo numero syllabarum uel pedum finitum sit, rhythmus autem numquam numero circumscribatur. Diom. p. 474, 5: distat metrum a rhythmo, quod metrum certa qualitate ac numero syllabarum temporumque finitur, certisque pedibus constat ac clauditur, rhythmus autem temporum ac syllabarum pedumque congruentia in (_sic B_) infinitum multiplicatur ac profluit. Char. p. 289, 15: nihil est inter rhythmon et metron nisi quod rhythmos est metrum fluens, metron autem sit rhythmos clausus. Augustin. de mus. V 1, 1. I p. 617 ed. congr. S. Mauri: interesse animaduerterunt inter rhythmum et metrum aliquid, ut omne metrum rhythmus, non etiam omnis rhythmus metrum sit. omnis enim legitima pedum connexio numerosa est, quam quoniam metrum habet, non esse numerus nullo modo potest, id est non esse rhythmus. sed quoniam non est idem, quamuis legitimis pedibus nullo tamen certo fine prouolui, et item legitimis progredi pedibus sed certo fine coerceri, haec duo genera etiam uocabulis discernenda erant, ut illud superius rhythmus tantum proprio iam nomine, hoc autem alterum ita rhythmus ut metrum etiam uocaretur. _cf._ Atil. Fortum. p. 337 G. p. 2689P. Quint. VIIII 4, 50.
1 recipiantur _M_ || modos _B_
_67_ Clausulas quoque primum appellatas dicunt, quod clauderent sententiam, ut apud Attium: ‘an haec iam obliti sunt Bruges?’ nonnumquam ab his initium fit; ut apud Caecilium: ‘di boni quid hoc?’, apud Terentium: ‘discrucior animi’. 5
_67._ Rufin. comm. in metr. Terent. p. 2707P. 379 G.: Varro in VII (in septimo _A_ VII _B_): *clausulas quoque ... discrucior animi*. idem Varro in eodem libro VII de lingua latina ad Marcellum sic dicit e.q.s. (_fr. 73_). Mar. Vict. I 17, I p. 2503P.: nunc de metrorum prout uersus processerit praescripto et legitimo fine clausulaque dicemus. nam metrica lege in fine uersuum quadripartita conclusio est, per quam exitus metri statusque dinoscitur, utrum pede seu semipede uel dipodia sit terminatum. hano graeci κατάληξιν uocant, id est cum legitimum metrum in syzygia simplicem pedem, in monopodia uero, id est in simplici pede syllabam perdit. II 3, 38 p. 2524P.: quod uero ad clausulas id est minuscala cola pertinet, quot genera uersuum sunt, totidem eorum membra pro clausulis poni possunt et (_scr._ set) solent in canticis magis quam _in_ diuerbiis, quae ex trimetro magis subsistunt, collocari et praecipue apud Plautum et Naeuium et Afranium. nam hi maxime ex omnibus membris uersuum [colis] ab his separatis licenter usi reperiuntur in clausulis. _exscripsit Victorinum Rufinus comm. in metr. Terent. p. 2708P. 381 G._ cf. Fest. Pauli p. 56: Clausula, quam graeci ἐπῳδὸν uocant, a breui conclusione est appellata.
_A = cod. Parisinus 7496 saec. VIIII (cf. Hertz praef. Prisc. p. X) B = cod. Parisinus 7501 saec. X_ 2 haec iam haec _deleto altero_ haec _A_ || 3 Bruges _Ritschelius quaest uarr. p. 34_ Phryges _A_ phyres _B_ || nonnunquam _B_ || 4 cecilium _B_ || dei _A_ dei· (_i ab altera manu in loco eraso scr._) _B_ || Terentium] _Ad. IIII 4, 1_ || discrutior _B_
_68*_ Consideranda praeterea in metris cola quae latine membra, item comma, quod caesum a nobis proprie dicitur, | quorum differentia talis est. colon est membrum quod finitis constat pedibus, comma autem in quo uel pars pedis est. | partes ergo uersus cum ea qua coniunctus 5 erat parte dissoluitur, cola efficient, cum uero ea qua coniunctus erat parte absciditur, particula quae diuolsa ex eo est comma dicetur: ut in illis uersus soluatur, in his caedatur. * nam periodus, quae latina interpretatione circuitus uel ambitus uocatur, [id est compositio pedum trium 10 uel quattuor uel complurium similium atque dissimilium] ad id rediens unde exordium sumpsit, sicut temporis lustrum uel sacrorum trieteris. ita et in poematis, quando non uno uersus omnes metri genere panguntur sed ex uariis uersibus carmen omne compositum per circuitum quendam 15 ad ordinem suum recurrit, περίοδος dicitur _circuitus_ omnis hexametri uersus modum excedens [unde ea quae modum et mensuram habent metra dicta sunt]; subsistit autem ex commatis colis et uersibus.
_68*._ Mar. Vict. I 13, 1 p. 2497P.: *Consideranda praeterea ... proprie dicitur*, id est extrema et exigua pars in metris, mensura enim seu modus metrorum huiusmodi accipietur, nam extremum in his atque ultimum, quod mono metron dicitur, constat ex uno pede, maximum uero usque ad periodum decametrum porrigetur, *quorum differentia ... pedis est*. erunt itaque cola particulae solutorum metrorum, ut ‘arma uirumque cano’. omnis autem uersus κατὰ τὸ πλεῖστον in duo cola diuiditur, abusiue autem et comma dicitur colon. his quidam adiungunt stichum id est uersum sub huiusmodi differentia, ut sit versus qui excedit dimetrum, unde et hemistichium dicitur, colon autem et comma intra dimetrum. erit itaque colon cum integrae fuerint syzygiae, comma uero cum imperfectae. proprie autem graeci cola dicunt, quaecumque circa iuncturas aut artus porrecta sunt in longitudinem membra, unde Euripides ‘καὶ κῶλα κώλοις τετράπουν μιμήσομαι’, brachia scilicet et femina. * unde dictum μέλος (_libri_ unde dictum μέλος brachia sc. et fem.) * nec in metro *. apud quosdam haec communiter μέλη appellantur, quae nos carmina interpretamur et membra, quia (quae _P_) μέλη graeci diuisa membrorum uocant. *partes ergo ... et uersibus*. Aphthon. p. 241 G.: constat μέλος colo et commate. colon est quaedam pars orationis integra pedum compositione coniuncta, cuius pars comma dicitur. erunt itaque cola particulae solutorum metrorum dumtaxat, cum integrae fuerint syzygiae, comma uero cum imperfecta est. omnis autem uersus κατὰ τὸ πλεῖστον in duo cola diuiditur, abusiue autem etiam comma dicitur colon. Mar. Vict, I 19, 1 p. 2508P.: incisiones uersuum, quas graeci τομὰς uocant, ante omnia in hexametro heroo necessario obseruandae sunt. omnis enim uersus in duo cola formandus est, qui herous hexameter merito nuncupabitur, si conpetenti diuisionum ratione dirimatur.