Confessiones

Part 1

Chapter 1 3,476 words Public domain Markdown

Produced by Steven Giacomelli, Keith Edkins and the Online Distributed Proofreading Team at http://www.pgdp.net (This file was produced from images generously made available by The Internet Archive/Canadian Libraries)

S. AURELII

AUGUSTINI

CONFESSIONES

POST EDITIONEM PARISIENSEM NOVISSIMAM

AD FIDEM

CODICUM OXONIENSIUM RECOGNITÆ,

ET POST EDITIONEM M. DUBOIS

EX IPSO AUGUSTINO ILLUSTRATÆ.

* * * * *

OXONII,

J. H. PARKER;

J. G. ET F. RIVINGTON, LONDINI.

MDCCCXXXVIII.

* * * * *

{vii}

MONITUM.

Quum Patrum studium omni fere tempore in Ecclesia Anglicana floruerit, mirum sane accidit, non nisi unum S. Augustini opusculum[1], quod sciam, idque historici tantum argumenti, typis apud nos unquam mandatum fuisse. Auspicatius ergo a nullo alio exordium sumpturam fore Bibliothecam hanc Patrum duximus, quam ab ipso Augustino, neque opera ejus selecta quam ab ipsius Confessionibus, tum quia indolem Sancti Patris, ingenium, vitam, mores optime declarent, tum vero quia iis, qui pietati gnaviter studuerunt, nunquam non (si modo licuerit) in manibus versatæ sint. Operi tam insigni, et sæculorum plus quam tredecim quæ id in succum et sanguinem pietatis suæ converterunt, suffragiis, amore, studio, comprobato, non est quod immoremur; id ergo paucis tantum exponemus, quod in hac editione præstare voluerimus.

Et nos quidem editione Benedictina contenti fuissemus, quam certe, (si in hâc vel illa Patrum editione minus diligenter egerint Monachi quidam ordinis illius impigerrimi, deque Patribus optime meriti,) solito labore et patientia, summaque cura et fidelitate concinnarunt, præsertim cum recentius adhuc summa cum diligentia denuo recensita sit et emendata; eorum tamen scrupulis occurrere voluimus, quibus suspectum est quicquid Ecclesiæ Romanæ elaboraverint asseclæ, quosque a Patrum studio absterret corruptelarum nescio quarundam suspicio. Quo ergo huic timori mederemur, codices Manuscriptos, quotquot Bibliothecæ nostræ habent, contulimus; et textum Benedictinum pro fundamento quidem ponentes, varias etiam lectiones, quas notarunt {viii} Benedictini, sedulo pensitantes, codicum Oxoniensium quoque, in nova hac editione paranda, opem adhibuimus. Et quatuor quidem ex iis jamdudum in gratiam editorum Benedictinorum, hic illic collati erant; quod tamen, etsi non infide, negligentius tamen certe factum est. Quos cum accuratius contulissemus, e duobus eos fontibus profluxisse apparuit; et eorum quidem, quos literis ABCD insignivimus[2], tantam esse inter se affinitatem, ut ex uno Ms. eos exscriptos esse suborta sit suspicio; alias tamen, (etsi rarius in lectionibus majoris momenti,) adeo in diversa ierunt, ut ad unam potius, quam dicunt, "familiam" pertinere visi sint, quam ab uno exemplare desumpti. Codex autem reliquus E, ad aliam omnino familiam pertinet; adeo ut mirum sit eum qui codices BCDE olim contulerit, "codd. Anglicanis" toties hanc vel illam lectionem tribuerit, cum cod. E ut plurimum a cæteris diversam sistat. Indoles autem horum Mss. clarius nobis innotuit, inspectis Varr. Lectt., quas editor recentior Benedictinus D. Martin, suæ Confessionum editioni (Parisiis 1741) subjecit, quippe qui Mss., quos adhibuerit, nominatim fere ubique adducat. Postquam ergo horum lectiones sedulo notaveramus, codd. ABCD maxime cum antiquissimo illo codice Germ. 1. (sæculi, sicut ille autumat, octavi, adeoque vix quadringentos post editas Confessiones annos descripto) congruere reperimus; E vero potius cum Bertinensi. Hi autem in libb. x. et xi universis, quater tantum, (quoad saltem lectiones utriusque notavit D. Martin,) inter se concordant; cæteris Mss. præcipuis, Gislen. Camer. Aquic. Torn. 1., cum utroque ut plurimum congruentibus, quoties a lectione vulgata discedant; ita tamen ut Germ. 2. plerumque cum Germ. 1. congruat, uterque vero, ut et Bertin., lectiones plures sibi proprias habeat. "Familias" ergo, quas vocant, duas admodum diversas exhibent. Codd. autem Oxon. ita cum utroque congruunt, ut in aliis rursus discedant, unde liquet eos e codicibus antiquis, his affinibus, potius quam ex ipsis fuisse derivatos; {ix} sæpissime vero eas lectiones habent, quas Benedictini, tanto supellectile muniti, in "codd. antiquissimis" vel "optimis" exstare testati sunt.

Cum Codd. ergo ABC, quos per benevolentiam Præfectorum et Sociorum Colleg. Mertonensis et Ænei Nasi, mihi domi habere licuit, amicorum juniorum ope adhibita, textum Confessionum a capite ad calcem contuli; codd. vero DE, quos non nisi in Bibliotheca Bodleiana conferre licuit, postquam eorum indolem satis exploraverim, iis tantum in locis, haud paucis sane, inspexi, ubi codd. jam collati inter se discreparunt. Lectt. porro Varr. minoris sæpe, vel nullius fere, momenti notavi, quo codd. nostrorum indoles melius innotesceret; verborum autem ordinem, quem Augustinus subtilem et limatum imprimis adhibet, utpote qui Rhetor olim fuerit et "acutis auribus" præditus, tacite, ne tædio foret crebra harum minutiarum adnotatio, ad eorumdem fidem immutavi. Immutavi autem, cum, etsi minutum sit, suum tamen habeat leporem. Opere vero jam ad finem perducto, merita editionis Benedictinæ adeo non elevare vellem, ut nequeam non admirari summam fidem, diligentiam, acumen, quæ in ea concinnanda, adhibuerunt Monachi Benedictini.[3]

Notulas, quas textui subjecimus, utiles fore speravimus, quod Augustini mentem subinde plenius declararent, vel rem aliquam, quam in Confessionibus obiter tantum tetigerit, expressius tractarent, vel ex alia quadam parte ante oculos sisterent. Eas autem ex editione M. Dubois (Paris. 1776) maximam partem desumptas esse, jam diximus; quasdam ipsi adjecimus, maxime, quæ ad Manichæorum hæresin pertinent. Ubique autem fere verba ipsius Augustini adhibuimus, tum ne nostra cum ipsius sententiis miscere quibusdam videremur, tum vero quod ipse sensus suos magis vivide esset {x} aperturus, tum denique quod thesaurus quodammodo sententiarum et dictorum Sancti illius ita evasurus foret, unde ii, qui in operibus ejus minus versati essent, divitias, quas per insignem hunc servum Suum Ecclesiæ Suæ contulit Deus, rectius æstimarent. Faxit Ille, ut scripta inclyti hujus sanctique propugnatoris sanæ fidei pietatisque virilis, regnum Ejus, "cujus erat et cui serviit" nunc etiam promoveant.

E. B. P.

_Oxonii_ _Die festo S. Bartholomæi_ A.D. 1838.

* * * * *

{xi}

AUGUSTINUS DARIO COMITI, EPISTOLA 231, N. 6.

"Sume libros, quos desiderasti, Confessionum mearum. Ibi me inspice, ne me laudes ultra quam sum; ibi non aliis de me crede, sed mihi; ibi me attende, et vide quid fuerim in meipso, per meipsum: et si quid in me tibi placuerit, lauda ibi mecum, quem laudari volui de me; neque enim me. Quoniam ipse fecit nos, et non ipsi nos: nos autem perdideramus nos; sed qui fecit, refecit. Cum autem ibi me inveneris, ora pro me, ne deficiam, sed perficiar."

EX LIBRO DE DONO PERSEVERANTIÆ, CAP. XX.

"Quid autem meorum opusculorum frequentius et delectabilius innotescere potuit, quam libri Confessionum mearum? Cum et ipsos ediderim antequam Pelagiana hæresis exstitisset, in eis certe dixi Deo nostro, et sæpe dixi: 'Da quod jubes, et jube quod vis.' Quæ mea verba Pelagius Romæ cum a quodam fratre coepiscopo meo fuissent eo præsente commemorata, ferre non potuit; et contradicens aliquanto commotius, pene cum eo qui illa commemoraverat, litigavit."

LIB. II. RETRACTATIONUM CAPUT VI.

"Confessionum mearum libri tredecim, et de malis et de bonis meis Deum laudant justum et bonum, atque in eum excitant humanum intellectum et affectum; interim quod ad me attinet, hoc in me egerunt cum scriberentur, et agunt cum leguntur. Quid de illis alii sentiant, ipsi viderint; multis tamen fratribus eos multum placuisse et placere scio. A primo usque ad decimum de me scripti sunt: in tribus cæteris, de Scripturis sanctis; ab eo quod scriptum est, _In principio fecit Deus coelum et terram_[4], usque ad sabbati requiem."

* * * * *

{xiii}

ARGUMENTUM.

LIBER PRIMUS.

A Dei laudibus exorsus, recolit vitæ suæ primordia ad annum decimum quintum. Infantiæ peccata agnoscit et pueritiæ; atque hac ætate in lusum et puerilia quæque oblectamenta, quam in litterarum studia procliviorem se fuisse confitetur. p. 1

LIBER SECUNDUS.

Ad ætatem aliam progreditur, primumque adolescentiæ suæ, id est, sextum decimum vitæ annum, quem in paterna domo studiis intermissis consumpserat arbitrio proprio ac libidinibus indulgens, ad mentem revocat cum gravi dolore, in quibus maxime miratur, se furtum quoddam gratis perpetrasse; quod contra, cor humanum non nisi aliqua boni specie in malum trahi. 18

LIBER TERTIUS.

De annis ætatis illius decimo septimo, decimo octavo, et decimo nono transactis Carthagine, ubi dum studiorum gratia commorabatur, spectaculis et flagitiis ultro se dedit. Ciceronis Hortensio in amorem sapientiæ accenditur. Eam superbe quærens, in Manichæorum hæresin incurrit, quorum dum hic obiter errores et ineptias exagitat, de flagitiis et facinoribus, et de verâ justitiâ disserit luculenter. Uberes ac perennes pro filio lachrymas fundens Monnica de futurâ ejus resipiscentiâ certior fit, a Deo immisso somnio, et sancti cujusdam Episcopi responso. 27

LIBER QUARTUS.

Pudet se Manichæorum sectæ addictum fuisse per novennium, atque alios secum in eumdem errorem pertra isse; tum etiam consuluisse mathematicos: et amicum sibi interea morte præreptum, acerbiori quam æquum esset animi dolore fuisse prosecutum; cujus insignem conversionem memorat, et mortis ejus occasione, de vana et de solida amicitia {xiv} et quam fluxa sint et caduca terrena omnia, pluribus disserit. Mentionem facit librorum de Pulchro et Apto, a se anno ætatis vigesimo sexto aut vigesimo septimo conscriptorum; necnon quam facili negotio liberalium artium libros atque Aristotelis Categorias, anno ætatis ferme vigesimo, per sese intellexerit. 45

LIBER QUINTUS.

Annum ætatis suæ exhibet vigesimum nonum, quo scilicet, comperta Fausti Manichæi imperitia in iis, quæ isti se divinitus scire jactitabant, propositum in illa secta proficiendi abjecit; quo etiam Romam, ubi rhetoricam profiteretur, et deinde Mediolanum ut eamdem artem doceret, abdita Dei providentia missus est; ubi coepit audito Ambrosio resipiscere, et Manichæismo abdicato, catechumenus in Ecclesia Catholica denuo fieri decrevit. 63

LIBER SEXTUS.

Monnicæ matris ejus, adventus, et pium erga Ambrosium obsequium. Ambrosii mores et vitæ habitus. Aug. annum ætatis agens trigesimum, Ambrosii conciones frequentat, et doctrinam Catholicam a Manichæis falso insimulari clarius intelligit; fidei tamen naturam et utilitates haud attingit. Alypii amici ejus mores. In diversa rapitur, dum de vita melius instituenda deliberat; mortis quoque ac judicii metu perculsus, ad vitæ conversionem in dies accenditur. 82

LIBER SEPTIMUS.

Juventatis suæ exordium, id est annum ætatis trigesimum primum, ob mentis oculos reducit. Narrat se argumento quodam Nebridii valde perculsum, crassis tamen adhuc tenebris obvolvi, cum de Deo non nisi corporaliter sentire potuerit; Manichæos ergo impie sentire probe cernit, Ecclesiæ vero fidem omnino amplecti nequit; a Mathematicorum erroribus revocatur; quæstione tamen, unde malum? misere torquetur; plurimum e Platonicorum libris proficit, neque tamen sufficiunt, cum de Christi incarnatione prave senserit; arreptis vero S. Scripturis, et præsertim Apostolo Paulo, dubitationes ejus omnes concidunt. 103

LIBER OCTAVUS.

Vitæ ipsius partem attingit celeberrimam, annum ætatis trigesimum secundum, quo nempe cum Simplicianum consuluisset, audita ab eo Victorini conversione, ad imitandum exarsit. Tum vero, iis quæ de Antonio Ægyptio monacho et duorum aulicorum conversione a Pontitiano didicit, magis magisque accensus, post vehementem luctam inter carnem et spiritum, codicem Apostoli coelesti admonitus oraculo inspexit; lectoque qui ipsi primus occurrit versiculo, omnino immutatur, et diruptis cupiditatum vinculis totus ad Deum convertitur. 125 {xv}

LIBER NONUS.

Uni jam Deo vivere studens, Rhetoricæ professionem, sed non ante transactas vindemiales ferias quæ proxime instabant, abjicere statuit. Interim rure Cassiciaco apud amicum ejus Verecundum ad percipiendam Baptismi gratiam se parat; ac tandem cum Alypio, et filio suo Adeodato baptizatur. Nec multo post, Africam repetens, Ostiam venit, cum amicis et matre Monnica, cujus vitam et sanctos mores brevi compendio exhibet, quæque ibidem defungitur, anno ætatis suæ 56, Augustini 33. 145

LIBER DECIMUS.

Quemadmodum prioribus Libris aperuit, qualis ante perceptam baptismi gratiam fuerit, in hoc scrutatur, qualis esset quo tempore hæc scribebat. Ac primum se Deum amare profitetur. Tum quæ ad ipsum cognoscendum incunda sit via disquirens, omnes animæ suæ facultates lustrat; sed in primis memoriam, cujus vim plane stupendam exhibet, Deumque in ipsa habitare dignari ostendit. Deinde inquirit in actus, in sensus et affectus suos, ex triplici tentatione, voluptatis, curiositatis et superbiæ; et quid circa unamquamque præscribat temperantia Christiana, luculentur docet. Tum de Christo Mediatore disserit, cujus ope omnes animæ suæ languores sanatum iri confidit. 168

LIBER UNDECIMUS.

Quæ ex instituto dicenda occurrebant, quo tandem modo ad Officia Divina exequenda fuerit perductus, silentio præterit, Deum ex eo laudaturus, quod Scripturæ suæ interiora sensim ei aperuerit. Moysen non nisi in Christo intelligendum esse fatetur, ne exordium quidem libri Geneseos, _In principio fecit Deus coelum et terram._ De his disserens, occurrit obtrectantibus, "quid faceret Deus antequam coelum et terram conderet; et unde ei in mentem venerit tandem aliquando ea facere, cum antea non fecisset." Dum vero iis refellendis insistit, de Tempore copiose et accurate disserit. 205

LIBER DUODECIMUS.

Primi Geneseos versiculi interpretationem prosequitur, _In principio fecit Deus coelum et terram_; in quo _coeli_ nomine significari docet creaturam illam spiritualem vel intellectualem, quæ faciem Dei semper contemplatur; _terræ_ autum vocabulo informem materiam, ex qua rerum corporearum species fuerunt posthac formatæ. Verum alias interpretandi rationes haudquaquam improbandas esse; imo ex Scripturæ divinæ profunditate sensum multiplicem erui posse et debere, quinimo, quidquid omnino veri in ejus verbis inveniri potest, id in iis revera contineri, confitetur. 226 {xvi}

LIBER DECIMUS TERTIUS.

Dei bonitatem vel ex hoc maxime commendari docet, quod cum rebus a se creatis nullatenus indigeret, eas non tantum condiderit, sed singulas quasque in suo genere perfecerit. Trinum Deum, ipsiusque Spiritus sancti proprietatem, primis Geneseos verbis insinuari ostendit; et de ejus in nobis effectibus præclare omnino disserit. Deinde tota conditi Universi historia nobis allegorice exhiberi docet mirabilem illum ordinem, quem in instituenda et sanctificanda Ecclesia Deus servare voluit, cum non alio plane fine condita fuerint universa. 249

* * * * *

{1}

S. AUR. AUGUSTINI

HIPPONENSIS EPISCOPI

CONFESSIONUM

LIBRI TREDECIM.[5]

* * * * *

LIBER PRIMUS.

A Dei laudibus exorsus, recolit vitæ suæ primordia ad annum decimum quintum. Infantiæ peccata agnoscit et pueritiæ; atque hac ætate in lusum et puerilia quæque oblectamenta, quam in litterarum studia procliviorem se fuisse confitetur.

[Sidenote: I. Deum vult laudare ab ipso excitatus. Ps. 144, 3; 146, 5. Jac. 4, 6. 1 Pet. 5, 5.]

1. _Magnus es, Domine, et laudabilis valde: magna virtus tua, et sapientiæ tuæ non est numerus._ Et laudare te vult homo, aliqua portio creaturæ tuæ; et homo circumferens mortalitatem suam, circumferens testimonium peccati sui, et testimonium quia _superbis resistis_: et tamen laudare te vult homo, aliqua portio creaturæ tuæ. Tu excitas, ut laudare te delectet; quia fecisti nos ad te, et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te[6]. Da mihi, Domine, scire et intelligere utrum sit prius invocare te, an laudare te; et scire te prius sit, an invocare te. Sed quis te invocat, nesciens te? Aliud enim pro alio potest invocare nesciens te. An potius invocaris, ut sciaris? [Sidenote: Rom. 10, 14.]_Quomodo autem invocabunt in quem non crediderunt? aut quomodo credent sine prædicante? [Sidenote: Ps. 21, 27. Mat. 7, 7.]Et laudabunt Dominum qui requirunt eum. Quærentes enim invenient eum_, et invenientes laudabunt eum. Quæram te, Domine, invocans te; et invocem te, credens in te: prædicatus enim es nobis. Invocat te, Domine, fides mea quam dedisti mihi, quam inspirasti mihi per humanitatem Filii tui, per ministerium prædicatoris tui.

{2}

[Sidenote: II. Deum quem invocat in ipso esse, ipsumque in Deo.]

2. Et quomodo invocabo Deum meum, Deum et Dominum meum? Quoniam utique in me ipsum eum vocabo[7], cum invocabo eum. Et quis locus est in me quo veniat in me Deus meus? quo Deus veniat in me, Deus qui fecit coelum et terram? Itane, Domine Deus meus, est quidquam in me quod capiat te? An vero coelum et terra quæ fecisti, et in quibus me fecisti, capiunt te? An quia sine te non esset quidquid est, fit ut quidquid est capiat te? Quoniam itaque et ego sum, quid peto ut venias in me, qui non essem, nisi esses in me? Non enim ego jam in inferis*, et tamen etiam ibi es. Nam [Sidenote: Ps. 138, 8.]_etsi descendero in infernum, ades_. Non ergo essem, Deus meus non omnino essem, nisi esses in me. An potius non essem, nisi essem in te, [Sidenote: Rom. 11, 36.]_ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia_? Etiam sic, Domine, etiam sic. Quo te invoco, cum in te sim? aut unde venias in me? Quo enim recedam extra coelum et terram, ut inde in me veniat Deus meus, qui dixit: [Sidenote: Jer. 23, 24.]_ Coelum et terram ego impleo?_

[Sidenote: III. Deus sic ubique totus, ut res nulla ipsum totum capiat.]

3. Capiunt[8] ergone te coelum et terra, quoniam tu imples ea? An imples, et restat, quoniam non te capiunt? Et quo refundis quidquid impleto coelo et terra restat ex te? An non opus habes, ut quoquam continearis, qui contines omnia; quoniam quæ imples, continendo imples? Non enim vasa quæ te plena sunt, stabilem te faciunt; quia etsi frangantur, non effunderis. Et cum [Sidenote: Act. 2, 18.]_effunderis super nos_, non tu jaces, sed erigis nos; nec tu dissiparis*, sed colligis nos. Sed qui* imples omnia, te toto imples omnia? An quia non possunt te totum capere omnia, partem tui capiunt, et eamdem partem simul omnia capiunt? An singulas singula, et majores majora, minores minora capiunt? Ergo est aliqua pars tui major, aliqua minor. An ubique totus es, et res nulla te totum capit?

[Sidenote: IV. Dei majestas et perfectiones inexplicabiles.]

4. Quid es ergo, Deus meus? quid, rogo, nisi Dominus Deus? [Sidenote: Ps. 17, 32.]_Quis enim Dominus præter Dominum? aut quis Deus præter Deum nostrum?_ Summe, optime, potentissime, omnipotentissime, misericordissime et justissime, secretissime et præsentissime, pulcherrime et fortissime, stabilis et incomprehensibilis; immutabilis, mutans omnia; nunquam novus, {3} nunquam vetus; innovans omnia, et [Sidenote: Job 9, 5. e vers. vet.]_in vetustatem perducens_ superbos[9], [Sidenote: Mat. 25, 27.]_et nesciunt_: semper agens, semper quietus; colligens, et non egens; portans, et implens, et protegens; creans, et nutriens, et perficiens; quærens, cum nihil desit tibi. Amas, nec æstuas; zelas, et securus es; poenitet te, et non doles; irasceris et tranquillus es; opera mutas, nec mutas consilium: recipis quod invenis, et nunquam amisisti*; nunquam inops, et gaudes lucris; nunquam avarus, et usuras exigis. Supererogatur tibi, ut debeas; et quis habet quidquam non tuum? Reddis debita nulli debens, donas debita nihil perdens. Et quid diximus*, Deus meus, vita mea, dulcedo mea sancta? aut quid dicit aliquis, cum de te dicit? Et væ tacentibus de te; quoniam loquaces muti sunt.

[Sidenote: V. Petit amorem Dei, et delictorum veniam.]

5. Quis mihi dabit acquiescere in te? Quis mihi dabit ut venias in cor meum, et inebries illud, ut obliviscar mala mea, et unum bonum meum amplectar te? Quid mihi es? Miserere, ut loquar. Quid tibi sum ipse, ut amari te jubeas a me, et nisi faciam irascaris mihi, et mineris ingentes miserias? Parvane ipsa est*, si non amem te? Hei mihi! Dic mihi per miserationes tuas, Domine Deus meus, quid sis mihi. [Sidenote: Ps. 34. 3.]_Dic animæ meæ: Salus tua ego sum_. Sic dic, ut audiam. Ecce aures cordis mei ante te, Domine; aperi eas, et [Sidenote: Ex. 33, 20.]_dic animæ meæ: Salus tua ego sum_. Curram post vocem hanc, et apprehendam te. Noli abscondere a me faciem tuam: moriar, ne moriar, ut eam videam.

6. Augusta est domus animæ meæ quo venias ad eam; dilatetur abs te. Ruinosa est; refice eam. Habet quæ offendant oculos tuos; fateor et scio: sed quis mundabit eam? aut cui alteri præter te clamabo, [Sidenote: Ps. 18, 13, 14.]_Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis[10] parce servo tuo? [Sidenote: Ps. 115, 10.]Credo, propter quod et loquor_; Domine, tu scis. [Sidenote: Ps. 31, 5.]_Nonne tibi prolocutus sum adversum me delicta mea, Deus meus: [Sidenote: Job 9, 2, 3.]et tu dimisisti impietatem cordis mei?_ Non judicio contendo tecum qui veritas es; et ego nolo fallere meipsum, [Sidenote: Ps. 26, 12.]_ne mentiatur {4} iniquitas mea sibi_. Non ergo judicio contendo tecum; quia [Sidenote: Ps. 129, 3.]_si iniquitates observaveris, Domine; Domine, quis sustinebit_?

[Sidenote: VI. Infantiam suam describit, laudat Dei providentiam et æternitatem.]

7. Sed tamen, sine me loqui apud misericordiam tuam, [Sidenote: Gen. 18, 27.]_me terram et cinerem_. Sine* tamen loqui; quoniam ecce misericordia tua est, non homo irrisor meus, cui loquor. Et tu fortasse irrides me; sed [Sidenote: Jer. 12, 15.]_conversus misereberis mei_. Quid enim est quod volo dicere, Domine Deus meus, nisi quia nescio unde venerim huc? in istam dico vitam mortalem*, an mortalem vitalem, nescio. Et susceperunt me consolationes miserationum tuarum, sicut audivi a parentibus carnis meæ, ex quo* et in qua formasti me in tempore; non enim ego memini. Exceperunt ergo me consolationes lactis humani. Nec mater mea, vel nutrices meæ sibi ubera implebant: sed tu mihi per eas dabas alimentum infantiæ, secundum institutionem tuam et divitias usque ad fundum rerum dispositas. Tu etiam mihi dabas nolle amplius quam dabas; et nutrientibus me dare mihi velle quod eis dabas. Dare enim mihi per ordinatum affectum volebant quo ex te abundabant. Nam bonum erat eis bonum meum ex eis; quod non ex eis*, sed per eas erat: ex te quippe bona omnia, Deus; [Sidenote: 2 Reg. 23, 5.]_et ex Deo meo salus mihi universa_. Quod animadverti postmodum, clamante te mihi per hæc ipsa quæ tribuis intus et foris. Nam tunc sugere noram, et acquiescere delectationibus, flere autem offensiones carnis meæ; nihil amplius.

8. Post et ridere coepi, dormiens primo, deinde vigilans. Hoc enim de me mihi indicatum est et credidi, quoniam sic videmus et alios infantes: nam ista mea non memini. Et ecce paulatim sentiebam ubi essem, et voluntates meas volebam ostendere eis per quos implerentur, et non poteram; quia illæ intus erant, foris autem illi, nec ullo suo sensu valebant introire in animam meam. Itaque jactabam membra et voces, signa similia voluntatibus meis, pauca quæ poteram, qualia poteram: non enim erant veri similia. Et cum mihi non obtemperabatur, vel non intellecto, vel ne obesset; indignabar non subditis majoribus, et liberis non servientibus, et me de illis flendo vindicabam. Tales esse infantes didici quos discere potui, et me talem fuisse magis mihi ipsi indicaverunt nescientes, quam scientes nutritores mei.