De M. Terenti Varronis Libris Grammaticis

Part 17

Chapter 17 3,391 words Public domain Markdown

_41._ Diom. p. 439, 15: *Latinitas est ... scientium*. Char. p. 50, 16: Latinus sermo cum ipso homine ciuitatis suae natus significandis intellegundisque quae diceret praestitit (praesto fuit _Vsener_). _sed_ postquam plane superuenientibus saeculis accepit artifices et solertiae nostrae obseruationibus captus est, paucis admodum partibus orationis normae suae dissentientibus, regendum se regulae tradidit et illam loquendi licentiam seruituti rationis addixit. quae ratio adeo cum ipsa loquella generata (congenerata _Vsener_) est, ut hodie nihil de suo analogia inferat. ea enim quae ad explicandam elocutionem iam apud sensus nostros educta sunt a confusione uniuersitatis disseminauit et a disparibus paria coaluit. adprobatur autem defectionis regula argumento similium. constat ergo latinus sermo natura analogia consuetudine auctoritate. natura uerborum (alias uerborum omnium _in mg. N_) nominumque inmutabilis est nec quicquam aut plus aut minus tradidit nobis quam quod accepit. nam si quis dicat scrimbo pro eo quod est scribo, non analogiae uirtute sed naturae ipsius constitutione conuincitur. analogia sermonis a natura proditi ordinatio est neque aliter barbaram linguam ab erudita quam argentum a plumbo dissociat ... consuetudo non arte analogiae sed uiribus par est, ideo solum recepta, quod multorum consensione conualuit, ita tamen ut illi ratio non accedat sed indulgeat. auctoritas in regula loquendi nouissima est. namque ubi omnia defecerint, sic ad illam quem ad modum ad aram sacram decurritur. non enim quicquam aut rationis aut naturae aut consuetudinis habet, tantum opinione auctorum recepta est, qui et ipsi cur id secuti essent si fuissent interrogati nescire confiterentur. ex his ergo omnibus consuetudo non haec uulgaris nec sordida recipienda est, sed quae horridiorem rationem sono blandiore depellat. interdum enim utilibus incunda gratiora sunt. Quint. inst. orat. I 6, 1: sermo constat ratione uetustate auctoritate consuetudine. rationem praestat praecipue analogia, nonnumquam et etymologia. uetera maiestas quaedam, et ut sic dixerim religio commendat. auctoritas ab oratoribus uel historicis peti solet; nam poetas metri necessitas excusat .... cum summorum in eloquentia uirorum iudicium pro ratione et uelut error honestus est magnos duces sequentibus. consuetudo uero certissima loquendi magistra, utendumque plane sermone ut nummo, cui publica forma est. _cf._ VIIII 3, 3. Max. Vict. p. 272 Lind. p. 1938P.: latinitas est obseruatio incorrupte loquendi secundum romanam linguam. constat autem tribus modis: ratione auctoritate consuetudine; ratione secundum technicos id est artium traditores; auctoritate, ueterum scilicet lectionum; consuetudine eorum quae in medio (_sic cod. Bern. teste Keilio ad Diomedis uerba supra scripta_ modo _edit._) loquendi usu placita assumptaque sunt. Augustin. art. 1 p. 167 Mai. nou. bibl. patr. I 2. p. 7 Web.: latinitas est obseruatio incorrupte loquendi secundum romanam linguam. constat autem modis tribus id est ratione auctoritate consuetudine; ratione secundum artem; auctoritate secundum eorum scripta, quibus ipsa est auctoritas adtributa; consuetudine secundum ea quae loquendi usu placita adsumptaque sunt. _cf._ Prob. inst. art. p. 47, 19.

2 his _om. BM_ || 4 omnium quae B omniumque _AM_ omnium _mg. codicis Charisi_ (_cf. testimonia_) nominumque _Charisius Putschius Keilius_ || inmutabili ne quicquam _ABM_ inmutabilis est nec quicquam _Charisium secutus Keilius_ || 5 traditur B || quo accipitur _M_ || 8 a _om. M_ || thechinicos _M_ technos _B_ || 9 erudit ͝ _M_ erudit _AB_ || 11 par _B_ pars _AM_ || 12 consessione _AM_ consesione _B_ || 16 anchoram _BM_ anachortam _A_ aram _Varro ipse scripserit cf. Char, l.s._ ||

_42*_ Vox est, ut stoicis uidetur, spiritus tenuis auditu sensibilis, quantum in ipso est. fit autem uel exilis aurae pulsu uel uerberati aeris ictu. omnis uox aut articulata est, aut confusa. articulata est rationali hominum loquellis explanata. eadem et litteralis uel scriptilis appellatur, quia 5 litteris conprehendi potest. confusa est inrationalis uel inscriptilis, simplici uocis sono animalium effecta, quae scribi non potest, ut est equi hinnitus, tauri mugitus.

_42*._ Diom. p. 420, 9: _Vox est ... tauri mugitus._ Max. Vict. p. 272 Lind. p. 1939P.: uox est aer ictus sensibilis, qui auditur quantum in ipso est. uocis uero species sunt duae, articulata et confusa. articulata quae hominum tantum est, unde articulata dicta est, quod articulo scribentis comprehendi possit. confusa, quae scribi non potest, ueluti ouium balatus, equi hinnitus, bouis mugitus et aliae nonnullae uoces sunt. _cf._ Mar. Vict. I 2, 1 p. 2451P. Priscian. I 1 p. 5, 2: philosophi definiunt uocem esse aerem tenuissimum ictum uel suum sensibile aurium id est quod proprie auribus accidit. et est prior definitio a substantia sumpta, altera uero a notione, quam graeci ἔννοιαν dicunt, hoc est ab accidentibus. accidit enim uoci auditus, quantum in ipsa est. uocis autem differentiae sunt quattuor: articulata inarticulata litterata illitterata articulata est, quae coartata hoc est copulata cum aliquo sensu mentis eius qui loquitur profertur, inarticulata est contraria quae a nullo affectu proficiscitur mentis, litterata est, quae scribi potest, illitterata quae scribi non potest. _cf._ Donat. I 1, 1 p. 1735P. Prob. inst. art. p. 47, 1. Pomp. comm. art. Don. I 7 p. 10 Lind. Audax in Mai class. auct. II p. 589.

1 audito _A_ || 2 exillis _A_ exillis _corr. a manu alia in_ exilis _M_ || 5 et _om. BM_ || scriptilis _A_ scribalis _M_ scripturalis _B_ || 7 inscriptulis _B_

_43_ Lacrumae an lacrimae, maxumus an maximus, et si qua similia sunt, quo modo scribi debeant, quaesitum est. Terentius Varro tradit Caesarem per I eiusmodi uerba solitum esse enuntiare et scribere: inde propter auctoritatem uiri consuetudinem factam. 5

_43._ Cassiodori Annaeus Corn. p. 2284P. p. 576A Garet.: *Lacrumae an ... consuetudinem factam*. sed ego in antiquiorum libris multo quam Gaius Caesar est per V pleraque scripta inuenio, optumus intumus pulcherrumus lubido dicundum faciundum maxume monumentum contumelia minume. melius tamen est et ad enuntiandum et ad scribendum I litteram pro V ponere, in quod iam consuetudo inclinauit. Isid. orig. I 26, 15: Maximus an maxumus et si qua sunt similia qualiter scribenda sunt quaesitum est. *Varro* tradidit Caesarem per I eiusmodi uerba enuntiare solitum esse et scribere. inde per auctoritatem tanti uiri consuetudinem factam, ut maximus optimus pessimus scribatur. Quint. I 7. 21: etiam optimus maximus, ut mediam I litteram, quae ueteribus V fuerat acciperent, C. primum Caesaris inscriptione traditur factum. Vel. Long. p. 2228P: antiquis uarie etiam scriptitatum est mancupium ancupium manubiae. siquidem C. Caesar per I scripsit, ut apparet ex titulis ipsius, at Augustus [I per] V, ut testes sunt eius inscriptiones. et qui per I scribunt, illam rationem secuntur, quod aliae quoque denominationes per eandem litteram exeant, ut cum manicas maniculum (quibus nomen apponi potest, quod per V manuleus) dicimus. item qui aucupium per V scribunt, putant ab aue occupanda dictum, qui aucipium (aut quia aucupium _P._) ab aue capienda, cum A litterae in I familiaris transitus sit. quibus aeque opponi potest, non minus in I transire quam in V, nam ab amico fit inimicus, et a salso insulsus. sequitur igitur electio, utrumne per antiquum sonum, qui est pinguissimus et V litteram occupabat, uelit quis enuntiare, an per hunc, qui iam uidetur elegantior, exilius id est per I litteram has proferat uoces, in quibus V littera uidetur esse superuacua. _cf._ p. 2235.

_Cassiodori codices Keili sunt: A = cod. Bern. 330 saec. X B = cod. Paris 7495 (olim 5509, 1) ‘Claudii Puteani’ membr. 4. saec. XIII_ 1 si qua _A_ si q{*above q: a} _B_ || 2 debent _AB_ || 7 auctoritatem tanti uiri _Putschius_

_44_ Lucilius ubi I exile est per se iubet scribi, at ubi plenum est praeponendum esse E credit, his uersibus: Meille hominum, duo meillia; item huice utroque opus, meiles, Meilitiam. tenues I: pilam qua lusimus, pilum Quo pinso, tenues I. plura haec feceris: peila 5 Quae iacimus, addes E, peila, ut plenius fiat. quam inconstantiam Varro arguens in eundem errorem diuersa uia delabitur, dicens in plurali quidem numero, debere I litterae E praeponi, in singulari uero minime, cum alioqui et non aliud in singulari, quam in plurali 10 extrema syllaba sonet et * * *, ut in uerbis manifestum est. dicimus enim mitto misi misimus. nisi aliam hic uult esse rationem [quod absurdum est], ut cum uerba quoque ex syllabis constent, at diuersa regula corrigantur.

_44._ Terent. Scaur. p. 2255P.: Primum igitur per adiectionem illa uidentur esse uitiosa, quod Attius geminatis uocalibus scribi natura longas syllabas uoluit, cum alioqui adiecto uel sublato apice, longitudinis et breuitatis nota, posset ostendi. nam singulares uocales et produci et corripi possunt, unde etiam Lucilius in VIIII saturarum de orthographia praecipiens ait ... item quod *Lucilius, ubi ... regula corrigantur*. Quint. I 7, 14: semiuocales geminare diu non fuit usitatissimi moris atque e contrario usque ad Attium et ultra porrectas syllabas geminis ... uocalibus scripserunt. diutius durauit, ut EI iungendis eadem ratione qua graeci _EI_ uterentur. ea casibus numerisque discreta est, ut Lucilius praecipit: ‘iam puerei uenere, E postremum facito atque I, ut pueri plures fiant’, ac deinceps idem: ‘mendaci furique addes E cum dare furei iusseris’. quod quidem cum superuacuum est, quia I tam longae quam breuis naturam habet, tum incommodum aliquando. nam in eis, quae proximam ab ultima litteram E habebunt et I longa terminabuntur, illam rationem sequentes utemur E gemina, qualia sunt haec: aurei argentei et his similia. idque eis praecipue, qui ad lectionem instituentur, etiam impedimento erit, sicut in graecis accidit adiectione I litterae, quam non solum datiuis casibus in parte ultima ascribunt sed quibusdam etiam interponunt, ut in ΛΗΙΣΤΕΙ, quia etymologia ex diuisione in tris syllabas facta desideret eam litteram. Vel. Long. p. 2220P.: his quaeritur etiam, an per E et I quaedam debeant scribi secundum consuetudinem graecam. nonnulli enim ea quae producerentur sic scripserunt. alii contenti fuerunt huic productioni _I_ longam ut (_sic Vsener pro_ longam aut) notam dedisse. alii uero quorum est item Lucilius uarie scriptitauerunt, siquidem in his quae producerentur, alia per I longam, alia per E et I notauerunt, uidelicet ut differentia quadam separantes, ut cum diceremus ‘uiri’, si essent plures, per E et I scriberemus, si uero esset unus, ‘uiri’ per I notaremus. et Lucilius in VIIII: ‘iam puerei uenere, E postremum facito atque I, ut plures faciant, I si facis solum pupilli. pueri hoc unius fiet’. item ‘hoc illi factum est uni, tenue hoc facies I. haec illei fecere, adde E, ut pinguius fiat’, idemque peila quibus milites utuntur, per E et I scribenda existimat, at pilum quo pinsitur (pila qua pinsatur P.) per I. hoc mihi uidetur superuacaneae esse obseruationis, nam si omnino in scribendo discernenda casuum numerorumque ambiguitas est, quid faciemus in his nominibus, quorum scriptio discrimen non admittit? Mar. Vict. I 4, 60 p. 2464P: omnes qui de orthographia scripserunt de nulla scriptura tam diu, quam diu de hac quaerunt, quae per I litteram singularem genetiuum, et quae per EI litteras nominatiuum pluralem faciunt, locuti partim acute, partim (partim _add. Wachsmuth_), ut mihi quidem uidetur, inepte. (uidetur. inepte _libri_) illud [atque _om. Par._] etiam ridicule * *, nam mihi quaedam succurrunt: pilum aiunt militare et uinea, si sit supra quam milites aggerem instituunt, et sicam [et silicem] quae secet per E et I scribenda, at si pilum sit quo pinsitores utuntur et uinea quae ruri colitur et fistula per I. _cf._ ibid. §. 59.

_Scauri cod. Bernensis 330 saec. X = B_ 2 esse credit _B_ || 3 mille hominum ·II· _B_ || huce utroque opus mille _B_ huic EI utroque _coni. Vsener_ || 4 militiam _B_ || pilam in qua _B_ || 5 quo ipse{*above e: o} tenues si _B_ pila _B_ || 6 qua iacimus ade͠e. pella ut plenus fiat _B_ || 8 dilabitur _B_ || 9 literę praeponi _B totum hoc fragmentum Vsener correxit, ego p. 91n. erraui_ || uero minime cum alioqui {*above space: &} non aliunde in singulari _B_ || 11 plurali _om. B_ || sonat _B_ || et ***] _add. Vs._ || 12 mitto emisimus _libri_ || 13 ut _add. B_ || 14 constant _B_ || et _libri_

_45_ Mium et commircium per I antiquis relinquamus, apud quos aeque et Mircurius per I dicebatur, quod mirandarum esset rerum inuentor, ut Varro dicit. | item miis per I, non meis per E ut Terentius: at enim istoc nihil magis Syre miis nuptiis aduorsum. 5

_45._ Vel. Long. p. 2236P.: Namque *mium et commircium* quoque *per ... Varro dicit*. nostris iam auribus _secus placet_ (_add. Ritschelius l.s._), scilicet per E, ut et (_Ritschelius_ et ut _cod._) Mercurius et commercia dicantur. *item miis ... aduorsum*.

_Veli Longi cod. Vaticanus 3402 saec. XVI = V_ nam quę nimium et commercium _V_ 1 reliquamus _V_ || 2 mercirius _V_ || 3 ut _Ritschelius quaest. Varr. p. 29_ et _V_ || 4 Terentius _Heaut. IIII 3, 21_

_46_ Est quaedam littera in F litterae speciem figurata, quae digamma nominator, quae duos apices ex gamma littera habere uidetur. ad huius similitudinem soni nostri coniunctas uocales digammon appellare uoluerunt, ut est notum uirgo. itaque in prima syllaba digamma et uocalem 5 oportuit poni: *wotum *wirgo, quod et Aeolii fecerunt et antiqui nostri, sicut scriptura in quibusdam libellis declarat. hanc litteram Terentius Varro dum uult demonstrare ita perscribit: VAV.

_46._ Cassiodori Cornut. p. 2282P. *Est quaedam ... perscribit: VAV*. Prisc. I 20 p. 15, 1: V loco consonantis posita eandem prorsus in omnibus uim habuit apud Latinos quam apud Aeolis digamma. unde a plerisque ei nomen hoc datur, quod apud Aeolis habuit olim ϝ digamma id est uau, ab ipsius uoce profectum teste *Varrone* et Didymo, qui id ei nomen esse ostendunt. _cf._ I 10 p. 11, 5. Quint. XII 10, 29: Aeolicae quoque litterae qua seruum ceruumque dicimus, etiamsi forma a nobis repudiata est, uis tamen nos ipsa persequitur. _cf._ I 4,7. Scaur, p. 2254P.: Vau littera omnibus uocalibus et praeiectiua et subiecta consentit ut ua ue ui uo, et rursus au eu iu ou. est enim posita pro digamma, quod quidam graecorum etiam uau appellant. Vel. Long. p. 2223: et priusquam de hoc loquamur, V litteram digamma esse interdum non tantum in his debemus animaduertere, in quibus sonat cum aliqua aspiratione, ut in ualente et uitulo et primitiuo et genetiuo, sed etiam in his quibus confusa hace littera est, _ut_ in eo quod est quis. Mar. Vict. I 4, 43 p. 2461P.: uos nominatiuo singulari per duo V, quorum uice consonantis fungitur alterum, alterum accipitur pro uocali, nam per V et O scriptae significant pluralem numerum et casum accusatiuum: auos flauos coruos et horum similia ... attamen has etiam uoces, quae V potius quam O sonant, per duo V scribite, ut uulua uultus et similia, sicuti sine ulla dubitatione per V et O, quae sonant ita ut uoluit uoluo uolutus conuolutus, nam littera V uocalis est sicut AEIO, sed eadem uicem obtinet consonantis, cuiua potestatis notam graeci habent ϝ, nostri uau uocant et illi (alii _Putsch. Gaisf._) digamma. ea per se scripta non facit syllabam, anteposita autem uocali facit ut ϝάμαξα ϝεκηβόλος et ϝελένη. nos uero, qui non habemus huius uocis nomen aut notam, in eius locum quotiens una uocalis pluresue iunctae unam syllabam faciunt, substituimus V litteram, nam uocalis nulla bis eadem posita facit unam syllabam: assiduns exiguus Laocoon tribuunt statuunt et similia. at cum praeponitur uocali, tunc accipitur pro consonanti, ut est anguis extinguit lingua peluis, in ‘uuido’ enim prior V uocalis est, sequens cui subiecta est I consonans. cf. Diom. p. 422, 19. 425, 32. Donat. I 2, 1 p. 1735. Pomp. comm. art. Don. I 73 p. 21 Lind. Serg. p. 1827P. Cledon. p. 1882. Donat. ad Terent. Andr. I 2, 2. Beda p. 2335.

_de codd. uide adnot. ad fr. 43_ 1 speciem _add. m. rec. in mg. B_ || 3 uideatur _A_ || 6 quae (qua _cod. Bern. 243_) et Aeoli _AB_ || 7 nostri] non _A om. B_ || 8 terentius usu raro _AB_ || 9 perscribit _A_ || VAV _Ritschelius l.s. p. 27_ ua _AB_

_47_ Non caret quaestione etiam plebs et urbs et Pelops, quae Varro ita distinguit ut per B et S ea nominatiuo casu putet esse scribenda, quae eandem litteram genetiuo reddant ut plebs plebis urbs urbis, ea uero per PS, quae similiter genetiuo eiusdem numeri in PIS excurrant ut Pelops 5 Pelopis.

_47._ Ter. Scaur. p. 2261: Quaesitum est hiemps utrum per PS an per MS deberet scribi, cum alioqui dubium non sit, quin per MS scribenda sit, quoniam genetiuo hiemis faciat et quoniam per P et S ea scribantur, quae apud graecos _in_ Ψ desinunt. hanc autem non in Ψ desinere manifestum est ex eo quod quae illa littera terminantur aut in πος ut Πέλοψ Πέλοπος aut in βος desinunt, ut φλέψ φλεβός, hiems autem neutram harum syllabarum recipit. item non constat, obscurum utrum _per_ OB an per OP debeat scribi, nec minus obseruo obsido, cum in illis B littera euidenter sonum suum uindicet. *non caret ... Pelops Pelopis*. sed nobis utrumque per PS uidetur esse scribendum, quoniam ex his Ψ littera constet, quam genetiuo diximus aut in BIS aut in PIS exire. Cassiodori Papirian. p. 2291P. p. 578B Garet.: traps ab eo quod dicitur trabis et urps per P debent scribi, licet *Varro* per B scribenda putet, quod in reliquis casibus B habeant. sed tamen cum Ψ littera graeca nullo modo transferri potuerit in usum nostrum et uis eius per P et S litteras scribatur, necessarium est, ut ubi Ψ graecum sonat, apud nos quod uitari non potest per has litteras scribatur id est P et S, licet in obliquis casibus B habeant, ut caeleps caelibis, urps urbis, item in aliis ipsam retineant, ut auceps aucupis. unde apparet in his casibus mutare nos debere P in B, in quibus se etiam ambae consecuntur interposita uocali. hanc etiam regulam sequimur in Φ, quae ipsa PH constat, ut Cinyps Cinyphis, quae in nominatiuo casu P et S, in aliis casibus per P et H scribitur. Vel. Long. p. 2233: hinc noscuntur etiam quaestiones interdum quibus noua a ueteribus discernantur utrum absorbui an absorpsi, _uel_ cum ad hanc disputationem pertinere non debeat, nisi quod proprium est ορθογραφίας, utrum per B an per P absorpsi scribi debeat: et aliis seruanda (sequenda _libri_) B littera _uidetur_, quoniam sorbere dicimus, aliis P, quoniam quaecumque apud graecos per Ψ scribuntur et constat haec littera Π Σ, apud nos per P scribenda. idque (ideoque _libri_) in similibus seruandum, ut in eo quod est urbs et nupsi et plebs ac ceteris. p. 2224: ea quae apud nos Ψ litteram sonant, putant plerique per P et S scribenda, quoniam et graeci pronuntiauerunt, [per] litteram Ψ constare ἐκ τοῦ πίονος (ἐκ τοῦ π καὶ τοῦ σ ci. _Wachsmuth coll. Sexto Emp. adv. gramm. 103_). sed qui origini uerborum propiores (proniores _an_ propensiores?) sunt, per B scribunt. Prisc. I 42 p. 33, 3: huic (S) praeponitur P et loco Ψ graecae fungitur, pro qua Claudius Caesar antisigma ƆϹ hac figura scribi uoluit. sed nulli ausi sunt antiquam scripturam mutare, quamuis non sine ratione haec quoque duplex a graecis addita uideatur, nam multo molliorem et uolubiliorem sonum habet Ψ quam PS uel BS. hae tamen id est BS non alias debent poni pro Ψ, hoc est in eadem syllaba coniunctae, nisi in fine nominatiui, cuius genetiuus in BIS desinit, ut urbs urbis, caelebs caelibis, Arabs Arabis. _cf._ Prisc. I 58 p. 43, 9, Cassiodori Valerian. p. 2289. Mar. Vict. I 4, 74 p. 2465 _sq._ P. Beda p. 2337P.

_de cod. uid. adnot. ad fr. 44_ 1 et non paret _B_ || urbs e pelobs _B_ || 5 eiusdemmodi _B_ || in ps excurrunt _B_ || pelobs pelopis _B_

_48_ Cretenses Ennius (dixit).

_48._ Char. p. 124, 12: Cretum Cicero Tusculanarum libro II (_14, 34_): ‘Cretum legis’, *Cretenses Ennius*, ut Varro libro I de sermone latino scribit.

II

_49_ Syllabae, ut ait Varro, aliae sunt asperae aliae leues, aliae procerae aliae retorridae, aliae barbarae aliae graeculae, aliae durae aliae molles. asperae sunt ut trux crux trans, leues ut lana luna, procerae sunt quae uocalem longam extremam habent aut paenultimam ut facilitas, retorridae 5 sunt quae mutam habent extremam ut hic hoc, barbarae sunt ut gaza, graeculae ut hymnos Zenon, durae ut ignotus, molles ut aedes.

_49._ Diom. p. 428, 22: *Syllabae ut ait ... ut aedes*.

1 leues _B_ leue sunt _A_ leuae _M_ || 2 procere _A_ proceres _BM_ || gregulae _BM_ || 4 proceres _ABM_ || 7 gregulae _M_ || ymnos _A_ ymnus _B_

_50_ Delirus placet Varroni, non delerus. non enim, ut quidam existimant, a Graeco tracta uox est παρὰ τὸ ληρεῖν sed est latina a lira id est sulco. itaque sicuti boues cum se a recto actu operis detorserint delirare dicuntur, sic qui a recta uia uitae ad prauam declinant, per similitudinem 5 translationis item delirare existimantur.

_50._ Vel. Long. p. 2233P.: Nec non et ibi ὀρθοέπεια ὀρθογραφίᾳ coniuncta est, ubi quaeritur, foenoris an foeneris dica_mus_, quoniam nomen inde tractum dicimus foeneratorem. item facineris non facinoris, quoniam facinerosum uocamus. sic etiam *delirus placet ... delirare existimantur*. Caper p. 2248P.: delirare et delerare ἀπὸ τοῦ ληρεῖν. Non. p. 17: Delirare (delerare _codd._) est de recto decedere. lira est autem fossa recta, quae contra agros tuendos ducitur et in quam uligo terrae decurrat.

_de cod. uid. adnot. ad fr. 45_ 2 ληριν _in mg._ ληρεῖν] _V_ || 3 latine sulco _VP_ latina a lira id est sulco _Ritschelius quaest. uarr. p. 29_ || existimatur _V_

_51_ Interuallum duas L habet, uallum enim ipsum non aliter scribitur, a quo interuallum. Varro dicit interualla esse spatia, quae sunt inter capita uallorum id est stipitum quibus uallum fit, unde cetera quoque spatia dicuntur.

_51._ Cassiodori Cornut. p. 2284P. p. 576B Garet.: *Interuallum duas ... spatia dicuntur*. Beda p. 2337P.: interuallum per duo L scribendum est.

_de codd. uid. ad fr. 43_ 1 duas .l.l. habet _AB_ || 3 sunt _B erasum in A_

_52_ Narare per unum R scribitur, ut Varroni placet. secutus est enim etymologiam nominis eius, qua gnarus dicitur, qui scit et accipit quod loqui debeat. denique compositio uerbi ita scribitur: ignorare, quod non per duo R sed per unum scribitur. ideo et naratio unum R habere 5 debet.

_52._ Cassiodori Papirian. p. 2290P. p. 578A Garet.: Querella per duo L scribitur. *narare per ... habere debet*. Vel. Long. p. 2238: sane in eo quod est narare obseruatum est ut unum R scriberemus, quoniam uenit a gnaro cui contrarium est ignarus. Beda p. 2340: naro et naratio per R scribantur.

1 scribitur _om. A_ || secutus enim est ethimologiam _B_ || 3 et accipit _om. B_ || quod loqui] quid loqui _A_ qui loqui _B_ || 5 narratio _eraso priore_ r _A_

_53_ M. Varro in libro secundo ad Marcellum de latino sermone aeditumum dici oportere censet, magis quam aedituum, quod alterum sit recenti nouitate fictum, alterum antiqua origine incorruptum.