Colloquia, sive Confabulationes tyronum literatorum
Part 21
Mauricius. — Omittēmus posthāc numquam precēs ad cibum solitās.
Lūcānus. — Nihil incīvīlius est, hominem edere sine hymnō dictō, cum id CHRĪSTUS fēcerit.
Mauricius. — Oblīvīscimur quandōque, aliārum dum sumus sollicitī rērum.
Lūcānus. — Sollīcitus sum numquam adeō, ut Deī oblīvīscar.
Mauricius. — Fēlīx, quī istam habeās grātiam.
Lūcānus. — Precantibus ad mēnsam vīctus suppeditātur ā Deō.
Mauricius. — Facile crēdimus.
Lūcānus. — Facite igitur, ut hōc praeceptō meī semper suīs memorēs.
Mauricius. — Fīet, tibi grātiam habēmus.
————
Dē Capite aperiendō.
Nestor sapiēns & Ōtmārus.
Nestor. — Rūstice, ubi ēgistī vītam, an inter bēstiās?
Ōtmārus. — Mihi cum bēluīs nōn convenit.
Nestor. — Plūs cum bēstiīs, quam hominibus tibi est similitūdō.
Ōtmārus. — Causam indicā.
Nestor. — Apud honestōs virōs sine mōribus es.
Ōtmārus. — Mōrēs quōs habērem?
Nestor. — Honestiōrī tē aperiendō caput, loquerēris.
Ōtmārus. — Caput aperīre crēbrō molestum est.
Nestor. — Optimē decet, quia datur virtūtī.
Ōtmārus. — At caput nūdum frīgus mordet.
Nestor. — Quantumvīs ācre sit frīgus, nequit citō laedere dētēctum caput.
Ōtmārus. — Ipse doleō capite, dum frīgus sentiō.
Nestor. — Nihil plūs decorat juvenem, quam digniōribus adesse nōn opertō capite.
Ōtmārus. — Admīror, nihil tamen prōdest illīs quibus illud fit.
Nestor. — Honor nōn accipientium, sed exhibentium est.
Ōtmārus. — Ut audiō honor est meus, nōn quibus ipsum faciō.
Nestor. — Sentīs vērāciter.
Ōtmārus. — Sī praescīvissem aperuissem caput crēbrius.
Nestor. — Ingenuōs indicat mōrēs adulēscentis.
Ōtmārus. — Tum facillimē mōrātus efficiar.
Nestor. — Audīstī umquam Rōmānōrum mōrem dē capite nūdandō?
Ōtmārus. — Nōn, recēnsē tū mihi.
Nestor. — Lēx erat apud eōs, quod capite plēcterētur, quī seniōrem praeterīret coopertīs capillīs.
Ōtmārus. — Nōllem tunc temporis apud illōs mē vīxisse.
Nestor. — Ipse sī ibīdem vītam ēgissem, numquam operīmentō verticis fuissem ūsus.
Ōtmārus. — Istud et ego nōn omīsissem.
————
Dē fertilī Sacerdōtiō.
Pater & Quirīnus.
Pater. — Ad vītam agendam sat mihi nunc est commeātūs.
Quirīnus. — Grātiam Deō habeās.
Pater. — Sed nōstīne, unde vīctitābō?
Quirīnus. — Tū mē certiōrem redde.
Pater. — Optimum mihi est sacerdōtium.
Quirīnus. — Tāle et mihi esse vellem.
Pater. — Piscāre undique, forte reperiēs simile meō.
Quirīnus. — Aureō hāmō careō.
Pater. — Argenteum ut habeās hāmum oportet.
Quirīnus. — Fortassis et tibi aere adeptum est sacerdōtium.
Pater. — Crēde mihi, nōn inānī ipsum sum nactus manū.
Quirīnus. — Id tibi injūrātō crēdō.
Pater. — Pendet mihi singulīs annīs centum aureōs nummōs.
Quirīnus. — Sufficiet et tibi, et Nymphae, quam alēs.
Pater. — Puellam ēducābō nūllam, sed parentibus commorābor.
Quirīnus. — Sapiēs in rem tuam, sī fēceris.
Pater. — Grave esset, mē et domum, et ancillam, et coquīnam fovēre.
Quirīnus. — Dictō citius multum prōdigitur.
Pater. — Parentibus vīvīs, impendiīs largīs parcam.
Quirīnus. — Viāticum ad senium tibi comparā.
Pater. — Vellem et tibi esse fēcundum sacerdōtium.
Quirīnus. — Ipse quoque percuperem.
Pater. — Reperiēs aliquōs piōs, quī tuī miserābuntur.
Quirīnus. — Ō utinam quam grātus esse vellem.
Pater. — Subōrnā amīcōs, quī prō tē dīvitēs precentur.
Quirīnus. — Tentārem sēdulō, sī prōfutūrum scīrem.
Pater. — Perīculum faciendum quippiam cupientī.
Quirīnus. — Vērum est, audācēs fortūna juvat. Et dēsidentī (ut vulgō fertur) assa nōn advolat columba.
————
Dē officiō mēchanicō addiscendō.
Rōmulus & Scīpiō.
Rōmulus. — Nunc temporis novus mōs inolēvit.
Scīpiō. — Quem mōrem putās?
Rōmulus. — Quod ā plērīsque litterae dēferuntur.
Scīpiō. — Quid tum susceptant?
Rōmulus. — Manibus operandō vīctitant.
Scīpiō. — Paenitēbit ipsōs ōlim.
Rōmulus. — Illud quam multīs praedīxī, sed lapidī loquēbar, et mortuō verba fēcī.
Scīpiō. — Sapient nimis sērō.
Rōmulus. — Labōriōsōs diēs nōn diū tolerābunt.
Scīpiō. — Gustātā labōris amāritūdine, ad litterās recurrent.
Rōmulus. — Regredī ipsīs nōn licēbit ad dēserta studia.
Scīpiō. — Reditum quid morābitur?
Rōmulus. — Parentēs et aliōrum hominum nāsī suspēnsiō.
Scīpiō. — Satis amārum est Cicōniā afficī et dēpingī.
Rōmulus. — Quid agent crēdis, postquam eōs labōris taeduerit?
Scīpiō. — Crumēnās amputābunt, et jugulābunt hominēs.
Rōmulus. — Bellōrum satellitēs fīent etiam strēnuī.
Scīpiō. — Fierī potest, nam et animam et vītam vēnum habent.
Rōmulus. — Monachōrum et quōrundam dīvitum admīror dēmentiam.
Scīpiō. — Āh, admīrārī dēsine, nequeunt opiparōs ferre diēs.
Rōmulus. — Stolidī quī luxuriōsam vītam commūtant miseriā.
Scīpiō. — Ignōrās? ‘Optat ephippia bōs, piger optat arāre caballus.’
Rōmulus. — Horātius istō verbō quid dīcere volēbat?
Scīpiō. — Quemque suae sortis paenitēre, optāre aliēnam.
————
Eōs rārō probōs fierī, quibus in tenerīs annīs parentēs nimium indulgent.
Telesphorus & Ūdō.
Telesphorus. — Ō juvenis, juvenis, melior virtūte ēvādēs numquam.
Ūdō. — Nōstī tū fortūnās hominum?
Telesphorus. — Tantum nōscō sortem tuam, quod in melius nōn prōficiēs.
Ūdō. — Deus adhūc successum fēlīcem mihi spērō nōn dēnegābit.
Telesphorus. — Tenera aetās dē tōtā jūdicat vītā.
Ūdō. — Hercule fallit saepissimē.
Telesphorus. — In tenerīs molliter, ut tū, ēducātī omnium ēvādunt pessimī.
Ūdō. — Tum nūllī fierent prīncipēs probī, quia lautē aluntur.
Telesphorus. — Prīncipem probum nigrō cycnō inveniēs rāriōrem.
Ūdō. — Continē linguam, audīre fastīdiō.
Telesphorus. — Veterum perlūstrā historiās, inveniēs ēgisse tyrannōs ferē omnēs.
Ūdō. — Abeant prīsca tempora, aetāte nostrā Rēgēs et Ducēs trutinēmus.
Telesphorus. — Hāc tempestāte dīves probus albō corvō est rārior.
Ūdō. — Tertius tū Catō es, omnia nōstī.
Telesphorus. — Sim quī sim, Quīntiliānī sequor sententiam.
Ūdō. — Quae illa est?
Telesphorus. — Virtūte eum numquam adolēscere, quī in purpurā rēpserit.
Ūdō. — Ita vīsum est Quīntiliānō forte inopī.
Telesphorus. — Cēnsūra est sua, et experientia vērācissimum esse probat.
Ūdō. — Perpaucī probī essent, sī vēra dīcerēs.
Telesphorus. — Loquor dē illīs, quōrum lautē alitur juventūs.
Ūdō. — Omnis fermē māter molliter alit fīlium.
Telesphorus. — Facerent quidem istud omnēs nūtrīcēs, sed multīs reclāmat indigentia.
Ūdō. — Ideō Deus pauperibus, nōn dīvitibus prōlēs concēdit.
————
Quī parentēs suōs dīligant fīliōs.
Xenophōn & Cypriānus.
Xenophōn. — Vellem tālēs mihi contigisse parentēs.
Cypriānus. — Quālēs optārēs?
Xenophōn. — Ut ille est fortius.
Cypriānus. — Fātue, nescīs quid dēsīderās.
Xenophōn. — Oppidō bene sciō.
Cypriānus. — Sī perpenderēs vōtum, tacērēs.
Xenophōn. — Diēs dēlicātōs cupiō.
Cypriānus. — Tālēs sī habērēs, commodārentne tibi?
Xenophōn. — Frūgiferī essent, nam nūllā rē egērem.
Cypriānus. — Unde tum omnium rērum habērēs cōpiam?
Xenophōn. — Ab opulentīs parentibus.
Cypriānus. — Ah, ah, quid loqueris stolidē?
Xenophōn. — Loquor quod rēs est.
Cypriānus. — Parentēs dīvitēs plūs surripiunt, quam largiuntur fīliīs.
Xenophōn. — Ipsīs quid auferunt?
Cypriānus. — Omnem laudem et commoditātem.
Xenophōn. — Parentēs darent fīliīs, citius quam adimerent.
Cypriānus. — Ut tū rēris.
Xenophōn. — Amābō, effāre quid fīliīs dēmunt?
Cypriānus. — Virtūtem, quā nihil est in mundō praestantius.
Xenophōn. — Dicta tua nōn teneō.
Cypriānus. — Vīs ut tibi tamquam Dāvō Terentiānō apertius loquar?
Xenophōn. — Volō et dēsīderō.
Cypriānus. — Dīvitēs suīs fīliīs plūs aequō indulgent.
Xenophōn. — Indulgentia ista quid obesse potest?
Cypriānus. — Quīntiliānus inquit, quod et corporis et animī nervōs omnēs corrumpit mollis illa ēducātiō.
Xenophōn. — Age, quōmodo indulgent?
Cypriānus. — Errantēs nōn pūniunt, neque ā praeceptōribus eōs corrigī volunt.
————
Quis noster sit Amīcus.
Albertus & Brūnō.
Albertus. — Miser homō nunc est, quī rērum est expers hūmānārum.
Brūnō. — Quis esset illārum rērum rudis?
Albertus. — Prōh dolor, tālēs reperiēs complūrēs.
Brūnō. — Quōs vocās tū hūmānārum rērum ignārōs?
Albertus. — Hōsce quibus facile impōnitur.
Brūnō. — Nōnnumquam prūdentissimō cuique dantur verba.
Albertus. — Sortem mundī quī calluerit pulchrē, sibi cavēbit.
Brūnō. — Nostīne dictērium, Homērum quandōque dormītāre?
Albertus. — Inter hominēs agentī vigilandum est strēnuē.
Brūnō. — Tenduntur tum nōbīs semper īnsidiae?
Albertus. — Ā multīs nōbīs īnsidiātur, etiam quōs amīcissimōs crēdimus.
Brūnō. — Amīcī illī persōnātī sunt.
Albertus. — Appārent fautōrēs cōram, sed clam mordent, et pungunt īnstar fēlium.
Brūnō. — Effingunt pulchrē nātūram fēlis.
Albertus. — Amīcus est rēs nōbilissima sed rārissima.
Brūnō. — Ūnicō tamen mūnusculō amīcus adipīscitur.
Albertus. — Iste mūneris, nōn nostrī est amīcus.
Brūnō. — Vērum quem aestimābimus amīcum?
Albertus. — Nēminem festīnanter et temere.
Brūnō. — Quandō? ōrō īnstrue mē.
Albertus. — Quem diūtinō convīctū intus et in cute nōverimus.
Brūnō. — Intus aliquem nōscere difficillimum est.
Albertus. — Longa cōnsuētūdō arguit, quālis sit ā tālīs ad verticem, albus an āter.
Brūnō. — Multī Crocodīlī nātūram habent, aliud vultū, aliud corde gerentēs.
Albertus. — Vērum est, ideō Mōmus Deus reprehēnsōrius carpēbat nātūram, quod hominem occlūsō pectore creārit, quod cordis alterīus nōs latēret cōgitātus.
Brūnō. — Cordium sī quis explōrātor esse posset, facile amīcum vērum agnōsceret.
————
Quis nōbīs sit inimīcus.
Critolāus & Dāvīd.
Critolāus. — Ō tū hominis somnium, nōn homō.
Dāvīd. — Tū mē hominem esse negās?
Critolāus. — Negō et manibus et pedibus.
Dāvīd. — Cōnfirmā quod dīcere audēs.
Critolāus. — Quia brūtīs minus sapis.
Dāvīd. — Brūta, sapiuntne?
Critolāus. — Prōvident dīligentius sibi, quam tū tibi.
Dāvīd. — Cūram meī quantum possum gerō.
Critolāus. — Factīs istud, verbīs nōn praestās.
Dāvīd. — Ubi tum mihi incommodō?
Critolāus. — Quod cuilibet hominī aequē crēdis.
Dāvīd. — Nōn crēderem amīcīs?
Critolāus. — Amīcōs quōs aestimās, inimīcī vērī sunt.
Dāvīd. — Id Diī prohibeant.
Critolāus. — Cōram tibi blandiuntur, rōdunt ā tergō.
Dāvīd. — Hoc sī agnōverō, dēferam eōs.
Critolāus. — Percipiēs vereor nōn sine perīculō.
Dāvīd. — Argus erō quō mē nōn fallant.
Critolāus. — Āctum est, diū in cassēs eōrum incidistī.
Dāvīd. — Adhūc tamen līber sum.
Critolāus. — Corpore līber es, sed ēmolumentō captus.
Dāvīd. — Nocumentī adhūc sentiō prōrsus nihil.
Critolāus. —Percipiēs mōre Phrygum sērus nimium.
Dāvīd. — Tū sī amīcus es, praemoneās, quō mihi caveam commodius.
Critolāus. — Sed mē apud eōs nōn prōdās velim.
Dāvīd. — Silēbō ac lapis iste.
Critolāus. — Foedus iniērunt tē dēplūmandī, quoad possent.
Dāvīd. — Id ipsīs prohibēbitur, quia parum mihi restat quod dem.
Critolāus. — Id modicum sī perdideris, nūdus essēs tōtus, ipsōs dēsere.
Dāvīd. — Diūtius eīs nōn convīvam.
————
Dē monastēriī & religiōnis ingressū.
Geōrgius & Hermannus.
Geōrgius. — Estne tibi praefīxum, quō pactō senium agēs?
Hermannus. — Est praescrīptum diūtissimē.
Geōrgius. — Ipse adhūc incertus sum, quam subeam seniī condiciōnem.
Hermannus. — Praescīre illud decēret tamquam mētam in quam curritur.
Geōrgius. — Quō studiō senectūtem tū trānsigēs?
Hermannus. — Pietātis studiō et religiōnis.
Geōrgius. — Fovēbis in seniō cultum religiōnis?
Hermannus. — Sīc stat sententia.
Geōrgius. — Monachīne assūmēs persōnam?
Hermannus. — Cucullā mē vestiam.
Geōrgius. — Habitus māximē convenit senīlī corporī.
Hermannus. — Quī id putās?
Geōrgius. — Nam senectūtem frīgidam calēre facit.
Hermannus. — Ob id eam nōn induam.
Geōrgius. — Quā spē ductus religiōnem ingrediēris?
Hermannus. — Ob vītae cōnsequendum commeātum.
Geōrgius. — Pessimam habēs prōpositī mētam.
Hermannus. — Plūrimī tamen ductī eā causā, mundō sē abdicant.
Geōrgius. — Satius esset coenobia illōs nōn invīsere.
Hermannus. — Ēmanēre eōrum gulae nōn cōnferret.
Geōrgius. — Prōdesset tamen animae.
Hermannus. — Corporis gerunt cūram, animam Deō committunt.
Geōrgius. — Deō, nōn ventrī ut serviātur, monastērium est ingrediendum.
Hermannus. — Hui, indulgendum est nōnnihil et gulae.
Geōrgius. — Quae tē Erinnys agitat, quod nunc temporis monachātum cōgitās?
Hermannus. — Ārdeō illīus vītae dēsīderiō, quī fīat ignōrō.
Geōrgius. — Cōnspicisne, quōmodo passim nunc monachī solitās dēpōnunt persōnās?
Hermannus. — Audiō quod undique sē nūdant cucullīs.
Geōrgius. — Nōn frueris illōrum īnsāniā, dētestāris monasticam vītam?
Hermannus. — Nōn citō fugiendum est, quod exsecrantur hominēs nihilī.
Geōrgius. — At expertīs crēdendum, religiōsam vītam commūtant mundānā, tamquam meliōrī.
Hermannus. — Ipsī voluptāte dēlectantur, ideō in mundum redeunt, quō ipsā potiantur ūberius.
————
Nōn omnēs doctōs esse quī capite redimītī sunt rubeō tegmine.
Juppiter & Lūdolfus.
Juppiter. — Hodiē aliquid vīdī, quod portentī locō habeō.
Lūdolfus. — Ecquid istud fuit?
Juppiter. — Fortassis tibi nōn novum.
Lūdolfus. — Dīcam, postquam audierō.
Juppiter. — Imberbem adulēscentem magisteriī opertum diadēmate.
Lūdolfus. — Quid tēcum tacitus cōgitābās?
Juppiter. — Vix adultum, in litterīs tantum prōfēcisse.
Lūdolfus. — Stultus cōgitātus fuit.
Juppiter. — Prūdenter volvēbam hoc mente, nam multōs nōvī annīs plūrimīs cōnfectōs, et nōndum illum erant magistrātum adeptī.
Lūdolfus. — Unde faciēbās istum in perītiā longē prōgressum?
Juppiter. — Capitis redimīculum id mē docuit.
Lūdolfus. — Aestimās tū ab amictū ērudītum?
Juppiter. — Quid aliās loquitur istud capitis vēlāmen, quam hominis ingenuam doctrīnam?
Lūdolfus. — Saepe īnscītiae est lēnōcinium, nōn ērudītiōnis index?
Juppiter. — Ō quantum hāctenus spē vānā mē lactātum videō!
Lūdolfus. — Quōmodo tibi impositum est?
Juppiter. — Prōsecūtus sum honōre et laude omnēs capite vēlātōs īnsigniter.
Lūdolfus. — Āh, rērum hūmānārum rudis es.
Juppiter. — Quī ipse scīvissem eōs īnsciōs, cum tiārā prōdīrent ērudītā?
Lūdolfus. — Nōstīn’ adagium? ‘Nartēcophorī multī, Bacchī vērō paucī.’
Juppiter. — Prōverbiī quid istud est?
Lūdolfus. — Multī aliud appārent, quam intus sunt.
Juppiter. — Unde tū perīculum sūmis alterīus ērudītiōnis?
Lūdolfus. — Sī multa docet, vel doctē agit.
Juppiter. — Etiam sī magisteriī pilleolō nōn sit opertus?
Lūdolfus. — Hedera viridis vīnum nihil commendat, ita neque amictus pretiōsus animī nōbilitātem.
————
Quibus sit ūtendum verbīs, dum aliquid ā Praeceptōre flāgitātur.
Mārcus & Nerō.
Mārcus. — Īnstar foliī trepidō, dum praeceptor mihi est conveniendus.
Nerō. — Cūr tremis? estne tantus tyrannus?
Mārcus. — Nōn, sed aliud mihi timōrem incutit.
Nerō. — Audāculus tamen homō solēs esse.
Mārcus. — Apud praeceptōrem mihi semper animus in pedēs lābitur.
Nerō. — Verēcundārī decet discipulum apud īnstrūctōrem suum.
Mārcus. — Vereor ideō, Latīnē nesciō, ut decet, loquī.
Nerō. — Nōn tē lābentem linguā secus docet?
Mārcus. — Īnstruit quidem, sed semper asinum mē vocat, ubi loquendō cadō.
Nerō. — Sīc incutit tibi īnscītiae pudōrem.
Mārcus. — Vērāx es, nusquam nisi apud cum sermōnis sollicitus sum.
Nerō. — Eō pactō quandōque integrē Latīnē loquī discēs, et minus errāre.
Mārcus. — Eā spē dūcor.
Nerō. — Istā nōn frūstrāberis cōnfīdentiā.
Mārcus. — Certiōrem mē redde, quōmodo precābor ab ipsō exeundī veniam, dum cacāturiō.
Nerō. — Rogō veniam exonerandī ventrem.
Mārcus. — Dum ūrīnā urgeor?
Nerō. — Precor facultātem ad ēvacuandam vēsīcam.
Mārcus. — Quandō domī mihi est manendum?
Nerō. — Optō cōnsēnsum ēmanendī ē gymnasiō, per occupātiōnēs adesse nequeō.
Mārcus. — Sī mihi ad prandium est vocandus praeceptor?
Nerō. — Colende praeceptor, parentēs meī tē in prandium vel cēnam, convīvam petunt.
Mārcus. — Excūsātūrus mē quod nōn interfuī lēctiōnī, per parentum jussa?
Nerō. — Ignōscās ōrō colende praeceptor meae absentiae, quia praestō esse nōn potuī, per parentum negōtia.
————
Dē ōvīs colligendīs circā Paschatis fēriās.
Aristophorus & Butubatta.
Aristophorus. — Quid struis, suppingis tū calceōs?
Butubatta. — Suppingō, ita pecūniam mihi servō.
Aristophorus. — Quam pecūniam?
Butubatta. — Dandam suppāctōrī calceāriō.
Aristophorus. — Veterēs quid resarcīs calceōs? mercāre novōs.
Butubatta. — Aere labōrō.
Aristophorus. — Tantum bene habērēs argentī.
Butubatta. — Crumēnam meam potius tē nōscō.
Aristophorus. — Est tibi animus aliquō proficīscendī, quod calceōs reficis?
Butubatta. — Faciam iter rūs versus ad diēs aliquot.
Aristophorus. — Rūrī quid exsequēris?
Butubatta. — Hōc tempore annuō rūsticārī soleō.
Aristophorus. — Etiam ēmolumentum cōnsequitur?
Butubatta. — Immō integrī mēnsis vīctum.
Aristophorus. — Commeātus iste quis est?
Butubatta. — Ōvōrum magnam cōpiam congregō.
Aristophorus. — Multitūdinem ōvōrum, an apud saepēs olentium?
Butubatta. — Ista palātum meum nōn dēlectant.
Aristophorus. — Colligisne ōva gallīnācea?
Butubatta. — Coacervō utique ā rūsticānīs mulierculīs.
Aristophorus. — Cantās ante forēs, vel precāris īnstar mendīcī?
Butubatta. — Canō hymnum, quem vocant: ‘CHRĪSTE quī lūx’.
Aristophorus. — Jubent etiam quandōque ab ōstiō tē abīre immūnem?
Butubatta. — Saepe, sed blandior ipsīs, quoūsque stipem porrigunt.
Aristophorus. — Nihil tibi praeter ōva praebent?
Butubatta. — Nōnnumquam et pingue farcīmen.
Aristophorus. — Solēsne comitātus īre collēctum ōva?
Butubatta. — Interdum sōlus, ubi Thēseus mihi dēfuerit.
Aristophorus. — Quid sī mē socium sūmerēs itineris?
Butubatta. — Placēbit mihi.
Aristophorus. — Animō et meō arrīdet.
————
Nusquam nunc tūtam esse Fidem.
Jodocus & Matthaeus.
Jodocus. — Lāmentārisne?
Matthaeus. — Nōn lāmentārer? sanguinem paene flērem.
Jodocus. — Accidit tibi quippiam exitiī?
Matthaeus. — Āh, malī magna turba.
Jodocus. — Impertiās mihi verbīs ut tibi condoleam.
Matthaeus. — Tuum nihil mihi prōderit condolēre.
Jodocus. — Sōlācium est in miserīs amīcus compatiēns.
Matthaeus. — Māllem ego juvantem quam contrīstantem.
Jodocus. — Dētege mihi maerōrem.
Matthaeus. — Fidēs pollicita mihi nōn servātur.
Jodocus. — Quid prōmissī tibi est factum?
Matthaeus. — Adminiculum vīctūs tōtīus vītae meae.
Jodocus. — Ēcastor, sī factum fuisset secūtum verba, in caelō essēs.
Matthaeus. — Nunc autem et ā spē et prōmissō dēcidī.
Jodocus. — Animum nē dēspondeās, sī quid pollicitum est, forte bellē servābitur.
Matthaeus. — Quantum intellegō, facta nōn sequentur verba.
Jodocus. — Nescīs dīvitum animōs, volunt sibi supplicārī.
Matthaeus. — Precātus sat sum.
Jodocus. — Ōrēs dēmum per amīculōs, istī ocius exaudientur.
Matthaeus. — Rēte tendam per amīcissimōs.
Jodocus. — Eōs mitte, quī istī sunt intimī, quī prōmīsit.
Matthaeus. — Cōgitāram id anteā diū.
Jodocus. — Vērum nē differās: nam semper nocuit differre parātīs, et mora sua cuilibet est nocīva.
Matthaeus. — Quamprīmum opportūnum fuerit, perīculum faciam.
Jodocus. — Faxit Deus ut ālea tibi prōsperē cadat.
Matthaeus. — Dē istō mihi optātō grātiam habē.
————
Quod obsequium amīcōs vēritās odium pariat.
Gīsbertus & Cornēlius.
Gīsbertus. — Terentiī Cōmoediae suntne umquam tibi lēctae?
Cornēlius. — Saepiusculē, et adhūc in diēs leguntur.
Gīsbertus. — Excerpis etiam ēlegantiōra quaedam dicta?
Cornēlius. — In hōc raptitius est mihi liber.
Gīsbertus. — Obsequium amīcōs, vēritās odium parit, cujus Cōmoediae est verbum?
Cornēlius. — Prīmae, scīlicet Andriae.
Gīsbertus. — Vidēturne tibi esse poēticum dictum?
Cornēlius. — Nēquāquam, sed Delphicum ōrāculum.
Gīsbertus. — Paris tū semper amīcōs obsequendō?
Cornēlius. — Inimīcōs numquam nactus sum officiō.
Gīsbertus. — Obsequia tamen saepe ingrāta sunt.
Cornēlius. — Ingrāta quae sunt nōn merentur obsequia dīcī.
Gīsbertus. — Vērum pessimī sunt hominēs, quī obsequiīs irrītantur ad nocendum, ut inquit Cicerō.
Cornēlius. — Istās bēstiās, nōn hominēs dīcerem.
Gīsbertus. — Ego ipsīs bēluam praepōnerem.
Cornēlius. — Quārē?
Gīsbertus. — Bēstiae agnōscunt pietātem exhibitam eīs.
Cornēlius. — Canēs praecipuī grātī sunt.
Gīsbertus. — Miserum est sānē, hominī obsequendō operam lūdere.
Cornēlius. — Praestāret ōtiōsum fuisse.
Gīsbertus. — Sed quōmodo vēritās parit odium?
Cornēlius. — Dum alterī dīcitur quod ipsum acētō perfundit.
Gīsbertus. — Tangitur hominibus ulcus vēritāte?
Cornēlius. — Multīs vērō sermōne movētur bīlis et Anagȳris.
Gīsbertus. — Illōrum salūs est dēspēranda (teste Cicerōne) quōrum aurēs sunt occlūsae vēritātī.
Cornēlius. — Per Herculem nocuit semper suō nūtū, et nōn aliōrum cōnsiliō, singula gerere.
————
Convīvium Bacchānāle, sīve ultima cēna diērum Lupercālium.
Hospes, Uxor, Puer, Servus, Convīvae, Mārtīnus, Arnoldus & Citharoedus.
Hospes. — Ō uxor meum corculum, in cēnam quid parābis obsōniī?
Uxor. — Nihil, nisi hujus prandiī reliquiās mēnsae impōnam.
Hospes. — Id dēdecēret, nihil habēre carnis recentis et vix ēlixae.
Uxor. — Quid ob ūnicam cēnam obsonātum īrem?
Hospes. — Convīvās nōnnūllōs vocāvī, hōs oportet lautīs expōnere lancibus.
Uxor. — Quōs?
Hospes. — Dominum Mārtīnum, et Magistrum Arnoldum fīliī nostrī īnstrūctōrem, tū fortassis et umbrae aliquī accēdent.
Uxor. — Quī istī essent umbrae?
Hospes. — Persōnātī quī amīcōs hōc vesperī invīsunt.
Uxor. — Lārvīs opertīs hāc nocte līmen nostrum nōn patēbit.
Hospes. — Nunc meum dēliciolum, focum īnstrue carne ēlixandā, et verū gallīnās duās in cēnam nōbīs coque.
Uxor. — Servum jubē, ut ā laniīs armum ovillum ferat.
Hospes. — Heus tū serve ubi latitās?
Servus. — Adsum ere.
Hospes. — In macellum ī celerī gressū, ac carnis ovīnae fer talenta sex.
Servus. — Ībō ac vēlōx.
Uxor. — Ego ēnectum gallīnās vādō.
Hospes. — Id facitō.
Puer. — Noctēscit pater, feram vīnum in tempore, nōn tūtum erit in tenebrīs vīcātim cursitāre.
Hospes. — Hīc pecūniam sūme in manūs quattuor mēnsūrārum, quamlibet sēdecim mercāberis obolīs, dīcās mātrī ut singula percoquat, ego mox ā somnō surgam.
Puer. — Efficiam quod fīat ut jubēs.
Uxor. — Expergīscere marīte, statim aderunt convīvae, quīnta sonuit.
Hospes. — Nunc mē ērigam: serve vāde vīsum ubi morentur invītātī ā mē, an ēmanēre velint?
Servus. — Ēn aliās testūdineō veniunt gradū.
Hospes. — Nunc tū mēnsam ocius singulīs parā et īnstrue.
Servus. — Dictō citius īnstrūctam reddam.
Hospes. — Grātulor vestrō adventuī meī convīvae.
Convīvae. — Tibi sit grātia.
Hospes. — Ubinam latet tempus Lupercāle?
Convīvae. — Ignōrāmus, abīre, nōsque dēserere parat.
Hospes. — Prius in ipsō hilarem dūcāmus compōtātiunculam.
Convīvae. — Ideō hūc dētulimus pedēs, et istud nostrum villī, precāmur bonī cōnsulās.
Hospes. — Hui, nimium est, suffēcisset medium: quis ēpōtābit?
Convīvae. — Ēbibēmus sine sūdōre, prōlixam adhūc agēmus compōtātiōnem ante dīgressum.
Hospes. — Abluite singulī manūs et discumbite, in tempore incipiāmus, quō hilaritātī sat restet spatiī.
Convīvae. — Heus puer, adesdum, cōnsecrā cēnam.
Puer. — Benedīcite.
Convīvae. — Dominus.
Puer. — Quicquid appositum est, et quicquid appōnētur, benedīcat nōbīs ille, quī suā largitāte pāscit ūniversā. In nōmine Patris, et Fīliī, et Spīritūs sānctī.
Convīvae. — Āmēn.
Hospes. — Nunc in cibum manūs injicite, quoad lautiōra afferentur.
Convīvae. — Nostrī mūneris nōn erimus nesciī.
Hospes. — Calicēs replē vīnō tū serve, ut stās tamquam Marpēsia cautēs?
Mārtīnus. — Bibere plūs appetō quam edere, hunc ego exsorbēbō calicem.
Uxor. — Interbibendum est, nē in stomachō cibus putrēscat: marīte, hōc tē salūtābō pōculō.
Hospes. — Tibi nōn incommodet ipsīus haustūs.
Arnoldus. — Et ego Mārtīne. hunc scyphum tibi propīnō.
Martīnus. — Salūtī sit tibi.
Hospes. — Ut ita Chrȳsippum agitis? nōn dēlectat vōs cibus?
Convīvae. — Juvat plūrimum, sed ēsurīmus modicē.
Hospes. — Hoc vitrum volō quisque ōrdine exsiccet, ego glaciem secābō, et classicum canam.
Convīvae. — Et nōs post tē ipsum ēlambēmus.
Hospes. — Age hunc tibi propīnō Mārtīne, vidē ut aequālī mihi respondeās haustū.
Mārtīnus. — Nōn recūsō.
Hospes. — Ubi scyphus sistit? cūr nōn obambulat? puellulae istae sitī pereunt.
Arnoldus. — Ēpōtāvimus ipsum omnēs, in uxōre tuā morātur.
Uxor. — Ego ipsum exhauriam, ubi hunc bōlum perēderō.
Hospes. — Serve, tolle haec, ac alia affer edūlia, mūtā quadrās, et mundās redde.