Aeneidos

Part 17

Chapter 17 3,164 words Public domain Markdown

Iam gravis aequabat luctus et mutua Mavors funera: caedebant pariter pariterque ruebant victores victique, neque his fuga nota neque illis. Di Iovis in tectis iram miserantur inanem amborum et tantos mortalibus esse labores: hinc Venus, hinc contra spectat Saturnia Iuno, pallida Tisiphone media inter milia saevit. At vero ingentem quatiens Mezentius hastam turbidus ingreditur campo. Quam magnus Orion, cum pedes incedit medii per maxima Nerei stagna viam scindens, umero supereminet undas aut summis referens annosam montibus ornum ingrediturque solo et caput inter nubila condit: talis se vastis infert Mezentius armis. Huic contra Aeneas, speculatus in agmine longo, obvius ire parat. Manet imperterritus ille, hostem magnanimum opperiens, et mole sua stat; atque oculis spatium emensus, quantum satis hastae: 'Dextra mihi deus et telum, quod missile libro, nunc adsint! Voveo praedonis corpore raptis indutum spoliis ipsum te, Lause, tropaeum Aeneae.' Dixit stridentemque eminus hastam iecit; at illa volans clipeo est excussa proculque egregium Antoren latus inter et ilia figit, Herculis Antoren comitem, qui missus ab Argis haeserat Euandro atque Itala consederat urbe. Sternitur infelix alieno volnere caelumque aspicit et dulcis moriens reminiscitur Argos tum pius Aeneas hastam iacit: illa per orbem aere cavum triplici, per linea terga tribusque transit intextum tauris opus imaque sedit inguine, sed viris haud pertulit. Ocius ensem Aeneas, viso Tyrrheni sanguine laetus, eripit a femine et trepidanti fervidus instat. Ingemuit cari graviter genitoris amore, ut vidit, Lausus, lacrimaeque per ora volutae. Hic mortis durae casum tuaque optima facta, siqua fidem tanto est operi latura vetustas, non equidem nec te, iuvenis memorande, silebo. Ille pedem referens et inutilis inque ligatus cedebat clipeoque inimicum hastile trahebat: prorupit iuvenis seseque immiscuit armis iamque adsurgentis dextra plagamque ferentis Aeneae subiit mucronem ipsumque morando sustinuit. Socii magno clamore sequuntur, dum genitor nati parma protectus abiret, telaque coniciunt proturbantque eminus hostem missilibus. Furit Aeneas tectusque tenet se. Ac velut effusa siquando grandine nimbi praecipitant, omnis campis diffugit arator omnis et agricola et tuta latet arce viator, aut amnis ripis aut alti fornice saxi, dum pluit in terris, ut possint sole reducto exercere diem: sic obrutus undique telis Aeneas nubem belli, dum detonet omnis, sustinet et Lausum increpitat Lausoque minatur: 'Quo moriture ruis maioraque viribus audes? Fallit te incautum pietas tua.' Nec minus ille exsultat demens; saevae iamque altius irae Dardanio surgunt ductori, extremaque Lauso Parcae fila legunt: validum namque exigit ensem per medium Aeneas iuvenem totumque recondit. Transiit et parmam mucro, levia arma minacis, et tunicam, molli mater quam neverat auro, implevitque sinum sanguis; tum vita per auras concessit maesta ad manis corpusque reliquit. At vero ut voltum vidit morientis et ora, ora modis Anchisiades pallentia miris, ingemuit miserans graviter dextramque tetendit, et mentem patriae subiit pietatis imago. 'Quid tibi nunc, miserande puer, pro laudibus istis, quid pius Aeneas tanta dabit indole dignum? Arma, quibus laetatus, habe tua, teque parentum manibus et cineri, siqua est ea cura, remitto. Hoc tamen infelix miseram solabere mortem: Aeneae magni dextra cadis.' Increpat ultro cunctantis socios et terra sublevat ipsum, sanguine turpantem comptos de more capillos. Interea genitor Tiberini ad fluminis undam volnera siccabat lymphis corpusque levabat arboris adclinis trunco. Procul aerea ramis dependet galea et prato gravia arma quiescunt. Stant lecti circum iuvenes: ipse aeger anhelans colla fovet, fusus propexam in pectore barbam; multa super Lauso rogitat multumque remittit qui revocent maestique ferant mandata parentis. At Lausum socii exanimem super arma ferebant flentes, ingentem atque ingenti volnere victum. Agnovit longe gemitum praesaga mali mens: canitiem multo deformat pulvere et ambas ad caelum tendit palmas et corpore inhaeret. 'Tantane me tenuit vivendi, nate, voluptas, ut pro me hostili paterer succedere dextrae, quem genui? Tuane haec genitor per volnera servor, morte tua vivens? Heu, nunc misero mihi demum exitium infelix, nunc alte volnus adactum! Idem ego, nate, tuum maculavi crimine nomen, pulsus ob invidiam solio sceptrisque paternis. Debueram patriae poenas odiisque meorum: omnis per mortis animam sontem ipse dedissem! Nunc vivo neque adhuc homines lucemque relinquo. Sed linquam.' Simul hoc dicens attollit in aegrum se femur et, quamvis dolor alto volnere tardet, haud deiectus equum duci iubet. Hoc decus illi, hoc solamen erat; bellis hoc victor abibat omnibus. Adloquitur maerentem et talibus infit: 'Rhaebe, diu, res siqua diu mortalibus ulla est, viximus. Aut hodie victor spolia illa cruenti et caput Aeneae referes Lausique dolorum ultor eris mecum aut, aperit si nulla viam vis, occumbes pariter; neque enim, fortissime, credo, iussa aliena pati et dominos dignabere Teucros.' Dixit et exceptus tergo consueta locavit membra manusque ambas iaculis oneravit acutis, aere caput fulgens cristaque hirsutus equina. Sic cursum in medios rapidus dedit: aestuat ingens uno in corde pudor mixtoque insania luctu, [et furiis agitatus amor et conscia virtus.] Atque hic Aenean magna ter voce vocavit. Aeneas agnovit enim laetusque precatur: 'Sic pater ille deum faciat, sic altus Apollo, incipias conferre manum.' Tantum effatus et infesta subit obvius hasta. Ille autem: 'Quid me erepto, saevissime, nato terres? Haec via sola fuit, qua perdere posses. Nec mortem horremus nec divom parcimus ulli. Desine: nam venio moriturus et haec tibi porto dona prius.' Dixit telumque intorsit in hostem; inde aliud super atque aliud figitque volatque ingenti gyro, sed sustinet aureus umbo. Ter circum adstantem laevos equitavit in orbes tela manu iaciens, ter secum Troius heros immanem aerato circumfert tegmine silvam. Inde ubi tot traxisse moras, tot spicula taedet vellere et urgetur pugna congressus iniqua, multa movens animo iam tandem erumpit et inter bellatoris equi cava tempora conicit hastam. Tollit se arrectum quadrupes et calcibus auras verberat effusumque equitem super ipse secutus implicat eiectoque incumbit cernuus armo. Clamore incendunt caelum Troesque Latinique. Advolat Aeneas vaginaque eripit ensem et super haec: 'Ubi nunc Mezentius acer et illa effera vis animi? 'Contra Tyrrhenus, ut auras suspiciens hausit caelum mentemque recepit: 'Hostis amare, quid increpitas mortemque minaris? Nullum in caede nefas, nec sic ad proelia veni, nec tecum meus haec pepigit mihi foedera Lausus. Unum hoc per siqua est victis venia hostibus oro: corpus humo patiare tegi. Scio acerba meorum circumstare odia: hunc, oro, defende furorem et me consortem nati concede sepulchro.' Haec loquitur iuguloque haud inscius accipit ensem undantique animam diffundit in arva cruore.

PUBLI VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER XI

OCEANUM interea surgens Aurora reliquit: Aeneas, quamquam et sociis dare tempus humandis praecipitant curae turbataque funere mens est, vota deum primo victor solvebat Eoo. Ingentem quercum decisis undique ramis constituit tumulo fulgentiaque induit arma, Mezenti ducis exuvias, tibi, magne, tropaeum, bellipotens: aptat rorantis sanguine cristas telaque trunca viri et bis sex thoraca petitum perfossumque locis clipeumque ex aere sinistrae subligat atque ensem collo suspendit eburnum. Tum socios, namque omnis eum stipata tegebat turba ducum, sic incipiens hortatur ovantis: 'Maxima res effecta, viri; timor omnis abesto, quod superest: haec sunt spolia et de rege superbo primitiae, manibusque meis Mezentius hic est. Nunc iter ad regem nobis murosque Latinos. Arma parate animis et spe praesumite bellum, nequa mora ignaros, ubi primum vellere signa adnuerint superi pubemque educere castris, impediat segnisve metu sententia tardet. Interea socios inhumataque corpora terrae mandemus, qui solus honos Acheronte sub imo est. Ite,' ait, 'egregias animas, quae sanguine nobis hanc patriam peperere suo, decorate supremis muneribus, maestamque Evandri primus ad urbem mittatur Pallas, quem non virtutis egentem abstulit atra dies et funere mersit acerbo.'

Sic ait inlacrimans recipitque ad limina gressum, corpus ubi exanimi positum Pallantis Acoetes servabat senior, qui Parrhasio Evandro armiger ante fuit, sed non felicibus aeque tum comes auspiciis caro datus ibat alumno. Circum omnis famulumque manus Troianaque turba et maestum Iliades crinem de more solutae. Ut vero Aeneas foribus sese intulit altis, ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt pectoribus, maestoque immugit regia luctu. Ipse caput nivei fultum Pallantis et ora ut vidit levique patens in pectore vulnus cuspidis Ausoniae, lacrimis ita fatur obortis. 'Tene,' inquit, 'miserande puer, cum laeta veniret, invidit Fortuna mihi, ne regna videres nostra neque ad sedes victor veherere paternas? Non haec Evandro de te promissa parenti discedens dederam, cum me complexus euntem mitteret in magnum imperium metuensque moneret acris esse viros, cum dura proelia gente. Et nunc ille quidem spe multum captus inani fors et vota facit cumulatque altaria donis: nos iuvenem exanimum et nil iam caelestibus ullis debentem vano maesti comitamur honore. Infelix, nati funus crudele videbis! Hi nostri reditus expectatique triumphi! Haec mea magna fides! At non, Evandre, pudendis vulneribus pulsum adspicies nec sospite dirum optabis nato funus pater. Ei mihi, quantum praesidium Ausonia et quantum tu perdis, Iule!'

Haec ubi deflevit, tolli miserabile corpus imperat et toto lectos ex agmine mittit mille viros, qui supremum comitentur honorem intersintque patris lacrimis, solacia luctus exigua ingentis, misero sed debita patri. Haud segnes alii crates et molle feretrum arbuteis texunt virgis et vimine querno exstructosque toros obtentu frondis inumbrant. Hic iuvenem agresti sublimem stramine ponunt, qualem virgineo demessum pollice florem seu mollis violae seu languentis hyacinthi, cui neque fulgor adhuc necdum sua forma recessit: non iam mater alit tellus viresque ministrat. Tum geminas vestes auroque ostroque rigentis extulit Aeneas, quas illi laeta laborum ipsa suis quondam manibus Sidonia Dido fecerat et tenui telas discreverat auro. Harum unam iuveni supremum maestus honorem induit arsurasque comas obnubit amictu, multaque praeterea Laurentis praemia pugnae aggerat et longo praedam iubet ordine duci. Addit equos et tela, quibus spoliaverat hostem. Vinxerat et post terga manus, quos mitteret umbris inferias, caeso sparsuros sanguine flammas, indutosque iubet truncos hostilibus armis ipsos ferre duces inimicaque nomina figi. Ducitur infelix aevo confectus Acoetes: pectora nunc foedans pugnis, nunc unguibus ora sternitur et toto proiectus corpore terrae. . . Ducunt et Rutulo perfusos sanguine currus. Post bellator equus positis insignibus Aethon it lacrimans guttisque umectat grandibus ora. Hastam alii galeamque ferunt, nam cetera Turnus victor habet. Tum maesta phalanx Teucrique sequuntur Tyrrhenique omnes et versis Arcades armis. Postquam omnis longe comitum praecesserat ordo, substitit Aeneas gemituque haec addidit alto: 'Nos alias hinc ad lacrimas eadem horrida belli fata vocant: salve aeternum mihi, maxime Palla, aeternumque vale.' Nec plura effatus ad altos tendebat muros gressumque in castra ferebat.

Iamque oratores aderant ex urbe Latina, velati ramis oleae veniamque rogantes: corpora, per campos ferro quae fusa iacebant, redderet ac tumulo sineret succedere terrae; nullum cum victis certamen et aethere cassis; parceret hospitibus quondam socerisque vocatis. Quos bonus Aeneas haud aspernanda precantis prosequitur venia et verbis haec insuper addit: 'Quaenam vos tanto fortuna indigna, Latini, implicuit bello, qui nos fugiatis amicos? Pacem me exanimis et Martis sorte peremptis oratis? Equidem et vivis concedere vellem. Nec veni, nisi fata locum sedemque dedissent, nec bellum cum gente gero: rex nostra reliquit hospitia et Turni potius se credidit armis. Aequius huic Turnum fuerat se opponere morti. Si bellum finire manu, si pellere Teucros apparat, his mecum decuit concurrere telis: vixet, cui vitam deus aut sua dextra dedisset. Nunc ite et miseris supponite civibus ignem.' Dixerat Aeneas. Illi obstipuere silentes conversique oculos inter se atque ora tenebant. Tum senior semperque odiis et crimine Drances infensus iuveni Turno sic ore vicissim orsa refert: 'O fama ingens, ingentior armis vir Troiane, quibus caelo te laudibus aequem? Iustitiaene prius mirer belline laborum? Nos vero haec patriam grati referemus ad urbem et te, siqua viam dederit fortuna, Latino iungemus regi: quaerat sibi foedera Turnus. Quin et fatalis murorum attollere moles saxaque subvectare umeris Troiana iuvabit.' Dixerat haec, unoque omnes eadem ore fremebant. Bis senos pepigere dies et pace sequestra per silvas Teucri mixtique inpune Latini erravere iugis. Ferro sonat alta bipenni fraxinus, evertunt actas ad sidera pinus, robora nec cuneis et olentem scindere cedrum nec plaustris cessant vectare gementibus ornos.

Et iam Fama volans, tanti praenuntia luctus, Evandrum Evandrique domos et moenia replet, quae modo victorem Latio Pallanta ferebat. Arcades ad portas ruere et de more vetusto funereas rapuere faces; lucet via longo ordine flammarum et late discriminat agros. Contra turba Phrygum veniens plangentia iungit agmina. Quae postquam matres succedere tectis viderunt, maestam incendunt clamoribus urbem. At non Evandrum potis est vis ulla tenere, sed venit in medios. Feretro Pallanta reposto procubuit super atque haeret lacrimansque gemensque, et via vix tandem vocis laxata dolore est. 'Non haec, O Palla, dederas promissa parenti, cautius ut saevo velles te credere Marti; haud ignarus eram, quantum nova gloria in armis et praedulce decus primo certamine posset. Primitiae iuvenis miserae bellique propinqui dura rudimenta et nulli exaudita deorum vota precesque meae! Tuque, O sanctissima coniunx, felix morte tua neque in hunc servata dolorem! Contra ego vivendo vici mea fata, superstes restarem ut genitor. Troum socia arma secutum obruerent Rutuli telis! Animam ipse dedissem atque haec pompa domum me, non Pallanta, referret, nec vos arguerim, Teucri, nec foedera nec quas iunximus hospitio dextras: sors ista senectae debita erat nostrae. Quod si immatura manebat mors natum, caesis Volscorum milibus ante ducentem in Latium Teucros cecidisse iuvabit. Quin ego non alio digner te funere, Palla, quam pius Aeneas [et quam magni Phryges et quam Tyrrhenique duces, Tyrrhenum exercitus omnis.] Magna tropaea ferunt, quos dat tua dextera Leto: tu quoque nunc stares immanis truncus in armis, esset par aetas et idem si robur ab annis, Turne. Sed infelix Teucros quid demoror armis? Vadite et haec memores regi mandata referte: quod vitam moror invisam Pallante perempto, dextera causa tua est, Turnum natoque patrique quam debere vides. Meritis vacat hic tibi solus fortunaeque locus. Non vitae gaudia quaero, nec fas, sed nato Manis perferre sub imos.'

Aurora interea miseris mortalibus almam extulerat lucem, referens opera atque labores: iam pater Aeneas, iam curvo in litore Tarchon constituere pyras. Huc corpora quisque suorum more tulere patrum, subiectisque ignibus atris conditur in tenebras altum caligine caelum. Ter circum accensos cincti fulgentibus armis decurrere rogos, ter maestum funeris ignem lustravere in equis ululatusque ore dedere; spargitur et tellus lacrimis, sparguntur et arma: it caelo clamorque virum clangorque tubarum. Hic alii spolia occisis derepta Latinis coniciunt igni, galeas ensesque decoros frenaque ferventisque rotas; pars munera nota, ipsorum clipeos et non felicia tela. Multa boum circa mactantur corpora Morti, saetigerosque sues raptasque ex omnibus agris in flammam iugulant pecudes. Tum litore toto ardentis spectant socios semustaque servant busta neque avelli possunt, nox umida donec invertit caelum stellis ardentibus aptum.

Nec minus et miseri diversa in parte Latini innumeras struxere pyras, et corpora partim multa virum terrae infodiunt avectaque partim finitimos tollunt in agros urbique remittunt, cetera confusaeque ingentem caedis acervum nec numero nec honore cremant: tunc undique vasti certatim crebris conlucent ignibus agri. Tertia lux gelidam caelo dimoverat umbram: maerentes altum cinerem et confusa ruebant ossa focis tepidoque onerabant aggere terrae. Iam vero in tectis, praedivitis urbe Latini, praecipuus fragor et longi pars maxima luctus. Hic matres miseraeque nurus, hic cara sororum pectora maerentum puerique parentibus orbi dirum exsecrantur bellum Turnique hymenaeos: ipsum armis ipsumque iubent decernere ferro, qui regnum Italiae et primos sibi poscat honores. ingravat haec saevus Drances solumque vocari testatur, solum posci in certamina Turnum. Multa simul contra variis sententia dictis pro Turno, et magnum reginae nomen obumbrat, multa virum meritis sustentat fama tropaeis.

Hos inter motus, medio in flagrante tumultu, ecce super maesti magna Diomedis ab urbe legati responsa ferunt: nihil omnibus actum tantorum impensis operum, nil dona neque aurum nec magnas valuisse preces, alia arma Latinis quaerenda aut pacem Troiano ab rege petendum. Deficit ingenti luctu rex ipse Latinus. Fatalem Aenean manifesto numine ferri admonet ira deum tumulique ante ora recentes. Ergo concilium magnum primosque suorum imperio accitos alta intra limina cogit. olli convenere fluuntque ad regia plenis tecta viis. Sedet in mediis et maximus aevo et primus sceptris haud laeta fronte Latinus. Atque hic legatos Aetola ex urbe remissos, quae referant, fari iubet et responsa reposcit ordine cuncta suo. Tum facta silentia linguis, et Venulus dicto parens ita farier infit:

'Vidimus, o cives, Diomedem Argivaque castra atque iter emensi casus superavimus omnis contigimusque manum, qua concidit Ilia tellus. Ille urbem Argyripam patriae cognomine gentis victor Gargani condebat Iapygis agris. Postquam introgressi et coram data copia fandi, munera praeferimus, nomen patriamque docemus, qui bellum intulerint, quae causa attraxerit Arpos. Auditis ille haec placido sic reddidit ore: ''O fortunatae gentes, Saturnia regna, antiqui Ausonii, quae vos fortuna quietos sollicitat suadetque ignota lacessere bella? Quicumque Iliacos ferro violavimus agros, mitto ea, quae muris bellando exhausta sub altis, quos Simois premat ille viros, infanda per orbem supplicia et scelerum poenas expendimus omnes, vel Priamo miseranda manus: scit triste Minervae sidus et Euboicae cautes ultorque Caphareus. Militia ex illa diversum ad litus abacti Atrides Protei Menelaus adusque columnas exsulat, Aetnaeos vidit Cyclopas Ulixes. Regna Neoptolemi referam versosque penates Idomenei? Libycone habitantis litore Locros? Ipse Mycenaeus magnorum ductor Achivom coniugis infandae prima inter limina dextra oppetiit: devictam Asiam subsedit adulter. Invidisse deos, patriis ut redditus aris coniugium optatum et pulchram Calydona viderem? Nunc etiam horribili visu portenta sequuntur, et socii amissi petierunt aethera pennis fluminibusque vagantur aves, heu dira meorum supplicia, et scopulos lacrimosis vocibus implent. Haec adeo ex illo mihi iam speranda fuerunt tempore, cum ferro caelestia corpora demens adpetii et Veneris violavi volnere dextram. Ne vero, ne me ad talis impellite pugnas: nec mihi cum Teucris ullum post eruta bellum Pergama, nec veterum memini laetorve malorum. Munera, quae patriis ad me portatis ab oris, vertite ad Aenean. Stetimus tela aspera contra contulimusque manus: experto credite, quantus in clipeum adsurgat, quo turbine torqueat hastam. Si duo praeterea talis Idaea tulisset terra viros, ultro Inachias venisset ad urbes Dardanus, et versis lugeret Graecia fatis. Quidquid apud durae cessatum est moenia Troiae, Hectoris Aeneaeque manu victoria Graium haesit et in decimum vestigia rettulit annum. Ambo animis, ambo insignes praestantibus armis hic pietate prior. Coeant in foedera dextrae, qua datur; ast armis concurrant arma cavete.'' Et responsa simul quae sint, rex optime, regis audisti et quae sit magno sententia bello.'

Vix ea legati, variusque per ora cucurrit Ausonidum turbata fremor: ceu saxa morantur cum rapidos amnis, fit clauso gurgite murmur vicinaeque fremunt ripae crepitantibus undis. Ut primum placati animi et trepida ora quierunt, praefatus divos solio rex infit ab alto: 'Ante equidem summa de re statuisse, Latini, et vellem et fuerat melius, non tempore tali cogere concilium. cum muros adsidet hostis. Bellum importunum, cives, cum gente deorum invictisque viris gerimus, quos nulla fatigant proelia: nec victi possunt absistere ferro. Spem siquam adscitis Aetolum habuistis in armis, ponite. Spes sibi quisque, sed haec quam angusta videtis; cetera qua rerum iaceant perculsa ruina, ante oculos interque manus sunt omnia vestras. Nec quemquam incuso: potuit quae plurima virtus esse, fuit; toto certatum est corpore regni. Nunc adeo quae sit dubiae sententia menti expediam et paucis, animos adhibete, docebo. Est antiquus ager Tusco mihi proximus amni, longus in occasum, finis super usque Sicanos; Aurunci Rutulique serunt et vomere duros exercent colles atque horum asperrima pascunt. Haec omnis regio et celsi plaga pinea montis cedat amicitiae Teucrorum, et foederis aequas dicamus leges sociosque in regna vocemus. Considant, si tantus amor, et moenia condant. Sin alios finis aliamque capessere gentem est animus possuntque solo decedere nostro: bis denas Italo texamus robore navis seu pluris complere valent, iacet omnis ad undam materies, ipsi numerumque modumque carinis praecipiant, nos aera manus navalia demus. Praeterea qui dicta ferant et foedera firment centum oratores prima de gente Latinos ire placet pacisque manu praetendere ramos, munera portantis aurique eborisque talenta et sellam regni trabeamque insignia nostri. Consulite in medium et rebus succurrite fessis.'