De M. Terenti Varronis Libris Grammaticis

Part 9

Chapter 9 3,342 words Public domain Markdown

His expositis subicienda est quaestio de *relliquiis ad hanc partem operis pertinentibus* quae quidem non minus ad librum primum et tertium quam ad secundum spectat, sed in singulorum librorum argumento restituendo non commode tractari potuit, quia res artissime inter se cohaerent. qui enim Veli Longi uerba statim adponenda legit non cogitare de libris nostris non potest. reprehendit Longus quod ὀρθοέπεια et ὀρθογραφία a plerisque confundantur et deinde pergit (p. 2232P.); nam ὀρθοέπεια non quaerit quomodo scribendum sit, cum ad uocis legem adlegatus sit ille qui scribit (scripsit _P._), sed est quaestio in loquendo, ut _forcipes_ et _forpices_, et _arcesso_ et _accerso_ (his enim minimum erit dignoscere quomodo dicantur) proinde ac dixero scribes mihi ... at proprium ὀρθογραφίας est, quotiens in uocis enuntiatione nihil uidemus ambiguum, ut in scriptione tota haesitatio est posita, ut cum dico _Troia_ per I unum an per duo scribere debeam ... sed (nec _P._) potest in quibusdam ὀρθογραφία cum ὀρθοεπείᾳ misceri, ut enuntiatio cum scriptione pariter titubet, ut in _accusatore comisatore_, ubi quaeritur geminatis consonantibus an simplicibus scribendum et enuntiandum ... nec non et ibi ὀρθοέπεια ὀρθογραφία coniuncta est ubi quaeritur _foenoris_ an _foeneris_{77} dicant, quoniam nomen inde tractum dicimus _foeneratorem_, item _facinoris_ an (non _P._) _facineris_, quoniam _facinerosum_ uocamus. sic etiam _delirus_ placet *Varroni* non _delerus_. non enim ut quidam existimant, a graeco tracta uox est παρὰ τὸ λήρειν, sed est latina a _lira_ id est sulco (a lira id est _inseruit Ritschelius quaest. Varr. p. 29_) ... hinc nascuntur (noscuntur _P._) etiam quaestiones interdum, quibus noua a ueteribus discernantur (_cf. adnotatio ad fr. 47_) ... mihi uero placet ut *in latino sermone antiquitatis religio* seruetur ut potius _sorbui_ secundum *auctoritatem* eruditissimorum et eloquentium uirorum dicamus, quam _sorpsi_, cum recens haec declinatio sordidi sermonis usum receperit (_ci. Vsener_) ... hinc nascuntur etiam diuersarum significationum quaestiones, _actarios_ an _actuarios_ et dicere et scribere debeamus, cum _actuarios_ canes quidem ab actu appellemus, _actarios_ uero scriptores actorum. excerpsi longum Longi locum, ut non solum generalia cum Varronis libris conuenire, uerum etiam quam arte cum tali argumento quaestiones de antiquis formis et significatione uerborum, ad quas Varronem saepe transiisse dixi, coniunctae sint ostenderem. similis disputatio Veli p. 2228 sq. legitur et ibi quoque, paucis interpositis, Varronis quoddam praeceptum orthographicum uel orthoepicum de _harena_ adfertur (p. 2230). priore loco e Varrone non modo obseruatio de _deliro_ fluxit, sed plura huic deberi ostendit _meridies_ (p. 2232) ex eius mente explicatus, cf. de ling. lat. VI 4 p. 186, et iudicium de adspiratione in uocabulis _uehemens_ et _reprehensus_ p. 2234, quod Terentius Scaurus p. 2256 aperte Varroni tribuit. cum hoc loco quaedam de _Cilone_ et _Chilone_, de _cohortibus_ et _coortibus_ coniunxit, quae omnia recurrunt altero Longi loco p. 2229, ubi de multorum uerborum agitur adspiratione. de _harena_ ipse Velius Varronis profert auctoritatem (cf. Seru. ad Verg. Aen. I 172{78}), praeter _uehemens_ et _prehensus_ etiam _Pulcher_ et _Gracchus_ Scaurus l.s.s., _Pulcher Gracchus hortus_ Charisius{79} p. 73. 82 tamquam Varroniana tuentur. confidenter igitur hanc uniuersam disputationem Varroni adscribo, non quidem arbitratus Longum eum in singulis semper secutum esse, sed omnia haec uocabula uno eodemque loco tractata repperisse et inde transtulisse. atque de singulorum uocabulorum adspiratione plerumque Varronis sententiam accepit, interdum suum iudicium edixit. de qua re infra accuratius dicam. Terentius uero Scaurus{80} non illis tantum locis cum Velio congruit sed permultis, e quibus Varroniana eligere satis habeo. Scaurus tradit p. 2255, Varronem Lucili doctrinam de I et EI inprobasse, p. 2261 eundem _urbs_ et _Pelops_ scribi iussisse; utrumque non ita quidem copiose habes apud Velium p. 2220. p. 2233 cf. Papirianum Cassiodori p. 2291. non minus conspicuus est consensus eorum quae ex Annaeo Cornuto excerpsit Cassiodorius{81} cum Velio Longo. quae e Varrone profert Cornutus p. 2282 de litteris V et F et p. 2284 de I pingui recurrunt apud illum p. 2222 et p. 2216 (cf. p. 2228. Scaurus p. 2259). praeterea Cornutus p. 2285. p. 2286 Varronis de adspiratione praecepta inpugnat, de qua re Velium e Varrone hausisse modo uidimus. contra Cornuti antiquos p. 2286 inter alios Varronem esse ostendunt Velius Longus p. 2229 et Terentius Scaurus p. 2256. grauissima delegi ut singularem horum scriptorum consensum demonstrem, plura in locis diserte Varroni adscriptis adnotatio nostra suppeditat. ex hac uero egregia congruentia eodem opere Varroniano omnes usos esse non audacius conligere mihi uideor{82}, nam alter alterum, Varronis nomine ab alio huic, ab alio illi obseruationi adposito, non excripsit. neque dubito quin scriptores de orthographia, qui bona doctrina instructi et aptis auctoribus usi rem tractarunt (nam posteriores priores mere excerpserunt neque sunt respiciendi) permulta eorum quae ad cognoscendam linguae latinae historiam maximi momenti sunt, e Varrone transtulerint. sed quamuis fines quos mihi constitui in hac re non inuito animo transgrederer, tamen in certis uel simplicissima argumentatione huc referendis acquiesco.

Footnote 77: Prorsus alienum hoc esse ab eo quod supra (p. 64 n. 2) in libro tertio (fr. 62) positum fuisse uidimus uix est quod moneam.

Footnote 78: Cum uero e consensu huius loci Seruiani cum Velio Longo, e quo simul adparet Velium non ita accurate Varronis uerba reddidisse, sequatur Seruium, qui libros nostros nominatim non adfert, eos in usum suum conuertisse, ad eorundem librum quintum refero duo fragmenta apud Seruium ad Verg. Aen. VIIII 194 (fr. 86) et I 595 (fr. 89), quae perquam bene cum eo congruunt. alterum (fr. 89) neglegentius a Seruio excriptum esse conparata Suetoni et Isidori eorundem uerborum explicatione quam subieci facile intelleges.

Footnote 79: Cum uero in Charisi libris praeter singulas librorum de similitudine uerborum et utilitate sermonis mentiones nonnisi libri de lingua latina et de sermone latino nominentur, hac quoque re illa ex his sumpta esse quodammodo confirmatur.

Footnote 80: Etiam in principiis Scaurus cum Varrone consentit p. 2251: ‘recorrigitur uero (scribendi ratio) regulis tribus: historia, originatione quam graeci ἐτυμολογίαν appellant, proportione quae graece ἀναλογία dicitur’. historia quaerit quid auctoritas ueterum commendet et etymologia naturam uocabulorum indagare studet, ut artem rei in qua uertitur substituerit. consuetudo tantum desideratur. praue orthographiam analogiam nuncupat Mar. Vict. I 4, 1 p. 2465P.

Footnote 81: Quanta scientia et sollertia Cassiodorius auctores suos ‘deflorauit’, ostendunt misera excerpta ex Velio Longo p. 2287. non melius rem in Cornuto praestitit, quem Curtius Valerianus excripserat, id quod extrema uerba Cornuti conlata cum Valeriano p. 2289 docent. Cornuto igitur Curtius debet quae de litteris Ζ Ξ Ψ p. 2289 leguntur, quae omnia Cassiodorius in Cornuto deflorando omisit exceptis paucis de Ζ littera et lepido additamento, quod bis ponere ei non longum erat.

Footnote 82: Eidem igitur operi praeter locum de _deliro_ (Velius Long. p. 2233), quem supra excripsi reliqua quoque tribuo quae apud hos scriptores Varronis nomine inscribuntur: Velius Long. p. 2236, p. 2238 = Papirian. Cassiodori p. 2291, Cornutus p. 2284, quae obseruationes apud ceteros non repetuntur.

Si uero Veli Longi disputationem quam supra excripsi percurrentibus ueri erat nobis simile libros de sermone latino scriptorem in manibus habuisse, duo nunc accedunt, quibus omnes hos grammaticos ex his libris hausisse confirmatur. primum enim scimus Varronem in horum librorum tertio de adspiratione egisse, quod quin satis copiose et accurate fecerit dubitare non poterit, qui quanta doctrina et diligentia elaborarit de accentibus meminerit. optime igitur hae relliquiae quae ampliorem expositionem produnt illi libro apta sunt. alterum ad temporum rationes spectat. Cornutus enim Cassiodori haec scribit (p. 2284): _lacrumae_ an _lacrimae, maxumus_ an _maximus_ et si quae similia sunt scribi debeat (debeant _P._), quaesitum est. Terentius Varro tradidit Caesarem{83} per I eiusmodi uerba solitum esse enuntiare et scribere. inde propter auctoritatem tanti uiri consuetudinem factam. de consuetudine uero C. Caesaris auctoritate orta Caesare adolescente uel potius, ut dicam quod sentio, uiuo Caesare uix quisquam loqui potuit. opera autem Varronis grammatica quae hic in censum ueniunt aut multo prius scripta sunt, quam in quibus scribendi ratio a Caesare instituta posteaque peruolgata conmemori potuerit, aut propter alias rationes in hac quaestione neglegenda sunt. nam libri de antiquitate litterarum primis iuuentutis annis a scriptore editi sunt, libri autem de origine linguae latinae ut uidetur ad Cn. Pompeium missi ideoque aut antequam talia continere potuerunt conscripti aut si posterioribus temporibus conpositi sunt, non debuerunt talia continere, in quibus Pompeius merito offendisset. denique ex libro de grammatica haec sumpta non esse demonstrauit; si praeterea consensum illum orthographicorum respicis, Ritschelius quaest. Varr. p. 23. restant, nam de libris de lingua latina nemo cogitabit, nostri libri cum quorum argumento haec optime conueniunt et qui eo tempore scripti sunt, quo talis consuetudinis mentio nemini mira uel temerarie iacta uidebitur. his igitur omnia quae modo conposui adsigno eaque inter libros distribuam, prout singulorum argumenta quae supra stabilire studui postulant.

Footnote 83: Quintilianus (inst. orat. I 7, 21) et Velius Longus (p. 2228) in Caesaris titulis ita scriptum fuisse tradunt.--Cum hoc loco Varro Caesarem nominet, contra Varronem a Caesare inpugnatum esse noli efficere e Pompeio ad Don. p. 233 Lind.: ‘Lectum est hoc saepius praecipue apud Varronem. ille dicit, _lac_ non debemus dicere sed _lact_. sed dixit Caesar contra ipsum rem ualentissimam, nullum nomen duabus mutis terminari’. Caesaris enim praecepto ad castigandum Varronem utitur Pompeius siue quis fuit eius auctor, sed ipsum Caesarem id fecisse e contorto et fere ubique absono Pompei genere dicendi conligere non licet.

Incipiam ab eis quae ad *librum primum* pertinere uidentur. notum est grammaticos latinos multum quaesiuisse de diuersis I litterae sonis uariasque rationes quomodo haec discrimina notanda essent excogitasse (cf. Schneider lat. gramm. I 1 p. 19. 63 sq. W. Corssen ausspr. uocal. u. betong. d. lat. I p. 142 sq. Ritschl nou. mus. rhen. XIIII p. 298. 378 sq. G. Schmitz studia orthoep. et orthogr. lat. I p. 6. 13 sq.). breuiter summam rei conprehendit quamquam non admodum acute diuersas res confudit Velius Longus (p. 2216): I uero littera interdum exilis est, interdum pinguis, ut in eo quod est _prodit uincit condit_ exilius uolo sonare, in eo uero quod significatur _prodire uincire condire_ aeque usque pinguescit. utiamin ambiguitatem cadat, utrum per I quaedam debeant (habeant _P._) dici an per V, ut est _optimus maximus_. in quibus adnotandum antiquum sermonem plenioris sonus fuisse et ut ait Cicero rusticanum, atque illis fere placuisse per V talia scribere et enuntiare. errauere autem grammatici, qui putauerunt superlatiua per V enuntiari e.q.s. de his superlatiuis Varronem egisse e loco supra posito (fr. 43) Cornuti, quem excripsit Isidorus orig. I 26, 15, uidemus eumque inter grammaticos a Longo uituperatos fuisse existimo, nam Caesaris aequalis uiri auctoritatem opposuit antiquae consuetudini, quam sine dubio defendit. etiam alteram de I exili et pingui quaestionem teste Scauro (fr. 44) non neglexit, et ita quidem tractauit, ut a Lucili praeceptis orsus ea maximam partem inprobaret, unum tantum retineret. Lucilius (cf. Ritschl nou. mus. rhen. VIII p. 487 sq. monum. epigraph. tria p. 31 sq. C. Lachmann ad Lucr. p. 244 sq.) ubicunque pinguiorem uel ut ipsum sequar pleniorem sonum longae huius uocalis audire sibi est uisus, et profecto talia discrimina in pronuntiatione audiebantur, EI scribere uoluit, ita in nominatiuo pluralis secundae declinationis (Vel. Long. p. 2220) et datiuo singularis tertiae declinationis (Quint. inst. orat. I 7, 15. Vel. Long. l.s.), praeterea (quod apud Scaurum legitur) in nonnullis uocabulis ut _meile meiles meilitia_, in quibus interdum et pluralem a singulari eodem modo distinxit, ut _pilum_ quo pinsitur _peila_ iacula militaria. non ualde accurate haec et reliqua Terentius e Varrone excerpsit. primum enim Varro plura e Lucilio adferre, ut illius doctrina cui suam opposuit patefieret, et cum in scribendis nominatiuis pluralis secundae declinationis per EI cum illo consentiat{84}, hanc praecipue legem auctoris uerbis proponere debuit, euius rei apud Scaurum nec uola reperitur nec uestigium. deinde reliquas quidem orthographiae mutationes Lucilianas propter inconstantiam Varronem respuisse refert, sed de rationibus quibus ductus unum illud probauerit, prorsus silet. ipse rursus Varronem inpugnat, eo argumento nixus, quod in uerbis temporalibus quoque diuersus I litterae sonus in singulari et plurali non notaretur. haec enim sententia loci esse uidetur, quem a Putschio male editum duce codice Bernensi sic fere legendum esse puto: quam inconstantiam Varro arguens in eundem errorem diuersa uia delabitur, dicens in plurali quidem numero debere I litterae extremae E praeponi, in singulari uero non. minime, cum et alioqui aliter in singulari quam in plurali syllaba sonat. ut in uerbis manifestum est, dicimus enim mitto emisimus. nisi aliam hic uult esse rationem, quod absurdum est, [ut] cum uerba quoque ex syllabis constent et diuersa regula corrigantur.{85} eodem loco etiam uocabula quaedam conmemorasse uidetur, in quorum pronuntiatione non prorsus constiterit num per I an E litteram enuntianda sint (fr. 45). _mium_ pro _meum_, _commircium_ pro _commercium_, _Mircurius_ pro _Mercurius_ audiri dixit. hanc pronuntiationem si tuebatur in Mercurio{86} quod mirandarum rerum esset inuentor, alteram profecto Mercurio a merce ducto (cf. Paul. p. 124) tacere non potuit. nam licet sonus I litterae in talibus uocabulis paullo obscurior fuerit (cf. Quint. inst. orat. I 4, 8. 17. Paul. amicitiae p. 15. Gell. X 24, 8) Varronis tempore non magis elegantiorum hominum erat, I in his enuntiare, quam Velio Longo placuit. et ipse Varro (de ling. lat. V 178 p. 177) _mercedem_ a _merendo_ ducit.

Footnote 84: Idem uoluit Nigidius Figulus in libro XXIIII commentariorum grammaticorum (Gell. XIII 26, 4): ‘Si _huius_’ inquit ‘_amici_ uel _huius magni_ scribas, unum _i_ facito extremum, sin uero _hei magnei, hei amicei_ casu multitudinis recto, tum ante _i_ scribendum erit _e_, atque id ipsum facies in similibus’. sic codex Lugdunensis Voss. F 7 et Gronouius, praeterquam quod ille _hii magnii hii amicii_, hic _hi magnei hi amicei_ habet. ceterum Lucilium magis quam Varronem Nigidium secutum esse docet idem Gelli caput.

Footnote 85: Verba non mediocriter corrupta sic teste Henrico Keil leguntur in cod. Bern. 330: quam inconstantiam Varro arguens in eundem errorem diuersa uia dilabitur, dicens in plurali quidem numero debere litterę {*above ę: ·i·} praeponi in singulari uero minime cum alioqui {*above space: &} non aliunde in singulari quam in extrema syllaba sonat ut in uerbis manifestum est. dicimus enim mitto emisimus, nisi aliam hic uult esse rationem quod absurdum est, ut cum uerba quoque ex syllabis constant et diuersa regula corrigantur. uox _et_ non suo loco ac littera _·i·_ omisso _e_ (quod requiri uidit L.F. Schmidt C. Lucili saturar. quae de nono libro supersunt disp. et ill. p. 24) suprascriptae praue scripta esse uerba ostendunt. et haud uolgari modo confusa et perturbata esse debent quae neque intellegi neque singularum uerborum mutationibus restitui possunt. librarium quendam existimo nonnulla omisisse et margini adscripsisse, quae deinde non solum alieno loco inrepserunt, uerum etiam alia et necessaria expulerunt, ut ita fere uerba se habuisse uideantur:

quam inconstantiam Varro arguens in eundem errorem diuersa uia dilabitur dicens in plurali quidem numero debere litterae | praeponi, in singulari uero minime cum alioqui aliunde in singu- | lari quam in plurali syllaba sonat. ut in uerbis manifestum est, |

{Continuing from right edge:}

litterae |·i· in singu- |extremę ...festum est, |·e· & non

_dicimus_ e.q.s. in recipiendis omissis uerbis in ordinem neglecta sunt signa, quae singulorum locum significari solent, itaque uerba _extremę, et, non_ falso loco inserta sunt, qua in re, intrusa et ad _syllaba_ accommodata uoce _extremę_, uocabulum _plurali_ et littera _·e·_ intercidit. praeterea autem _aliunde_, quod quid sibi uelit non adsequor, in _aliter_ correxi. in extremis uerbis _ut_ superuacaneum et pro _et diuersa_ fortasse _nec diuersa_ scribendum est, nisi hoc obscuriori cuidam generi dicendi tribuere mauis.

Footnote 86: MIRQVRIOS legitur in speculo etrusco apud Eduardum Gerhard tab. 182. Ritschl prisc. lat. mon. epigr. I F. Similiter autem _dios_ pro _deos_ antiquos pronuntiasse dixit in libro tertio de lingua latina (fr. 4), ab hoc pluralem _di_, a _mium_ uocatiuum _mi_ duxit.

V litteram ante uocalem positam cum digamma Aeolico conparauit (fr. 46){87} eundemque ei sonum tribuit (cf. Schneider l.l. p. 357. Corssen l.l. p. 193 sq. F. Buecheler de Ti. Claudio Caesare gramm. p. 7 sq.) et antiquis temporibus Romanos pro V consonante ϝ uel potius ipsorum F scripsisse addidit, quod Priscianus quoque testatur I 4, 12 p. 11 H.: ‘ϝ Aeolicum digamma, quod apud antiquissimos latinorum eandem uim quam apud Aeolis habuit’. pro graecorum Ψ in fine uocabulorum posito Varro praecepit (fr. 47), ut in nominatiuo _bs_ scriberetur, si genetiuos in _bis_, _ps_ si in _pis_ exiret ut urbs et stirps (cf. Schneider l.l. p. 218. Corssen l.l. p. 60 sq.), etymologiam et antiquom graecorum morem secutus (cf. Mar. Vict. I 4, 74 p. 2466. I. Franz elem. epigraph. gr. p. 20 sq.). posteriores grammatici ubique _ps_ scribere uoluerunt analogiae cuidam simulatae qua et Cinyps Cinyphis (siue Cynips illius Libyae fluminis nomen est) scriberetur obtemperantes, ut Terentius Scaurus p. 2261, Papirianus p. 2291, Marius Victorinus l.s., Curtius Valerianus p. 2289, unus Velius Longus p. 2233 ueterum auctoritati obedire mauolt.

Footnote 87: Seruauit hoc testimonium Cornutus apud Cassiodorium p. 2282, quocum prorsus congruit Priscianus I 4, 20 p. 15. Prisciani locum Ritschelius libris de origine linguae latinae adscripsit (quaest. Varr. p. 27), quia eos grammaticum nouisse constaret. sed recte H. Keil quaest. gramm. p. 10 (cf. M. Schmidt Didymi Chalcent. fr. p. 345 sq.) uidit, haec Priscianum Didymo debere, qui etiamsi ex pluribus libris ea transferre potuit, tamen in opere, cui inscriptum erat περὶ τῆς παρὰ Ῥωμαίοις ἀναλογίας (Prisc. II p. 411) uel de latinitate (Prisc. I p. 548), fortasse libros de sermone latino potissimum respexit, quae suspitio confirmatur consensu illo cum Cornuto.

Ad *librum secundum* refero quae apud Longum Cornutum Papirianum de uerbis _delirus_ (fr. 50) _interuallum_ (fr. 51) _naro_ (fr. 52) leguntur, de quibus cum fragmenta quid scriptor docuerit ostendant pluribus loqui non opus est.

Denique pauca de *adspiratione* quam in *libro tertio* tractatam fuisse scimus adicio. adspirationis enim notam non litteram H esse Varro{88} uoluit, quod in his quidem libris dictum fuisse non disertis uerbis testantur, sed et ex eis sequitur quae statim referam, et in libro de grammatica aperte positum erat. contra hanc sententiam magna cum subtilitate et doctrina pugnauerunt posteriores grammatici, ante alios Velius Longus (p. 2217) et Scaurus (p. 2258). Longi adponam prima uerba, e quibus qua ratione fere Varro illud statuerit discimus. ‘H littera’ inquit tanquam sonus magis fit, quam litera et accedens literae. et utuntur auctoritate graecorum apud quos ut superuacua sublata est. fuisse tamen et apud illos manifestum est ex ueteribus scriptis et ex eo quod hodie, cum apud illos numeri prima semper litera nominis quo significantur notentur, ut Δ δέκα, Π πεντήκοντα, Η ἕκατον notentur (ut δέκα πεντήκοντα ἕκατον _P._). unde adparet hanc literam loco adspirationis non fuisse, alioquin per E notaretur. uidebatur Varroni autem haec nota ut uocalibus ita consonantibus quoque (fr. 56) praeponenda, R uero littera contra graecorum usum adspiranda non esse (fr. 57). spiritum quem _adflatum_ ipse dicit rerum rusticarum III 1, 6, _flatum_ ex eo ut uidetur Scaurus p. 2252, quantum fieri posset reprimere studuit (fr. 58) et in eis tantum uocabulis admisit, ubi etymologia eum postularet, itaque scribi iussit _ortus_ non _hortus_ ab oriendo, _alica_ ab alendo, _alicula_ ab alis. idem etiam ad peregrina uerba transtulit ut sine dubio in _Cilone_ eam originem secutus est, qua homo angusti capitis et oblongi est, non eam qua inprobioribus labris esse dicitur (cf. Vel. Long. p. 2234). contra cum adspiratione ei placuit dicenda esse harena, quae a Sabinis fasena, haedus hircus hordeum hariolus hostis, quia ab antiquis qui eidem Sabini sunt (cf. Th. Mommsen unterital. dial. p. 358 sq.) faedus fircus fordeum fariolus fostis (cf. Paul. p. 84 M.) pronuntiabantur{89}. adspiratio in mediis uocabulis ei quam maxime coercenda uidebatur, ut Scaurus p. 2256 demonstrat et Pulcrum (negat Varro adspirandum esse), quamuis in consuetudine adspiretur. nihilo minus tamen ratio exiliter C enuntiandum et scribendum esse persuadet, ne una omnino dictio aduersus latini sermonis naturam in media adspiretur, quae licet tamquam sua Scaurus posuerit a M. Varrone accepit. consentaneum uero est ex hac lege eum excepsisse ea uocabula quae necessario H poscunt, ut _ueho traho_. scripsit autem _uemens_ a ui mentis, _prensus_ a prendendo, Graccus a gerendo, _coors_ a coercendo, quamquam alii _cohortem_ militum a mutua cohortatione, _coortes_ uillarum unde cooriantur homines dicere maluerunt. in graecis quoque eundem spiritum amouere studuit, ut _coclea_ eum protulisse scimus. ad Varronem quoque spectare uidentur extrema Longi uerba de hac re, _non firmum est catholicum grammaticorum quo censent aspirationem consonanti_ (adde _in medio uocabulo_, ut Varronis mentem restituas) _non esse iungendam, cum et Carthago dicatur et Pulcher et Gracchus et Otho et Bocchus_, nam et Pulcrum Graccumque Varronem praecepisse, et reliqua cum eius legibus conuenire uidimus. cum uero parcissime ueteres Romanos spiritu usos esse testantur Quintilianus inst. orat. I 5, 20 et Terentius Scaurus p. 2249 (cf. Mommsen l.s. p. 33. Ritschl l.s. p. 53), Varro his legibus datis in uniuersum urbanum sequebatur dicendi usum, sed ad certas eum reuocare studuit regulas.

Footnote 88: In hac quoque re Nigidium adseclam fuisse Varronis docet Mar. Vict. I 4, 5 p. 2456P. ceterum cf. Schneider l.l. p. 180 sq. Corssen l.l. p. 46 sq.

Footnote 89: Cum uero praeterea e Varrone antiquos _habam_ dixisse quod posteriores _fabam_ proferatur, hoc non multum ab eis abesse uides quae A. Kiessling de Dionys. Halic. antiq. auct. lat. p. 39 Varrone non indigna putabat apud Seruium ad Verg. Aen. VII 695: ‘Faliscos Halesus condidit. hi autem immutato H in F Falisci dicti sunt, sicut febris dicitur quae ante hebris dicebatur, Formiae quae Hormiae fuerunt ἀπὸ τῆς ὁρμῆς. nam posteritas in multis nominibus F pro H posuit’.