Colloquia, sive Confabulationes tyronum literatorum

Part 8

Chapter 8 3,092 words Public domain Markdown

Lucanus. — Oretis, deinde cibo fruamini.

Mauricius. — Omittemus posthac nunquàm preces ad cibum solitas.

Lucanus. — Nihil incivilius est, hominem edere sine hymno dicto, cùm id CHRISTUS fecerit.

Mauricius. — Obliviscimur quandoque, aliarum dum sumus soliciti rerum.

Lucanus. — Solicitus sum nunquàm adeò, ut Dei obliviscar.

Mauricius. — Felix, qui istam habeas gratiam.

Lucanus. — Precantibus ad mensam victus suppeditatur à Deo.

Mauricius. — Facilè credimus.

Lucanus. — Facite igitur, ut hoc præcepto mei semper suis memores.

Mauricius. — Fiet, tibi gratiam habemus.

————

De Capite aperiendo.

Nestor sapiens & Otmarus.

Nestor. — Rustice, ubi egisti vitam, an inter bestias?

Otmarus. — Mihi cum beluis non convenit.

Nestor. — Plus cum bestiis, quàm hominibus tibi est similitudo.

Otmarus. — Causam indica.

Nestor. — Apud honestos viros sine moribus es.

Otmarus. — Mores quos haberem?

Nestor. — Honestiori te aperiendo caput, loquereris.

Otmarus. — Caput aperire crebrò molestum est.

Nestor. — Optimè decet, quia datur virtuti.

Otmarus. — At caput nudum frigus mordet.

Nestor. — Quantumvis acre sit frigus, nequit citò lædere detectum caput.

Otmarus. — Ipse doleo capite, dum frigus sentio.

Nestor. — Nihil plus decorat iuvenem, quàm dignioribus adesse non operto capite.

Otmarus. — Admiror, nihil tamen prodest illis quibus illud fit.

Nestor. — Honor non accipientium, sed exhibentium est.

Otmarus. — Ut audio honor est meus, non quibus ipsum facio.

Nestor. — Sentis veraciter.

Otmarus. — Si præscivissem aperuissem caput crebrius.

Nestor. — Ingenuos indicat mores adolescentis.

Otmarus. — Tum facillimè moratus efficiar.

Nestor. — Audisti unquam Romanorum morem de capite nudando?

Otmarus. — Non, recense tu mihi.

Nestor. — Lex erat apud eos, quòd capite plecteretur, qui seniorem præteriret coopertis capillis.

Otmarus. — Nollem tunc temporis apud illos me vixisse.

Nestor. — Ipse si ibidem vitam egissem, nunquàm operimento verticis fuissem usus.

Otmarus. — Istud et ego non omisissem.

————

De fertili Sacerdotio.

Pater & Quirinus.

Pater. — Ad vitam agendam sat mihi nunc est commeatus.

Quirinus. — Gratiam Deo habeas.

Pater. — Sed nostíne, unde victitabo?

Quirinus. — Tu me certiorem redde.

Pater. — Optimum mihi est sacerdotium.

Quirinus. — Tale et mihi esse vellem.

Pater. — Piscare undique, fortè reperies simile meo.

Quirinus. — Aureo hamo careo.

Pater. — Argenteum ut habeas hamum oportet.

Quirinus. — Fortassis et tibi ære adeptum est sacerdotium.

Pater. — Crede mihi, non inani ipsum sum nactus manu.

Quirinus. — Id tibi iniurato credo.

Pater. — Pendet mihi singulis annis centum aureos numos.

Quirinus. — Sufficiet et tibi, et Nymphæ, quam ales.

Pater. — Puellam educabo nullam, sed parentibus commorabor.

Quirinus. — Sapies in rem tuam, si feceris.

Pater. — Grave esset, me et domum, et ancillam, et coquinam fovere.

Quirinus. — Dicto citius multum prodigitur.

Pater. — Parentibus vivis, impendiis largis parcam.

Quirinus. — Viaticum ad senium tibi compara.

Pater. — Vellem et tibi esse fœcundum sacerdotium.

Quirinus. — Ipse quoque percuperem.

Pater. — Reperies aliquos pios, qui tui miserabuntur.

Quirinus. — Ô utinam quàm gratus esse vellem.

Pater. — Suborna amicos, qui pro te divites precentur.

Quirinus. — Tentarem sedulò, si profuturum scirem.

Pater. — Periculum faciendum quippiam cupienti.

Quirinus. — Verum est, audaces fortuna iuvat. Et desidenti (ut vulgò fertur) assa non advolat columba.

————

De officio mechanico addiscendo.

Romulus & Scipio.

Romulus. — Nunc temporis novus mos inolevit.

Scipio. — Quem morem putas?

Romulus. — Quòd à plerisque literæ deferuntur.

Scipio. — Quid tum susceptant?

Romulus. — Manibus operando victitant.

Scipio. — Pœnitebit ipsos olim.

Romulus. — Illud quàm multis prædixi, sed lapidi loquebar, et mortuo verba feci.

Scipio. — Sapient nimis serò.

Romulus. — Laboriosos dies non diu tolerabunt.

Scipio. — Gustata laboris amaritudine, ad literas recurrent.

Romulus. — Regredi ipsis non licebit ad deserta studia.

Scipio. — Reditum quid morabitur?

Romulus. — Parentes et aliorum hominum nasi suspensio.

Scipio. — Satis amarum est Ciconia affici et depingi.

Romulus. — Quid agent credis, postquàm eos laboris tæduerit?

Scipio. — Crumenas amputabunt, et iugulabunt homines.

Romulus. — Bellorum satellites fient etiam strenui.

Scipio. — Fieri potest, nam et animam et vitam vænum habent.

Romulus. — Monachorum et quorundam divitum admiror dementiam.

Scipio. — Ah, admirari desine, nequeunt opiparos ferre dies.

Romulus. — Stolidi qui luxuriosam vitam commutant miseria.

Scipio. — Ignoras? Optat ephippia bos, piger optat arare caballus.

Romulus. — Horatius isto verbo quid dicere volebat?

Scipio. — Quenque suæ sortis pœnitere, optare alienam.

————

Eos rarò probos fieri, quibus in teneris annis parentes nimiùm indulgent.

Thelesphorus & Udo.

Thelesphorus. — Ô iuvenis, iuvenis, melior virtute evades nunquàm.

Udo. — Nosti tu fortunas hominum?

Thelesphorus. — Tantum nosco sortem tuam, quod in melius non proficies.

Udo. — Deus adhuc successum felicem mihi spero non denegabit.

Thelesphorus. — Tenera ætas de tota iudicat vita.

Udo. — Hercule fallit sæpissimè.

Thelesphorus. — In teneris molliter, ut tu, educati omnium evadunt pessimi.

Udo. — Tum nulli fierent principes probi, quia lautè aluntur.

Thelesphorus. — Principem probum nigro cygno invenies rariorem.

Udo. — Contine linguam, audire fastidio.

Thelesphorus. — Veterum perlustra historias, invenies egisse tyrannos ferè omnes.

Udo. — Abeant prisca tempora, ætate nostra Reges et Duces trutinemus.

Thelesphorus. — Hac tempestate dives probus albo corvo est rarior.

Udo. — Tertius tu Cato es, omnia nosti.

Thelesphorus. — Sim qui sim, Quintiliani sequor sententiam.

Udo. — Quæ illa est?

Thelesphorus. — Virtute eum nunquàm adolescere, qui in purpura repserit.

Udo. — Ita visum est Quintiliano fortè inopi.

Thelesphorus. — Censura est sua, et experientia veracissimum esse probat.

Udo. — Perpauci probi essent, si vera diceres.

Thelesphorus. — Loquor de illis, quorum lautè alitur iuventus.

Udo. — Omnis fermè mater molliter alit filium.

Thelesphorus. — Facerent quidem istud omnes nutrices, sed multis reclamat indigentia.

Udo. — Ideò Deus pauperibus, non divitibus proles concedit.

————

Qui parentes suos diligant filios.

Xenophon & Cyprianus.

Xenophon. — Vellem tales mihi contigisse parentes.

Cyprianus. — Quales optares?

Xenophon. — Ut ille est fortius.

Cyprianus. — Fatue, nescis quid desideras.

Xenophon. — Oppidò bene scio.

Cyprianus. — Si perpenderes votum, taceres.

Xenophon. — Dies delicatos cupio.

Cyprianus. — Tales si haberes, commodaréntne tibi?

Xenophon. — Frugiferi essent, nam nulla re egerem.

Cyprianus. — Unde tum omnium rerum haberes copiam?

Xenophon. — Ab opulentis parentibus.

Cyprianus. — Ah, ah, quid loqueris stolide?

Xenophon. — Loquor quod res est.

Cyprianus. — Parentes divites plus surripiunt, quàm largiuntur filiis.

Xenophon. — Ipsis quid auferunt?

Cyprianus. — Omnem laudem et commoditatem.

Xenophon. — Parentes darent filiis, citius quàm adimerent.

Cyprianus. — Ut tu reris.

Xenophon. — Amabo, effare quid filiis demunt?

Cyprianus. — Virtutem, qua nihil est in mundo præstantius.

Xenophon. — Dicta tua non teneo.

Cyprianus. — Vis ut tibi tanquam Davo Terentiano apertius loquar?

Xenophon. — Volo et desidero.

Cyprianus. — Divites suis filiis plus æquo indulgent.

Xenophon. — Indulgentia ista quid obesse potest?

Cyprianus. — Quintilianus inquit, quòd et corporis et animi nervos omnes corrumpit mollis illa educatio.

Xenophon. — Age, quomodo indulgent?

Cyprianus. — Errantes non puniunt, neque à præceptoribus eos corrigi volunt.

————

Quis noster sit Amicus.

Albertus & Bruno.

Albertus. — Miser homo nunc est, qui rerum est expers humanarum.

Bruno. — Quis esset illarum rerum rudis?

Albertus. — Proh dolor, tales reperies complures.

Bruno. — Quos vocas tu humanarum rerum ignaros?

Albertus. — Hosce quibus facilè imponitur.

Bruno. — Nonnunquàm prudentissimo cuique dantur verba.

Albertus. — Sortem mundi qui calluerit pulchrè, sibi cavebit.

Bruno. — Nostíne dicterium, Homerum quandoque dormitare?

Albertus. — Inter homines agenti vigilandum est strenuè.

Bruno. — Tenduntur tum nobis semper insidiæ?

Albertus. — A multis nobis insidiatur, etiam quos amicissimos credimus.

Bruno. — Amici illi personati sunt.

Albertus. — Apparent fautores coràm, sed clam mordent, et pungunt instar felium.

Bruno. — Effingunt pulchrè naturam felis.

Albertus. — Amicus est res nobilissima sed rarissima.

Bruno. — Unico tamen munusculo amicus adipiscitur.

Albertus. — Iste muneris, non nostri est amicus.

Bruno. — Verùm quem æstimabimus amicum?

Albertus. — Neminem festinanter et temere.

Bruno. — Quando? oro instrue me.

Albertus. — Quem diutino convictu intus et in cute noverimus.

Bruno. — Intus aliquem noscere difficillimum est.

Albertus. — Longa consuetudo arguit, qualis sit à talis ad verticem, albus an ater.

Bruno. — Multi Crocodili naturam habent, aliud vultu, aliud corde gerentes.

Albertus. — Verum est, ideo Momus Deus reprehensorius carpebat naturam, quòd hominem occluso pectore crearit, quòd cordis alterius nos lateret cogitatus.

Bruno. — Cordium si quis explorator esse posset, facilè amicum verum agnosceret.

————

Quis nobis sit inimicus.

Critolaus & David.

Critolaus. — Ô tu hominis somnium, non homo.

David. — Tu me hominem esse negas?

Critolaus. — Nego et manibus et pedibus.

David. — Confirma quod dicere audes.

Critolaus. — Quia brutis minus sapis.

David. — Bruta, sapiúntne?

Critolaus. — Provident diligentius sibi, quàm tu tibi.

David. — Curam mei quantum possum gero.

Critolaus. — Factis istud, verbis non præstas.

David. — Ubi tum mihi incommodo?

Critolaus. — Quòd cuilibet homini æquè credis.

David. — Non crederem amicis?

Critolaus. — Amicos quos æstimas, inimici veri sunt.

David. — Id Dii prohibeant.

Critolaus. — Coràm tibi blandiuntur, rodunt à tergo.

David. — Hoc si agnovero, deferam eos.

Critolaus. — Percipies vereor non sine periculo.

David. — Argus ero quò me non fallant.

Critolaus. — Actum est, diu in casses eorum incidisti.

David. — Adhuc tamen liber sum.

Critolaus. — Corpore liber es, sed emolumento captus.

David. — Nocumenti adhuc sentio prorsus nihil.

Critolaus. —Percipies more Phrygum serus nimiúm.

David. — Tu si amicus es, præmoneas, quo mihi caveam commodius.

Critolaus. — Sed me apud eos non prodas velim.

David. — Silebo ac lapis iste.

Critolaus. — Fœdus inierunt te deplumandi, quoad possent.

David. — Id ipsis prohibebitur, quia parum mihi restat quod dem.

Critolaus. — Id modicum si perdideris, nudus esses totus, ipsos desere.

David. — Diutius eis non convivam.

————

De monasterii & religionis ingressu.

Georgius & Hermannus.

Georgius. — Éstne tibi præfixum, quo pacto senium ages?

Hermannus. — Est præscriptum diutissimè.

Georgius. — Ipse adhuc incertus sum, quam subeam senii conditionem.

Hermannus. — Præscire illud deceret tanquam metam in quam curritur.

Georgius. — Quo studio senectutem tu transiges?

Hermannus. — Pietatis studio et religionis.

Georgius. — Fovebis in senio cultum religionis?

Hermannus. — Sic stat sententia.

Georgius. — Monachíne assumes personam?

Hermannus. — Cuculla me vestiam.

Georgius. — Habitus maximè convenit senili corpori.

Hermannus. — Quî id putas?

Georgius. — Nam senectutem frigidam calere facit.

Hermannus. — Ob id eam non induam.

Georgius. — Qua spe ductus religionem ingrediêris?

Hermannus. — Ob vitæ consequendum commeatum.

Georgius. — Pessimam habes propositi metam.

Hermannus. — Plurimi tamen ducti ea causa, mundo se abdicant.

Georgius. — Satius esset cœnobia illos non invisere.

Hermannus. — Emanere eorum gulæ non conferret.

Georgius. — Prodesset tamen animæ.

Hermannus. — Corporis gerunt curam, animam Deo committunt.

Georgius. — Deo, non ventri ut serviatur, monasterium est ingrediendum.

Hermannus. — Hui, indulgendum est nonnihil et gulæ.

Georgius. — Quæ te Erinnys agitat, quòd nunc temporis monachatum cogitas?

Hermannus. — Ardeo illius vitæ desiderio, quî fiat ignoro.

Georgius. — Conspicísne, quomodo passim nunc monachi solitas deponunt personas?

Hermannus. — Audio quòd undique se nudant cucullis.

Georgius. — Non frueris illorum insania, detestaris monasticam vitam?

Hermannus. — Non citò fugiendum est, quod execrantur homines nihili.

Georgius. — At expertis credendum, religiosam vitam commutant mundana, tanquàm meliori.

Hermannus. — Ipsi voluptate delectantur, ideo in mundum redeunt, quò ipsa potiantur uberius.

————

Non omnes doctos esse qui capite redimiti sunt rubeo tegmine.

Iupiter & Ludolphus.

Iupiter. — Hodie aliquid vidi, quod portenti loco habeo.

Ludolphus. — Ecquid istud fuit?

Iupiter. — Fortassis tibi non novum.

Ludolphus. — Dicam, postquàm audiero.

Iupiter. — Imberbem adolescentem magisterii opertum diademate.

Ludolphus. — Quid tecum tacitus cogitabas?

Iupiter. — Vix adultum, in literis tantùm profecisse.

Ludolphus. — Stultus cogitatus fuit.

Iupiter. — Prudenter volvebam hoc mente, nam multos novi annis plurimis confectos, et nondum illum erant magistratum adepti.

Ludolphus. — Unde faciebas istum in peritia longè progressum?

Iupiter. — Capitis redimiculum id me docuit.

Ludolphus. — Æstimas tu ab amictu eruditum?

Iupiter. — Quid aliâs loquitur istud capitis velamen, quàm hominis ingenuam doctrinam?

Ludolphus. — Sæpe inscitiæ est lenocinium, non eruditionis index?

Iupiter. — Ô quantum hactenus spe vana me lactatum video!

Ludolphus. — Quomodo tibi impositum est?

Iupiter. — Prosequutus sum honore et laude omnes capite velatos insigniter.

Ludolphus. — Ah, rerum humanarum rudis es.

Iupiter. — Quî ipse scivissem eos inscios, quum tiara prodirent erudita?

Ludolphus. — Nostín’ adagium? Nartecophori multi, Bacchi verò pauci.

Iupiter. — Proverbii quid istud est?

Ludolphus. — Multi aliud apparent, quàm intus sunt.

Iupiter. — Unde tu periculum sumis alterius eruditionis?

Ludolphus. — Si multa docet, vel doctè agit.

Iupiter. — Etiam si magisterii pileolo non sit opertus?

Ludolphus. — Hedera viridis vinum nihil commendat, ita neque amictus pretiosus animi nobilitatem.

————

Quibus sit utendum verbis, dum aliquid à Præceptore flagitatur.

Marcus & Nero.

Marcus. — Instar folii trepido, dum præceptor mihi est conveniendus.

Nero. — Cur tremis? éstne tantus tyrannus?

Marcus. — Non, sed aliud mihi timorem incutit.

Nero. — Audaculus tamen homo soles esse.

Marcus. — Apud præceptorem mihi semper animus in pedes labitur.

Nero. — Verecundari decet discipulum apud instructorem suum.

Marcus. — Vereor ideo, Latinè nescio, ut decet, loqui.

Nero. — Non te labentem lingua secus docet?

Marcus. — Instruit quidem, sed semper asinum me vocat, ubi loquendo cado.

Nero. — Sic incutit tibi inscitiæ pudorem.

Marcus. — Verax es, nusquam nisi apud cum sermonis solicitus sum.

Nero. — Eo pacto quandoque integrè Latinè loqui disces, et minus errare.

Marcus. — Ea spe ducor.

Nero. — Ista non frustraberis confidentia.

Marcus. — Certiorem me redde, quomodo precabor ab ipso exeundi veniam, dum cacaturio.

Nero. — Rogo veniam exonerandi ventrem.

Marcus. — Dum urina urgeor?

Nero. — Precor facultatem ad evacuandam vesicam.

Marcus. — Quando domi mihi est manendum?

Nero. — Opto consensum emanendi è gymnasio, per occupationes adesse nequeo.

Marcus. — Si mihi ad prandium est vocandus præceptor?

Nero. — Colende præceptor, parentes mei te in prandium vel cœnam, convivam petunt.

Marcus. — Excusaturus me quòd non interfui lectioni, per parentum iussa?

Nero. — Ignoscas oro colende præceptor meæ absentiæ, quia præsto esse non potui, per parentum negotia.

————

De ovis colligendis circa Paschatis ferias.

Aristophorus & Buttubata.

Aristophorus. — Quid struis, suppingis tu calceos?

Buttubata. — Suppingo, ita pecuniam mihi servo.

Aristophorus. — Quam pecuniam?

Buttubata. — Dandam suppactori calceario.

Aristophorus. — Veteres quid resarcis calceos? mercare novos.

Buttubata. — Ære laboro.

Aristophorus. — Tantum bene haberes argenti.

Buttubata. — Crumenam meam potius te nosco.

Aristophorus. — Est tibi animus aliquò proficiscendi, quòd calceos reficis?

Buttubata. — Faciam iter rus versus ad dies aliquot.

Aristophorus. — Ruri quid exequêris?

Buttubata. — Hoc tempore annuo rusticari soleo.

Aristophorus. — Etiam emolumentum consequitur?

Buttubata. — Imò integri mensis victum.

Aristophorus. — Commeatus iste quis est?

Buttubata. — Ovorum magnam copiam congrego.

Aristophorus. — Multitudinem ovorum, an apud sepes olentium?

Buttubata. — Ista palatum meum non delectant.

Aristophorus. — Colligísne ova gallinacea?

Buttubata. — Coacervo utique à rusticanis mulierculis.

Aristophorus. — Cantas ante fores, vel precaris instar mendici?

Buttubata. — Cano hymnum, quem vocant: CHRISTE qui lux.

Aristophorus. — Iubent etiam quandoque ab ostio te abire immunem?

Buttubata. — Sæpe, sed blandior ipsis, quousque stipem porrigunt.

Aristophorus. — Nihil tibi præter ova præbent?

Buttubata. — Nonnunquam et pingue farcimen.

Aristophorus. — Solésne comitatus ire collectum ova?

Buttubata. — Interdum solus, ubi Theseus mihi defuerit.

Aristophorus. — Quid si me socium sumeres itineris?

Buttubata. — Placebit mihi.

Aristophorus. — Animo et meo arridet.

————

Nusquam nunc tutam esse Fidem.

Iodocus & Matthæus.

Iodocus. — Lamentarísne?

Matthæus. — Non lamentarer? sanguinem penè flerem.

Iodocus. — Accidit tibi quippiam exitii?

Matthæus. — Ah, mali magna turba.

Iodocus. — Impertias mihi verbis ut tibi condoleam.

Matthæus. — Tuum nihil mihi proderit condolere.

Iodocus. — Solatium est in miseris amicus compatiens.

Matthæus. — Mallem ego iuvantem quàm contristantem.

Iodocus. — Detege mihi mœrorem.

Matthæus. — Fides pollicita mihi non servatur.

Iodocus. — Quid promissi tibi est factum?

Matthæus. — Adminiculum victus totius vitæ meæ.

Iodocus. — Ecastor, si factum fuisset secutum verba, in cœlo esses.

Matthæus. — Nunc autem et à spe et promisso decidi.

Iodocus. — Animum ne despondeas, si quid pollicitum est, fortè bellè servabitur.

Matthæus. — Quantum intelligo, facta non sequentur verba.

Iodocus. — Nescis divitum animos, volunt sibi supplicari.

Matthæus. — Precatus sat sum.

Iodocus. — Ores demum per amiculos, isti ocyus exaudientur.

Matthæus. — Rete tendam per amicissimos.

Iodocus. — Eos mitte, qui isti sunt intimi, qui promisit.

Matthæus. — Cogitaram id antea diu.

Iodocus. — Verùm ne differas: nam semper nocuit differre paratis, et mora sua cuilibet est nociva.

Matthæus. — Quamprimùm opportunum fuerit, periculum faciam.

Iodocus. — Faxit Deus ut alea tibi prosperè cadat.

Matthæus. — De isto mihi optato gratiam habe.

————

Quòd obsequium amicos veritas odium pariat.

Gysbertus & Cornelius.

Gysbertus. — Terentii Comœdiæ súntne unquam tibi lectæ?

Cornelius. — Sæpiusculè, et adhuc indies leguntur.

Gysbertus. — Excerpis etiam elegantiora quædam dicta?

Cornelius. — In hoc raptitius est mihi liber.

Gysbertus. — Obsequium amicos, veritas odium parit, cuius Comœdiæ est verbum?

Cornelius. — Primæ, scilicet Andriæ.

Gysbertus. — Videtúrne tibi esse poëticum dictum?

Cornelius. — Nequaquam, sed Delphicum oraculum.

Gysbertus. — Paris tu semper amicos obsequendo?

Cornelius. — Inimicos nunquam nactus sum officio.

Gysbertus. — Obsequia tamen sæpe ingrata sunt.

Cornelius. — Ingrata quæ sunt non merentur obsequia dici.

Gysbertus. — Verùm pessimi sunt homines, qui obsequiis irritantur ad nocendum, ut inquit Cicero.

Cornelius. — Istas bestias, non homines dicerem.

Gysbertus. — Ego ipsis beluam præponerem.

Cornelius. — Quare?

Gysbertus. — Bestiæ agnoscunt pietatem exhibitam eis.

Cornelius. — Canes præcipui grati sunt.

Gysbertus. — Miserum est sanè, homini obsequendo operam ludere.

Cornelius. — Præstaret otiosum fuisse.

Gysbertus. — Sed quomodo veritas parit odium?

Cornelius. — Dum alteri dicitur quod ipsum aceto perfundit.

Gysbertus. — Tangitur hominibus ulcus veritate?

Cornelius. — Multis verò sermone movetur bilis et Anagyris.

Gysbertus. — Illorum salus est desperanda (teste Cicerone) quorum aures sunt occlusæ veritati.

Cornelius. — Per Herculem nocuit semper suo nutu, et non aliorum consilio, singula gerere.

————

Convivium Bacchanale, sive ultima cœna dierum Lupercalium.

Hospes, Uxor, Puer, Servus, Convivæ, Martinus, Arnoldus & Citharœdus.

Hospes. — Ô uxor meum corculum, in cœnam quid parabis obsonii?

Uxor. — Nihil, nisi huius prandii reliquias mensæ imponam.

Hospes. — Id dedeceret, nihil habere carnis recentis et vix elixæ.

Uxor. — Quid ob unicam cœnam obsonatum irem?

Hospes. — Convivas nonnullos vocavi, hos oportet lautis exponere lancibus.

Uxor. — Quos?

Hospes. — Dominum Martinum, et Magistrum Arnoldum filii nostri instructorem, tu fortassis et umbræ aliqui accedent.

Uxor. — Qui isti essent umbræ?

Hospes. — Personati qui amicos hoc vesperi invisunt.

Uxor. — Larvis opertis hac nocte limen nostrum non patebit.

Hospes. — Nunc meum deliciolum, focum instrue carne elixanda, et veru gallinas duas in cœnam nobis coque.

Uxor. — Servum iube, ut à laniis armum ovillum ferat.

Hospes. — Heus tu serve ubi latitas?

Servus. — Adsum here.

Hospes. — In macellum i celeri gressu, ac carnis ovinæ fer talenta sex.

Servus. — Ibo ac velox.

Uxor. — Ego enectum gallinas vado.

Hospes. — Id facito.

Puer. — Noctescit pater, feram vinum in tempore, non tutum erit in tenebris vicatim cursitare.

Hospes. — Hîc pecuniam sume in manus quatuor mensurarum, quamlibet sedecim mercaberis obolis, dicas matri ut singula percoquat, ego mox à somno surgam.

Puer. — Efficiam quòd fiat ut iubes.

Uxor. — Expergiscere marite, statim aderunt convivæ, quinta sonuit.

Hospes. — Nunc me erigam: serve vade visum ubi morentur invitati à me, an emanere velint?

Servus. — En aliâs testudineo veniunt gradu.

Hospes. — Nunc tu mensam ocyus singulis para et instrue.

Servus. — Dicto citius instructam reddam.

Hospes. — Gratulor vestro adventui mei convivæ.

Convivæ. — Tibi sit gratia.

Hospes. — Ubinam latet tempus Lupercale?

Convivæ. — Ignoramus, abire, nósque deserere parat.

Hospes. — Prius in ipso hilarem ducamus compotatiunculam.

Convivæ. — Ideò huc detulimus pedes, et istud nostrum villi, precamur boni consulas.

Hospes. — Hui, nimium est, suffecisset medium: quis epotabit?

Convivæ. — Ebibemus sine sudore, prolixam adhuc agemus compotationem ante digressum.

Hospes. — Abluite singuli manus et discumbite, in tempore incipiamus, quo hilaritati sat restet spatii.

Convivæ. — Heus puer, adésdum, consecra cœnam.

Puer. — Benedicite.

Convivæ. — Dominus.

Puer. — Quicquid appositum est, et quicquid apponetur, benedicat nobis ille, qui sua largitate pascit universa. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.

Convivæ. — Amen.

Hospes. — Nunc in cibum manus iniicite, quoad lautiora afferentur.

Convivæ. — Nostri muneris non erimus nescii.

Hospes. — Calices reple vino tu serve, ut stas tanquàm Marpesia cautes?

Martinus. — Bibere plus appeto quàm edere, hunc ego exorbebo calicem.

Uxor. — Interbibendum est, ne in stomacho cibus putrescat: marite, hoc te salutabo poculo.

Hospes. — Tibi non incommodet ipsius haustus.

Arnoldus. — Et ego Martine. hunc cyphum tibi propino.

Martinus. — Saluti sit tibi.

Hospes. — Ut ita Chrysippum agitis? non delectat vos cibus?

Convivæ. — Iuvat plurimùm, sed esurimus modicè.

Hospes. — Hoc vitrum volo quisque ordine exiccet, ego glaciem secabo, et classicum canam.

Convivæ. — Et nos post te ipsum elambemus.

Hospes. — Age hunc tibi propino Martine, vide ut æquali mihi respondeas haustu.

Martinus. — Non recuso.

Hospes. — Ubi cyphus sistit? cur non obambulat? puellulæ istæ siti pereunt.

Arnoldus. — Epotavimus ipsum omnes, in uxore tua moratur.

Uxor. — Ego ipsum exhauriam, ubi hunc bolum peredero.

Hospes. — Serve, tolle hæc, ac alia affer edulia, muta quadras, et mundas redde.

Uxor. — Marite, excipe convivas ut moris est, ad carnes tostas.