Part 17
30. Numquid ita ut* meminit Carthaginem qui vidit? Non: vita enim beata non videtur oculis, quia non est corpus. Numquid sicut meminimus numeros? Non: hos enim qui habet in notitia, non adhuc quærit adipisci; vitam vero beatam habemus in notitia, ideoque amamus*, et tamen adipisci eam volumus ut beati simus. Numquid sicut meminimus eloquentiam? Non: quamvis enim* et hoc nomine audito recordentur ipsam rem qui etiam nondum sunt eloquentes, multique esse cupiant, unde apparet eam esse in eorum notitia; tamen per corporis sensus alios eloquentes animadverterunt et delectati sunt et hoc esse desiderant (quanquam nisi ex interiore notitia* non delectarentur, neque hoc esse vellent nisi delectarentur); beatam vero vitam nullo sensu corporis in aliis experimur. Numquid sicut meminimus gaudium? Fortasse ita. Nam gaudium meum etiam tristis memini, sicut vitam beatam miser: neque unquam corporis sensu gaudium meum vel vidi, vel audivi, vel odoratus sum, vel gustavi, vel tetigi; sed expertus sum in animo meo quando lætatus sum, et adhæsit ejus notitia memoriæ meæ, ut id reminisci valeam aliquando cum aspernatione, aliquando cum desiderio, pro earum rerum diversitate de quibus me gavisum esse memini. Nam et de turpibus gaudio quodam perfusus sum, quod nunc recordans detestor atque exsecror; aliquando de bonis et honestis, quod desiderans recolo, tametsi forte non adsunt, et ideo tristis gaudium pristinum recolo.
31. Ubi ergo et quando expertus sum vitam meam beatam ut recorder eam, et amem et desiderem? Nec ego tantum, aut cum paucis, sed beati prorsus omnes esse volumus. Quod nisi certa notitia nossemus, non tam certa voluntate vellemus. Sed quid est hoc quid si quæratur a duobus, utrum militare velint, fieri possit ut alter eorum velle se, alter nolle respondeat: si autem ab eis quæratur, utrum esse beati velint, uterque se statim sine ulla dubitatione dicat optare; nec ob aliud velit ille militare, nec ob aliud iste nolit, nisi ut beati sint? Num* forte quoniam alius hinc, alius inde gaudet ita se omnes beatos esse velle consonant, quemadmodum consonarent, si hoc interrogarentur, se velle gaudere, atque {184} ipsum gaudium vitam beatam vocant? Quod etsi alius hinc, alius illinc assequitur, unum est tamen quo pervenire omnes nituntur, ut gaudeant. Quæ quoniam res est quam se expertum non esse nemo potest dicere, propterea reperta in memoria recognoscitur, quando beatæ vitæ nomen auditur.
[Sidenote: XXII. Beata vita quæ, et ubi.]
32. Absit, Domine, absit a corde servi tui, qui confitetur tibi; absit ut quocumque gaudio gaudeam, beatum me putem. Est enim [Sidenote: Is. 48, 22.]_gaudium_ quod _non_ datur _impiis_, sed eis qui te gratis colunt, quorum gaudium tu ipse es. Et ipsa est beata vita gaudere ad te, de te, propter te; ipsa est, et non est altera[260]. Qui autem aliam putant esse, aliud sectantur gaudium, neque ipsum verum. Ab aliqua tamen imagine gaudii voluntas eorum non avertitur.
[Sidenote: XXIII. Item prosequitur quæ sit beata vita, et ubi.]
33. Non ergo certum est quod omnes esse beati volunt, quoniam qui non de te gaudere volunt, quæ sola vita beata est, non utique vitam beatam volunt. An omnes hoc volunt? Sed [Sidenote: Gal. 5, 17.]_quoniam caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem ut non faciant quod volunt_, cadunt in id quod valent, eoque contenti sunt; quia illud quod non valent, non tantum volunt, quantum sat est ut valeant[261]. Nam quaero ab omnibus utrum malint de veritate quam de falsitate gaudere: tam non dubitant dicere de veritate se malle, quam non dubitant dicere beatos esse se velle. Beata quippe vita est gaudium de veritate. Hoc est enim gaudium de te qui [Sidenote: Joh. 14, 6.]_veritas es_, Deus [Sidenote: Ps. 26, 1; 41, 11.]_illuminatio mea, salus faciei meæ, Deus meus_. Hanc vitam beatam omnes volunt, hanc vitam quæ sola beata est omnes volunt, gaudium de veritate omnes volunt[262]. Multos expertus sum qui vellent fallere; qui autem falli, neminem. Ubi ergo noverunt hanc vitam beatam, nisi ubi noverunt etiam veritatem? Amant enim et ipsam, quia* falli nolunt. Et cum amant beatam vitam quod non est aliud quam de veritate gaudium, utique amant etiam veritatem; nec amarent nisi esset aliqua notitia ejus in memoria eorum. Cur ergo non de illa gaudent? cur non beati sunt? Quia fortius occupantur in aliis quæ potius eos faciunt miseros, quam illud beatos quod tenuiter meminerunt[263]. Adhuc enim modicum lumen {185} *est in hominibus; ambulent, [Sidenote: Joh. 12, 35.]_ambulent, ne eos tenebræ comprehendant_.
34. Cur autem "veritas parit odium[264]," et inimicus eis factus est homo tuus verum prædicans, [Sidenote: Joh. 8, 40.]cum ametur beata vita, quæ non est nisi gaudium de veritate: nisi quia sic amatur veritas, ut quicumque aliud amant, hoc quod amant velint esse veritatem; et quia falli nolunt, nolunt convinci quod falsi sint? Itaque propter eam rem oderunt veritatem, quam pro veritate amant. [Sidenote: Joh. 5, 35.]Amant eam lucentem, oderunt eam redarguentem. Quia enim falli nolunt et fallere volunt, amant eam cum se ipsa indicat, et oderunt eam cum eos ipsos indicat*. Inde retribuet eis, ut qui se ab ea manifestari nolunt, et eos nolentes manifestet, et eis ipsa non sit manifesta. Sic sic etiam, sic animus humanus, etiam sic cæcus et languidus, turpis atque indecens latere vult; se autem ut lateat aliquid non vult. Contra illi redditur ut ipse non lateat veritatem, ipsum autem veritas lateat. Tamen etiam sic dum miser est, veris* mavult gaudere quam falsis. Beatus ergo erit, si nulla interpellante molestia, de ipsa, per quam vera sunt omnia, sola veritate gaudebit.
[Sidenote: XXIV. Gratulatur quod sua in memoria Deus locum habeat.]
35. Ecce quantum spatiatus sum in memoria mea, quærens te, Domine, et non te inveni extra eam. Neque enim aliquid de te inveni quod non meminissem ex quo didici te. Nam ex quo didici te, non sum oblitus tui. Ubi enim inveni veritatem, ibi inveni Deum meum ipsam veritatem[265], quam, ex quo didici, non sum oblitus. Itaque ex quo te didici, manes in memoria mea, et illic te invenio, cum reminiscor tui et delector in te. Hæ sunt sanctæ deliciæ meæ, quas donasti mihi misericordia tua respiciens paupertatem meam.
[Sidenote: XXV. In quo memoriæ gradu reperiatur Deus.]
36. Sed ubi manes in memoria mea, Domine, ubi illic manes? quale cubile fabricasti* tibi? quale sanctuarium* ædificasti tibi? Tu dedisti hanc dignationem memoriæ meæ ut maneas in ea; sed in qua ejus parte maneas, hoc considero. Transcendi[266] enim partes ejus, quas habent et bestiæ, cum te recordarer, quia non ibi te inveniebam inter imagines rerum corporalium; et veni ad partes ejus, ubi commendavi {186} affectiones animi mei, nec* illic inveni te. Et intravi ad ipsius animi mei sedem, quæ illi est in memoria mea, quoniam sui quoque meminit animus, nec ibi tu eras: quia sicut non es imago corporalis, nec affectio viventis, qualis est cum lætamur, contristamur*, cupimus, metuimus, meminimus, obliviscimur, et quidquid hujusmodi est; ita nec ipse animus es, quia Dominus Deus animi tu es, et commutantur hæc omnia, tu autem incommutabilis manes super omnia, et dignatus es habitare in memoria mea ex quo te didici. Et quid quæro quo loco ejus habites, quasi vero loca ibi sint? Habitas certe in ea, quoniam tui memini ex quo te didici, et in ea te invenio cum recordor te.
[Sidenote: XXVI. Ubi invenitur Deus.]
37. Ubi ergo te inveni ut discerem te? Neque enim jam eras in memoria mea, priusquam te discerem. Ubi ergo inveni te ut discerem te, nisi in te supra me? Et nusquam locus, et recedimus, et accedimus[267], et nusquam locus. Veritas, ubique, præsides omnibus consulentibus te, simulque respondes omnibus etiam diversa consulentibus. Liquide tu respondes, sed non liquide omnes audiunt. Omnes unde volunt consulunt, sed non semper quod volunt audiunt. Optimus minister tuus est, qui non magis intuetur hoc a te audire quod ipse voluerit, sed potius hoc velle quod a te audierit.
[Sidenote: XXVII. Quomodo hominem rapiat Dei pulchitrudo.]
38. Sero te amavi, pulchritudo tam antiqua et tam nova! sero te amavi! Et ecce intus eras, et ego foris, et ibi te quærebam; et in ista formosa quæ fecisti, deformis irruebam[268]. Mecum eras, et tecum non eram. Ea me tenebant longe a te, quæ si in te non essent, non essent[269]. Vocasti, et clamasti, et rupisti surditatem meam. Coruscasti, splenduisti, et fugasti cæcitatem meam. Fragrasti*, et duxi spiritum, et anhelo tibi. Gustavi, et esurio, et sitio. Tetigisti me, et exarsi in pacem tuam.
[Sidenote: XXVIII. Miseriæ hujus vitæ.]
39. Cum inhæsero tibi ex omni me, nusquam erit mihi dolor et labor; et viva erit vita mea, tota plena te. Nunc autem quoniam quem tu imples, sublevas eum; quoniam tui plenus non sum, oneri mihi sum. Contendunt lætitiæ meæ flendæ cum lætandis moeroribus; et ex qua parte stet victoria nescio. Hei mihi! Domine, miserere mei. Contendunt {187} moerores mei mali cum gaudiis bonis, et ex qua parte stet victoria nescio. Hei mihi! Domine, miserere mei. Hei mihi! ecce vulnera mea non abscondo: medicus es, æger sum; misericors es, miser sum. Numquid non [Sidenote: Job 7, 1.]_tentatio est vita humana super terram_? Quis velit molestias et difficultates? Tolerari jubes ea*, non amari. Nemo quod tolerat amat, etsi tolerare amat. Quamvis enim gaudeat se tolerare, mavult tamen non esse quod toleret. Prospera in adversis desidero, adversa in prosperis timeo. Quis inter hæc medius locus, ubi non sit _humana vita tentatio_*? Væ prosperitatibus sæculi, semel et iterum, a timore adversitatis, et a corruptione lætitiæ! Væ adversitatibus sæculi, semel et iterum et tertio, a desiderio prosperitatis, et quia ipsa adversitas dura est, et ne frangat tolerantiam*! numquid non _tentatio_ est _vita humana super terram_ sine ullo interstitio?
[Sidenote: XXIX. In Deo spes tota.]
40. Et tota spes mea non nisi in magna valde misericordia tua. Da quod jubes, et jube quod vis[270]. Imperas nobis continentiam. [Sidenote: Sap. 8, 21.]_Et cum scirem_, ait quidam, _quia nemo potest esse continens nisi Deus det: et hoc ipsum erat sapientiæ scire cujus esset hoc donum_. Per continentiam[271] quippe colligimur et redigimur in unum, a quo in multa defluximus. Minus enim te amat qui tecum aliquid amat quod non propter te amat[272]. O amor qui semper ardes et nunquam exstingueris! Charitas Deus meus, accende me. Continentiam jubes; da quod jubes, et jube quod vis.
[Sidenote: XXX. Confitetur ut se habet ad tentationes carnalis libidinis.]
41. Jubes certe ut contineam a [Sidenote: 1 Joh. 2, 16.]concupiscentia carnis, et {188} concupiscentia oculorum, et ambitione sæculi[273]. Jussisti a concubitu; et de ipso conjugio melius aliquid monuisti quam concessisti. Et quoniam dedisti, factum est et antequam dispensator sacramenti tui fierem. Sed adhuc vivunt in memoria mea, de qua multa locutus sum, talium rerum imagines, quas ibi* consuetudo mea fixit; et occursantur mihi vigilanti quidem carentes viribus, in somnis autem non solum usque ad delectationem, sed etiam usque ad consensionem factumque simillimum. Et tantum valet imaginis illusio in anima mea et in carne mea, ut dormienti falsa visa persuadeant quod vigilanti vera non possunt. Numquid tunc ego non sum, Domine Deus meus? Et tamen tantum interest inter meipsum et meipsum; intra momentum quo hinc ad soporem transeo, vel huc inde retranseo! Ubi est tunc ratio, quæ talibus suggestionibus resistit vigilans? Et si res ipsæ ingerantur, inconcussa manet*. Numquid clauditur cum oculis? numquid sopitur cum sensibus corporis? Et unde sæpe etiam in somnis resistimus, nostrique propositi memores, atque in eo castissime permanentes, nullum talibus illecebris adhibemus assensum? Et tamen tantum interest, ut cum aliter accidit, evigilantes ad conscientiæ requiem redeamus; ipsaque distantia reperiamus nos non fecisse, quod tamen in nobis quoquo modo factum esse doleamus.
42. Numquid non potens es* Deus omnipotens, sanare omnes languores animæ meæ, atque abundantiore gratia tua lascivos motus etiam mei soporis exstinguere? Augebis, Domine, magis magisque in me munera tua, ut anima mea sequatur me ad te, concupiscentiæ visco expedita, ut non sit rebellis sibi, atque ut in somnis etiam, non solum non perpetret istas corruptelarum turpitudines per imagines animales usque ad carnis fluxum, sed ne consentiat quidem. Nam ut nihil tale vel tantillum libeat*, quantulum possit nutu cohiberi, {189} etiam in casto dormientis affectu, non tantum in hac vita, sed etiam in hac ætate, non magnum est omnipotenti, qui [Sidenote: Eph. 3, 20.]_vales facere supra quam petimus et intelligimus_. Nunc tamen in quid* adhuc sim in hoc genere mali mei, dixi Domino bono meo [Sidenote: Ps. 2, 11.]_exsultans cum tremore_ in eo quod donasti mihi, et lugens in eo quod inconsummatus sum, sperans* perfecturum te in me misericordias tuas usque ad pacem plenariam, quam tecum habebunt interiora et exteriora mea, cum [Sidenote: 1 Cor. 15, 54.]_absorpta fuerit mors in victoriam_.
[Sidenote: XXXI. Ut se gerit ad tentationes gulæ.]
43. Est alia [Sidenote: Mat. 6, 34.]_malitia diei_, quæ utinam _sufficiat_ ei. Reficimus enim quotidianas ruinas corporis edendo et bibendo, priusquam [Sidenote: 1 Cor. 6, 13.]_escas et ventrem destruas_, cum occideris indigentiam meam* satietate mirifica, et [Sidenote: Ib. 15, 54.]_corruptibile hoc indueris incorruptione_ sempiterna. Nunc autem suavis est mihi necessitas, et adversus istam suavitatem pugno ne capiar; et quotidianum bellum gero in jejuniis, sæpius [Sidenote: Ib. 9, 27.]_in servitutem redigens corpus_ meum; et dolores mei voluptate pelluntur. Nam fames et sitis quidam dolores sunt; urunt, et sicut febris, necant, nisi alimentorum medicina succurrat. Quæ quoniam præsto est, ex consolatione munerum tuorum, in quibus nostræ infirmitati terra et aqua et coelum serviunt, calamitas deliciæ vocantur*.
44. Hoc me docuisti, ut quemadmodum medicamenta, sic alimenta sumpturus accedam. Sed dum ad quietem satietatis ex indigentiæ molestia transeo, in ipso transitu mihi insidiatur laqueus concupiscentiæ. Ipse enim transitus voluptas est, et non est alius qua transeatur quo* transire cogit necessitas. Et cum salus sit causa edendi et bibendi, adjungit se tanquam pedissequa periculosa jucunditas; et plerumque præire conatur, ut ejus causa fiat quod salutis causa me facere vel dico, vel volo. Nec idem modus utriusque est: nam quod saluti satis est, delectationi parum est. Et sæpe incertum fit utrum adhuc necessaria corporis cura subsidium petat, an voluptaria cupiditatis fallacia ministerium suppetat. Ad hoc incertum hilarescit infelix anima, et in eo præparat excusationis patrocinium, gaudens non apparere quid satis sit moderationi valetudinis, ut obtentu salutis obumbret negotium voluptatis. His tentationibus quotidie conor resistere, et invoco dexteram tuam* et ad te refero æstus meos, quia consilium mihi de hac re nondum stat.
45. Audio vocem jubentis Dei mei: [Sidenote: Luc. 21, 34.]_Non graventur corda {190} vestra in crapula et ebrietate_. Ebrietas longe est a me; misereberis, ne appropinquet mihi. Crapula[274] autem nonnunquam subrepit servo tuo; misereberis, ut longe fiat a me. [Sidenote: Sap. 8, 21.]_Nemo enim potest esse continens, nisi tu des._ Multa nobis orantibus tribuis; et quidquid boni antequam oraremus accepimus, a te accepimus; et ut hoc postea cognosceremus, antea* accepimus. Ebriosus nunquam fui, sed ebriosos a te factos sobrios ego novi. Ergo a te factum est ut hoc non essent qui nunquam fuerunt, a quo factum est ut hoc non semper essent qui fuerunt, a quo etiam factum est ut scirent utrique a quo factum est. Audivi aliam vocem tuam: [Sidenote: Ecc. 18, 30.]_Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere._ Audivi et illam ex munere tuo quam multum amavi: [Sidenote: 1 Cor. 8, 8.]_Neque si manducaverimus, abundabimus; neque si non manducaverimus, deerit nobis._ Hoc est dicere, Nec illa res me copiosum faciet, nec illa ærumnosum. Audivi et alteram: [Sidenote: Phil. 4, 11-13.]_Ego enim didici in quibus sum sufficiens esse; et abundare novi, et penuriam pati novi. Omnia possum in eo qui me confortat._ Ecce miles castrorum coelestium, non pulvis quod nos* sumus. Sed memento, Domine, quia pulvis sumus, et de [Sidenote: Ps. 102, 14; et Gen. 3, 19.]_pulvere fecisti hominem_; et [Sidenote: Luc. 15, 24. 32.]_perierat, et inventus est_. _Nec_ ille in se potuit, quia idem pulvis fuit, quem talia dicentem afflatu tuæ inspirationis adamavi: _Omnia possum_, inquit, _in eo qui me confortat_. Conforta me, ut possim. Da quod jubes, et jube quod vis[275]. Iste se accepisse confitetur, et [Sidenote: 1 Cor. 1, 30. 31.]_quod gloriatur, in Domino gloriatur_*. Audivi alium rogantem ut accipiat: [Sidenote: Ecc. 23, 6.]_Aufer a me_, inquit, _concupiscentias ventris_. Unde apparet, sancte Deus meus, te dare, cum fit quod imperas fieri.
46. Docuisti me, Pater bone, [Sidenote: Rom. 14, 20.]_Omnia munda mundis_; _sed malum_ esse [Sidenote: 1 Tim. 4, 4.]_homini qui per offensionem manducat_; et _omnem {191} creaturam tuam bonam esse, nihilque abjiciendum quod cum gratiarum actione percipitur_; et quia [Sidenote: 1 Cor. 8, 8.]_esca nos non commendat Deo_; et ut [Sidenote: Col. 2, 16.]_nemo nos judicet in cibo aut in potu_; et ut [Sidenote: Rom. 14, 3.]_qui manducat non manducantem non spernat; et qui non manducat, manducantem non judicet_. Didici hæc; gratias tibi, laudes tibi Deo meo, magistro meo, pulsatori aurium mearum, illustratori cordis mei: eripe me ab omni tentatione. Non ego immunditiam obsonii timeo, sed immunditiam cupiditatis. [Sidenote: Gen. 9, 2. 3.]Scio Noe omne carnis[276] genus quod cibo esset usui manducare permissum; [Sidenote: 3 Reg. 17, 6.]Eliam cibo carnis refectum; [Sidenote: Mat. 3, 4.]Joannem mirabili abstinentia præditum, animalibus, hoc est locustis, in escam cedentibus non fuisse pollutum. [Sidenote: Gen. 25, 34.]Et scio Esau lenticulæ concupiscentia deceptum; et [Sidenote: 2 Reg. 23, 15-17.]David propter aquæ desiderium a seipso reprehensum; et [Sidenote: Mat. 4, 3.]Regem nostrum non de carne, sed de pane esse tentatum. [Sidenote: Num. 11.]Ideoque et populus in eremo, non quia carnes desideravit, sed quia escæ desiderio adversus Dominum murmuravit, meruit improbari.
47. In his ergo tentationibus positus, certo quotidie adversus concupiscentiam manducandi et bibendi: non enim est quod semel præcidere et ulterius non attingere decernam, sicut de concubitu potui. Itaque freni gutturis temperata relaxatione et constrictione tenendi sunt. Et quis est, Domine, qui non rapiatur aliquantulum extra metas necessitatis? Quisquis est, magnus est; magnificet nomen tuum. Ego autem non sum, quia peccator homo sum. Sed et ego magnifico nomen tuum; et [Sidenote: Rom. 8, 34.]_interpellat te pro peccatis meis_ qui [Sidenote: Joh. 16, 33.]_vicit sæculum_, numerans me inter [Sidenote: 1 Cor. 12, 22.]_infirma membra corporis_ sui, [Sidenote: Ps. 138, 16.]_quia et imperfectum ejus_[277]* _viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur_.
[Sidenote: XXXII. Ut se gerit ad odorum illecebras.]
48. De illecebra odorum non satago nimis. Cum absunt, non requiro; cum adsunt, non respuo, paratus eis etiam semper carere. Ita mihi videor; fortasse* fallor. Sunt enim {192} et istæ plangendæ tenebræ, in quibus me latet facultas mea quæ in me est: ut animus meus de viribus suis ipse se interrogans non facile sibi credendum existimet; quia et quod inest, plerumque occultum est, nisi experientia manifestetur[278]. Et nemo securus esse debet in ista vita, quæ [Sidenote: Job 7, 1.]_tota tentatio_ nominatur, utrum qui fieri potuit ex deteriore melior, non fiat etiam ex meliore deterior. Una spes, una fiducia, una firma promissio, misericordia tua.
[Sidenote: XXXIII. Ut se gerit ad voluptates aurium.]
49. Voluptates aurium tenacius me implicaverant et subjugaverant; sed resolvisti, et liberasti me. Nunc in sonis quos animant eloquia tua, cum suavi et artificiosa voce cantantur, fateor, aliquantulum acquiesco; non quidem ut hæream, sed ut surgam cum volo. Attamen cum ipsis sententiis quibus vivunt, ut admittantur ad me, quærunt in corde meo nonnullius dignitatis locum, et vix eis præbeo congruentem. Aliquando enim plus mihi videor honoris eis tribuere quam decet, dum ipsis sanctis dictis religiosius et ardentius sentio moveri animos nostros in flammam pietatis, cum ita cantantur, quam si non ita cantarentur; et omnes affectus spiritus nostri pro suavi diversitate* habere proprios modos in voce atque cantu, quorum nescio qua occulta familiaritate excitentur. Sed delectatio carnis meæ, cui mentem enervandam non oportet dari, sæpe me fallit, dum rationem sensus non ita comitatur ut patienter sit posterior; sed tantum quia propter illam meruit admitti, etiam præcurrere ac ducere conatur. Ita in his pecco non sentiens, et postea sentio.
50. Aliquando autem hanc ipsam fallaciam immoderatius cavens, erro nimia severitate: sed valde interdum, ut melos omne cantilenarum suavium quibus Davidicum Psalterium frequentatur, ab auribus meis removeri velim, atque ipsius Ecclesiæ; tutiusque mihi videtur quod de Alexandrino episcopo Athanasio sæpe mihi dictum commemini, qui tam modico flexu vocis faciebat sonare lectorem psalmi, ut pronuntianti vicinior esset quam canenti. Verumtamen, cum reminiscor lacrymas meas, quas fudi ad cantus Ecclesiæ tuæ in primordiis recuperatæ fidei meæ, et nunc ipso quod moveor*, non cantu, sed rebus quæ cantantur, cum liquida voce et {193} convenientissima modulatione cantantur, magnam instituti hujus utilitatem rursus agnosco. Ita fluctuo inter periculum voluptatis et experimentum salubritatis; magisque adducor, non quidem irretractabilem sententiam proferens, cantandi consuetudinem approbare in Ecclesia; ut per oblectamenta aurium infirmior animus in affectum pietatis assurgat. Tamen, cum mihi accidit ut me amplius cantus, quam res quæ canitur, moveat, poenaliter me peccare confiteor, et tunc mallem non audire cantantem. Ecco ubi sum; flete mecum, et pro me flete, qui aliquid boni vobiscum intus agitis unde facta procedunt. Nam qui non agitis, non vos hæc movent. Tu autem, Domine Deus meus, exaudi; respice, et vide*, et [Sidenote: Ps. 6, 3.]_miserere, et sana me_, in cujus oculis [Sidenote: Ps. 77, 10.]_mihi quæstio factus sum_, et _ipse est languor meus_.
[Sidenote: XXXIV. Ut se gerit ad oculorum illecebras.]
51. Restat voluptas oculorum istorum carnis meæ, de qua loquor* confessiones quas audiant aures templi tui, aures fraternæ ac piæ, ut concludamus tentationes concupiscentiæ carnis, quæ me adhuc pulsant ingemiscentem, et [Sidenote: 2 Cor. 5, 2.]_habitaculum meum, quod de coelo est, superindui cupientem_. Pulchras formas et varias, nitidos et amoenos colores amant oculi. Non teneant hæc animam meam: teneat eam Deus [Sidenote: Gen. 1, 31.]_qui fecit_ hæc, _bona_ quidem _valde_; sed ipse est bonum meum, non hæc. Et tangunt me vigilantem totis diebus, nec requies ab eis datur mihi, sicut datur a vocibus canoris, aliquando ab omnibus, in silentio. Ipsa enim regina colorum lux ista, perfundens cuncta quæ cernimus, ubiubi per diem fuero, multimodo allapsu blanditur mihi aliud agenti, et eam non advertenti. Insinuat autem se ita vehementer, ut si repente subtrahatur, cum desiderio requiratur: et si diu absit, contristat animum*.