Part 16
At parte ex alia, qua saxa rotantia late impulerat torrens arbustaque diruta ripis, Arcadas insuetos acies inferre pedestris ut vidit Pallas Latio dare terga sequaci (aspera quis natura loci dimittere quando suasit equos), unum quod rebus restat egenis, nunc prece, nunc dictis virtutem accendit amaris: 'Quo fugitis, socii? Per vos et fortia facta, per ducis Evandri nomen devictaque bella Opemque meam, patriae quae nunc subit aemula laudi, fidite ne pedibus. Ferro rumpenda per hostis est via. Qua globus ille virum densissimus urget, hac vos et Pallanta ducem patria alta reposcit. Numina nulla premunt, mortali urgemur ab hoste mortales, totidem nobis animaeque manusque. Ecce, maris magna claudit nos obice pontus, deest iam terra fugae: pelagus Troiamne petemus?' Haec ait et medius densos prorumpit in hostis. Obvius huic primum, fatis adductus iniquis, fit Lagus. Hunc, magno vellit dum pondere saxum, intorto figit telo, discrimina costis per medium qua spina dabat, hastamque receptat ossibus haerentem. Quem non super occupat Hisbo, ille quidem hoc sperans: nam Pallas ante ruentem, dum furit, incautum crudeli morte sodalis excipit atque ensem tumido in pulmone recondit. Hinc Sthenium petit et Rhoeti de gente vetusta Anchemolum, thalamos ausum incestare novercae. Vos etiam, gemini, Rutulis cecidistis in agris, Daucia, Laride Thymberque, simillima proles, indiscreta suis gratusque parentibus error; at nunc dura dedit vobis discrimina Pallas: nam tibi, Thymbre, caput Evandrius abstulit ensis; te decisa suum, Laride, dextera quaerit semianimesque micant digiti ferrumque retractant. Arcadas accensos monitu et praeclara tuentis facta viri mixtus dolor et pudor armat in hostis. Tum Pallas biiugis fugientem Rhoetea praeter traicit. Hoc spatium tantumque morae fuit Ilo; Ilo namque procul validam direxerat hastam, quam medius Rhoeteus intercipit, optime Teuthra, te fugiens fratremque Tyren, curruque volutus caedit semianimis Rutulorum calcibus arva. Ac velut optato ventis aestate coortis dispersa immittit silvis incendia pastor, correptis subito mediis extenditur una horrida per latos acies Volcania campos; ille sedens victor flammas despectat ovantis: non aliter socium virtus coit omnis in unum teque iuvat, Palla. Sed bellis acer Halaesus tendit in adversos seque in sua conligit arma. Hic mactat Ladona Pheretaque Demodocumque, Strymonio dextram fulgenti deripit ense elatam in iugulum, saxo ferit ora Thoantis ossaque dispersit cerebro permixta cruento. Fata canens silvis genitor celarat Halaesum: ut senior leto canentia lumina solvit, iniecere manum Parcae telisque sacrarunt Evandri. Quem sic Pallas petit ante precatus: 'Da nunc, Thybri pater, ferro, quod missile libro, fortunam atque viam duri per pectus Halaesi. Haec arma exuviasque viri tua quercus habebit.' Audiit illa deus: dum texit Imaona Halaesus, Arcadio infelix telo dat pectus inermum. At non caede viri tanta perterrita Lausus, pars ingens belli, sinit agmina: primus Abantem oppositum interimit, pugnae nodumque moramque. Sternitur Arcadiae proles, sternuntur Etrusci et vos, O Grais imperdita corpora, Teucri. Agmina concurrunt ducibusque et viribus aequis. Extremi addensent acies nec turba moveri tela manusque sinit. Hinc Pallas instat et urget, hinc contra Lausus, nec multum discrepat aetas: egregii forma, sed quis Fortuna negarat in patriam reditus. Ipsos concurrere passus haud tamen inter se magni regnator Olympi: mox illos sua fata manent maiore sub hoste.
Interea soror alma monet succedere Lauso Turnum, qui volucri curru medium secat agmen. Ut vidit socios: 'Tempus desistere pugnae; solus ego in Pallanta feror, soli mihi Pallas debetur; cuperem ipse parens spectator adesset.' Haec ait, et socii cesserunt aequore iusso. At Rutulum abscessu iuvenis tum iussa superba miratus stupet in Turno corpusque per ingens lumina volvit obitque truci procul omnia visus talibus et dictis it contra dicta tyranni: 'Aut spoliis ego iam raptis laudabor opimis aut leto insigni: sorti pater aequus utrique est. Tolle minas.' Fatus medium procedit in aequor. Frigidus Arcadibus coit in praecordia sanguis. Desiluit Turnus biiugis, pedes apparat ire comminus; utque leo, specula cum vidit ab alta stare procul campis meditantem in proelia taurum, advolat: haud alia est Turni venientis imago. Hunc ubi contiguum missae fore credidit hastae, ire prior Pallas, siqua fors adiuvet ausum viribus imparibus, magnumque ita ad aethera fatur: 'Per patris hospitium et mensas, quas advena adisti, te precor, Alcide, coeptis ingentibus adsis. Cernat semineci sibi me rapere arma cruenta victoremque ferant morientia lumina Turni.' Audiit Alcides iuvenem magnumque sub imo corde premit gemitum lacrimasque effundit inanis. Tum Genitor natum dictis adfatur amicis: 'Stat sua cuique dies, breve et inreparabile tempus omnibus est vitae: sed famam extendere factis, hoc virtutis opus. Troiae sub moenibus altis tot nati cecidere deum; quin occidit una Sarpedon, mea progenies. Etiam sua Turnum fata vocant, metasque dati pervenit ad aevi.' Sic ait atque oculos Rutulorum reicit arvis. At Pallas magnis emittit viribus hastam vaginaque cava fulgentem deripit ensem. Illa volans umeri surgunt qua tegmina summa incidit atque viam clipei molita per oras tandem etiam magno strinxit de corpore Turni. Hic Turnus ferro praefixum robur acuto in Pallanta diu librans iacit atque ita fatur: 'Adspice, num mage sit nostrum penetrabile telum.' Dixerat; at clipeum, tot ferri terga, tot aeris, quem pellis totiens obeat circumdata tauri, vibranti cuspis medium transverberat ictu loricaeque moras et pectus perforat ingens. Ille rapit calidum frustra de volnere telum: una eademque via sanguis animusque sequuntur. Corruit in volnus, sonitum super arma dedere et terram hostilem moriens petit ore cruento. Quem Turnus super adsistens, 'Arcades, haec,' inquit, 'memores mea dicta referte Euandro; qualem meruit, Pallanta remitto. Quisquis honos tumuli, quidquid solamen humandi est, largior. Haud illi stabunt Aeneia parvo hospitia.' Et laevo pressit pede talia fatus exanimem, rapiens immania pondera baltei impressumque nefas, una sub nocte iugali caesa manus iuvenum foede thalamique cruenti, quae Clonus Eurytides multo caelaverat auro; quo nunc Turnus ovat spolio gaudetque potitus. Nescia mens hominum fati sortisque futurae et servare modum, rebus sublata secundis! Turno tempus erit, magno cum optaverit emptum intactum Pallanta et cum spolia ista diemque oderit. At socii multo gemitu lacrimisque impositum scuto referunt Pallanta frequentes. O dolor atque decus magnum rediture parenti haec te prima dies bello dedit, haec eadem aufert, cum tamen ingentis Rutulorum linquis acervos.
Nec iam fama mali tanti, sed certior auctor advolat Aeneae, tenui discrimine leti esse suos, versis tempus succurrere Teucris. Proxima quaeque metit gladio latumque per agmen ardens limitem agit ferro, te, Turne, superbum caede nova quaerens. Pallas, Euander, in ipsis omnia sunt oculis, mensae, quas advena primas tunc adiit, dextraeque datae. Sulmone creatos quattuor hic iuvenes, totidem, quos educat Ufens, viventis rapit, inferias quos immolet umbris captivoque rogi perfundat sanguine flammas. Inde Mago procul infensam contenderat hastam. Ille astu subit ac tremibunda supervolat hasta, et genua amplectens effatur talia supplex: 'Per patrios manis et spes surgentis Iuli te precor, hanc animam serves natoque patrique. Est domus alta, iacent penitus defossa talenta caelati argenti, sunt auri pondera facti infectique mihi. Non hic victoria Teucrum vertitur aut anima una dabit discrimina tanta.' Dixerat. Aeneas contra cui talia reddit: 'Argenti atque auri memoras quae multa talenta, natis parce tuis. Belli commercia Turnus sustulit ista prior iam tum Pallante perempto. Hoc patris Anchisae manes, hoc sentit Iulus.' Sic fatus galeam laeva tenet atque reflexa cervice orantis capulo tenus applicat ensem. Nec procul Haemonides, Phoebi Triviaeque sacerdos, infula cui sacra redimibat tempora vitta, totus conlucens veste atque insignibus armis. Quem congressus agit campo lapsumque superstans immolat ingentique umbra tegit; arma Serestus lecta refert umeris, tibi, rex Gradive, tropaeum. Instaurant acies Volcani stirpe creatus Caeculus et veniens Marsorum montibus Umbro: Dardanides contra furit. Anxuris ense sinistram et totum clipei ferro deiecerat orbem; dixerat ille aliquid magnum vimque adfore verbo crediderat caeloque animum fortasse ferebat canitiemque sibi et longos promiserat annos: Tarquitus exultans contra fulgentibus armis, silvicolae Fauno Dryope quem nympha crearat, obvius ardenti sese obtulit. Ille reducta loricam clipeique ingens onus impedit hasta; tum caput orantis nequiquam et multa parantis dicere deturbat terrae truncumque tepentem provolvens super haec inimico pectore fatur: 'Istic nunc, metuende, iace. Non te optima mater condet humi patrioque onerabit membra sepulchro: alitibus linquere feris aut gurgite mersum unda feret piscesque impasti volnera lambent.' Protinus Antaeum et Lucam, prima agmina Turni, persequitur fortemque Numam fulvumque Camertem, magnanimo Volcente satum, ditissimus agri qui fuit Ausonidum et tacitis regnavit Amyclis. Aegaeon qualis, centum cui bracchia dicunt centenasque manus, quinquaginta oribus ignem pectoribusque arsisse, Iovis cum fulmina contra tot paribus streperet clipeis, tot stringeret enses: sic toto Aeneas desaevit in aequore victor, ut semel intepuit mucro. Quin ecce Niphaei quadriiugis in equos adversaque pectora tendit. Atque illi longe gradientem et dira frementem ut videre, metu versi retroque ruentes effunduntque ducem rapiuntque ad litora currus. Interea biiugis infert se Lucagus albis in medios fraterque Liger; sed frater habenis flectit equos, strictum rotat acer Lucagus ensem. Haud tulit Aeneas tanto fervore furentis: inruit adversaque ingens apparuit hasta. Cui Liger: 'Non Diomedis equos nec currum cernis Achillis aut Phrygiae campos: nunc belli finis et aevi his dabitur terris.' Vesano talia late dicta volant Ligeri. Sed non et Troius heros dicta parat contra: iaculum nam torquet in hostem. Lucagus ut pronus pendens in verbera telo admonuit biiugos, proiecto dum pede laevo aptet se pugnae, subit oras hasta per imas fulgentis clipei, tum laevum perforat inguen: excussus curru moribundus volvitur arvis. Quem pius Aeneas dictis adfatur amaris: 'Lucage, nulla tuos currus fuga segnis equorum prodidit aut vanae vertere ex hostibus umbrae: ipse rotis saliens iuga deseris.' Haec ita fatus arripuit biiugos; frater tendebat inertis infelix palmas, curru delapsus eodem: 'Per te, per qui te talem genuere parentes, vir Troiane, sine hanc animam et miserere precantis.' Pluribus oranti Aeneas: 'Haud talia dudum dicta dabas. Morere et fratrem ne desere frater.' Tum latebras animae pectus mucrone recludit. Talia per campos edebat funera ductor Dardanius, torrentis aquae vel turbinis atri more furens. Tandem erumpunt et castra relinquunt Ascanius puer et nequiquam obsessa iuventus. Iunonem interea compellat Iuppiter ultro: 'O germana mihi atque eadem gratissima coniunx, ut rebare, Venus, nec te sententia fallit, Troianas sustentat opes, non vivida bello dextra viris animusque ferox patiensque pericli.' Cui Iuno summissa 'Quid, o pulcherrime coniunx, sollicitas aegram et tua tristia dicta timentem? Si mihi, quae quondam fuerat quamque esse decebat, vis in amore foret, non hoc mihi namque negares, omnipotens, quin et pugnae subducere Turnum et Dauno possem incolumem servare parenti. Nunc pereat Teucrisque pio det sanguine poenas. Ille tamen nostra deducit origine nomen Pilumnusque illi quartus pater et tua larga saepe manu multisque oneravit limina donis.' Cui rex aetherii breviter sic fatur Olympi: 'Si mora praesentis leti tempusque caduco oratur iuveni meque hoc ita ponere sentis, tolle fuga Turnum atque instantibus eripe fatis hactenus indulsisse vacat. Sin altior istis sub precibus venia ulla latet totumque moveri mutarive putas bellum, spes pascis inanis.' Et Iuno adlacrimans: 'Quid si, quae voce gravaris, mente dares atque haec Turno rata vita maneret? Nunc manet insontem gravis exitus, aut ego veri vana feror. Quod ut O potius formidine falsa ludar et in melius tua, qui potes, orsa reflectas!' Haec ubi dicta dedit, caelo se protinus alto misit, agens hiemem nimbo succincta per auras, Iliacamque aciem et Laurentia castra petivit. Tum dea nube cava tenuem sine viribus umbram in faciem Aeneae, visu mirabile monstrum, Dardaniis ornat telis clipeumque iubasque divini adsimulat capitis, dat inania verba, dat sine mente sonum gressusque effingit euntis, morte obita qualis fama est volitare figuras aut quae sopitos deludunt somnia sensus. At primas laeta ante acies exsultat imago inritatque virum telis et voce lacessit. Instat cui Turnus stridentemque eminus hastam conicit: illa dato vertit vestigia tergo. Tum vero Aenean aversum ut cedere Turnus credidit atque animo spem turbidus hausit inanem, 'Quo fugis, Aenea? Thalamos ne desere pactos; hac dabitur dextra tellus quaesita per undas.' Talia vociferans sequitur strictumque coruscat mucronem nec ferre videt sua gaudia ventos. Forte ratis celsi coniuncta crepidine saxi expositis stabat scalis et ponte parato, qua rex Clusinis advectus Osinius oris. Huc sese trepida Aeneae fugientis imago conicit in latebras; nec Turnus segnior instat exsuperatque moras et pontis transilit altos. Vix proram attigerat: rumpit Saturnia funem avolsamque rapit revoluta per aequora navem. Illum autem Aeneas absentem in praelia poscit; obvia multa virum demittit corpora morti: tum levis haud ultra latebras iam quaerit imago, sed sublime volans nubi se immiscuit atrae. Cum Turnum medio interea fert aequore turbo. Respicit ignarus rerum ingratusque salutis et duplicis cum voce manus ad sidera tendit: 'Omnipotens genitor, tanton me crimine dignum duxisti et talis voluisti expendere poenas? Quo feror? Unde abii? Quae me fuga quemve reducit? Laurentisne iterum muros aut castra videbo? Quid manus illa virum, qui me meaque arma secuti? Quosne (nefas) omnis infanda in morte reliqui et nunc palantis video gemitumque cadentum accipio! Quid ago? Aut quae iam satis ima dehiscat terra mihi? Vos O potius miserescite venti: in rupes, in saxa, volens vos Turnus adoro ferte ratem saevisque vadis immittite Syrtis, quo neque me Rutuli nec conscia fama sequatur.' Haec memorans animo nunc huc, nunc fluctuat illuc, an sese mucrone ob tantum dedecus amens induat et crudum per costas exigat ensem, fluctibus an iaciat mediis et litora nando curva petat Teucrumque iterum se reddat in arma. Ter conatus utramque viam, ter maxima Iuno continuit iuvenemque animi miserata repressit. Labitur alta secans fluctuque aestuque secundo et patris antiquam Dauni defertur ad urbem.
At Iovis interea monitis Mezentius ardens succedit pugnae Teucrosque invadit ovantis. Concurrunt Tyrrhenae acies atque omnibus uni, uni odiisque viro telisque frequentibus instant. Ille velut rupes, vastum quae prodit in aequor, obvia ventorum furiis expostaque ponto, vim cunctam atque minas perfert caelique marisque, ipsa immota manens, prolem Dolichaonis Hebrum sternit humi, cum quo Latagum Palmumque fugacem, sed Latagum saxo atque ingenti fragmine montis occupat os faciemque adversam, poplite Palmum succiso volvi segnem sinit, armaque Lauso donat habere umeris et vertice figere cristas. Nec non Euanthen Phrygium Paridisque Mimanta aequalem comitemque, una quem nocte Theano in lucem genitori Amyco dedit et face praegnans Cisseis regina Parin creat: urbe paterna occubat, ignarum Laurens habet ora Mimanta. Ac velut ille canum morsu de montibus altis actus aper, multos Vesulus quem pinifer annos defendit multosve palus Laurentia, silva pastus harundinea, postquam inter retia ventum est, substitit infremuitque ferox et inhorruit armos, nec cuiquam irasci propiusque accedere virtus, sed iaculis tutisque procul clamoribus instant; haud aliter, iustae quibus est Mezentius irae, non ulli est animus stricto concurrere ferro; missilibus longe et vasto clamore lacessunt: ille autem impavidus partis cunctatur in omnis, dentibus infrendens, et tergo decutit hastas. Venerat antiquis Corythi de finibus Acron, Graius homo, infectos linquens profugus hymenaeos. Hunc ubi miscentem longe media agmina vidit, purpureum pennis et pactae coniugis ostro: impastus stabula alta leo ceu saepe peragrans, suadet enim vesana fames, si forte fugacem conspexit capream aut surgentem in cornua cervum, gaudet, hians immane, comasque arrexit et haeret visceribus super accumbens, lavit inproba taeter ora cruor, sic ruit in densos alacer Mezentius hostis. Sternitur infelix Acron et calcibus atram tundit humum expirans infractaque tela cruentat. Atque idem fugientem haud est dignatus Oroden sternere nec iacta caecum dare cuspide volnus: obvius adversoque occurrit seque viro vir contulit, haud furto melior, sed fortibus armis. Tum super abiectum posito pede nixus et hasta: 'Pars belli haud temnenda, viri, iacet altus Orodes.' Conclamant socii laetum paeana secuti. Ille autem exspirans: 'Non me, quicumque es, inulto, victor, nec longum laetabere: te quoque fata prospectant paria atque eadem mox arva tenebis.' Ad quae subridens mixta Mezentius ira: 'Nunc morere. Ast de me divom pater atque hominum rex viderit.' Hoc dicens eduxit corpore telum: olli dura quies oculos et ferreus urget somnus, in aeternam clauduntur lumina noctem.
Caedicus Alcathoum obtruncat, Sacrator Hydaspen Partheniumque Rapo et praedurum viribus Orsen, Messapus Croniumque Lycaoniumque Erichaeten, illum infrenis equi lapsu tellure iacentem, hunc peditem. Pedes et Lycius processerat Agis, quem tamen haud expers Valerus virtutis avitae deicit; at Thronium Salius Saliumque Nealces insidiis, iaculo et longe fallente sagitta.