Confessiones

Part 31

Chapter 31 3,366 words Public domain Markdown

Angeli beati dicuntur Coelum coeli, 231, Domus Dei, ib. 234. Sapientia creata, 234. Curia coelestis Imperatoris, 123. coelestis militia, ib. Non sunt coæterni Deo, nec tamen passi vicissitudinem temporum, 230. Nunquam sunt peregrinati, sed ita formati ut sine ullo defectu contemplationis, sine ullo intervallo mutationis, æternitate et incommutabilitate Dei perfruantur, 231. Angelorum codex, 260.

Anima sicut se illuminare de se non potest, ita se satiare de se non potest, 260.

Animæ mortuæ motus tres, fastus elationis, delectatio libidinis, venenum curiositatis, 267. Ea vitando vivit anima, quæ appetendo moritur, ib.

Animus ad capiendum se ipsum angustus est, 175.

Animus imperat corpori, et paretur statim: imperat sibi, et resistitur, 139. Ægritudo hæc animi est, quia non totus assurgit veritate sublevatus, consuetudine prægravatus, ib. Animi perturbationes quatuor, 178. Inde animus pascitur unde lætatur, 274.

Anni Dei omnes simul stant, 5. Anni Dei unus dies, 5.

ANTONIUS Ægyptius monachus, 134. et n. Ad Deum conversus audita evangelica voce. (S. Matt 19, 21.) "_Vade, vende_," 143. Ex ejus vitæ lectione convertuntur duo Aulici, 135.

Anubis, 127.

Apollinaristarum error de Christo, 121. et n.

Apostoli Luminaria mundi, ignes sancti, et decori, 264.

Appetitus et metus, facinorum causæ, 23.

Aptum et pulchrum, quid, 58.

'Aquæ super firmamentum' nomine angeli intellecti, 259. Cur solus Spiritus sanctus, non vero Pater et Filius, feratur super aquas, 254.

Aristotelis decem Categoriæ, 60.

Astrologorum vanæ divinationes, 47, 48, 108, 109.

ATHANASIUS Alexandrinus episcopus, qualem in psalmis cantum probaverit, 192.

Avaritia, 38, n.

Auditores Manichæorum, 31. n. 41, n. 45, n. 74.

AUGUSTINUS.

_Ortus ejus Infantia et Pueritia._

Natus est Thagaste municipio Africæ, 49, 52, 20. idibus Novembribus, 149, n. Parentes ejus Patricius et Monnica, 167. Infantia, 4-7. Pueritia, 7-17. Ab utero matris in Christianâ religione fuit educatus, 9, 31. {309} signatus signo crucis, ib. et sacramento salis initiatus, ib. et n. positusque a parentibus in Catechumenorum gradu, 81, 97. Stomachi pressu repente correptus, pene moriturus baptismum pie instanterque flagitat, 10, 73. reparata valetudine baptismus differtur, ib.

Datur in scholam ut discat litteras, 8. puer coepit Deum rogare, ne in Schola vapularet, ib. qualem Dei notionem tunc habuerit, ib. satis pro ætate ingeniosus, ib. at amore lusus et spectatulorum avocatur a litterarum studio, 9. victoriæ in certaminibus amans, ib, 11, 16. curiosus, ib. refugit litterarum rudimenta, ubi legere scribere et numerare discitur, 10, 11, 12. Latinas litteras, quas inter blandimenta nutricum didicerat (12.) adamat, Græcas odit, 11. quippe difficiles, 12. Poeseos amantissimus, ib. 14. Ob progressum in litteris "_Bonæ spei puer_" appellatur, 14. Ipsi in Scholis sese exercenti acclamatur præ multis coætaneis et conlectoribus, 15. Litteraturæ atque Oratoriæ percipiendæ caussa peregrinatur in vicina urbe Madauris, 20.

_Adolescentia, æt. an._ xvi. 18 sqq.

An. æt. xvi in paterna domo, intermissis ex necessitate domestica studiis, transigit, genio ac libidinibus indulgens, 20. Inter coetaneos minoris dedecoris pudet, 21, 29.

Matris monitus pro muliebribus habet, 21. Numquam tamen in matrem contumeliosus aut verbo durus, 164. Quo consilio parens uterque uxorem ei dare nolebat, 21.

Furtum nocturnum committit, 22.

_Æt. an._ xvii-xxix. 27-81. 30.

Studiorum caussa Carthaginem mittitur æt. an. xvii. 27, 30. Sub id tempus orbatur patre, ib.

Prosequitur studia, matre et Romaniano (100, n.) sumtus suppeditantibus, 30. Studia ejus ad fora litigiosa tendebant, 29.

In schola rhetoris major est, ib. A moribus protervis condiscipulorum qui Eversores dicebantur, abhorret, 71, 29. pudore tamen impudenti, quod talis non esset, ib.

Amore capitur, 27. theatricis spectaculis, ib.

In celebritate sollemnitatum sacrarum intra ecclesiæ parietes grave quoddam facinus admittit, 29. Ob quod a Deo graviter verberatur, ib.

Concubinam fovet, servatque ei thori fidem, 46. filium ex ipsa suscepit, 46. Adeodatum nomine, 154. (_Vide_ Adeodatus.) Adolescens potebat a Deo castitatem, sed cito exaudiri nolebat, 137.

An. Æt. xix. Ciceronis Hortensio ad sapientiæ studium incenditur, 30. cum tamen ibi Christi nomen requireret, (81, 31.) in Sanctas Scripturas animum intendit, 31. Has negligit ut indignas quas Tullianæ dignitati comparet, ib.

Categorias Aristotelis, et Liberalium artium libros annos natus ferme, xx. per sese intellexit, 60, 61, 62.

In Manichæorum hæresin incidit, 31. in ea per novennium sc. ab an. æt. xix ad xxviii persistit, 45, 43, 60, 31, n. Inducit alios in eumdem errorem, 45, 49, 92, 100, n.

Ejus interim errores de Deo, 35, 59, 62. de Christo, 72, et n. de rationali et irrationali natura, 58. de terræ fructibus, 39, 40. de veteri Lege, 35. de sanctis Patribus, ib. 39. de natura mali, 35, 58. de peccati caussa, 106, 74, n. in cujus inquisitione torquetur, 35, 107, 111.

Convictum filii sui refugit Monnica detestans blasphemias ejus, 42. at de futura ejus resipiscentia per somnium, (42.) perque episcopi cujusdam responsum, (44.) admonita, mensa domoque rursus excipit, 42. matris somnium alio detorquens, cita ejus responsione magis quam ipso somnio commovetur, ib.

Rhetoricam docet, 46. primum Thagastæ, 46, 52, 49. tum Carthagine, 52. quo impatientia doloris ex amici cujusdam sui morte, (50.) migraverat, ib.

Aruspicem sibi palmam in litterario certamine promittentem detestatur, 46. At consulere solet Mathematicos, 47. a quibus avocare ipsum frustra nititur Vindicianus senex, 48. et Nebridius, ib. Sed istud divinationis genus vanum esse demum intelligit audita narratione Firmini, 109. et prorsus rejicit, 108.

Libros _de Pulchro et Apto_ duos aut tres scribit, 57. cir. ann. æt. xxvi, aut xxvii, 60. quos Hierio Romanæ urbis oratori nuncupat, 57.

Movetur Helpidii disputatione contra Manichæos apud Carthaginem, 77, necnon Nebridii contra eosdem argumento, 105.

Cir. an. æt. xxix. a Manichæis alienari incipit, comperta Fausti imperitia, 69, 70, 75. non tamen omnino recedit, 75. Nondum enim intelligens quæ sit fides Catholica, 76. desperat in Ecclesia posse inveniri verum, 79, 76. et ad philosophiam Scepticam propensus est, 75, 80, 81, n. {310}

Pertæsus licentiæ scholarium Carthaginensium Romam navigat, 70, 71. invita et decepta matre, 71, 72.

Romæ febri correptus in domo cujusdam Manichæi, (74.) periculose laborat, 72. non jam ut antea, (10.) Baptismum flagitat, sed demens irridet, 73. Convalescit, 74.

Familiariter versatur cum Manichæis tam Electis quam Auditoribus, ib.

Rhetoricam ibi docet, 78.

Mediolanum mittitur a Symmacho urbis præfecto Rhetoricæ docendæ caussa, 79.

Benigne excipitur ab Ambrosio, ib. cujus amore capitur, ib. et facundia delectatur, ib. Audita unius atque alterius loci Scripturæ tractatione, cognoscit fidem Catholicam defendi posse contra Manichæos, 80, 85. Quos demum relinquendos decernit, ib. Sed adhuc de omnibus dubitans, Catechumenus in Ecclesia catholica esse statuit, donec aliquid certi eluceat, 81.

_Æt. an._ xxx. 96.

Aug. nec Manichæus est, nec Catholicus, 82. Ecclesiæ doctrinam magis, magisque intelligit, concionante Ambrosio, 86. Necessitatem fidei, et Scripturarum auctoritatem agnoscit, 87-89.

Inhiat adhuc honoribus, lucris, conjugio, 90.

Ambitionis et cupiditatum vanitatem edocetur, viso mendico præ vino jocante et lætante, ib.

Panegyrim conscribit in laudem Imperatoris, ib. forte Valentiniani minoris, ib. n.

Anxius est de vitæ ratione ineunda, 97. Conversionem de die in diem differt, 98.

Eum ab ineundo conjugio revocare conatur Alypius, 98. uxor ei quæritur, 99. quo conjugatus baptizetur, ib. Concubina in Africam redire permissa, aliam ipse procurat, 101.

A gurgite carnalium voluptatum metu mortis et futuri judicii revocabatur, qui metus ab ejus pectore nunquam recessit, 101.

De vita communi agenda, cum amicis deliberat, 100. ejus ratio, ib. consilium abjicitur, 101.

_Æt. an._ xxxi. 103.

Ignorantiæ tenebris involutus errat adhuc circa Dei naturam, 103. Verum contemplatione gradatim assurgens pervenit demum ad ID QUOD EST; sed figere aciem non valet, 119. Credit in Christum stabili fide, sed informi, 111, 108, et erronea, ib. cum Photinianis quippe fere consentiens, 121.

Platonicorum librorum lectione ad inveniendam veritatem adjuvatur, 112, 122. Ex quibus peritior quidem, sed inflatior evadit, 121.

Transit ad Scripturam S. maximeque ad Apostolum Paulum, ib. cujus lectione mirum in modum proficit, 123.

_Æt. an._ xxxii. 136.

Displicet agere in sæculo, 126. Amore tamen feminæ detinetur, ib. Vis malæ consuetudinis in eum, 132. Ligatus non ferro alieno, sed sua ferrea voluntate, ib.

Simplicianum adit, 126. movetur et angitur audita ab ipso conversione Victorini, 131. et vita Antonii, narrante Pontitiano, 134, 143. necnon conversione duorum 'Agentium in rebus,' 136.

Secedit in hortum, sequente ipsum Alypio, 138. Spiritus et carnis in eo luctamina, 141. Nec plene volebat, nec plene nolebat converti, ideo secum contendebat, 139. Plus in eo valebat deterius inolitum, quam melius insolitum, 141.

Ab Alypio paululum secedit, et sub ficu se sternens, vim lachrymarum profundit, ac Dei misericordiam deprecatur, 142. Vocis admonitu legit Apostolum, (Rom. 13, 13. 14.) et totus convertitur, 143. Indicat matri, 144. Cælibem vitam amplectitur, abjecta omni spe sæculi, ib.

Deserere professionem rhetorices usque ad vindemiales ferias differt, 146. quam paucissimorum dierum dilationem excusat, ib. quamquam haud culpa vacasse non diffitetur, 147.

Munus docendi tandem deserit, 149. cogente quidem dolore pectoris, 147. sed magis alliciente desiderio vacandi Deo, ib. et n.

Feriarum vindemialium tempore (i.e. cir. fin. mensis Aug. vel init. Sept. A.D. 386.) in Verecundi villam Cassiciacum secedit cum suis, 149.

Ambrosium per litteras consulit quid potissimum de Scripturis sibi legendum sit, ut ad baptismum se digne comparet, 153. Isaiam legere jubetur, ib.

Libros aliquot ibi conscribit, et ad Nebridium epistolas, 149, 150.

_Æt. an._ xxxiii.

Recitatione psalmorum vehementer afficitur, Catechumenus in villa cum Catechumeno Alypio feriatus, 150.

Psalmum quartum meditatur adversus Manichæos pie excandescens, 150 sqq.

Dolore dentium acerrimo cruciatur, 153. Orat cum suis et dolor fugit, ib. {311}

Mediolanum revertitur nomen daturus inter baptizandos, 164.

Baptizatur (ab Ambrosio, 154, n.) cum Alypio et Adeodato, ib. Gaudium spiritale post baptismum, fugiente omni sollicitudine anteactæ vitæ, 155. Lachrymæ ejus et motus pietatis ad hymnos et cantica Ecclesiæ, ib.

Reditum in Africam cum suis suscipit, 157.

Apud Ostia Tiberina cum matre colloquitur de vita æterna, atque in ejus contemplationem ambo rapiuntur, 161 sq. Vilescit mundus cum delectationibus suis, ib.

Hinc elapsis vix quinque diebus matre orbatur, 165. Mortem ejus luget, ib. sq. Funus pro sollemni more celebratum prosequitur absque lachrymis, 165. Orat pro ejus salute, 166 sq. 165.

_Æt. an._ xxxiv.

Librum "_de Magistro_" cum Adeodato annos xvi nato componit, 154.

_Æt. an._ xlvi. _&c._

Libros _Confessionum_ A.D. circiter CCCC. edit. jampridem episcopus. 1, n.

Mores ejus per id tempus, quo libros _Confessionum_ scribit, quinam sint, 169 sqq. Amor ejus in Deum vehemens, 171 sq. Deliciæ ipsius occupari Dei memoria, 165. Spes ejus nonnisi in magna valde misericordia Dei, 187. Ut se habet ad tentationes libidinis carnalis, 188 sq. Ad tentationes gulæ, 189 sq. Ebriosus nunquam fuit, 190. Ut se gerit ad odorum, illecebras, 191 sq. Ad voluptates aurium, 192 sq. Ad illecebras oculorum, 193 sq. Ut se habet ad secundum tentationis genus, quod est curiositatis, 194 sqq. Incitatur a diabolo ut signum aliquod a Deo petat, 196. Item quomodo se gerit ad tertium genus, superbiæ, 197. ad humanas laudes, 198.

Ab actionibus necessitatis quantum relaxari potest, ad Dei contemplationem refugit, 201. Secessum in solitudinem aliquando animo agitans prohibetur a Deo, ut non sibi soli, sed aliis vivat, 203. Castæ ejus deliciæ Scripturæ divinæ, 206. Si quid tempus liberum habet, in illis totum impendit, ib.

Aulæ favor res fragilis, 135. Aulici per multa pericula perveniunt ad grandius periculum. ib.

Aurium voluptas, 192.

Aurum ex Ægypto ab Israelitis ablatum veritatem adumbrat, 114, et n.

B.

Balneum ideo dictum quia anxietatem pellit ex animo, 165.

Baptismus, dicitur sacramentum salutare; mundatio, sanatio, 10. aqua gratiæ, 71. salutis, 166. Dei gratia, 126. medicina, 73. vid. et 147, 153, 155. Male differtur Augustino, 10. et pluribus aliis, quo securius interim peccarent, ib.

Baptismus in nomine sanctæ Trinitatis datur, 256. Homo spiritalis judicare potest de sollemnitate sacramentorum; sive baptismi, sive mysterii in quo ille piscis (id est Christus) exhibetur, 269. Fidei professio de loco eminentiori coram fidelibus memoriter fieri Romæ consueverat a baptizandis, 128, n.

Baptismi effectus, 154, 169, 50. Sine eo non intratur in regnum coelorum, 265. Augustini amicus, nesciens baptizatus, mirum in modum animo mutatus est, 50. Baptismum Manichæi pro nihilo habuerunt, 49, n. Post baptismum, major et periculosior est delictorum reatus, 18. Baptizati audiebant fideles, 20, 160, 134.

Barbarismi vel solæcismi magis homines pudet quam vitii, 15.

Beatitudo est gaudium de veritate, 184. Est gaudere de Deo, ad Deum, propter Deum, 184. Est inhærere Deo, 186, 66, 231. Est Deus ipse, 184, 253. In hoc mundo non reperitur, 55.

Beatitudinem omnes appetunt, 184, 182. Multi eam adipisci non tantum volunt, quantum sat est ut valeant, 184.

Benedictio hominibus, avibus, et piscibus tantum a Deo impertita, quare, 270.

Bona sunt omnia, 116. licet comparatione Dei non sint bona, 208. Deus bonus omnia bona fecit, ib. Bona nostra instituta et dona Dei sunt; mala vero nostra, delicta nostra sunt et judicia Dei, 170, et n. Nil prodest bona res non utenti bene, 61.

C.

Cæcitas hominum de cæcitate gloriantium, 29. Cæcitates poenales spargit Deus super illicitas cupiditates, 16.

'Cæli et terræ' nomine intelligitur omnis creatura, 212. Spiritales et carnales Ecclesiæ, 256. Cælum cæli est cælum quod non cernimus, 226. Angeli, 228 sq. Cælum indocti rapiunt, 137.

Cantus est sonus speciosus, 246. Cantus ecclesiasticus instituitur Mediolani a S. Ambrosio, 155. Ejus melodiæ utilitas magna, 193, ib. Ea mirum in modum afficitur Aug^s. 192. Delectatio carnis etiam in divino cantu cavenda, ib. Peccatur cum cantus amplius delectat quam res, ib. 193. {312}

Caritatis sublevatione et Spiritu sanctitatis emergunt homines, merguntur pondere cupiditatis et terrenis affectibus, 253. Ad caritatem pertinent omnia quæ scripsit Moyses, 243.

Carthaginensium scholarium foeda et intemperans licentia, 71.

"Cassiciacum," Rus Verecundi, ubi parabat se Augustinus ad baptismum suscipiendum, 148.

Castitas est Dei donum, 98. Castus dormientis affectus, 189.

Catechumeni, 9, n. 20, 81, 49, n. 128, 150, 154, et n. &c.

Categoriæ decem Aristotelis, 60.

Catilina haud gratis malus, 23.

Certitudo non eadem in omnibus quærenda est, 87.

CHRISTI nomen, Augustino ab infantia inditum, quam salutare fuerit, 81, 31, 86.

CHRISTI de adventu in carne ad nos, 119.

CHRISTUS verax est _mediator_, mortalis cum hominibus, justus cum Deo, 202. In quantum homo, in tantum mediator; in quantum autem Verbum, non medius, quia æqualis Deo, ib. Christus unica ad salutem via, 119. Sanguis ejus pretium nostrum quod bibebat et erogabat Aug. 203. Non aliquis ei refundet innocentem sanguinem, non ei restituet pretium, quo nos emit, ut nos auferat ei, 167.

CHRISTUS _victor_ et _victima_, _sacerdos_ et _sacrificium_, 203. Ex altari dispensatur victima sancta, qua deletum est '_chirographum quod erat contrarium nobis_,' 167.

CHRISTUS vere Magister bonus, quia Deus, 210. Verbum Dei parum erat si loquendo præciperet, nisi et faciendo præiret, 170.

CHRISTUS dictis, factis, morte, vita, descensu, adscensu, clamat ut redeamus ad cor, et inveniamus eum, 56. Infirmitas Christi magistra humilitatis, 119, 202. Antiqui sancti per fidem futuræ passionis Christi salvi facti sunt, ib.

Christiani temporibus Juliani lege data prohibiti sunt docere litteraturam et oratoriam, 132.

Ciborum neccesitas calamitas est, et deliciæ vocantur, 189. Alimenta sumenda tamquam medicamenta, ib. Quod saluti satis est delectationi parum est, ib. In cibo insidiatur laqueus concupiscentiæ, et adjungit sese, tamquam pedissequa, periculosa jucunditas, ib. Magnus ille est qui in cibo non rapitur aliquantulum extra metas necessitatis, 191. De ciborum abstinentia non gloriandum, 190. Non immunditia obsonii timenda, sed cupiditatis, 191. Noë omne carnis genus, quod cibo esset usui, manducare permissum, ib. Joannes locustis in escam cedentibus non fuit pollutus, ib. Cibi non polluunt, ib. Cibus Ægyptius, 114, ib. Animus inde pascitur unde lætatur, 274.

Ciceronis linguam omnes mirantur, pectus non ita, 30. Hortensius Ciceronis, ib. Judicium ejus de Homeri figmentis, (Tusc. Disp. i. c. 26.) 13.

Cogitari proprie dicitur quod in animo colligitur, id est cogitur, 176.

Cognitio Dei. Sensu corporeo non cognoscitur, 173. Non invenitur a superbis etiam doctis, 65, 66. Creaturæ ducunt ad cognitionem Dei, 172, 63, et n. Infelix homo qui scit alia et Deum nescit; beatus autem qui Deum scit, etsi alia nesciat, 66.

Cognitio sui. Homo sibi ipsi incognitus, 175, 171.

Colimus Deum non sic quasi terram, 249.

Comes largitionum Italicianarum, 95.

'Competentes.' Nomen Catechumenis datum, cum ad percipiendum Baptismum sua nomina jam professi fuerant, 154, n.

Confiteri Deo quid sit, 168. Cur confitemur Deo omnia scienti, 205, 168, 18, 63. Magni fructus hujuscemodi confessionum, ib. 168 sqq. Nihil propius auribus Dei quam cor confitens et vita ex fide, 20.

CONFESSIONUM libri scripti circa an. CCCC. 1, n.

Conscientiæ abyssus nuda oculis Dei, 168. Conscientiæ legem ne ipsa quidem delet iniquitas, 21.

Consortium simul peccantium delectat, 26.

Consulentibus consultisque nescientibus occulto instinctu agit Deus, ut dum quisque consulit, hoc audiat quod oportet eum audire occultis meritis animarum, 111. Amicorum secularium lingua piis velut consulendo contradicit, et sicut cibum assolet, amando consumit, 146.

Consuetudinis violentia, 132, 13, 188. Est velut catena, 132. Fit necessitas dum ei non resistitur, ib. Gradus varii quibus ad eam necessitatem devenitur, ib. Consuetudinis sarcina degravat, 201. Consuetudo humana non excusat quod per Legem Dei æternam non licet, 71.

Continentia est donum Dei et datur petenti, 98. Continentiam Deus jubet et dat, 187. Per continentiam colligimur ad unum Deum a quo in multa defluximus, 187. Continentiæ casta dignitas, serena, non dissolute hilaris, 142. Continentia non est sterilis, sed fecunda de Domino Deo marito, ib.

Contritiones cordis vox magna ad Dei misericordiam, 111. {313}

Conversio ad Deum. In conversione peccatorum Deus et Angeli magis gaudent, 129. In conversione nobilium quare plus lætandum, 131.

Copia omnis quæ Deus non est, egestas est, 254.

Cor figendum in Deo æterno ut stet, 212, 65. Cordis puri vitales deliciæ Deus, 266. Cor volitans in præteritis et futuris rerum motibus adhuc vanum est, 212. Cor clausum non excludit oculum Dei, 63. Cordis hominum duritia manum Dei non repellit, ib.

Corpori non hoc est esse quod pulchrum esse, 250.

Creatio coeli et terræ, 226. Ejus allegorica expositio, 278. Varie intelligitur quod Scriptura dicit de Creatione rerum, 236 sq. Quomodo respondendum quærenti 'Quid faciebat Deus ante coeli et terræ creationem'? 212. Ex nihilo Deus fecit omnia, 209, 278.

Creatura duplex carens tempore, 231.

Creaturarum per gradus ascenditur ad Dei cognitionem, 172, 119, 161, 63. clamant "_Ipse fecit nos_;" clamor earum est species earum, 172, 208.

Creaturas omnes bonas esse adversus Manichæos, 117, 118.

Credere. Catholica doctrina quædam credi jubet, quæ non demonstrantur, 87.

Critica medicis, quæ aliis accessio dicitur, 83.

Cunæ nutritoriæ, 214.

Cupiditas triplex, voluptatis, dominationis, et cognitionis, 187, et n.-201. Merguntur homines pondere cupiditatis et terrenis affectibus, et emergunt caritatis sublevatione et spiritu sanctitatis, 253.

Curiositas libera, magis ad discendum potest quam meticulosa neccesitas, 13.

Curiositatis de vitio, 194 sqq. Quare concupiscentia oculorum designetur, 195. Homines curiosum genus ad cognoscendam vitam alienam, desidiosum ad corrigendam suam, 169.

Cursus publicus, 79, n.

Cypriani martyris Memoria non procul a mari, 71.

D.

Dæmonibus non uno modo sacrificatur a peccatoribus, 15.

Dæmones, tanquam redeundi ad Deum mediatores, infeliciter coluerunt nonnulli, 202.

Danæ, 14.

Debitor fit promissionibus suis Deus, 74.

Decalogus, 'psalterium decem chordarum,' 37, et n.

Defectus solis et lunæ a philosophis accurate prænuntiati, 65.

Defunctorum corpore memoria ad altare fieri solita, 167. Quod pro se postulat Monnica, 163. Pro patre suo Patricio, et matre Monnica defunctis, vult orari ad altare Aug. 167. ac ipsemet orat, ib. Sacrificium pro defunctis offerri solitum, posito juxta sepulchrum cadavere, 165.

Demonstratio non in omnibus postulanda, 87.

DEUS Una Trinitas, et Trina Unitas, 228.

DEUS _essentia sua_ idipsum est summe esse et summe vivere, 5. Incorporeus est, 115, 61, 35.

DEI _unitas_, omnium modus, 7.

DEI attributa summatim describuntur, 2, 3, 5, et n. Sunt inexplicabilia, 3. Non est quo ab eo omnimodo recedatur, omne enim peccatum eum perverse imitatur, 24.

DEI hodiernus dies _æternitas_ est, 213, 5. Superat omnia futura, ib. Præcedit omnia præterita, ib. Nescit tempora, ib. Deus ante omne quod vel ante dici potest, 5, 213. Semper vivit et nihil moritur in eo, 4.

DEUS _bonum_ nullo indigens bono, 280, 249. Sua beatitudo ipse est, 251. Ex plenitudine bonitatis ejus subsistit creatura, 249. Apud Deum vivit semper bonum nostrum, et quia inde aversi sumus, perversi sumus, 62. Ipse puri cordis vitales deliciæ, 266. Neminem deserit nisi deseratur, 54, 53.

DEI _cognitio_. Fit sine variatione notitiæ, 225. Solus Deus novit sicut omnino est, 260.

DEUS _creator_ fecit coelum et terram sine distentione actionis suæ, 225. creatorem Deum esse omnis naturæ indicant vel peccantes perverse imitando, 24. Non nova voluntate creavit mundum, 233. Descriptio compendiaria operum Dei, 277.

DEUS _immensus_, ubique est, 64. Ubique totus et nusquam locorum, 86, 2. In interiori nostro quærendus, 115, 34, 173. Falsa de immensitate Dei imaginatio Aug^i. adhuc Manichæi, 107, 104. Dei præsentia in rebus caussa est cur sint, 2. Iniqui præsentiam Dei non effugiunt, 64.

DEUS _immutabilis_, 8. In eo nullus novus motus, 211, 233. Scit et vult immutabiliter, 260, 256. Non est alias aliud, nec alias aliter, sed idipsum et {314} idipsum, 228. Apud eum rerum omnium instabilium stant caussæ immutabiles, et mutabilium immutabiles manent origines, et irrationabilium et temporalium sempiternæ vivunt rationes, 5.

DEUS _incomprehensibilis_, 2. Quid sit invocare Deum, 1, 2.