De M. Terenti Varronis Libris Grammaticis

Part 10

Chapter 10 3,025 words Public domain Markdown

Loco Varroniano ab Augustino seruato reuersus eram ad illud a quo proficiscebar et nunc singulis perlustratis satis perspicuum et manifestum esse opinor libros de sermone latino stoicorum loco περὶ φωνῆς respondere, quod cuicunque Laertii Diogenis epitomen (VII 44. 55 sq.) inspicienti se offert. latinitas conuenit cum hellenismo: ἑλληνισμὸς οὖν ἐστι φράσις ἀδιάπτωτος ἐν τῇ τεχνικῇ καὶ μὴ εἰκαίᾳ συνηθείᾳ (L.D. VII 59 cf. Sext. Emp. adu. gramm. 176 sq.), qua definitione analogiam maxime et consuetudinem attingi uides. in eadem dialecticae parte actum esse de uoce de litteris de pronuntiatione de accentibus de rhythmis de orationis uirtutibus et uitiis partim Diogenes l.s.s., partim Varro ipse uerbis quae supra excripsi narrat{90}. desunt contra omnia uestigia in his libris partes orationis tractatas esse, quas stoicos eidem loco tribuisse non dubium est. has autem Varronem hic neglexisse puto, quia cum reliquo argumento non satis apte conuenire ei uidebantur, eumque eas in libro de grammatica exposuisse statim uidebimus. praeterea uero libros nostros ad rhetoricos libros περὶ λέξεως prope accedere nonnullis locis monui. qui libri perierunt omnes, sed quales fuerint cum ex libri Theophrastei περὶ λέξεως fragmentis quae conposuit Max. Schmidt l.s. l. p. 37 sq.{91} intellegitur, tum ex Dionysii Halicarnasensis opusculi eximii de conpositione uerborum parte secunda (p. 112-286 Schaef.), in qua Theophrasto et Aristoxeno, e quibus Varro quoque hausit, auctoribus usus quaerit quae potissimum curae esse debeant τῷ βουλομένῳ τὴν λέξιν εὖ συντιθέναι eademque omnia tractauit, quae M. Terentium tractasse uidimus. quam arte in hac re coniunctae sint rhetorica et grammatica M. Antoni Gniphonis quoque grammatici, Ciceronis magistri, exemplo confirmatur, de quo Suetonius (de gramm. et rhet. 7) ‘docuit autem’ ait ‘et rhetoricam, ita ut quotidie praecepta eloquentiae traderet, declamaret uero nonnisi nundinis’. scripsit uero teste Ateio Philologo (ap. Suet. l.s.) nihil nisi libros II de latino sermone (cf. Quint. inst. orat. I 6, 23), in quibus illud quasi confinium duarum disciplinarum explicuisse congruentemque rei titulum inscripsisse existimandus est.

Footnote 90: Stoicos quidem eadem qua in libris de lingua latina constantia sequi non potuit, quia ibi principia prorsus generalia tractanda erant, hic de latinorum uocabulorum pronuntiatione accentibus e.q.s. agebatur.

Footnote 91: Posidonii quoque περὶ λέξεως εἰςαγογήν (cf. I. Bake Posidon. Rhod. rel. p. 233. C. Wachsmuth philol. XVI p. 649 n. 4) Varronem fortasse adhibuisse supra uidimus p. 17. Antipater quoque Tarsensis scripsit περὶ λέξεως καὶ λεγομένων (Laert. Diog. VII 58), ubi λέξεως cod. Arundel. et teste Wachsmuthio cod. Burbon. 253 et Laur. plut. LXVIIII 13. 35, λέξεων cod. Laur. plut LXVIIII 28, qui peioris est notae.

Restat, ut quo tempore Varro hos libros conposuisse uideatur paucis significem. epistola illa Ciceronis (XII 6), qua Atticum rogat ut Tyrannionis librum modo absolutum sibi mittat, ad annum u. DCCVIII refertur. hoc ipso tempore uero eum in conscribendis libris de lingua latina occupatum fuisse eosque uix ante annum DCCX transmisisse uidimus (cf. supra p. 38). post hunc igitur annum libros in quibus Tyrannionis uolumen adhibebatur esse scriptos necesse est, nam eodem tempore duo amplissima opera inter manus eum habuisse non est cur statuamus. angustioribus finibus temporis spatium quo editi sint circumscribere ante non audeo quam quibus annis quodque opus sit tribuendum accurate quaesitum sit. quod nunc quamquam multa certa sunt alia probabiliter conici possunt longum neque huius loci est. cum uero Tyrannionis aequalis scriptoris librum Varronem excussisse constet Heliodori quoque, cuius Horatius anno u. DCCXVII mentionem fecit, encheiridion in usum suum conuertere potuit, quod num ante uel post hunc annum ille, si quidem metricus est, scripserit sciri nequit. Marcellus autem ad quem haec uolumina misit quis fuerit nescio. de M. Claudio Marcello consule anni DCCIII, Pompeianarum partium cum Varrone socio, cogitarem, quem exercitationibus oratoriis studuisse bonarumque artium cupidissimum fuisse audimus (cf. Cic. Brut. 71, 249 sq. Seneca cons. ad Helu. 9, 4. W. Drumann gesch. Roms II p. 393 sq.), nisi temporum ratio obstaret. interfectus est enim anno u. DCCVIIII. reliquorum Marcellorum quemnam tali honore dignum M. Terentius iudicauerit prorsus incertum est.

* * * * *

III

Operibus duobus, quorum argumenta indagare et restituere adhuc studuimus, leges quae uniuersam linguam regerent anquirere et inlustrare uoluit scriptor, altero philosophicis rationibus deditus, altero uocalem orationis partem persecutus. in reliquis libris, qui nunc recensendi sunt, aut particulam quandam eiusdem uberrimae materiae accuratius tractandam delegit, aut praecipua doctrinae grammaticae capita docendi magis quam quaerendi causa adumbrauit.

Alterius classis est *liber de grammatica*, quem disciplinarum primum fuisse Ritschelius (quaest. Varr. p. 6 sq.) demonstrauit. non autem quae modo dixi intellegenda sunt quasi maiora illa opera hic in usum discentium contraxerit, uerum ex uniuerso horum studiorum ambitu eas quaestiones, quae illo consilio proposito grauissimae uidebantur, explicandas prompsit. supra iam significaui hunc librum uertisse inter alia in orationis partium expositione, quam Pompeius, infimae quidem aetatis scriptor sed in hac re non male doctus, proprie grammaticorum esse adfirmat (p. 4 Lind. cf. Seru. in Donat. 1779): ‘de uoce tractare quid est? (_male additur_ uox) hoc philosophorum est; de litteris tractare omnium est, nam et orator quaerit litteras discere et ludi magister idem. de partibus (orationis) tractare hoc grammatici est’. constare uidetur non nisi de pronominibus a Varrone expositis. cum enim Probus eum inter artis latores numeret (inst. art. p. 48, 37 K.), hunc librum indicauit, nam maiora opera longe ab eo aberant, quod hi scriptores artem dicebant. ex eodem libro mutuatus est quae in eisdem institutis artium (p. 152, 30) de aduerbiis a pronominibus deriuatis leguntur{92}, quibuscum conponenda sunt quae Cledonius p. 1905 et Pompeius ad Donatum (p. 239) e Varrone de pronominibus proferunt.

Footnote 92: Ter omnino in eo opere Varronem laudat Probus. non uidetur tertium testimonium ad librum quendam grammaticum spectare (p. 127, 31: ‘quaeritur qua de causa Varro masculum et feminam *auos* pronuntiarit. hac de causa, quoniam quaecumque generis feminini nomina generibus masculinis reperiuntur esse coniuncta, haec sub sono generis masculini necesse est ut procedant’. eodem modo ante et post hunc locum quaestiones e Cicerone Lucilio Sallustio Vergilio sumpsit. cf. Ter. Scaur. p. 2251P.

Orsus est, ut uidetur a grammaticae definitione, quam hanc esse uoluit: _grammatica est scientia eorum quae a poetis historicis oratoribusque dicuntur ex parte maiore_ (fr. 91). eam egregie conuenire cum Dionysi Thracis definitione initio τέχνης γραμματικῆς proposita: γραμματική ἐστιν ἐμπειρία τῶν παρὰ ποιηταῖς τε καὶ συγγραφεῦσιν ὡς ἐπὶ τὸ πολὺ λεγομένων{93} uidit Elink Sterk de parapleromat. in symb. litt. Belg. VIII p. 6 cf. M. Schmidt philolog. VIII p. 235. 247 et profecto prorsus eadem est, praeterquam quod pro συγγραφεῦσιν accuratius locutus historicos et oratores dicere maluit. duos autem huius scientiae gradus eum distinxisse, quorum alterum litterationem alterum litteraturam nuncupauit, coniuncta Augustini de ord. II 12, 35. 37, quem ex parte excripsit Isidorus orig. I 3, 1, et Martiani Capellae III 229 p. 50 Gr. testimonia (fr. 92) euincunt, quos disciplinarum libros in usum suum conuertisse supra (p. 18) conmemorauimus. cum uero Augustinus Martianus Isidorus inferiorem grammaticae gradum, grammaticae quasi infantiam, _litterationem_ a Varrone dictam fuisse testentur, hinc corrigendus est Asper I 2 p. 1725P. ibi enim legitur in codice Vaticano 1492 teste Henrico Brunn: _grammatica est scientia recte scribendi et enunciandi interpretandique rationem uerborum. quam Terentius et Varro primum ut adhuc rudem appellatam esse dicit litteraturam._ definitio mutila esse uidetur K. Lehrsio (anal. gramm. post Herod. scr. tria p. 389) neque ex Varrone translata est, reliqua uero sic scribenda sunt: _quam Terentius Varro primum ut adhuc rudem appellatam esse dicit litterationem_; errauit autem F. Lindemann (ad Asprum p. 309), qui ex Aspro Isidorum corrigere uoluit, litteratura enim erat altera maior et quasi superior grammaticae forma. idem discrimen fecerunt graeci, quod praeter alios testatur Philo Iudaeus περὶ τῆς εἰς τὰ προπαιδ. συνόδ. I p. 540 Mang.: τὸ γε μὴν γράφειν καὶ ἀναγιγνώσκειν γραμματικῆς τῆς ἀτελεστέρας ἐπάγγελμα, ἣν παρατρέποντές τινες γραμματιστικὴν καλοῦσι‧ τῆς δὲ τελειοτέρας ἀνάπτυξις τῶν παρὰ ποιηταῖς τε καὶ συγγραφεῦσιν.{94} copiosius eandem rem tractat Sextus Empiricus adu. gramm. 44 sq., alteriusque τὸ τὰ στοιχεῖα καὶ τὰς τούτων συμπλοκὰς διδάσκειν esse dicit, in altera uero τῇ τελείῳ uel βαθυτέρᾳ γραμματικῇ Aristophanum Aristarchorumque ingenium atque studia uersari. cum hac uero diuisione, quam secundum graecos Varronem protulisse uidemus, conexae esse debent duae expositiones de grammaticorum officiis{95}, quae inter se diuersae nec altera ex altera deriuanda et graecorum explicationibus in uniuersum respondentes a grammaticis traduntur. grammaticae enim officia sunt secundum alteram _scribere legere intellegere probare_ (fr. 91), secundum alteram _lectio enarratio emendatio indicium_ (fr. 93). rationem, quae inter has intercedat, breuiter sic possumus significare ut priorem ludimagistri, alteram philologi quem hodie adpellamus munus continere dicamus. priorem autem num Marius Victorinus I 1, 6 p. 2451 P. recte tradiderit dubito, cum et graeci scriptores de legendo tantum et scribendo in hac re loquantur et latini, qui eundem Varronis librum ante oculos habuerunt, ut Diomedes p. 426, 18, quem excripsit Seruius in analectis Vindobonensibus p. 512, Maximus Victorinus 2 p. 1937P. recte scribendi loquendique rationem conmemorent et Martianus Capella III 230 p. 51 Gr. haec duo disertis uerbis ab reliquis secernat: _officium uerum meum tunc fuerat docte scribere legereque. nunc etiam illud accessit, ut meum sit erudite intellegere probareque._ quare nescio an Victorinus, quem duas illas officiorum explicationes apud auctorem suum repperisse ueri simile est, eas confuderit, quae dubitatio augetur si singula perlustramus. in _scribendo_ non uideo cur offenderit Lehrs l.s. p. 437, cum id graecorum grammaticorum uerbis confirmetur; _legere_ hic simpliciter litterarum peritiam significat, qua instructi pueri scriptum quoddam recitare possunt; _intellegere_ quoque quodam modo ad inferiorem grammaticam referre possimus, nisi accederet _probare_. hoc autem uereor ut in priore diuisione Victorinus inuenerit, nam uix quomodo id a iudicio quod ad alteram spectat discernas praesto est{96}, etiamsi Diomedem secutus aestheticam quam dicunt aestimationem segregaueris et illud tantum iudicium respexeris _quo omnem orationem recte uel minus quam recte pronuntiatam specialiter iudicamus_ (p. 426, 29), hoc quoque non puerorum esse fatebere. quibus omnibus consideratis Victorinum uel errore uel neglegentia peccasse et duo priora tantum Varronem posuisse persuasum mihi est. quis uero primum huius grammatisticae, quam uitae usus a grammatica distinxerat, officia data opera circumscripserit quaerenti certi quid respondere tibi non licet; suspicor uero Asclepiadem Myrleanum{97} hoc fecisse. neque a quo altera diuisio profecta sit dici potest. prope quidem accedit ad eam, quam Dionysius habet (p. 629 Bekk. cf. Sext. Emp. adu. gramm. 252): πρῶτον ἀνάγνωσις ἐντριβὴς κατὰ προσῳδίαν, δεύτερον ἐξήγησις κατὰ τοὺς ἐνυπάρχοντας ποιητικοὺς τρόπους, τρίτον γλωσσῶν τε καὶ ἱστορίων πρόχειρος ἀπόδοσις, τέταρτον ἐτυμολογίας εὕρεσις, πέμπτον ἀναλογίας ἐκλογισμός, ἕκτον κρίσις ποιημάτων. ὃ δὴ κάλλιστόν ἐστι πάντων τῶν ἐν τῇ τέχνῃ. pro qua deinde{98} hanc ualuisse testatur scholiasta p. 736, 5: τὸ πάλαι μέρη τῆς γραμματικῆς ἦν τέσσαρα καὶ εἰσὶ ταῦτα‧ διορθωτικὸν ἀναγνωστικὸν ἐξηγητικὸν κριτικόν. hanc igitur Varro secutus est et singula quo fere modo definierit e Diomede, qui hoc fragmentum (93) seruauit conligendum, nam non modo ipsius Varronis uerba mutauit et satis neglegenter rem egit, uerum etiam de suo haud pauca addidit. explicationes enim omnium quattuor officiorum e duobus membris constant, quorum priora aut ipsum excogitasse aut ex alio scriptore sed minime Varrone adiecisse non dubium est. id quod statim in primo officio conspicuum est. dicit enim: ‘lectio est artificialis interpretatio uel uaria cuiusque scripti enuntiatio seruiens dignitati personarum exprimensque animi habitum cuiusque’, quae inter se non conuenire adparet priusque illud male huc inlatum et eiciendum est. alterum conuenit cum Dionysio p. 629: ἀνάγνωσίς ἐστι ποιημάτων ἢ συγγραμμάτων ἀδιάπτωτος προφορά. ἀναγνωστέον δὲ καθ᾽ ὑπόκρισιν, κατὰ προςῳδίαν, κατὰ διαστολήν, ut non dubitem quin _artificialis interpretatio_ accentum et discretionem expulerit. enarrationis explicationem uel latinitas arguit non accurate secundum Varronem positam sed generaliter ex eius mente perscriptum esse, qua in re hic quoque quaedam omissa esse uidentur. respondet enim Varronis enarratio Dionysii γλωσσῶν τε καὶ ἱστοριῶν ἀποδόσει, e quibus historiam id est fabulam poetae argumentumue scriptorum, quod Varronem neglexisse nego, frustra quaeris, de emendatione haec habet Diomedes: ‘emendatio est qua singula pro ut ipsa res postulat dirigimus aestimantes uniuersorum scriptorum diuersam sententiam uel recorrectio errorum qui per scripturam dictionemue fiunt’. ut primum de secundo membro loquar, mirum sane est, cum in tota hac expositione de ea agatur grammatica, quae in legendis interpretandisque poetis uertitur, quid sibi hic uelit dictio. dictio Diomedi idem est quod λέξις,{99} λέξις autem aut uitiosa aut iusta est, et error qui per dictionem fit in libro scripto idem est atque is qui per scripturam fit, nisi non aptis scriptor utitur uerbis, quae corrigere non licet, ne arbitrariae rationes ualeant et scriptorum proprietas extinguatur. quare _dictionem_ ferri non posse maleque scriptam esse pro _dictatione_ censeo, quod uocabulum apud scriptores posterioris aetatis non raro occurrit (Paul. digest. XXVIIII 1, 40. Hieronym. adu. Vigilant. 3: _dictatiuncula_. Symmach. epist. VI 4). errores autem in antiquorum libris aut praue scribendo aut praue dictando nascebantur. alterum membrum ad res a scriptoribus traditas spectat, quae secundum singulorum sententiam et auctoritatem accipiendae sint, quod historici uel mythologi, sed non emendatoris est. iudici membrum secundum de aesthetica scriptorum aestimatione quae Dionysii κρίσις est, agere uidimus, prius autem si _pronuntiationem_ premis ad lectionem referendum est, si pronuntiatum pro _dictum_ accipis, idem fere quod alterum membrum continet; uera enim carminis cuiusdam uel scripti aestimatio non perficitur nisi singulis ponderatis, num recte an praue dicta sint. cum uero in lectione emendatione iudicio priora membra male se habere uel saltern ad Varronem referri non posse nunc manifestum sit, idem de enarratione ualet, ubi ‘obscurorum sensuum quaestionumue explanatio’ et barbare dicta et superuacanea est (cf. Sext. Emp. adu. gramm. 93). sic quantum fieri potuit Varronis doctrina{100} recuperata, adparet quam arto uinculo cum Alexandrinorum praeceptis ea coniuncta ac copulata sit.

Footnote 93: Eam definitionem Sextus Empiricus adu. gramm. 57 ita tradit: γραμματική ἐστιν ἐμπειρία ὡς ἐπὶ τὸ πλεῖστον τῶν παρὰ ποιηταῖς τε καὶ συγγραφεῦσι λεγομένων, quam pro genuina Dionysi (nam huius scriptoris Aristarchi discipuli re uera opusculum illud esse demonstrauerunt G. Schoemann opusc. III p. 244 sq. M. Schmidt l.s.) definitione post Ptolemaeum Peripateticum apud Sextum l.s. 72 acceperunt Lehrs l.l. Schmidt l.l. p. 242, Schoemann l.s. p. 247, id quod Varronis auctoritate, qui manifesto Dionysii artem sequitur, non confirmatur.

Footnote 94: Cf. eundem l.s.s. p. 530. 521. idem γραμματιστικὴν adpellat π. τοῦ θεοπόμπ. εἶναι τοὺς ὀνείρ. p. 652 παιδικὴν γραμματικήν. cf. schol. Dion. Thrac. p. 667, 17: καὶ ἡ γραμματικὴ δὲ κατὰ τὸν παλαιὸν ἐν δύο σημαινομένοις ἦν. τὴν μὲν γὰρ μικρὰν ἐκάλουν, ἥ τις ἦν τέχνη περὶ τοῦ γράφειν καὶ ἀναγιγνώσκειν τὴν ἐγγράμματον φωνὴν τούς τε χαρακτῆρας τῶν γραμμάτων εἰδέναι καὶ τὰς συλλήψεις αὐτῶν ἤγουν τὰς συλλαβάσ‧ τὴν δὲ μεγάλην ἐκάλουν τὴν ἐπὶ τοὺς ποιητὰς θεωρίαν, ἥν τινα νῦν ἐξηγοῦνται οἱ γραμματικοῖ, καί ἐστιν αὕτη τέχνη θεωρητικὴ τῶν παρὰ ποιηταῖς τε καὶ λογεῦσιν. iamapud Platonem Euthyd. p. 276A γραμματιστὴς occurrit.

Footnote 95: Non dubito quin eadem causa qua rhetores oratorum officia persecutos esse Spengelius docet nou. mus. rh. XVIII p.493 hanc officiorum descriptionem grammatici excogitauerint.

Footnote 96: Nisi probare pro δηλοῦν accipiendum esse et duas officiorum enumerationes ita fere ut in scholiis ad Dion. Thr. p. 659, 1 inter se coniunctas fuisse putas.

Footnote 97: Ex Sexti Empirici adu. gramm. 47: τάχα δὲ ὡς φασὶν οἱ περὶ τὸν Ἀσκληπιάδην, καὶ αὐτὴ ἀπὸ μὲν γραμμάτων ὠνόμασται, οὐκ ἀπὸ τούτων δὲ ἀφ᾽ ὧν καὶ ἡ γραμματιστική, ἀλλ᾽ ἐκείνη μὲν ἀπὸ τῶν στοιχείων, αἵτη δὲ ἀπὸ τῶν συγγραμμάτων περὶ οἷς πονεῖται sequitur Asclepiadis discipulis (qua loquendi formula plerumque nihil nisi praeceptoris sententia intellegenda est) hanc partitionem notam fuisse. Asclepiadem illum esse Myrleanum negauit Lehrs l.l. p. 436, quia Dionysii artem, quam Asclepiadem nostrum legisse constat (Sext. Emp. l.s. 72), post Myrleani tempora conscriptam esse putabat. hanc offensionem cum sustulerit M. Schmidt in conmentatione saepius adlata (cuius cf. p. 510) nihil obstat, quominus nostrum pro Myrleano accipiamus. fuit hic Cratelis discipulus (cf. C. Wachsmuth de Crat. Mall. p. 6), Cratetei autem qui crisin a grammatica tamquam maiorem discernere solebant, facile quoque gradum alterum, bonorum ludi magistrorum munus, seiungere potuerunt. optime autem conuenit temporum ratio. Asclepiadem Myrleanum ‘primo ante Christum n. saeculo ita ut certe natales ante annum septuagesimum ponendi sint’ floruisse ostendit Lehrs l.s. p. 432 cf. M. Sengebusch diss. Hom. I p. 61, aetas igitur eius inter Dionysii Thracis et Varronis tempora intercedit.

Footnote 98: Idem scholiasta p. 737, 22: ἐαν οὖν τὸ πάλαι τέσσαρα μέρη ἦν τῆς γραμματικῆς, πῶς νῦν ἕξ αὐτά φησιν ὁ Διονύσιος; τὸ ἓν ἐξ αὐτῶν ἐτμήθη εἰς τρία καὶ τὰ μὲν ἄλλα τρία γεγόνασιν ἕξ. τὸ ποῖον ἐτμήθη εἰς τρια̣; τὸ διορθωτικον. cf. p. 659. 671. 683. 728. E. Meier opusc. II p. 21 sq. sed euidenter errauit qui haec scripsit. ex tribus partibus enim, quas in διορθωτικῷ coniunctas esse dicit, prima (γλωσσῶν καὶ ἱστοριῶν ἀπόδοσις) omnino non ad διόρθωσιν sed ad ἐξήγησιν paullo plus quam apud Dionysium amplificatam pertinet et similiter reliquae duae, analogiae et etymologiae inuentio, quamquam hae praesertim analogia non raro emendationis duces erant; Dionysius uero de earum in διορθώσει usu nihil significat. uerum potius haec altera diuisio ex Dionysiana orta est (cf. H. Steinthal gesch. d. sprachw. p. 547), sed prorsus alio spectat. Dionysius enim in sua diuisione sex omnino partes praecipuas grammaticae quae tunc erat conprehendit, altera tamen ad praeclaram tantum industriam doctorum uirorum pertinet, quae in legendis recensendis aestimandis poetarum scriptorumque libris uertebatur, et egregie summam rerum conplectitur.

Footnote 99: Diom. p. 436, 10: ‘dictio est uox articulata cum aliqua significatione, ex qua instruitur oratio et in quam resoluitur; uel sic: dictio est ex syllabis finita cum significatione certa locutio, ut est dico facio’.

Footnote 100: Steinthal l.l. p. 547 in Diomedis socordiam et neglegentiam nimis festinanter inuexit neque quid apud eum melioris esset notae excussit.

Paucis nunc quaerendum est, num haec harum rerum coniunctio quae nititur in fragmento 91, fortasse aliis rationibus defendi possit. Ritschelius enim, cum has duas diuisiones inter se non conuenire uideret, priorem ad grammaticam, alteram ad aliud quoddam opus rettulit (quaest. Varr. p. 7). primum autem Victorinum et Diomedem, apud quos haec testimonia extant, multis rebus ita consentire uidimus, ut necesse sit eundem auctorem usurpauerint. ille igitur auctor initio operis sui Varronis grammaticam consuluit et inde quae apta ei uidebantur satis accurate transtulit. ex eo (nisi quod in his rebus ubique dubium est num alii quoque praeterea intercesserint) Diomedes p. 426 primum Varronis definitionem paullo mutatam sumpsit: _tota grammatica consistit praecipue intellectu poetarum et scriptorum et historiarum prompta expositione_{101}; cum hac priorem officiorum enumerationem, hanc quoque non inmutatam, coniunxit: _et in recte loquendi scribendique ratione_, ubi Varronem recte _legendi_ scribendique rationem posuisse ueri simile est. deinde sequitur altera officiorum diuisio, quam supra tractauimus. sin Diomedes haec omnia apud auctorem suum repperit, quod non est cur dubitemus, admodum probabile fit eundem auctorem a Victorino, qui post integram Varronis definitionem turbatam illam seriem officiorum habet, neglegentius excriptum esse. accedit autem aliud. si enim has officiorum enumerationes diuersis operibus tribuere uis, priorem cum grammaticae definitione a Victorino coniunctam grammaticae adscribere, alteram ad libros de sermone latino, quos a Diomedis auctore saepe adhibitos esse constat, referre debes. tum uero cum definitione e Dionysio Thrace sumpta, grammaticae diuisio quae ab eo aliena est coniungitur, altera contra quae ab eodem repetita est ideoque si ueri similia sequimur, cum illa definitione conexa erat, ab ea abscinditur. quod cum aduersus probabilitatem pugnet, ratio nostra hac uia confirmatur. qui uero his contemptis argumentis secundam diuisionem libris de sermone latino adsignare uolt, adminiculum quoddam huius sententiae in Maximi Victorini capite de lectione (p. 272 Lind. p. 1938P.) inueniri facile sibi persuadeat. ibi enim post eandem alteram officiorum enumerationem quam Diomedes habet haec leguntur: _partes lectionis sunt quatuor: accentus discretio pronunciatio modulatio_, eaedemque partes{102} subtilius quam a Maximo explicatae recurrunt apud Diomedem p. 430, 29. 436, 24. 436, 19. 439, 11. quae adprime apte in libro de sermone latino ita legi potuisse manifestum est, ut neglectis ceteris grammaticae partibus lectio accuratius tractata sit et ab hac praefatione transitus ad librorum argumentum, quod magna ex parte arte cum his rebus cohaereat, sit factus. sed quamuis hoc facile placeat{103}, uerum non est. nam eodem modo atque apud Maximum Victorinum (et Diomedem) a Dionysio Thrace cuius arti Maximi libellum perquam similem esse M. Schmidt l.s. p. 421 ostendit, ἀνάγνωσις exponitur, cuius diuisioni{104} modulatio addita est. etiam hac igitur uia ad Dionysium repellimur, ut nihil iam restet, quam ut in ea quam supra proposui dispositione acquiescamus. ex illo autem consensu Maximi Victorini cum Diomede ualde ueri simile est, Varronem etiam in hac re Dionysium secutum et post grammaticae diuisionem lectionis partes accurate persecutum esse, sed uereor ne in singulis Varronis doctrina admodum obscurata sit, ut eius uestigia{105}, quae in hac expositione lateant, felicioribus expiscanda relinquam.

Footnote 101: Ea satis bene cum fragmento 91 conuenit; _praecipue_ illud ortum est e Varronis uerbis _ex parte maiore_, quae non recte intellexit Diomedes.