Part 16
11. Quid ergo amo, cum Deum meum amo? Quis est ille super caput animæ meæ? Per ipsam animam meam ascendam ad illum. Transibo vim meam, qua hæreo corpori, et vitaliter compagem ejus repleo. Non ea vi reperio Deum meum: nam reperiret [Sidenote: Ps. 31, 9.]_equus, et mulus, quibus non est intellectus_; quia* est eadem vis qua vivunt etiam eorum corpora. Est alia vis non solum qua vivifico, sed etiam qua sensifico carnem meam quam mihi fabricavit Dominus; jubens oculo ut non audiat, et auri ut non videat; sed illi per quem videam, huic per quam audiam: et propria singillatim cæteris sensibus sedibus suis et officiis suis; quæ diversa per eos ago unus ego animus*. Transibo et istam vim meam: nam et hanc habet equus, et mulus; sentiunt enim etiam ipsi per corpus.
[Sidenote: VIII. Memoriæ vis.]
12. Transibo ergo et istam vim naturæ meæ, gradibus ascendens ad eum qui fecit me: et venio in campos et lata prætoria memoriæ, ubi sunt thesauri innumerabilium imaginum de cujuscemodi* rebus sensis invectarum. Ibi reconditum est quidquid etiam cogitamus, vel augendo vel minuendo, vel utcumque variando ea quæ sensus attigerit; et si quid aliud commnendatum et repositum est, quod nondum absorbuit et sepelivit oblivio. Ibi quando sum, posco ut proferatur quidquid volo, et quædam statim prodeunt; quædam requiruntur diutius, et tanquam de abstrusioribus quibusdam receptaculis eruuntur; quædam catervatim se proruunt*, et dum aliud petitur et quæritur, prosiliunt in medium quasi dicentia, Ne forte nos sumus? Et abigo ea manu cordis a facie recordationis meæ, donec enubiletur quod* volo, atque in conspectum prodeat ex abditis. Alia faciliter atque imperturbata serie, sicut poscuntur suggerentur; et cedunt præcedentia consequentibus; et cedendo conduntur, iterum cum voluero processura. Quod totum fit, cum aliquid narro memoriter. {174}
13. Ibi sunt omnia distincte generatimque servata, quæ suo quæque aditu ingesta sunt; sicut lux atque omnes colores formæque corporum per oculos; per aures autem omnia genera sonorum: omnesque odores per aditum narium; omnes sapores per oris aditum; a sensu autem totius corporis, quid durum, quid molle, quid calidum frigidumve, lene aut asperum, grave seu leve, sive extrinsecus sive intrinsecus corpori. Hæc omnia recipit recolenda cum opus est et retractanda grandis memoriæ recessus, et nescio qui secreti atque ineffabiles sinus ejus; quæ omnia suis quæque foribus intrant ad eam, et reponuntur in ea. Nec ipsa tamen intrant, sed rerum sensarum imagines illic præsto sunt cogitationi reminiscenti eas. Quæ quomodo fabricatæ sint quis dicit, cum appareat quibus sensibus raptæ sint interiusque reconditæ? Nam et in tenebris atque in silentio dum habito, in memoria mea* profero, si volo, colores; et discerno inter album et nigrum, et inter quos alios volo: nec incurrunt soni atque perturbant quod per oculos haustum considero, cum et ipsi ibi sint, et quasi seorsum repositi lateant. Nam et ipsos posco si placet, atque adsunt illico. Et quiescente lingua ac silente gutture canto quantum volo; imaginesque illæ colorum quæ nihilominus ibi sunt, non se interponunt neque interrumpunt, cum thesaurus alius retractatur qui influxit ab auribus. Ita cætera quæ per sensus cæteros ingesta atque congesta sunt, recordor prout libet: et auram liliorum discerno a violis, nihil olfaciens; et mel defruto, lene aspero, nihil tunc gustando neque contrectando, sed reminiscendo antepono.
14. Intus hæc ago, in aula ingenti memoriæ meæ. Ibi enim mihi coelum et terra et mare præsto sunt, cum omnibus quæ in eis sentire potui, præter illa quæ oblitus sum. Ibi mihi et ipse occurro, meque recolo, quid, quando, et ubi egerim, quoque modo cum agerem affectus fuerim. Ibi sunt omnia quæ sive experta a me sive credita memini. Ex eadem copia etiam similitudines rerum vel expertarum, vel ex eis quas expertus sum creditarum, alias atque alias et ipse contexo præteritis; atque ex his etiam futuras actiones et eventa et spes, et hæc omnia rursus quasi præsentia meditor. "Faciam hoc aut* illud," dico apud me in ipso ingenti sinu animi mei pleno tot et tantarum rerum imaginibus; "et hoc {175} aut illud sequetur." "O si esset hoc aut illud!" "Avertat Deus hoc aut illud!" Dico apud me ista: et cum dico, præsto sunt imagines omnium quæ dico ex eodem thesauro memoriæ, nec omnino aliquid eorum dicerem si defuissent.
15. Magna ista vis est memoriæ, magna nimis, Deus meus, penetrale amplum et infinitum. Quis ad fundum ejus pervenit? Et vis est hæc animi mei, atque ad meam naturam pertinet; nec ego ipse capio totum quod sum. Ergo animus ad habendum seipsum angustus est. Et ubi sit, quod sui non capit*? Numquid extra ipsum ac non in ipso? Quomodo ergo non capit? Multa mihi super hoc oboritur admiratio, stupor apprehendit me. Et eunt homines admirari alta montium, et ingentes fluctus maris, et latissimos lapsus fluminum, et Oceani ambitum, et gyros siderum, et relinquunt seipsos; nec mirantur, quod hæc omnia cum dicerem, non ea videbam oculis, nec tamen dicerem nisi montes et fluctus et flumina et sidera quæ vidi, et Oceanum quem credidi, intus in memoria mea viderem spatiis tam ingentibus quasi foris viderem: nec ea tamen videndo absorbui quando vidi oculis; nec ipsa sunt apud me, sed imagines eorum. Et novi quid ex quo sensu corporis impressum sit mihi.
[Sidenote: IX. Memoria disciplinarum.]
16. Sed non ea sola gestat immensa ista capacitas memoriæ meæ. Hic sunt et illa omnia quæ de doctrinis liberalibus percepta nondum exciderunt, quasi remota interiore loco, non loco*; nec eorum imagines, sed res ipsas gero. Nam quid sit litteratura, quid peritia disputandi, quot genera quæstionum, quidquid horum scio sic hic* est in memoria mea, ut non retenta imagine rem foris reliquerim, aut sonuerit et præterierit, sicut vox impressa per aures vestigio quo recoleretur*, quasi sonaret cum jam non sonaret; aut sicut odor dum transit et evanescit in ventos, olfactum afficit, unde trajicit in memoriam imaginem sui quam reminiscendo repetamus; aut sicut cibus qui certe in ventre jam non sapit, et tamen in memoria quasi sapit; aut sicut aliquid quod corpore tangendo sentitur, quod etiam separatum a nobis imaginatur memoria. Istæ quippe res non intromittuntur ad eam, sed earum solæ imagines mira celeritate capiuntur, et miris tanquam cellis reponuntur, et mirabiliter recordando proferuntur.
[Sidenote: X. Disciplinæ in memoriam non introducuntur per sensus, sed ex ejus abditiore sinu eruuntur.]
17. At vero cum audio tria genera esse quæstionum, an sit, quid sit, quale sit; sonorum quidem quibus hæc verba {176} confecta sunt imagines teneo, et eos per auras* cum strepitu transisse ac jam non esse scio. Res vero ipsas quæ illis significantur sonis neque ullo sensu corporis attigi, neque uspiam vidi præter animum meum, et in memoria recondidi non imagines earum, sed ipsas; quæ unde ad me intraverint, dicant si possunt*. Nam percurro januas omnes carnis meæ, nec invenio qua earum ingressæ sint. Quippe oculi dicunt: Si coloratæ sunt, nos eas nuntiavimus. Aures dicunt: Si sonuerunt, a nobis indicatæ sunt. Nares dicunt: Si oluerunt, per nos transierunt. Dicit etiam sensus gustandi: Si sapor non est, nihil me interroges. Tactus dicit: Si corpulentum non est, non contrectavi; si non contrectavi, non indicavi. Unde et qua hæc intraverunt in memoriam meam? Nescio quomodo; nam cum ea didici non credidi alieno cordi, sed in meo recognovi, et vera esse approbavi, et commendavi ei, tanquam reponens unde proferrem cum vellem. Ibi ergo erant et antequam ea didicissem, sed in memoria non erant. Ubi ergo, aut quare cum dicerentur agnovi, et dixi: Ita est, verum est; nisi quia jam erant in memoria, sed tam remota et retrusa quasi in caveis abditioribus, ut nisi admonente aliquo eruerentur, ea fortasse cogitare non possem?
[Sidenote: XI. Quid sit discere.]
18. Quocirca invenimus nihil esse aliud discere ista, quorum non per sensus haurimus imagines, sed sine imaginibus sicuti sunt per seipsa intus cernimus; nisi ea quæ passim atque indisposite memoria continebat, cogitando quasi colligere, atque animadvertendo curare, ut tanquam ad manum posita in ipsa memoria, ubi sparsa prius et neglecta latitabant, jam familiari intentioni facile occurrant. Et quam multa hujusmodi gestat memoria mea quæ jam inventa sunt, et sicut dixi, quasi ad manum posita, quæ didicisse et nosse dicimur! Quæ si modestis temporum intervallis recolere desivero, ita rursus demerguntur, et quasi in remotiora penetralia dilabuntur, ut denuo velut nova excogitanda sint indidem iterum* (neque enim est alia regio eorum), et cogenda rursus ut sciri possint, id est velut ex quadam dispersione colligenda, unde dictum est cogitare. Nam cogo et cogito, sic est ut ago et agito, facio et factito. Verumtamen sibi animus hoc verbum proprie vindicavit, ut non quod alibi, sed quod in animo colligitur, id est cogitur, cogitari proprie jam dicatur. {177}
[Sidenote: XII. Rerum Mathematicarum memoria.]
19. Item continet memoria numerorum dimensionumque rationes et leges innumerabiles, quarum nullam corporis sensus impressit; quia nec ipsæ coloratæ sunt, aut sonant, aut olent, aut gustatæ, aut contrectatæ sunt. Audivi sonos verborum quibus significantur cum de his disseritur; sed illi alii, istæ autem aliæ sunt: nam illi aliter Græce, aliter Latine sonant; istæ vero nec Græcæ nec Latinæ sunt, nec aliud eloquiorum genus. Vidi lineas fabrorum, vel etiam tenuissimas, sicut filum araneæ; sed illæ aliæ sunt, non sunt imagines earum quas mihi nuntiavit carnis oculus: novit eas quisquis sine ulla cogitatione qualiscumque corporis intus agnovit eas. Sensi etiam numeros omnibus corporis sensibus quos numeramus; sed illi alii sunt quibus numeramus, nec imagines istorum sunt, et ideo valde sunt. Rideat me ista dicentem qui non eos videt, et ego doleam ridentem me.
[Sidenote: XIII. Memoria meminisse nos meminimus.]
20. Hæc omnia memoria teneo, et quomodo ea didicerim memoria teneo. Multa etiam quæ adversus hæc falsissime disputantur audivi, et memoria teneo: quæ tametsi falsa sunt, tamen ea meminisse me non est falsum; et discrevisse me inter illa vera et hæc falsa quæ contradicuntur, et hoc memini; aliterque nunc video discernere me ista, aliter autem memini sæpe me discrevisse cum ea sæpe cogitarem. Ergo et intellexisse me sæpius ista memini; et quod nunc discerno et intelligo, recondo in memoria, ut postea me nunc intellexisse meminerim. Ergo et meminisse me memini; sicut postea quod hæc reminisci nunc potui si recordabor, utique per vim memoriæ recordabor.
[Sidenote: XIV. Quomodo memoria continet affectus animi. Læta non læti quomodo recordamur.]
21. Affectiones quoque animi mei eadem memoria continet: non illo modo quo eas habet ipse animus cum patitur eas; sed alio multum diverso, sicut sese habet vis memoriæ. Nam et lætatum me fuisse reminiscor non lætus, et tristitiam meam præteritam recordor non tristis, et me aliquando timuisse recolo sine timore, et pristinæ cupiditatis sine cupiditate sum memor; aliquando et e contrario tristitiam meam transactam lætus reminiscor, et tristis lætitiam. Quod mirandum non est de corpore: aliud enim animus, aliud corpus. Itaque si præteritum dolorem corporis gaudens memini, non ita mirum est. Hic vero cum animus sit etiam ipsa memoria: nam et cum mandamus aliquid ut memoriter habeatur, dicimus, "Vide ut illud in animo habeas;" et cum obliviscimur, dicimus, "Non {178} fuit in animo;" et, "Elapsum est animo;" ipsam memoriam vocantes animum: cum ergo ita sit, quid est hoc quod cum tristitiam meam præteritam lætus memini, animus habet lætitiam, et memoria tristitiam; lætusque est animus ex eo quod inest ei lætitia, memoria vero ex eo quod inest ei tristitia, tristis non est? Num forte non pertinet ad animum? Quis hoc dixerit? Nimirum ergo memoria quasi venter est animi, lætitia vero atque tristitia quasi cibus dulcis et amarus: cum memoriæ commendantur quasi trajecta in ventrem recondi illic possunt, sapere non possunt. Ridiculum est hæc illis similia putare, nec tamen sunt omnimodo dissimilia.
22. Sed ecce de memoria profero, cum dico quatuor esse perturbationes animi; cupiditatem, lætitiam, metum, tristitiam: et quidquid de his disputare potuero, dividendo singula per species sui cujusque generis et definiendo; ibi invenio quid dicam, atque inde profero: nec tamen ulla earum perturbatione perturbor, cum eas reminiscendo commemoro; et antequam recolerentur a me et retractarentur, ibi erant; propterea inde per recordationem potuere depromi. Forte ergo, sicut de ventre cibus ruminando, sic ista de memoria recordando proferuntur. Cur igitur in ore cogitationis non sentitur a disputante, hoc est a reminiscente, lætitiæ dulcedo vel amaritudo moestitiæ? An in hoc dissimile est, quod non undique simile est? Quis enim talia volens loqueretur, si quoties tristitiam metumve nominamus, toties moerere vel timere cogeremur? Et tamen non ea loqueremur, nisi in memoria nostra non tantum sonos nominum secundum imagines impressas a sensibus corporis*; sed etiam rerum ipsarum notiones inveniremus, quas nulla janua carnis accepimus, sed eas ipse animus per experientiam passionum suarum sentiens memoriæ commendavit, aut ipsa sibi hæc etiam non commendata retinuit.
[Sidenote: XV. Etiam quæ absunt meminimus.]
23. Sed utrum per imagines, an non, quis facile dixerit? Nomino quippe lapidem, nomino solem, cum res ipsæ non adsunt sensibus meis; in memoria sane mea præsto sunt imagines earum. Nomino dolorem corporis, nec mihi adest dum nihil dolet; nisi tamen adesset imago ejus in memoria mea, nescirem quid dicerem, nec eum in disputando a voluptate discernerem. Nomino salutem corporis cum salvus sum corpore: adest mihi quidem res ipsa; verumtamen nisi et imago ejus inesset in memoria mea, nullo modo recordarer quid {179} hujus nominis significaret sonus. Nec ægrotantes agnoscerent salute nominata quid esset dictum; nisi eadem imago vi memoriæ teneretur, quamvis ipsa res abesset a corpore. Nomino numeros quibus numeramus, en adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi. Nomino imaginem solis, et hæc adest in memoria mea: neque enim imaginem imaginis ejus, sed ipsam recolo; ipsa mihi reminiscenti præsto est. Nomino memoriam, et agnosco quod nomino. Et ubi agnosco, nisi in ipsa memoria? Num et ipsa per imaginem suam sibi adest, ac non per seipsam?
[Sidenote: XVI. Et oblivionis memoria est.]
24. Quid, cum oblivionem nomino, atque itidem agnosco quod nomino? unde agnoscerem nisi meminissem? Non eumdem sonum nominis dico, sed rem quam significat; quam si oblitus essem; quid ille valeret sonus, agnoscere utique non valerem. Ergo cum memoriam memini, per seipsam sibi præsto est ipsa memoria: cum vero memini oblivionem, et memoria præsto est et oblivio; memoria qua meminerim, oblivio quam meminerim. Sed quid est oblivio, nisi privatio memoriæ? Quomodo ergo adest ut eam meminerim, quando cum adest meminisse non possum? At si quod meminimus memoria retinemus; oblivionem autem nisi meminissemus, nequaquam possemus audito isto nomine, rem quæ illo significatur agnoscere; memoria retinetur oblivio. Adest ergo ne obliviscamur, quæ cum adest obliviscimur. An ex hoc intelligitur non per seipsam inesse memoriæ cum eam meminimus, sed per imaginem suam? quia si per seipsam præsto esset oblivio, non ut meminissemus, sed ut oblivisceremur efficeret. Et hoc quis tandem indagabit? quis comprehendet quomodo sit?
25. [Sidenote: Gen. 3, 7.]Ego certe, Domine, laboro hic, et laboro in meipso: factus sum mihi terra difficultatis, et sudoris nimii. Neque enim nunc scrutamur plagas coeli, aut siderum intervalla dimetimur*, vel terræ libramenta quærimus: ego sum qui memini, ego animus. Non ita mirum, si a me longe est quidquid ego non sum. Quid autem propinquius meipso mihi? Et ecce memoriæ meæ vis non comprehenditur a me, cum ipsum me non dicam præter illam. Quid enim dicturus sum quando mihi certum est meminisse me oblivionem? An dicturus sum non esse in memoria mea quod memini? an dicturus sum ad hoc inesse oblivionem in memoria mea, ut {180} non obliviscar? Utrumque absurdissimum est. Quid illud tertium? quo pacto dicam imaginem oblivionis teneri memoria mea, non ipsam oblivionem, cum eam memini? Quo pacto et hoc dicam, quandoquidem cum imprimitur rei cujusque imago in memoria, prius necesse est ut adsit res ipsa unde illa imago possit imprimi? Sic enim Carthaginis memini, sic omnium locorum quibus interfui, sic facies hominum quas vidi, et cæterorum sensuum nuntiata, sic ipsius corporis salutem sive dolorem. Cum præsto essent ista, cepit ab eis imagines memoria quas intuerer præsentes, et retractarem animo cum illa et absentia reminiscerer. Si ergo per imaginem suam non per seipsam in memoria tenetur oblivio, ipsa utique aderat ut ejus imago caperetur. Cum autem adesset, quomodo imaginem suam in memoria conscribebat, quando id etiam quod jam notatum invenit, præsentia sua delet oblivio? Et tamen quocumque modo, licet sit modus iste incomprehensibilis et inexplicabilis, etiam ipsam oblivionem meminisse me certus sum, qua id quod meminerimus obruitur.
[Sidenote: XVII. Magna memoriæ vis, sed ultra progrediendum ut attingatur Deus.]
26. Magna vis est memoriæ, nescio quid horrendum, Deus meus, profunda et infinita multiplicitas; et hoc animus est, et hoc ego ipse sum. Quid ergo sum, Deus meus? quæ natura sum? Varia, multimoda vita, et immensa vehementer. Ecce in memoriæ meæ campis et antris et cavernis innumerabilibus, atque innumerabiliter plenis innumerabilium rerum generibus, sive per imagines, sicut omnium corporum; sive per præsentiam, sicut artium; sive per nescio quas notiones vel notationes, sicut affectionum animi, quas et cum animus non patitur, memoria tenet, cum in animo sit quidquid est in memoria: per hæc omnia discurro et volito; hac illac penetro etiam quantum possum, et finis nusquam; tanta vis est memoriæ tanta vitæ vis est in homine vivente mortaliter! Quid igitur agam, tu vera mea vita Deus meus? Transibo et hanc vim meam quæ memoria vocatur, transibo eam ut pertendam ad te, dulce lumen. Quid dicis mihi? Ecce ego ascendens per animum meum ad te qui desuper mihi manes. Transibo et istam vim meam, quæ memoria vocatur, volens te attingere unde attingi potes, et inhærere tibi unde inhæreri* tibi potest. Habent enim memoriam et pecora et aves; alioquin non cubilia nidosve repeterent, non alia multa quibus assuescunt, neque enim et assuescere valerent ullis rebus nisi per {181} memoriam. Transibo ergo et memoriam, ut attingam eum qui separavit me a quadrupedibus, et volatilibus coeli sapientiorem me fecit. Transibo et memoriam; et ubi te inveniam, vere bona et secura suavitas? et ubi te inveniam? Si præter memoriam meam te invenio, immemor tui sum. Et quomodo jam inveniam te, si memor non sum tui?
[Sidenote: XVIII. Non inveniretur ea res quæ excidit, nisi memoria teneretur.]
27. [Sidenote: Luc. 15, 8.]Perdiderat enim mulier drachmam, et quæsivit eam cum lucerna, et nisi memor ejus esset, non inveniret eam. Cum enim esset inventa, unde sciret utrum ipsa esset, si memor ejus non esset? Multa me memini perdita quæsisse atque invenisse. Inde istud scio, quia cum quærerem aliquid eorum, et diceretur mihi, Num forte hoc est, num forte illud? tamdiu dicebam, Non est, donec id offerretur quod quærebam. Cujus nisi memor essem, quidquid illud esset, etiam si mihi offerretur non invenirem, quia non agnoscerem. Et semper ita fit, cum aliquid perditum quærimus et invenimus. Verumtamen si forte aliquid ab oculis perit, non a memoria, veluti corpus quodlibet visibile, tenetur intus imago ejus, et quæritur donec reddatur aspectui*. Quod cum inventum fuerit, ex imagine quæ intus est recognoscitur. Nec invenisse nos dicimus quod perierat, si non agnoscimus; nec agnoscere possumus, si non meminimus: sed hoc perierat quidem oculis, memoria tenebatur.
[Sidenote: XIX. Quid sit reminisci.]
28. Quid cum ipsa memoria perdit aliquid, sicut fit cum obliviscimur, et quærimus ut recordemur? Ubi tandem quærimus, nisi in ipsa memoria? Et ibi si aliud pro alio forte offeratur, respuimus, donec illud occurrat quod quærimus: et cum occurrerit, dicimus, Hoc est; quod non diceremus nisi agnosceremus, nec agnosceremus nisi meminissemus. Certe ergo obliti fueramus. An* non totum exciderat, sed ex parte qua tenebatur pars alia quærebatur; quia sentiebat se memoria non simul volvere quod simul solebat, et quasi detruncata consuetudine claudicans, reddi quod deerat flagitabat? Tanquam si homo notus sive conspiciatur oculis, sive cogitetur, et nomen ejus obliti requiramus, quidquid aliud occurrerit non connectitur: quia non cum illo cogitari consuevit, ideoque respuitur donec illud adsit, ubi simul assuefacta notitia non inæqualiter acquiescat. Et unde adest, nisi ex ipsa memoria? Nam et cum ab alio commoniti recognoscimus, inde adest. Non enim quasi novum credimus, sed recordantes {182} approbamus hoc esse quod dictum est. Si autem penitus aboleatur ex animo, nec admoniti reminiscimur. Neque enim omnimodo adhuc obliti sumus, quod vel oblitos nos esse meminimus. Hoc ergo nec amissum quærere poterimus, quod omnino obliti fuerimus.
[Sidenote: XX. Ut beatudinem omnes appetant, oportet eam noverint.]
29. Quomodo ergo te quæro, Domine? Cum enim te Deum meum quæro, vitam beatam quæro. Quæram te ut vivat anima mea. Vivit enim corpus meum de anima mea, et vivit* anima mea de te. Quomodo ergo quæro vitam beatam, quia non est mihi donec dicam, "Sat est," illic ubi oportet ut dicam? quomodo eam quæro? Utrum per recordationem, tanquam eam oblitus sim, oblitumque me esse adhuc teneam; an per appetitum discendi incognitam, sive quam nunquam scierim, sive quam sic oblitus fuerim ut me nec oblitum esse meminerim? Nonne ipsa est beata vita quam omnes volunt[259], et omnino qui nolit nemo est? Ubi noverunt eam, quod sic volunt eam? Ubi viderunt, ut amarent eam? Nimirum habemus eam nescio quomodo. Et est alius quidam modus, quo quisque cum habet eam, tunc beatus est; et sunt qui spe beati sunt. Inferiore modo isti habent eam, quam illi qui jam re ipsa beati sunt; sed tamen meliores quam illi qui nec re nec spe beati sunt. Qui tamen etiam ipsi nisi aliquo modo haberent eam, non ita vellent beati esse, quod eos velle certissimum est. Nescio quomodo noverunt eam, ideoque habent eam in nescio qua notitia, de qua satago utrum in memoria sit: quia si ibi est, jam beati fuimus aliquando; utrum singillatim omnes, an in illo homine qui primus peccavit, [Sidenote: 1 Cor. 15, 22.]_in quo_ et _omnes mortui sumus_, et de quo omnes cum miseria nati sumus, non quæro nunc; sed quæro utrum in memoria sit beata vita. Neque enim amaremus eam nisi nossemus Audimus nomen hoc, et omnes rem ipsam nos appetere fatemur; non enim sono delectamur. Nam hoc cum Latine audit Græcus, non delectatur, quia ignorat quid dictum sit; nos autem delectamur, sicut etiam ille si Græce hoc audierit; quoniam res ipsa nec Græca nec Latina est, cui adipiscendæ Græci Latinique inhiant, cæterarumque linguarum homines. Nota est igitur omnibus, qui una voce si interrogari possent, {183} utrum beati esse vellent, sine ulla dubitatione, velle responderent. Quod non fieret, nisi res ipsa cujus hoc nomen est, eorum memoria teneretur.
[Sidenote: XXI. Quomodo memoria beatam vitam continet.]