De M. Terenti Varronis Libris Grammaticis

Part 16

Chapter 16 3,165 words Public domain Markdown

_30._ Char. p. 105: *Palpetras per ... dixit*. sed Fabianus de animalibus primo palpebras per B. alii dicunt palpetras genas, palpebras autem ipsos pilos. Lactant. de opif. dei 10: ut oculi munitiores essent ab iniuria, eos ciliorum tegminibus occuluit, unde oculos dictos esse *Varroni* placet, nam et ipsae palpebrae, quibus mobilitas inest et palpitatio uocabulum tribuit, pilis in ordine stantibus uallatae septum oculis decentissimum praebent.

_31_ Varro ad Ciceronem XIII: oliuo et oxo putat fieri.

_31._ Char. p. 139, 15: Oxo. *Varro ... fieri* inquit Plinius sermonis dubii libro VI.

1 oliuo et osso ω

XIIII-XVI

_32*_ Verba aut simplicia sunt aut coniuncta. simplicia sunt, quae unum quiddam significant, ut cum dicimus ‘homo’ ‘equus’ ‘disputat’ ‘currit’. | itaque hoc includitur hac definitione, qua non includitur cum dicimus ‘loquor’. quamuis enim unum uerbum sit, non habet tamen simplicem 5 significationem, siquidem significat etiam personam quae loquitur. ideo iam obnoxium est ueritati aut falsitati, nam et negari et affirmari potest. omnis itaque prima et secunda persona uerbi quamuis singillatim enuntietur, tamen inter coniuncta uerba numerabitur, quia simplicem non 10 habet significationem. | tertia persona uerbi semper inter simplicia numeratur et nondum aut affirmari aut negari potest, nisi cum talia uerba sunt, quibus necessario cohaeret personae significatio consuetudine loquendi, ut cum dicimus ‘pluit’ uel ‘ninguit’, etiam si non addatur quis pluat 15 aut ninguat, tamen quia intellegitur non potest inter simplicia numerari.

2 quiddam _BCD_ quidem _P_ || 13 quum _C_ || sint _P_ || coheret _C_ || 15 uel ningit _B_ uel ninguet _D_ aut ninguit _P_ || etiam si non addatur quis pluat aut ninguat _om. B_ || pluiet _C_ || 17 nũari _B_

Coniuncta uerba sunt quae sibi conexa res plures significant, ut cum dicimus ‘homo ambulat’ aut ‘homo festinans in montem ambulat’ et si quid tale. sed coniunctorum 20 uerborum alia sunt quae sententiam compraehendunt, ut ea quae dicta sunt, alia quae expectant aliquid ad conpletionem sententiae, ut eadem ipsa quae nunc diximus, si subtrahas uerbum quod positum est ‘ambulat’; quamuis enim uerba coniuncta sint ‘homo festinans in montem’, tamen 25 adhuc pendet oratio. separatis igitur his coniunctis uerbis, quae non implent sententiam, restant ea uerba coniuncta, quae sententiam compraehendunt. horum item duae species sunt. aut enim sic sententia compraehenditur ut uero aut falso teneatur obnoxia, ut est ‘omnis homo ambulat’ 30 aut ‘omnis homo non ambulat’ et si quid huiusmodi est. aut ita impletur sententia, ut licet perficiat propositum animi, affirmari tamen negariue non possit, ut cum imperamus cum optamus cum exsecramur et similia. nam quisquis dicit ‘perge ad uillam’ uel ‘utinam pergat ad uillam’ 35 uel ‘di illum perduint’, non potest argui quod mentiatur aut credi quod uerum dicat. nihil enim affirmauit aut negauit, ergo nec tales sententiae in quaestionem ueniunt, ut disputatorem requirant.

18 connexa _C_ || 22 dicta sunt expectant aliquid, ut eadem _BCDP in mg. add._ alia quae _C lacunam explendam esse eis quae male inrepserunt p. 165, 5 {frg 32 l 54} uidit Crecelius. ibi enim et_ sententiam conpraehendunt _et_ aliquid expectant _ex loco nostro repetuntur, quae cum reliquis_ alia quae ... ad conpletionem sententiae _in codicis cuiusdam margine scripta fuisse et alieno loco intrusa esse uidentur_ || 24 ambulat _C om. BDP_ || 26 aduc {*above du: h} _C_ || 30 obnoxio _P_ || 31 est _PDP_ et _C_ || 32 ita _BC_ itaque _DP_ || 34 exsecramus _BP_ execramus _D_ || quisquis _BDP_ si quis _C_ || 35 dicit _BDP_ dicat _C_ || uillam _BDC_ illam _P_ || 36 uel dii _BDC_ aut dii _P_ || perduint _D_ perdant {*above a: u} _B_ perdant _C_ perdunt _P_ || 37 dicit _BDP_ || affirmabit _C_ || negabit _C_ || 38 tales sententiae nec _P_ || questionem _C_

Sed illae quae requirunt aut simplices sunt aut coniunctae. 40 simplices sunt, quae sine ulla copulatione sententiae alterius enuntiantur, ut est illud quod dicimus ‘omnis homo ambulat’. coniunctae sunt de quarum copulatione iudicatur, ut est ‘si ambulat mouetur’. sed cum de coniunctione sententiarum iudicium fit, tamdiu est donec perueniatur 45 ad summam. summa est autem quae conficitur ex concessis. quod dico tale est: qui dicit ‘si ambulat mouetur’ probare uult aliquid, ut cum hoc concessero uerum esse restet illi docere, quod ambulet, et summa consequatur, quae iam negari non potest, id est quod mouetur, aut 50 restet illi docere, quod non mouetur, ut consequatur summa, quae item non potest non concedi, id est quod non ambulet. rursus si hoc modo uelit dicere ‘homo iste ambulat’, simplex sententia est, quam si concessero et adiunxerit aliam ‘quisquis autem ambulat mouetur’, et hanc etiam 55 concessero, ex hac coniunctione sententiarum quamuis singillatim enuntiatarum et concessarum ilia summa sequitur, quae iam necessario concedatur, id est: homo iste igitur mouetur.

41 sunt quae] sunt _om. B_ || 42 ut est illud quod dicimus omnis homo ambulat _om. P_ || 44 coniuntione _C_ || 45 tandiu _B_ || 46 summam] summa _P_ || 48 hoc non concessero _BDP_ non _erasum in C_ || 49 docere quod non mouetur ambulet _deletis uerbis_ quod non mouetur _B_ || est quod mouetur] est _om. P_ || ut restet _C_ || 52 non concedi] non _add. inter lineas in C_ || est quod non] est _om. P_ || 54 concessero et alia quae aliquid expectant ad conplectionem sententiae sententiam compraehendunt adiunxerat aliam _B_ concessero alium et aliam quae aliquid expectant ad completionem sententiae sententiam conprehendunt; adiunxerit aliam _C_ concessero et alia quae aliquid expectant ad conpletionem sententiae sententiam conpraehendunt Adiunxerit aliam _D_ concessero et alia quae aliquid exspectant ad complectionem sententiae sententiam comprehendunt Adiunxerit aliam _P cf. adnot. ad p. 163, 5 {frg 32 l 22}_ || 56 sententia{*above a: rum} _in fine uersus P_ || 57 concearum _B_ || 58 conceditur _C_ concedit _in fine uersus P_ ||

His breuiter constitutis singulas partes consideremus. 60 nam sunt primae duae, una de his quae simpliciter dicuntur ubi est quasi materia dialecticae, altera de his quae coniuncta dicuntur, ubi iam quasi opus apparet. quae de simplicibus est uocatur de loquendo. illa uero quae de coniunctis est, in tres partes diuiditur. separata enim coniunctione 65 uerborum quae non implet sententiam, illa quae sic implet sententiam, ut nondum faciat quaestionem uel disputatorem requirat, uocatur de eloquendo. illa quae sic implet sententiam, ut de sententiis simplicibus iudicetur, uocatur de proloquendo. illa quae sic compraehendit sententiam, 70 ut de ipsa etiam copulatione iudicetur, donec perueniatur ad summam uocatur de proloquiorum summa.

_32*._ Augustin. de dialect. I ed. congr. S. Mauri XVI p. 36. ed. Crec. p. 5: Dialectica est bene disputandi scientia. disputamus autem utique uerbis. *uerba* igitur *aut ... disputat currit*. nec mireris quod ‘disputat’, quamuis ex duobus compositum sit tamen inter simplicia numeratum est. nam res definitione illustratur, dictum est enim id esse simplex quod unum quiddam significat. *itaque hoc ... habet significationem*. siquidem quisquis dicit ‘ambulo’, et ambulationem facit intellegi et se ipsum qui ambulat, et quisquis dicit ‘ambulas’, similiter et rem quae fit et eum qui facit significat. at uero qui dicit ‘ambulat’ nihil aliud quam ipsam significat ambulationem, quamobrem *tertia persona ... proloquiorum summa*. Mart. Cap. IIII 388 p. 117 sq. Gr.: Nomen est, quod aliquam rem significat et per casus flecti potest. uerbum est quod aliquid significat et per tempora flecti potest, ut ‘Cicero’ nomen, ‘disputat’ uerbum. haec ab inuicem separata non nihil quidem significant, uerum tamen uel falsum dici non possunt. cum autem fuerint coniuncta iam possunt et affirmari et negari, ut ‘Cicero disputat’, iam dici potest ‘Cicero non disputat’. esse autem debet nominatiuus casus nominis, et tertia uerbi persona. prima persona significat aliquid, quod iam negari uel affirmari possit, et in hominem tantum cadit; in ea autem intellegitur nomen etiam si non dicatur, ut ‘disputo’ totum plenum est, etiam si non dicas ‘ego’. item secunda persona et ipsa iam ueritati aut falsitati obnoxia est, sed etiam ipsa in hominem cadit, et ei nec recte dicimus ‘disputas’, qui nec audire nec intellegere quod dicitur potest. ergo et hoc cum dicatur sine nomine, tamen ibi nomen intellegitur. aliter figurate utimur siue prima siue secunda persona, ut aut loquentem eum inducas, qui loqui non potest, aut ad eum conuertamus orationem qui neque audire neque intellegere potest. tertia uero persona non hominis tantum est, sed aliarum etiam rerum et simul ac dicta fuerit non continuo intellegitur, nisi forte de deo dicatur aliquid, quod de eo solo possit intellegi, ut cum dicimus ‘pluit’ iam potest esse uerum aut falsum, cum non addamus nomen, quia notum est qui pluit. cum uero dicimus ‘disputat’, cum aliquid iam significet, non tamen uerum aut falsum dici potest, si nomen non addatur. et quamuis de homine hoc tantum possit intellegi, quia non de uno dici potest, necessario subdendum est nomen. et ‘resistit’ cum dicimus, tertia uerbi persona est, exigit enim nomen non hominis tantum sed cuius libet quod resistere potest. prima igitur et secunda persona et de homine tantum possunt intellegi et solae dictae possunt aut uerae aut falsae dici, quia cum his etiam nomina intelleguntur. tertia uero et non omnis sola dici potest et non de solo homine intellegitur. quod ergo fuerit ex nominatiuo casu nominis et tertia uerbi persona coniunctum, proloquium dicitur, ita ut iam necessario aut uerum sit aut falsum aut dubium. namque ‘homo animal est’ omnes iudicamus uerum esse, et ‘omne animal homo est’ omnes iudicamus falsum. ‘ille disputat’, quamuis necessario aut disputet aut non disputet, nobis tamen dubium est, alterum enim (_sic ci. Vsener pro_ alterum, nihil) horum intellegimus necessarium esse, sed quid horum sit nescimus. ubi uero illa uerba sunt, quae impersonalia dicuntur, non ex nominatiuo casu impletur sententia, sed alios casus recipit, ut ‘disputatur’ cum dicitur, plena sententia est, si ablatiuum adiungas, hoc est ‘a Cicerone’, et ‘poenitet’ cum dicitur plena sententia est, si accusatiuum adiungas, id est ‘Ciceronem’ et sunt multa alia. illud tamen constat, personalia uerba non implere sententiam, nisi cum nominatiuo casu et tertia uerbi persona. sunt etiam sententiae, quae quamuis constent ex nomine et uerbo, affirmari tamen aut negari non possunt, quae non proloquia, sed eloquia dicere nonnullis placuit, ut est modus imperatiuus. cum dicimus ‘Aiax curre’, iam plena sententia est, nam nec solum intellegi sed etiam fieri potest quod dicimus (_libri_ dicis), negari tamen non potest, non enim hoc negat, qui dixerit ‘noli currere’. hoc enim non est aduersum ei quod dictum est ‘curre’, ut hoc sit uerum illud falsum, ut possit nasci quaestio. nam de aientia et negatione quaestio sine dubio nascitur, ut ‘ille currit ille non currit’ quaestio est, utrum currat an non. ‘curre’ autem et ‘non curre’ non facit quaestionem, utrum currat. nulla quidem quaestio hic potest intellegi utrum currere debeat an non. hoc enim ex aientia et negatione natum est, ut ‘currere debet’ et ‘currere non debet’. hoc facit et optatiuus modus. cum enim plena sit sententia cum dicimus ‘utinam scribam’ et ‘utinam non scribam’, non potest hinc nasci quaestio, utrum scribam an non: sed pleraque talia sunt, haec ad exemplum sufficiant. quod ergo fuerit iunctum ex nomine et uerbo, si plenum nomen et plenum uerbum sit, necessario facit sententiam, sed non necessario facit proloquium. si enim est, quod iam est, affirmari et negari potest, et supra diximus multa dici plena sententia, quae tamen affirmari et negari non possint. plenum igitur proloquium est ‘omnis homo animal est’, et quamuis natura illud exigat, ut primo nomen et postea uerbum dicatur, ut dictum est, non desinit uerum esse proloquium etiam si dicas ‘animal est omnis homo’. IIII 338 p. 97 Gr.: Quippe in ditione mea (_dialectica loquitur_) iureque consistunt sex normae, quis constant ceterae disciplinae. nam prima est de loquendo, secunda de eloquendo, tertia de proloquendo, quarta de proloquiorum summa, quinta de iudicando quae pertinet ad iudicationem poetarum et carminum, sexta de dicendo quae (_libri_ quae dicenda) rhetoribus commodata est. in prima autem parte quaeritur quid sit genus, quid forma, quid differentia, quid accidens, quid uero proprium, quid definitio, quid totum, quid pars, qui in diuidendo modus, qui in partiendo, quid sit aequiuocum, quid uniuocum, quid (ut ita dicam) pluriuocum ... in secunda uero, quam de eloquendo diximus, quaeritur, quid sit nomen, quid uerbum, quid ex his iunctum, quae ex his subiectiua pars sententiae sit, quae declaratiua, qui subiectivae modus sit, qui declaratiuae, quatenus nomen accipiatur, quatenus uerbum, quatenus sit perfecta sententia ut possit esse proloquium. excipit hanc pars tertia de proloquendo. in ea quaeritur,... quae sint differentiae proloquiorum in quantitate, quae in qualitate, quid uniuersale sit, quid particulare, quid indefinitum, quae sint aientia, quae negantia, quam uim habeant singula, et quemadmodum inter se affecta sint. hinc progeditur ad quartam partem, quam esse diximus de proloquiorum summa. in ea quaeritur, quid sit sumptum, quid illatio, quid syllogismus, quid symperasma e.q.s.

61 primae duae _CDP_ primae et duae _B_ || 62 dialecticae _C_ || 64 est _om. P_ || 66 illa quae sic implet sententiam _om. B_ || sic] sit _D_ || 68 uocatur _B_ uocatur _om. P_

XVIII

_33_ Quibus nos in hoc libro proinde ut nihil intersit utemur indiscriminatim.

_33._ Non. p. 127: Indiscriminatim indifferenter. Varro de lingua latina libro XVIII: *quibus nos ... indiscriminatim,* promisce.

1 intussit _cod. Guelferb. Gud. 103_

XXII

_34_ Rure ueni.

_34._ Char. p. 142, 18: Rure Terentius in Eunucho (_V 5, 1_) ‘ex meo propinquo rure hoc capio commodi’. itaque et Varro ad Ciceronem XXII *rure ueni*. _cf._ fr. 19.

XXIII

_35_ Ingluuies sunt tori circa gulam qui propter pinguedinem fiunt atque interiectas habent rugas.

_35._ Philarg. ad Verg. georg. III 433: Varro ad Ciceronem in libro XXIII: *ingluuies inquit sunt ... habent rugas*. sed nunc pro gula positum.

1 ingluuies inquit sunt tori _Vrsinus Daniel_ ingluuies tori inquit sunt _Lion_

XXIIII

_36_ (ἀξιώματα) M. Varro alias profata alias proloquia appellat.

_Gelli codices librorum VIIII-XX quibus usus sum sunt hi: V = cod. Lugd. Voss. F. 7 saec. fere XIII iudice Martino Hertz ber. d. berl. acad. 1847 p. 412, quem ipse contuli L = cod. Lugd. Voss. F. 112 saec. X iudice Hertzio cuius lectiones Lucianus Mueller mecum commmunicauit_

M. Varro de lingua latina ad Ciceronem quarto uicesimo expeditissime ita finit: proloquium est sententia in qua nihil desideratur. Erit autem planius quid istud sit, 5 si exemplum eius dixerimus. ἀξίωμα igitur sine id proloquium dicere placet, huiuscemodi est ‘Hannibal Poenus fuit’, ‘Scipio Numantiam deleuit’, ‘Milo caedis dampnatus est’, ‘neque bonum est uoluptas neque malum’. et omnino quicquid ita dicitur plena atque perfecta uerborum sententia, 10 ut id necesse sit aut uerum aut falsum esse, id a dialecticis ἀξίωμα appellatum est, a M. Varrone sicuti dixi proloquium.

3 ad ceronem _L_ || XXIIII _L_ || 5 nichil _VL_ || 6 αΖιωμα _V_ || 7 huiusmodi _L_ || penus _V_ || 8 nummantiam _V_ numanciam _L_ || cedis dapnatus _V_ || 10 ‘dicitur’ ita _V_ || 11 aut uerum] an uerum _V_ || 12 αΖιωμα _V_

Sed quod graeci συνημμένον ἀξίωμα dicunt, alii nostrorum adiunctum, alii conexum dixerunt. id conexum tale est ‘si Plato ambulat, Plato mouetur’; ‘si dies est, sol 15 super terras est’. item quod illi συμπεπλεγμένον, nos uel coniunctum uel copulatum dicimus, quod est huiusmodi: P. Scipio Pauli filius et bis consul fuit et triumphauit et censura functus est et conlega in censura L. Mummi fuit. in omni autem coniuncto si unum est mendacium, etiamsi 20 cetera uera sunt, totum esse mendacium dicitur. nam si ad ea omnia, quae de Scipione illo uera dixi, addidero ‘et Hannibalem in Africa superauit’, quod est falsum, uniuersa quoque illa quae coniuncte dicta sunt propter hoc unum quod falsum accesserit, quia simul dicentur, uera 25 non erunt. est item aliud, quod graeci διεζευγμένον ἀξίωμα, nos disiunctum dicimus. id huiuscemodi est: ‘aut malum est uoluptas aut bonum aut neque malum neque bonum est’. omnia autem quae disiunguntur, pugnantia esse inter sese oportet, eorumque opposita, quae ἀντικείμενα graeci 30 dicunt, ea quoque ipsa inter se aduersa esse. ex omnibus, quae disiunguntur unum esse uerum debet, falsa cetera. quodsi aut nihil omnium uerum aut omnia pluraue quam unum uera erunt aut quae disiuncta sunt non pugnabunt aut quae opposita eorum sunt, contraria inter sese non 35 erunt, tum id disiunctum mendacium est et appellatur παραδιεζευγμένον sicuti hoc est, in quo quae opposita non sunt contraria: ‘aut curris aut ambulas aut stas’. nam ipsa quidem inter sese aduersa sunt sed opposita eorum non pugnant, non ambulare enim et non stare et non currere 40 contraria inter sese non sunt, quoniam contraria ea dicuntur, quae simul uera esse non queunt. possis enim simul eodemque tempore neque ambulare neque stare neque currere.

_36._ Gell. XVI 8: Cum in disciplinas dialecticas induci atque imbui uellemus, necessus fuit adire atque cognoscere quas uocant dialectici εἰσαγωγάς. tum, quia in primo περὶ ἀξιωμάτων discendum, quae *M. Varro ... appellat*, commentarium de proloquiis L. Aelii docti hominis, qui magister Varronis fuit, studiose quaesiuimus eumque in Pacis bibliotheca repertum legimus. sed in eo nihil edocenter neque ad instituendum explanate scriptum est, fecisseque uidetur eum librum Aelius sui magis admonendi, quam aliorum docendi gratia, redimus igitur necessario ad graecos libros ex quibus accepimus ἀξίωμα esse his uerbis: λεκτὸν αὐτοτελὲς ἀπόφαντον ὅσον ἐφ᾽ αὑτῷ. hoc ego supersedi uertere, quia nouis et inconditis uocibus utendum fuit, quas pati aures per insolentiam uix possent. sed *M. Varro ... dixi proloquium*, a M. autem Cicerone (_disp. tusc. I 7, 14_) pronuntiatum, quo ille tamen uocabulo tantisper uti se attestatus est, ‘quoad melius’ inquit ‘inuenero’. *sed quod graeci ... neque currere*. Apul. de dogm. Plat. III p. 265 Oudend.: est una inter has ad propositum potissima, quae pronuntiabilis appellatur, absolutam sententiam comprehendens, sola ex omnibus ueritati aut falsitati obnoxia, quam uocat Sergius effatum, *Varro* proloquium, Cicero enuntiatum, graeci πρότασιν, tum ἀξίωμα.

13 greci _VL_ || ϹΥΝΗμμενο ἀΖιωμα _V om. L_ || dicunt id alii _L_ || 14 cõnexum _V_ || cõnexum _V_ || 15 ambulat Plato _ab alia manu suprascr. in L_ || 16 ϹΥμπεπαeτμενον _V om. L_ || 17 eiusdemmodi _VL_ eiusmodi _uolgo_ || 19 collega _V_ || Mummi] mimi {*above first i: ’, above second i: ”} _V_ || 20 mendatium _bis V_ || 22 omnia que _V_ || 24 illa que _V_ || 26 istitem _V_ || greci _ubique VL_ || ΜeΖeιτΜeΝΟΝαξιωμα _V om. L_ || 27 huiusmodi {*above m: ce} _V_ || 28 neque bonum neque malum _L_ || 29 diiunguntur _V_ || 30 opposita que _V_ || 32 diiunguntur _V_ || 33 aut nichil _V_ autem nihil _L_ || 34 erunt aut que _VL_ || disiuncta _V_ adiuncta _L_ || 35 que opposita _VL_ || sunt _om. L_ || se _V_ || 37 παΡααιeΖeΥτΜeΝΟΝ _V_ quo que _VL_ || 39 sunt sed] ſ̃ed _L_ || 41 contraria inter sese non sunt quoniam _om. L_ || contrarie dicuntur _V_ || 42 que simul _VL_ || 43 tempe _V_

_37_ Cum indidem haurierint.

_37._ Prisc. X 50 p. 540, 3: Haurio hausi, inuenitur tamen etiam hauriui uel haurii. Varro in XXIIII ad Ciceronem: *cum ... haurierint*.

2 Varro in XXIII. _GL_ || haurierunt{*above last u: i} _Rr_ haurieriint _L_

_38_ In summa constructionis eius caput collocauit, in quo esset regimen totius animantis, datumque illi hoc nomen est, ut quidem Varro ad Ciceronem scribit, quod hinc capiant initium sensus ac nerui.

_38._ Lactant. de opif. dei 5, 6: *In summa* uero *constructionis eius*, quam similem nauis carinae diximus, *caput ... ac nerui*.

_39_ Varro de lingua latina alam culmum fabae dicit.

_39._ Seru. ad Verg. georg. I 75: Nonnulli proprie culmos lupinorum alas dici putant, ut Aelius ‘alae ex lupino, surculi sine foliis’, Cato in Originibus ‘alae ex lupino lugium * * tamen *Varro de ... dicit*.

_Varronis uerba teste Thilone non occurrunt nisi in cod. Leidensi 80, ubi haec legi possunt_ Varro de lingua latina alam. ulm....fab.... || dicit _Burmannus_ dicere _Daniel_

_40_ De fenestella quiritatur.

_40._ Diom. p. 381, 22: Solent in uerbis etiam peritiores errare, incerti utrum cum R an sine R debeant proferri. quirito. Liuius in attico: quirit, Varro ad Ciceronem: *de ... quiritatur*. est autem quiritare Quirites ciere.

1 quirit * Varro ad Ciceronem * Fenestella quiritatur _Keilius qui asteriscis lacunas quibus Liui et Varronis exempla periisse ei uidentur indicauit_ de fenestella _Mercklinus Philol. III p. 151. I. Poethius de Fenestella diss. Bonn. 1849 p. 6_

* * * * *

DE SERMONE LATINO AD MARCELLVM

LIBRI V

I

_41*_ Latinitas est incorrupte loquendi obseruatio secundum romanam linguam. constat autem, ut adserit Varro, his quattuor: natura analogia consuetudine auctoritate. natura uerborum omnium, quae inmutabilis est, non quicquam aut minus aut plus tradidit nobis, quam quod accepit. 5 nam si quis dicat scrimbo quod est scribo, non analogiae uirtute sed naturae ipsius constitutione conuincitur. analogia sermonis a natura proditi ordinatio est secundum technicos neque aliter barbaram linguam ab erudita quam argentum a plumbo dissociat. consuetudo non ratione analogiae 10 sed uiribus par est, ideo solum recepta, quod multorum consensione conualuit, ita tamen ut illi artis ratio non accedat sed indulgeat. nam ea e medio loquendi usu placita adsumere consueuit. auctoritas in regula loquendi nouissima est. namque ubi omnia defecerint, sic ad illam, 15 quem ad modum ad ancoram decurritur. non enim quicquam aut rationis aut naturae aut consuetudinis habet, cum tantum opinione secundum ueterum lectionem recepta sit nec ipsorum tamen, si interrogentur cur id secuti sunt, scientium. 20