Part 2
9. Et ecce infantia mea olim mortua est, et ego vivo. Tu autem, Domine, qui et semper vivis, et nihil moritur in te, {5} quoniam ante primordia sæculorum, et ante omne quod vel ante dici potest, tu es, et Deus es Dominusque omnium quæ creasti: et apud te rerum omnium instabilium stant causæ; et rerum omnium mutabilium immutabiles manent origines; et omnium irrationabilium et temporalium sempiternæ vivunt rationes. Dic mihi supplici tuo, Deus, et misericors misero tuo; dic mihi utrum jam alicui ætati meæ mortuæ successerit infantia mea: an illa est quam egi intra viscera matris meæ? Nam et de illa mihi nonnihil indicatum est, et prægnantes ipse vidi feminas. Quid ante hanc etiam, dulcedo mea, Deus meus? fuine alicubi, aut aliquis? Nam quis mihi dicat ista, non habeo; nec pater nec mater potuerunt, nec aliorum experimentum, nec memoria mea. An irrides me ista quærentem, teque de hoc quod novi, laudari a me jubes, et confiteri me tibi*?
10. Confiteor tibi, Domine coeli et terræ, laudem dicens tibi de primordiis et infantia mea quæ non memini; et dedisti ea homini ex aliis de se conjicere, et auctoritatibus etiam muliercularum multa de se credere. Eram enim et vivebam etiam tunc, et signa, quibus sensa mea nota aliis facerem, jam in fine infantiæ quærebam. Unde hoc tale animal nisi abs te, Domine? An quisquam se faciendi erit artifex? aut ulla vena trahitur aliunde, qua esse et vivere currat in nos, præterquam quod [Sidenote: Ps. 99, 3.]_tu facis nos_, Domine, cui esse et vivere non aliud atque aliud est; quia summe esse, atque summe vivere idipsum es? Summus enim es, et [Sidenote: Mal. 3, 6.]_non mutaris_; neque peragitur in te hodiernus dies, et tamen in te peragitur, quia in te sunt et ista omnia: non enim haberent vias transeundi, nisi contineres ea. Et quoniam [Sidenote: Ps. 101, 28.]_anni tui non deficiunt_*, anni tui hodiernus dies: et quam multi jam dies nostri et patrum nostrorum per hodiernum tuum transierunt, et ex illo acceperunt modos, et utcumque exstiterunt, et transibunt adhuc alii, et accipient, et utcumque existent! [Sidenote: Ibid.]_Tu autem idem ipse es_; et omnia crastina atque ultra, omniaque hesterna et retro hodie facies, hodie fecisti. Quid ad me, si quis non intelligat[11]? {6} Gaudeat et ipse, dicens: [Sidenote: Ex. 16, 15.]_Quid est hoc_? Gaudeat etiam sic; et amet non inveniendo invenire potius, quam inveniendo non invenire te.
[Sidenote: VII. Infantia quoque peccatis obnoxia.]
11. Exaudi, Deus. Væ peccatis hominum! Et homo dicit hæc, et misereris ejus; quoniam tu fecisti eum, et peccatum non fecisti in eo. Quis me* commemorat peccatum infantiæ meæ? Quoniam nemo mundus a peccato coram te, nec infans cujus est unius diei vita super terram. [Sidenote: Job 14, 4. e vers. vet.]Quis me commemorat? An quilibet tantillus nunc parvulus, in quo video quod non memini de me? Quid ergo tunc peccabam? An quia uberibus inhiabam plorans? Nam si nunc faciam, non quidem uberibus, sed escæ congruenti annis meis ita inhians, deridebor atque reprehendar justissime. Tunc ergo reprehendenda faciebam: sed quia reprehendentem intelligere non poteram; nec mos reprehendi me, nec ratio sinebat. Nam exstirpamus et ejicimus ista crescentes. Nec vidi quemquam scientem; [Sidenote: Joh. 5, 2.]cum aliquid purgat*, bona projicere. An pro tempore etiam illa bona erant, flendo petere etiam quod noxie daretur; indignari acriter non subjectis hominibus, liberis et majoribus, hisque a quibus genitus est, multisque præterea prudentioribus non ad nutum voluntatis obtemperantibus; feriendo nocere niti quantum potest, quia non obeditur imperiis quibus perniciose obediretur? Ita imbecillitas membrorum infantilium innocens est, non animus infantium. Vidi ego et expertus sum zelantem parvulum: nondum loquebatur, et intuebatur pallidus amaro aspectu collactaneum suum. Quis hoc ignorat? Expiare se dicunt ista matres atque nutrices nescio quibus remediis. Nisi vero et ista innocentia est, in fonte lactis ubertim manante atque abundante, opis egentissimum, et illo adhuc uno alimento vitam ducentem, consortem non pati. Sed blande tolerantur hæc, non quia nulla vel parva, sed quia ætatis accessu peritura sunt. Quod licet probes, cum* ferri æquo animo eadem ipsa non possunt, quando in aliquo annosiore deprehenduntur.
12. Tu itaque, Domine Deus meus, qui dedisti vitam infanti, et corpus, quod ita ut videmus instruxisti sensibus, compegisti membris, figura decorasti, proque ejus universitate atque incolumitate omnes conatus animantis insinuasti; jubes me laudare te in istis et [Sidenote: Ps. 91, 2.]_confiteri tibi, et psallere nomini tuo {7} Altissime_: quia Deus es omnipotens et bonus, etiamsi sola ista fecisses, quæ nemo alius potest facere, nisi tu, une, a quo est omnis modus; formosissime, qui formas omnia, et lege tua ordinas omnia. Hanc ergo ætatem, Domine, qua me vixisse* non memini, de qua aliis credidi, et quam me egisse ex aliis infantibus conjeci, quanquam ista multum fida conjectura sit, piget me annumerare huic vitæ meæ, qua vivo in hoc sæculo. Quantum enim attinet ad oblivionis meas tenebras, par illi est qua vixi in matris utero. Quod si et* [Sidenote: Ps. 50, 7.]_in iniquitate conceptus sum et in peccatis me mater mea in uteru aluit_; ubi, oro te, Deus meus, ubi, Domine, ego servus tuus, ubi aut quando innocens fui? Sed ecce omitto illud tempus: et quid mihi jam cum eo est, eujus nulla vestigia recolo?
[Sidenote: VIII. Unde puer loqui didicerit.]
13. Nonne ab infantia huc pergens veni in pueritiam; vel potius ipsa in me venit, et successit infantiæ? Nec discessit illa: quo enim abiit? et tamen jam non erat. Non enim eram infans qui non farer, sed jam puer loquens eram. Et memini hoc; et unde loqui didicerim, post adverti. Non enim docebant me majores homines præbentes mihi verba certo aliquo ordine doctrinæ, sicut paulo post litteras: sed ego ipse mente quam dedisti mihi, Deus meus, cum gemitibus et vocibus variis, et variis membrorum motibus edere vellem sensa cordis mei ut voluntati pareretur, nec valerem quæ volebam omnia, nec quibus volebam omnibus, præsonabam memoria*; cum ipsi appellabant rem aliquam, et cum secundum eam vocem corpus ad aliquid movebant, videbam et tenebam hoc ab eis vocari rem illam, quod sonabant, cum eam vellent ostendere. Hoc autem eos velle ex motu corporis aperiebatur, tanquam verbis naturalibus omnium gentium, quæ fiunt vultu et nutu oculorum, cæterorumque membrorum actu, et sonitu vocis indicante affectionem animi, in petendis, habendis, rejiciendis, fugiendisve rebus. Ita verba in variis sententiis, locis suis posita, et crebro audita, quarum rerum signa essent, paulatim colligebam, measque jam voluntates edomito in eis signis ore, per hæc enuntiabam. Sic cum his inter quos eram, voluntatum enuntiandarum signa communicavi, et vitæ humanæ procellosam societatem altius ingressus sum, pendens ex parentum auctoritate, nutuque majorum hominum. {8}
[Sidenote: IX. Odium litterarum, amor lusus, et vapulandi timor in pueris.]
14. Deus, Deus meus, quas ibi miserias expertus sum et ludificationes! quandoquidem recte mihi vivere puero id proponebatur, obtemperare monentibus, ut in hoc sæculo florerem, et excellerem linguosis artibus, ad honorem hominum et falsas divitias famulantibus. Inde in scholam datus sum ut discerem litteras, in quibus quid utilitatis esse ignorabam miser, et tamen si segnis in discendo essem, vapulabam. Laudabatur enim hoc a majoribus; et multi ante nos vitam istam agentes, præstruxerant ærumnosas vias, per quas transire cogebamur, multiplicato labore et dolore filiis Adam. Invenimus autem, Domine, homines rogantes te; et didicimus ab eis, sentientes te, ut poteramus, esse magnum aliquem, qui posses, etiam non apparens sensibus nostris, exaudire nos et subvenire nobis. Nam puer coepi rogare te, auxilium et refugium meum; et in tuam invocationem rumpebam nodos linguæ meæ; et rogabam te parvus, non parvo affectu, ne in schola vapularem. Et cum me non exaudiebas, quod [Sidenote: Ps.21, 3.]_non_ erat _ad insipientiam mihi_[12], ridebantur a majoribus hominibus, usque ab ipsis parentibus, qui mihi accidere mali nihil volebant, plagæ meæ, magnum tunc et grave malum meum.
15. Estne quisquam, Domine, tam magnus animus, prægrandi affectu tibi cohærens? estne, inquam, quisquam (facit enim hoc quædam etiam stoliditas,) est ergo, qui tibi pie cohærendo ita sit affectus granditer, ut equuleos et ungulas, atque hujuscemodi varia tormenta, pro quibus effugiendis tibi per universas terras cum timore magno supplicatur, ita parvi æstimet, deridens* eos qui hæc acerbissime formidant, quemadmodum parentes nostri ridebant tormenta quibus pueri a magistris affligebamur? Non enim aut minus ea metuebamus, aut minus te de his evadendis deprecabamur: et peccabamus tamen minus scribendo, aut legendo, aut cogitando de litteris, quam exigebatur a nobis. Non enim decrat, Domine, memoria vel ingenium, quæ nos habere voluisti pro illa ætate satis; sed delectabat ludere: et vindicabatur in nos ab eis qui talia utique agebant. Sed majorum nugæ negotia vocantur; puerorum autem talia cum sint, {9} puniuntur a majoribus: et nemo miseratur pueros, vel illos, vel utrosque. Nisi vero approbet* quisquam bonus rerum arbiter vapulasse me, quia ludebam pila puer, et eo ludo impediebar quominus celeriter discerem litteras, quibus major deformius luderem: aut* aliud faciebat idem ipse a quo vapulabam; qui si in aliqua quæstiuncula a condoctore suo victus esset, magis bile atque invidia torqueretur, quam ego cum in certamine pilæ a collusore meo superabar?
[Sidenote: X. Amore lusus et spectaculorem avocatur a litterarum studio.]
16. Et tamen peccabam, Domine Deus, ordinator et creator omnium rerum naturalium, peccatorum autem tantum ordinator[13]: Domine Deus meus, peccabam faciendo contra præcepta parentum et magistrorum illorum. Poteram enim postea bene uti litteris, quas volebant ut discerem quocumque animo illi mei. Non enim meliora eligens, inobediens eram, sed amore ludendi, amans in certaminibus superbas victorias, et scalpi aures meas falsis fabellis, quo prurirent ardentius, eadem curiositate magis magisque per oculos emicante in spectacula* ludosque majorum; quos tamen qui edunt, ea dignitate præditi excellunt, ut hoc pene omnes optent parvulis suis: quos tamen cædi libenter patiuntur, si spectaculis talibus impediuntur a studio, quo eos ad talia edenda cupiunt pervenire. Vide ista, Domine, misericorditer, et libera nos jam invocantes te; libera etiam eos qui nondum te invocant, ut invocent te, et liberes eos.
[Sidenote: XI. Morbo pressus Baptismum flagitat, quem mater certo consilio differt.]
17. Audieram enim ego adhuc puer de vita æterna nobis promissa per humilitatem[14] Domini Dei nostri descendentis ad superbiam nostram; et signabar jam signo crucis ejus, et condiebar ejus sale[15], jam inde ab utero matris meæ, quæ {10} multum speravit in te. Vidisti, Domine, cum adhuc puer essem, et quodam die pressu stomachi* repente æstuarem pene moriturus; vidisti, Deus meus, quoniam custos meus jam eras, quo motu animi et qua fide baptismum Christi tui Dei et Domini mei flagitavi a pietate matris meæ, et matris omnium nostrum Ecclesiæ tuæ. Et conturbata mater carnis meæ, quoniam et sempiternam salutem meam charius parturiebat corde casto in fide tua, jam curaret festinabunda ut Sacramentis salutaribus initiarer et abluerer, te, Domine Jesu, confitens in remissionem peccatorum, nisi statim recreatus essem. Dilata est itaque mundatio mea, quasi necesse esset ut adhuc sordidarer, si viverem; quia videlicet post lavacrum illud major et periculosior in sordibus delictorum reatus foret. Ita jam credebam, et illa et omnis domus, nisi pater solus, qui tamen non evicit in me jus maternæ pietatis, quominus in Christum crederem, sicut ille nondum crediderat. Nam illa satagebat ut tu mihi pater esses, Deus meus, potius quam ille: et in hoc adjuvabas eam ut superaret virum, cui melior serviebat; quia et in hoc tibi utique id jubenti serviebat.
18. Rogo te, Deus meus, vellem scire, si tu etiam velles, quo consilio dilatus sum ne tunc baptizarer: utrum bono meo mihi quasi laxata sunt lora peccandi, an non laxata sunt*? Unde ergo etiam nunc de aliis atque aliis sonat undique in auribus nostris, Sine illum, faciat*: nondum enim baptizatus est: et tamen in salute corporis non dicimus, Sine, vulneretur amplius; nondum enim sanatus est? Quanto ergo melius et cito sanarer*, et id ageretur mecum meorum meaque diligentia, ut recepta salus animæ meæ tuta esset tutela tua, qui dedisses eam? Melius vero. Sed quot et quanti fluctus impendere tentationum post pueritiam videbantur, noverat eos jam illa mater; et terram per eos* unde postea formarer, quam ipsam jam effigiem committere volebat.
[Sidenote: XII. Ad litteras cogebatur, quo tamen Deus utebatur bene.]
19. In ipsa tamen pueritia, de qua mihi minus quam de adolescentia metuebatur, non amabam litteras, et me in eas urgeri oderam; et urgebar tamen, et bene mihi fiebat, nec faciebam ego bene: non enim discerem, nisi cogerer. Nemo autem invitus bene facit, etiam si bonum est quod facit. Nec qui me urgebant, bene faciebant; sed bene mihi fiebat abs te, Deus meus. Illi enim non intuebantur quo referrem* quod me discere cogebant, præterquam ad satiandas insatiabiles {11} cupiditates copiosæ inopiæ et ignominiosæ gloriæ. [Sidenote: Mat. 10, 30.]Tu vero cui numerati sunt capilli capitis nostri, errore omnium qui mihi instabant ut discerem, utebaris ad utilitatem meam; meo autem, qui discere nolebam, utebaris ad poenam meam, qua plecti non eram indignus tantillus puer et tantus peccator. Ita de non bene facientibus tu bene faciebas mihi; et de peccante meipso juste retribuebas mihi. Jussisti enim, et sic est, ut poena sua sibi sit omnis inordinatus animus.
[Sidenote: XIII. Quibus studiis potissimum sit delectatus.]
20. Quid autem erat causæ cur Græcas litteras oderam, quibus puerulus imbuebar, ne nunc quidem mihi satis exploratum est. Adamaveram enim Latinas, non quas primi magistri, sed quas docent qui grammatici vocantur. Nam illas primas ubi legere et scribere et numerare discitur, non minus onerosas poenalesque habebam, quam omnes Græcas. Unde tamen et hoc nisi de peccato et vanitate vitæ, qua [Sidenote: Ps. 77, 39. e vers. vet. vid. Sabat.]_caro eram*, et spiritus ambulans et non revertens_? Nam utique meliores, quia certiores erant primæ illæ litteræ, quibus fiebat in me, et factum est, et habeo illud ut et legam si quid scriptum invenio, et scribam ipse si quid volo, quam illæ quibus tenere cogebar Æneæ nescio cujus errores, oblitus errorum meorum; et plorare Didonem mortuam, quia se occidit ob amorem, cum interea meipsum in his a te morientem, Deus vita mea, siccis oculis ferrem miserrimus.
21. Quid enim miserius misero non miserante seipsum, et flente Didonis mortem, quæ fiebat amando Æneam; non flente autem mortem suam, quæ fiebat non amando te, Deus lumen cordis mei, et panis oris intus animæ meæ, et virtus maritans mentem meam[16] et sinum cogitationis meæ? Non te amabam, et fornicabar abs te, et fornicanti sonabat undique, Euge, euge. Amicitia enim mundi hujus, fornicatio est abs te[17]; et Euge, euge dicitur, ut pudeat si non ita homo sit. Et hæc non flebam, sed flebam Didonem "exstinctam, ferroque extrema secutam[18]," sequens ipse extrema condita tua, relicto te, et terra* iens in terram: et si prohiberer ea legere, dolerem, quia non legerem quod dolerem. Talis dementia {12} honestiores et uberiores litteræ putantur, quam illæ quibus legere et scribere didici.
22. Sed nunc in anima mea clamet Deus meus, et veritas tua dicat mihi: Non est ita, non est ita; melior est prorsus doctrina illa prior. Nam ecce paratior sum oblivisci errores Æneæ, atque omnia ejusmodi, quam scribere et legere. At enim vela pendent liminibus grammaticarum scholarum: sed non illa magis honorem secreti, quam tegumentum erroris significant. Non clament adversus me, quos jam non timeo, dum confiteor tibi quæ vult anima mea, Deus meus, et acquiesco in reprehensione malarum viarum mearum, ut diligam bonas vias tuas. Non clament adversum me venditores grammaticæ vel emptores: quia si proponam eis, interrogans utrum verum sit quod Æneam aliquando Carthaginem venisse Poeta dicit; indoctiores se nescire respondebunt, doctiores autem etiam negabunt verum esse. At si quæram quibus litteris scribatur Æneæ nomen, omnes mihi, qui hæc didicerunt, verum respondebunt; secundum id pactum et placitum, quo inter se homines ista signa firmarunt. Item, si quæram quid horum majore vitæ hujus incommodo quisque obliviscatur, legere et scribere, an poetica illa figmenta; quis non videat quid responsurus sit, qui non est penitus oblitus sui? Peccabam ergo puer cum illa inania istis utilioribus amore præponebam, vel potius ista oderam, illa amabam. Jamvero unum et unum duo, duo et duo quatuor, odiosa cantio mihi erat; et dulcissimum spectaculum vanitatis equus ligneus plenus armatis, et Trojæ incendium, atque ipsius umbra Creusæ[19].
[Sidenote: XIV. Litteras Græcas oderat.]
23. Cur ergo Græcam etiam grammaticam oderam talia cantantem? Nam et Homerus peritus texere tales fabellas, et dulcissime vanus est, et mihi tamen amarus erat puero. Credo etiam Græcis pueris Virgilius ita sit, cum eum sic discere coguntur, ut ego illum. Videlicet difficultas*, difficultas omnino ediscendæ peregrinæ linguæ, quasi felle aspergebat omnes suavitates Græcas fabulosarum narrationum. Nulla enim verba illa noveram, et sævis terroribus ac poenis ut nossem instabatur mihi vehementer. Nam et Latina aliquando infans utique nulla noveram; et tamen advertendo didici sine ullo metu atque cruciatu, inter etiam blandimenta nutricum, {13} et joca arridentium, et lætitias alludentium. Didici vero illa sine poenali onere urgentium, cum me urgeret cor meum ad parienda concepta sua, quæ non possem*, nisi aliqua verba didicissem, non a docentibus, sed a loquentibus, in quorum et ego auribus parturiebam quidquid sentiebam. Hinc satis elucet majorem habere vim ad discenda ista liberam curiositatem, quam meticulosam necessitatem. Sed illius fluxum hæc restringit legibus tuis, Deus, legibus tuis a magistrorum ferulis usque ad tentationes martyrum; valentibus legibus tuis miscere salubres amaritudines, revocantes nos ad te a jucunditate pestifera, qua recessimus a te*.
[Sidenote: XV. Precatio ad Deum.]
24. Exaudi, Domine, deprecationem meam ne deficiat anima mea sub disciplina tua; neque deficiam in confitendo tibi miserationes tuas, quibus eruisti me ab omnibus viis meis pessimis; ut dulcescas[20] mihi super omnes seductiones quas sequebar; et amem te validissime et amplexer manum tuam totis præcordiis meis, et eruas me ab omni tentatione usque in finem. Ecce enim tu, Domine, rex meus et Deus meus, tibi serviat quidquid utile puer didici; tibi serviat quod loquor, et scribo, et lego, et numero: quoniam cum vana discerem, tu disciplinam dabas mihi; et in eis vanis peccata delectationum mearum dimisisti mihi. Didici enim in eis multa verba utilia; sed et quæ in rebus non vanis disci possunt: et ea via tuta est in qua pueri ambularent.
[Sidenote: XVI. Improbat modum juventutis erudiendæ.]
25. Sed væ tibi, flumen moris humani! Quis resistet tibi? quamdiu non siccaberis? quousque volves Evæ filios in mare magnum et formidolosum, quod vix transeunt qui lignum conscenderint[21]? Nonne ego in te legi et tonantem Jovem et adulterantem? Et utique non posset hæc duo; sed actum est, ut haberet auctoritatem ad imitandum verum adulterium, lenocinante falso tonitruo. Quis autem penulatorum magistrorum audit aure sobria, ex eodem pulvere hominem clamantem et dicentem: "Fingebat hæc Homerus, et humana ad "Deos transferebat; divina mallem ad nos[22]?" Sed verius {14} dicitur quod fingebat hæc quidem ille; sed hominibus flagitiosis divina tribuendo, ne flagitia flagitia putarentur*, et ut quisquis ea fecisset, non homines perditos, sed coelestes deos videretur imitatus.
26. Et tamen, o flumen tartareum, jactantur in te filii hominum, cum mercedibus ut hæc discant; et magna res agitur, cum hoc agitur publice in foro, in conspectu legum supra mercedem salaria decernentium; et saxa tua percutis et sonas dicens: Hinc verba discuntur, hinc acquiritur eloquentia rebus persuadendis sententiisque explicandis maxime necessaria. Ita vero non cognosceremus verba hæc, imbrem aureum, et gremium, et fucum, et templa coeli, et alia verba quæ in eo loco scripta sunt, nisi Terentius induceret nequam adolescentem proponentem sibi Jovem ad exemplum stupri, dum spectat tabulam quamdam pictam in pariete, ubi inerat pictura hæc: "Jovem quo pacto Danaæ misisse aiunt in gremium quondam imbrem aureum, fucum factum mulieri?" Et vide quemadmodum se concitat ad libidinem, quasi coelesti magisterio:
At quem deum (_inquit_)? Qui templa coeli summa sonitu concutit. Ego homuncio id non facerem? Ego vero feci illud ita, ac lubens[23].
Non omnino per hanc turpitudinem verba ista commodius discuntur; sed per hæc verba turpitudo ista confidentius perpetratur. Non accuso verba, quasi vasa electa atque pretiosa; sed vinum erroris quod in eis nobis propinabatur ab ebriis doctoribus: et nisi biberemus, cædebamur, nec appellare aliquem judicem sobrium licebat. Et tamen ego, Deus meus, in cujus conspectu jam secura est recordatio mea, libenter hæc didici, et eis delectabar miser, et ob hoc bonæ spei puer appellabar.
[Sidenote: XVII. Prosequitur contra modum exercendæ juventutis in re litteraria.]
27. Sine me, Deus meus, dicere aliquid et de ingenio meo munere tuo, in quibus a me deliramentis atterebatur. Proponebatur enim mihi negotium animæ meæ satis inquietum, præmio laudis, et dedecoris vel plagarum metu, ut dicerem verba Junonis irascentis et dolentis quod non posset Italia Teucrorum avertere regem[24]; quæ nunquam Junonem dixisse audieram: se figmentorum poeticorum vestigia errantes sequi cogebamur, et tale aliquid dicere solutis verbis, quale {15} Poeta dixisset versibus; et ille dicebat laudabilius, in quo pro dignitate adumbratæ personæ, iræ ac doloris similior affectus eminebat, verbis sententias congruenter vestientibus. Utquid mihi illud, o vera vita mea, Deus meus, quod mihi recitanti acclamabatur præ multis coætaneis et conlectoribus meis? Nonne ecce illa omnia fumus et ventus? Itane aliud non erat ubi exerceretur ingenium et lingua mea? Laudes tuæ, Domine, laudes tuæ per Scripturas tuas suspenderent palmitem cordis mei, et non raperetur per inania nugarum turpis præda volatilibus. Non enim uno modo sacrificatur transgressoribus angelis.
[Sidenote: XVIII. Quod homines curant servare leges grammaticorum, et non divinorum præceptorum.]
28. Quid autem mirum quod in vanitates ita ferebar, et a te, Deus meus, ibam foras, quando mihi imitandi proponebantur homines, qui aliqua facta sua non mala, si cum barbarismo aut soloecismo enuntiarent, reprehensi confundebantur; si autem libidines suas integris et rite consequentibus verbis copiose ornateque narrarent, laudati gloriabantur? Vides hæc, Domine, et taces, longanimis, et multum misericors, et verax. Numquid semper tacebis? Et nunc eruis* de hoc immanissimo profundo quærentem te animam, et sitientem delectationes tuas, et [Sidenote: Ps. 26, 8.]_cujus cor dicit tibi: Quæsivi vultum tuum; vultum tuum, Domine, requiram_. Nam* longe a vultu tuo, in affectu tenebroso.* Non enim pedibus aut spatiis locorum itur abs te, aut reditur ad te. Aut vero filius ille tuus minor equos, aut currus, vel naves quæsivit, aut avolavit penna visibili, aut moto poplite iter egit, ut in longinqua regione vivens prodige dissiparet quod dederas proficiscenti? Dulcis pater quia dederas, et egeno redeunti dulcior. [Sidenote: Luc. 15, 11--32.]In affectu ergo libidinoso, id enim est tenebroso, atque id est longe a vultu tuo.