Part 31
COMMŪNIS, e, gen. com. _Commun_, _qui appartient à plusieurs_. SYN. Conjunctus. PHRAS. 1. Amicorum omnia sunt communia, _entre amis, tout est commun_. Omnia sunt amicis cum necessariis suis consociata; sortem suam cum amicorum felicitate miscent. Honorum ac commodorum communio quædam inter amicos est; ut vitæ, ita fortunæ quædam communitas, societas, consociatio est; amici omnia communiter possident. 2. Commune hoc vitium est, _ce défaut est général_. Hoc vitium omnium animos occupat ac tenet; latissime patet hoc vitium; in omnium animos irrepsit, ubique gentium viget, regnat, dominatur; nusquam non est hoc vitium; infecti sunt omnes hoc vitio, et irretiti; orbem terrarum est complexum hoc vitium; pauci sunt hoc vitio intacti, hujus vitii expertes; a paucis abest hoc vitium; in plerorumque mortalium animis insedit, ac inveteravit hoc vitium; quem mihi dabitis hujus vitii contagione non aspersum? 3. Commune hoc malum erit omnibus, _ce mal sera commun à tous (tous auront à en souffrir)_. Omnibus hoc impendet malum, omnibus minatur; miserrime cum omnibus atque infeliciter agetur; expers malorum nemo erit; vexabit omnes eadem calamitas; pari omnes calamitate prementur; omnes manet, omnibus imminet ea calamitas; communis, eadem, par, consimilis erit omnium fortuna. Miseriis his nemo vacabit; urgebit omnes pertinax malum; vis ea malorum, ac tempestas communis erit omnium. Nemo non communi hoc incendio deflagrabit. 4. Communia sunt et vulgaria, quæ affers, _tout ce que vous dites est vulgaire et banal_. Omnia posita sunt ante oculos; collocata in usu quotidiano; in congressione hominum, atque in foro decantata; ista posita sunt ante pedes; sita ante oculos; in medio sita, obsoleta; de medio sumpta; audita, pervulgata, percelebrata et contrita sermonibus, quæ affers; pervagata res est, in propatulo posita, quam affers. USUS: Erat hoc studium commune toti Græciæ. Scelera tibi cum illo communia sunt. Dolorem et laudem tecum mihi communem esse volui. Cf. Particeps. 2. Vulgaris contritus, pervulgatus, de medio sumptus, late patens, _ordinaire_, _vulgaire_, _banal_. Communis vita et vulgaris hominum consuetudo. Communis omnium sensus, pervagata opinio. Præcepta communia et contrita. De communibus et pervulgatis rebus loqui. Cf. Consuetudo communis, Opinio communis.
COMMŪNE, is, n. _Corps de nation_, _commune_, _état_. SYN. Respublica, universitas, collegium. USUS: Commune Siciliæ, vexatum est atrociter. Ex nostro aliquid in commune contulimus.
COMMŪNĬTAS, ātis, f. _Communauté_, _rapport commun_; _sociabilité_. SYN. Communio, societas. EPITH. Apta naturæ, civilis, humana, immanis, magna, naturalis. USUS: Quæ nobis cum isto gladiatore conditionis communitas esse potest? Homines ad societatem communitatemque humanæ vitæ nascuntur. Natura ad civilem communitatem conjuncti ac consociati sumus. A communitate disjuncti videbimur.
COMMŪNĬTER, _En commun_, _ensemble_. SYN. Promiscue. )( Proprie, separatim. USUS: Res cum aliis communiter gestæ; communiter alias tibi Arpinates commendavi, nunc peculiariter Caium. Aliquid cum alio communiter possidere. Communiter inter nos consulemus, _nous nous protégerons mutuellement_. Cf. Simul. (Communiter hoc fit, _vulgare est_), _cela se fait communément_. Latine: Plerumque fit, contingit fere. Cf. Fere.
COMMURMŬROR, aris, atus sum, ari, d. _Murmurer ensemble_, _sourdement_. USUS: Nescio, quid secum commurmuratus est.
COMMŪTĀBĬLIS, e, gen. com. _Changeant_, _sujet au changement_. SYN. Mutabilis, inconstans. USUS: Assentatoris animus varius, commutabilis, multiplex. Cf. Varius.
COMMŪTĀTĬO, ōnis, f. _Mutation_, _changement_; _révolution_. SYN. Mutatio, conversio, vicissitudo. EPITH. Misera, varia. Commutationes annuæ, aptæ ad maturitatem frugum, et ad temperationem, civiles. USUS: Brevi tempore magna fit morum voluntatumque commutatio.
COMMŪTO, as, avi, atum, are, a. _Changer_. SYN. Muto, converto, commutationem affero. USUS: Maline hoc nihil est, si Religionem pecunia, jura omnia cum quæstu, leve compendium fraude maxima commutent? Vitam morte commutavit. Commutavit se animo. Fabulam, sententiam, ordinem commutare. Cf. Muto.
CŎMO, is, compsi, comptum, ere, a. _Arranger_, _disposer (les cheveux)_. * SYN. Orno, compono. USUS: Mulieres dum comuntur, annus est. Cf. Orno.
CŌMŒDĬA, æ, f. _Comédie_. SYN. Fabula, comicorum ars. EPITH. Antiqua, vetus. USUS: Quo genere jocandi eleganti, urbano, ingenioso, faceto Plautus et antiqua comœdia referta est.
CŌMŒDUS, i, m. _Comédien_. USUS: Sæpe comœdum in tragœdiis placere vidimus.
COMPACTĬO, ōnis, f. _Assemblage_, _liaison_. SYN. Coagmentatio. USUS: Compactione membrorum valida.
COMPACTO, _D’après une convention_, _de concert_. SYN. Consulto, ex composito. USUS: Non committendum, ut compacto prohibiti videamur.
COMPACTUS, a, um, _Assemblé_, _joint_. SYN. Coagmentatus, compositus, vinctus.
COMPĀGES, is, f. _Assemblage_, _jointure_, _liaison_. SYN. Commissura, vincula. USUS: Dum sumus in compagibus corporis.
COMPAR, ăris, omn. gen. _Égal_, _pareil_. SYN. Par.
COMPĂRĀBĬLIS, e, gen. com. _Comparable_. SYN. Quod habet comparationem. )( Dissimilis. USUS: Comparabile est, quod in diversis rebus similem aliquam rationem continet.
COMPĂRĀTĒ, _Par comparaison_. SYN. Cum comparatione. (VULG. Comparative, relative, respective.) USUS: Cum quæritur, quid res sit, quæritur _aut_ simpliciter, _aut_ comparate.
COMPĂRĀTĬO, ōnis, f. _Comparaison_, _parallèle_; _analogie_, _rapport_. SYN. Collatio, contentio, similitudo, compensatio. EPITH. Æqualis, brevis, facilis, necessaria, utilis. USUS: 1. Duorum inter se bonorum comparationem facere. Duplicem lætitiam percepi in comparatione difficilem, utra major esset. Si contentio quædam et comparatio fiat 2. Apparatus, præparatio, cautio, _action de préparer_, _apprêts_. Totum tempus in comparatione novi belli posuit. Nihil de mea comparatione diminuo. Comparationem criminis adornare, invenire. Cf. Comparo.
COMPĂRĀTĪVUS, a, um, _Qui compare_, _qui sert à comparer_. USUS: Oportebit ipsam illam comparativam judicationem exponere, _il faudra exposer cette cause comparative (où le fait est rapproché de l’intention.)_
COMPĀRĔO, es, ui, ere, n. _Apparaître_, _se montrer_. SYN. Videor, adsum, palam sum, (VULG. Sisto me.) PHRAS. Coram Prætore comparuit, _il comparut devant le préteur_. Prætoris vultum audacter subiit et vadimonium obivit; dicta die, ad constitutam diem in judicium venit, prætori copiam sui fecit; ostendere atque offerre os suum judicibus nihil dubitavit, die dicta in conspectum se dedit; in conspectu judicum fuit; in jus adiit. USUS: 1. Comparere in illa multitudine bonorum. Pompeius nusquam comparet, _Pompée ne se montre jamais_. 2. Appareo, _être visible_. Ita a fortuna deformata, ut tamen a natura inchoata compareant. Cf. Appareo.
COMPĂRO, as, avi, atum, are, a. _Préparer_, _apprêter_; _comparer_, _rapprocher_; _acquérir_. SYN. Paro, præparo, _item_: acquiro, confero. ADV. Copiose pastum, diligenter argumenta argumentis, diligenter ex copia, diligentissime ducem, idonee animum ad, improbissime quæstum, prædam, in perpetuum præsidium, inique aliquem cum aliquo, inscite, large, pastum, occulte milites, magnifice convivium, magnopere, studiose tabulas pictas, studiosius supellectilem. PHRAS. Nemo tibi comparari potest, _on ne peut vous comparer personne_. Nemo se tibi ulla arte contulerit; nemo in contentionem adduci, venire tecum potest; tecum conferri nemo potest; contendere tecum nemo potest. Quæ contentio, comparatio, te inter et alios esse potest? quis par esse tibi potest? qui præstantem illam tuam indolem, quis doctrinæ studia moresque adæquare possit? quis aspirare ad pervulgatam virtutis tuæ laudem insanus audeat? quis exæquari se tecum cupiat? Cf. Æquiparo. USUS: 1. Convivium, insidias comparat. 2. Acquiro, _acquérir_, _se procurer_, _amasser_. Labore suo et industria supellectilem. Laudem, virtutem, amicitias, auxilia, delectationem sibi comparare. Cf. Acquiro. 3. Confero, compono, comparationem, contentionem facio, _comparer_, _confronter_, _rapprocher_. Quæso, hominem cum homine, tempus cum tempore compara, _comparer un homme, une époque à un autre_. Ætatem filiorum comparare. Similitudines comparare. 4. Ordino, constituo, _régler_, _établir_. More majorum, legibus, natura comparatum est, ut etc. Ita comparati natura, _vel_ a natura sumus. Ita comparata est vitæ naturæque nostræ ratio, ut etc. Ita comparaverunt majores nostri, ut etc.
COMPASCO, is, āvi, pastum, ere, a. _Faire paître en commun_. USUS: Jus est compascere, _nous avons le droit de vaine pâture_.
COMPASCŬUS, a, um, _Qui concerne la vaine pâture_. USUS: Ubi ager compascuus est, jus est compascere.
COMPĔDES, um, f. pl. _Entraves_, _liens_; _chaînes_. SYN. Soleæ ligneæ, quibus pedes captivorum constringi solent. USUS: Compedes alicui imponere, indere, induere, impingere. In compedibus custodire, habere, retinere aliquem. Cf. Carcer, Captivus.
COMPELLĀTĬO, ōnis, f. _Apostrophe_, _interpellation_. SYN. Appellatio. EPITH. Crebræ, vel potius quotidianæ, præclaræ in laudatione. USUS: Edicto Ciceronem compellavit, cum ipse quotidianas compellationes non ferens urbe abiret.
COMPELLO, as, avi, atum, are, a. _Appeler_, _interpeller_, _apostropher_. SYN. Appello, nomine alloquor. ADV. Nominatim, vicissim aliquos. USUS: 1. Amice, honore magno, nominatim me compellavit. 2. In judicium voco, _attaquer en justice_, _accuser_. Lege, edicto aliquem apud populum compellare. Cf. Voco, Appello.
COMPELLO, is, pŭli, pulsum, ere, a. _Pousser_, _forcer_; _rassembler_. SYN. Cogo, congrego, impello. )( Dispello. USUS: Aliquem ad mortem, ad graves angustias compellere. Cf. Cogo, Pello.
COMPENDĬĀRĬUS, a, um, _Abrégé_. SYN. Brevis. USUS: Est hæc brevis et compendiaria via ad gloriam. Notis compendiariis uti. (VULG. Abbreviare, _abréger_).
COMPENDĬUM, ii, n. _Gain produit par l’épargne_, _profit_, _avantage_; _abréviation_. SYN. Utilitas, quæstus, lucrum, _puta_ viæ, pecuniæ, operæ, temporis. )( Dispendium. USUS: Nihil agit compendii sui causa. Mercatores in quæstu et compendio versantur. Avaritia et egestas multos ad turpe compendium commovet. Magnum compendium facere. Cf. Lucrum, Quæstus, Utilis.
COMPENSĀTĬO, ōnis, f. _Compensation_, _équilibre_, _échange_. SYN. Comparatio, præmium, merces, remuneratio. USUS: Vitæ incommoda sapiens commodorum compensatione lenit. Compensatione uti.
COMPENSO, as, avi, atum, are, a. _Compenser_, _mettre en balance_. SYN. Comparo, remunero, repono, exæquo, assequor. PHRAS. 1. Tua merita compensare non potero, _je ne pourrai jamais vous dédommager des services que vous m’avez rendus_. Nullam tuorum meritorum partem assequar; nulla mihi est satis digna tot officiorum remuneratio, nunquam satis cumulate officium reddam; nullis officiis tuam humanitatem exæquabo, tuam voluntatem non satis ex æquo remetiar; nunquam te dignam gratiam referam; nunquam pro meritis tuis satis dignam vicem reddam, referam; in reddenda meritorum vice par pari nunquam referetur. Nunquam pro meritis in me tuis mutuæ tantum voluntatis a me tribuetur, ut non plura tibi debeam. Officia tua nunquam paribus officiis æquabo, remunerabo; nunquam tuis in me meritis satisfaciam, respondebo; nunquam omnino tibi, quantum debeo, a me solvetur. Nunquam non modo referenda, sed ne cogitanda quidem gratia tua in me promerita consequar. Nunquam satis dignum officii ac benevolentiæ fructum a me feres. 2. Quod a fortuna damnum accepisti, virtus compensabit, _la vertu vous dédommagera de vos pertes de biens_. Resarciet virtus, quod a fortuna damnum retulisti, quibus te calamitatibus implicavit fortuna, iis te virtus expediet. Medebitur iis malis virtus, quibus te afflixit fortuna. Ut acerbam fortunam sensisti, ita dulcem ac suavem virtutem experieris. Quantum detrimenti, incommodi, calamitatis, malorum a fortuna retulisti, tantos a virtute, atque adeo majores fructus capies, percipies, feres, colliges; præteritam fortunæ culpam virtus cumulate redimet; quod a fortuna deminutum est, virtus, industria facile exæquabit; fortunæ dispendia virtus sarciet facile, et compensabit. Cf. Reddo, Remuneror. USUS: Maximis laboribus compensatur discendi voluptas. Auditorum patientiam brevitate, ingenii tarditatem virtute, socordiam fide compensare, Precibus compensatur pecunia.
COMPĔRENDĬNĀTŬS, ūs, m. _Ajournement_, _remise d’un jugement à trois jours_. USUS: Adimere alicui comperendinatum.
COMPĔRENDĬNO, as, avi, atum, are, a. et n. _Renvoyer à trois jours_; _demander le renvoi (en parl. d’un avocat)_. SYN. Amplio, profero, procrastino, differo, amplius pronuntio. USUS: Reus comperendinatus. Cf. Amplio.
COMPĔRĬO, is, pĕri, pertum, ire, a. _Découvrir_, _apprendre_. SYN. Deprehendo, certi aliquid reperio, compertum habeo. ADV. Manifesto pestem capitis sui, manifesto indicia mortis, maxime. USUS: Eam rem, de ea re certis auctoribus, manifestis indiciis, oculorum testimonio comperi. Cf. Consto, Certus.
COMPERTUS, a, um, _Découvert_, _reconnu_, _constaté_. SYN. Certus, cognitus, exploratus. USUS: Facinus manifesto deprehensum et compertum. Nihil comperti aut cogniti habemus. Cf. Certus, Manifestus, Consto, Publico.
COMPESCO, is, scui, ere, a. _Retenir_, _arrêter_. SYN. Coerceo, cohibeo, frango. PHRAS. Audaciam ejus compescuit, _il réprima son audace_. Præferocis animi conatus compressit; petulantiam, furorem fregit; repressit, debilitavit feroces impetus; ferociam contudit; exultanti licentiæ frenum injecit; vim ac impetum cohibuit. Cf. Coerceo, Cohibeo, Contineo, Abstineo. USUS: Iram, dolorem, gemitus, lacrimas, linguam, famem compescere.
COMPĔTĪTOR, ōris, m. _Compétiteur_, _concurrent_. SYN. Qui cum alio in petitione concurrit. EPITH. Certus, liberalis, nobilis, pares suffragiis, peregrini, urbani. USUS: Cum petitore certamen est honoris et dignitatis. Cf. Æmulus, Rivalis.
COMPĪLĀTĬO, ōnis, f. _Pillage_; _compilation_, _recueil_. SYN. Furtum, fraus.
COMPĪLO, as, avi, atum, are, a. _Dépouiller_, _piller_. SYN. Diripio, spolio, furor, exhaurio. ADV. Apertissime provincias, ostiatim oppidum. USUS: Æraria exhaurire, templa, urbem, rempublicam compilare. Cf. Furor. _Pro_ Congero exempla etc. barbarum est.
COMPINGO, is, pēgi, pactum, ere, a. _Assembler_; _construire_, _fabriquer_. SYN. Constringo, coarcto. USUS: Servi in pistrinum, carcerem, vincula compinguntur. Homo e luto et sanguine; scelere et ignorantia compactus.
COMPĬTA, ōrum, n. pl. _Carrefour_. USUS: In triviis et compitis auctionati.
COMPLĂCĔO, es, cui, ere, n. _Plaire_. SYN. Placeo. USUS: Si DEO complacitum est.
COMPLĀNO, as, avi, atum, are, a. _Raser (une maison)_. USUS: Complanare domum, solo æquare. Sp. Melii domus, quod regnum appeteret, est complanata. Cf. Planus.
COMPLAUDO, is, ere, n. _Applaudir_. USUS: Stantes in re ficta complaudebant.
COMPLECTOR, eris, plexus sum, plecti, d. _Embrasser_. SYN. Complexu teneo; sinu complexuque recipio, in collum invado; complexum alicui fero. ADV. Æque benevolentia atque arctius, breviter memoriam rerum celeriter, circumscripte, extrinsecus, nimium multa, occulte viros amplissimos ad suum scelus, quam liberalissime aliquem, scientissime, etiam atque etiam officiis, liberalitate. USUS: 1. Complecti et lacrimis se aspergere. 2. Amo, excipio, tracto amice, carum habeo, foveo, suscipio, defendo, _aimer_, _cultiver_, _favoriser_. Aliquem beneficiis, benevolentia, caritate eximia, familiaritate, comitate maxima complecti. Complectere quæso adolescentem. 3. Comprehendo, circumdo, ambio, _entourer_, _embrasser_. Paucis multa, uno crimine complector omnia. Summum cœlum reliquos complectitur. 4. Assequor, comprehendo, teneo, _saisir (par la pensée)_. Sapiens totum mundum mente, cogitatione, memoria complectitur. Tuas laudes oratione ac memoria complecti vix possum. Cf. Amplector.
COMPLĒMENTUM, i, n. _Complément_. SYN. Supplementum. USUS: Inania quædam verba, velut complementa numerorum.
COMPLĔO, es, ēvi, ētum, ere, a. _Remplir_. SYN. Impleo. ADV. Bene, perfecte, undique. USUS: 1. Aures sono, pectus maximarum et plurimarum rerum suavitate complere. Terrore, metu animum complere. 2. Absolvo, perficio, conficio, _compléter_, _achever_. Promissum complere, _accomplir une promesse_. Complent hæc et absolvunt beatissimam vitam. Annos sedecim complevit.
COMPLEXĬO, ōnis, f. _Assemblage_, _union_; _période_. SYN. Comprehensio verborum, periodus. EPITH. Brevis negotii, longissima verborum, mira verborum, perspicua, vera vel falsa. USUS: 1. Longissima verborum complexio, quæ uno spiritu volvi vix potest. 2. Argumenti conclusio et summa rationum, _conclusion d’un raisonnement_. Per complexionem id, quod ex omni argumentatione conficitur, breviter exponimus. Complexio _pro_ corporis constitutione, habitu, habitudine, _seu_ humorum temperamento, barbarum est.
COMPLEXŬS, ūs, m. _Embrassement_, _étreinte_; _amour_, _affection_. SYN. Amplexus. EPITH. Altissimus a domiciliis, extremus, omnia cingens, ultimus, indices falsi summæ benevolentiæ. USUS: 1. Illam respublica sinu, complexuque recipiet. Abstrahere filium de complexu matris. Ferre obviæ matri complexum, _embrasser_. 2. Ambitus, _action d’embrasser, d’entourer_. Mundus omnia complexu suo coercet et continet, _le ciel qui enveloppe l’univers_. Cf. Amplexus.
COMPLĬCO, as, avi _vel_ ui, atum _vel_ ĭtum, are, a. _Plier_. SYN. Involvo, claudo. USUS: Epistolam complicare.
COMPLŌRĀTĬO, ōnis, f. _Lamentation_. SYN. Lamentatio. USUS: Comploratio eorum lamentabilis, flebilesque voces. Cf. Gemo, Fletus.
COMPLŌRO, as, avi, atum, are, a. _Pleurer ensemble_. USUS: Complorare mortem, fortunam amicorum. Complorati mortui totam urbem lamentis implerunt. Cf. Gemo, Ploro, Fletus.
COMPŌNO, is, sui, sĭtum, ere, a. _Mettre ensemble_, _réunir_, _rapprocher_. SYN. Conjungo, coagmento, construo, conglutino, congrego, conflo, misceo, tempero. ADV. Cautius, diligenter, generatim, communiter, Græce, scite, jam diu composita et comparata, lepide. USUS: 1. Componere et struere verba, et syllabas propemodum dinumerare et dimetiri. Vestem, crines componere. 2. Dispono, _arranger_, _organiser_, _régler_. Aciem, causam, fallaciam in aliquem, orationem componere. 3. Fingo, _se composer_, _feindre_, _simuler_. Ad modestiam, ad senatus reverentiam se composuit. Se ad exemplum, vultum, mores alterius componere. 4. Facio, conficio, _faire_, _composer_, _écrire_. Carmen, poema, librum, testamentum, historiam componere. 5. Compositionem facio, concilio, _apaiser_, _calmer_, _réconcilier_. Bellum, iras, aversos animos lenitate composuit. 6. Comparo, confero, _comparer_. Sophoclem cum Euripide componere et conferre.
COMPORTO, as, avi, atum, are, a. _Transporter dans un lieu_, _amasser_. SYN. In locum unum confero, congero, porto, conveho. ADV. Palam arma. USUS: Res undique accersitæ, collatæ, exquisitæ, comportatæ. Arma, frumentum comportare. Cf. Colligo.
COMPOS, ŏtis, gen. omn. _Qui est en possession de_. SYN. Particeps. )( Inops. USUS: Homines rationis, consilii, virtutis compotes, beati sunt. Aliquem urbis compotem facere. Cf. Fruor, Acquiro, Particeps.
COMPŎSĬTĒ, _Avec ordre_, _avec art_. SYN. Disposite. USUS: Composite et apte dicere.
COMPŎSĬTĬO, ōnis, f. _Action de disposer_, _construction_, _arrangement_. SYN. Structura, constructio, dispositio, ordo, concordia, compages, coagmentatio, confectio. USUS: 1. Compositiones unguentorum, ciborum conditiones. Compositio membrorum, conformatio lineamentorum. 2. Concordia, _accord_, _réconciliation_. Spes compositionis me fefellit. Auctor compositionis et pacis fuisti. Cf. Pax.
COMPŎSĬTOR, ōris, m. _Celui qui dispose_. USUS: Inventor et compositor.
COMPŎSĬTUS, a, um, _Apprêté_, _soigné_. SYN. Conflatus, concretus, conglutinatus, factus, instructus. USUS: Oratio composita et ornata, et artificio quodam distincta. Certi homines compositi me monuerunt. Quomodo compositis sideribus homo oriatur. Nemo paratior, compositior unquam in judicium venit. Cf. Modestus.
COMPŌTĀTĬO, ōnis, f. _Réunion pour boire ensemble_. USUS: Græci convivium tum compotationem, tum concœnationem vocant. Cf. Vinolentus, Bibo.
COMPŌTOR, ōris, m. _Compagnon de bouteille_. SYN. Combibo.
COMPRANSOR, ōris, m. _Compagnon de table_. SYN. Qui simul prandet. USUS: Cum compransoribus, collusoribus, compotoribus agrum suum devorat.
COMPRĔCĀTĬO, ōnis, f. _Prière publique_. USUS: Necessaria fuit solemnis hæc Deorum comprecatio.
COMPRĔCOR, aris, atus sum, ari, d. _Prier publiquement_. USUS: Deos comprecari.
COMPRĔHENDO, is, di, sum, ere, a. _Saisir_. SYN. Capio, deprehendo. )( Dimitto. ADV. Apte sententiam verbis, brevi, breviter, celeriter, firmo animo, graviter, manifeste, penitus, solute et facile. USUS: 1. Ecquid comprehensum hostem emisistis? 2. Assequor, prosequor, explico, exprimo, absolvo, _exprimer_. Verbis propriis rem comprehendere. 3. Concipio, percipio, teneo, intelligo, _comprendre_. Animo aliquid, ratione aliquam opinionem comprehendere. Habere aliquid cognitum, comprehensum. Vestris animis et cogitatione rem totam comprehendite. Comprehendo animo, mente intelligentiam rei; consequor rem omnem animo; animo, mente, cogitatione complector, _comprendre qqch_. 4. Amplector, amore devincio, _s’attacher (qqn)_. Multos amicitia, beneficiis comprehendere; humanitate, officio aliquem comprehendere.
COMPRĔHENSĬBĬLIS, e, gen. com. _Perceptible (à la vue)_, _intelligible_. USUS: Visum comprehensibile.
COMPRĔHENSĬO, ōnis, f. _Action de saisir avec les mains_, _arrestation_. EPITH. Apte cadens, firma, longa, numerosa, perfecta, plena, stabilis atque immutabilis, vera, ac fidelis, universa. USUS: 1. Comprehensio reorum, animadversio senatus. 2. Apprehensio, _enchaînement_. Ingressus, cursus, accubatio, inclinatio, sessio, comprehensio. 3. Ambitus orationis, _période_. Comprehensio et ambitus verborum, quem Græci periodum vocant. 4. Agnitio, _action de comprendre_, _conception_. Cognitiones comprehensionesque rerum appetitiones movent.
COMPRESSĒ, _D’une manière concise_. USUS: Rhetores latius loquuntur, Dialectici compressius.
COMPRESSĬO, ōnis, f. _Concision_. USUS: Oratores crebri sententiis, compressione rerum breves.
COMPRĬMO, is, pressi, pressum, ere, a. _Contenir_, _arrêter_; _réprimer_, _modérer_. SYN. Freno, sedo, coerceo, cohibeo, frango, reprimo, retardo. ADV. Arcte pugnum, vehementer, plane in perpetuum. PHRAS. Magistratus hominum audaciam comprimat, _le magistrat doit réprimer l’audace des méchants_. Obviam eat improborum hominum audaciæ; impiorum conatus frangat; furentium impetus reprimat; effrenatos licentia animos in officia teneat, contineat. Cf. Coerceo, Cohibeo, Compesco. USUS: 1. Conatus furentium, furores, motus, turbas, iram, exultantem lætitiam comprimere. Comprimere ac restinguere cupiditatem hominis. Voluptates comprimere et constringere. 2. Abscondo, occulto, tego, abdo, _cacher_, _soustraire_. Multa tua delicta compressi. Frumentum comprimere. (VULG. Apud se tenere, dum carius vendatur, _garder_, _accaparer les grains_.) 3. Constringo, stringo, claudo, adduco, _presser_, _serrer_, _reserrer_. Digitos in pugnum comprimere, _fermer la main_.
COMPRŎBĀTĬO, ōnis, f. _Approbation_. SYN. Approbatio. USUS: Quis non movetur, et offensione turpitudinis, et comprobatione honestatis.
COMPRŎBĀTOR, ōris, m. _Approbateur_. SYN. Approbator. USUS: Auctoritatis ejus comprobatores.
COMPRŎBO, as, avi, atum, are, a. _Approuver_. SYN. Approbo, laudo, collaudo, affirmo. ADV. Firmius acta, omnino, studiose libenterque, vehementissime sententiam. USUS: Si tu honorem meum sententia tua comprobaris. Sententiam, decretum aliquod vehementer comprobare. Rem testimonio suo et judicio comprobare. Eam fidem eventus affirmavit, comprobavit, _l’événement a prouvé_, _montré la justesse de cette opinion_. Cf. Assentior, Approbo, Probo.
COMPRŌMISSUM, i, n. _Compromis_. SYN. Facultas a litigantibus arbitro data judicandi et sententiam ferendi. USUS: Arbitrum sumere, compromissum facere, interponere.