Part 12
ĂMO, as, avi, atum, are, a. _Aimer_. SYN. Diligo, carum habeo, studio prosequor, benevolentia complector, magno studio et amore sum in aliquem; faveo, cupio alicui maxime, honestissime. ADV. Admodum, æque atque, certatim, fraterne, illustrius, maxime, merito, mirabiliter, mirifice, multum, nimium se; plus, plurimum, præcipue, recte, turpissime, valde, vehementer, unice, vulgo. PHRAS. 1. Amo te plurimum, _je vous aime beaucoup_. Sic te diligo, ut neminem magis, ne me ipsum quidem. Singulari erga te amore sum, singulari sum in te benevolentia. Ego te, ut oculos, aut si quid oculis est carius, diligo. Nemo est omnium, in quem magis, quam in te, mea sit propensa benevolentia; qui mihi te sit carior; quem ego vehementius, quam te, diligam, quem ego majore, quam te benevolentia complectar; quem ego magis ex animo, quam te, diligam. Quo amoris vinculo adstricti sumus, eo nihil potest esse arctius; id ejusmodi est, ut laxari nullo modo possit. Summe, vehementer, valde, magnopere, maximopere, maxime, etiam atque etiam, mire, mirifice, incredibiliter, unice, singulariter, egregie, insigniter, ex animo, ex intimo sensu, cumprimis, imprimis, apprime, præcipue, admodum, oppido, majorem in modum, mirum in modum, minime vulgariter, non mediocriter te diligo. Omnibus tibi necessitudinis causis conjunctus sum maxime. Ita multæ mihi tecum sunt necessitudinis causæ, ut nihil possit esse jucundius. Omnes mihi necessitudines, necessitudinum causæ, omnia mihi necessitudinum summa jura tecum intercedunt. Mihi tecum omnia sunt communia. Amo te singulariter omnibus de causis. Omnibus ad te amandum causis adducor, moveor, impellor. Causam tui diligendi nullam non habeo. Arctissimo necessitudinis vinculo conjuncti sumus. Nihil est nostra necessitudine conjunctius. Pervenit ad summum amicitia nostra. Benevolentia in te mea ad summum pervenit, aucta sic est, ita jam crevit, ut nihil ad eam possit accedere. Amor in te meus is est, ita accumulatus est, ut addi nihil possit. Æque, similiter, pariter ac me ipsum; itidem ut me ipsum; non secus, ac me ipsum te diligo. In te amando nemini concedo. Qui te vehementius diligat, concedo nemini. Amorem in te meum cogitatione fortasse consequi, complecti possum, verbis quidem exprimere, explicare, expromere profecto non possum. Cum te multi diligant, in amore tamen omnes vinco, principatum appeto, primas partes mihi vindico, principem locum obtineo. Fero te in oculis. Mihi es in amoribus. Nihil mihi est te carius. Secundum DEUM, post DEUM, excepto DEO, cum a DEO discessi, nemo mihi te est carior. Primum in amore DEUM, te habeo proximum. Amor in te meus tantus est, quantus potest esse maximus. Hæres mihi in animo, in medullis, in intimis sensibus. Ut pater in filium, ita ego in te sum animatus. Habeo te fratris loco. Quid est, cur te non etiam atque etiam diligam? Quod vinculum, quod studii genus aut officii, quæ omnino res amori nostro, amicitiæ, conjunctioni, necessitudini nostræ deest, in amicitia nostra requiri, ac desiderari potest? Amorem in te meum verbis exprimere qui possum, quem cogitatione vix complector, cujus magnitudinem vix mente comprehendo? 2. Tu si me amas, communem amicum dilige, _si vous m’aimez_, _aimez aussi mon ami_. Tu si me carum habes; si tibi cordi sum; si animum mihi dedisti tuum; amicum omni benevolentia, caritate, officio complectere. Sit tibi ille in pectore, hæreat in venis, animo, visceribus. Tu si mei amore duceris; si totus ego tuus sum; si ardes, cales, teneris studio complectendi mei; amicum in sinu, in oculis gesta; hæreat ille tibi in medullis; gradum ac caritatem filii apud te habeat. Si amore tibi conjungor; si, ut tute affirmas, ita in oculis tuis habito; in medullis inclusus sum; amicum toto animo, omni gratia, officio, caritate complectere. Si tanta propendes in me voluntatis inclinatione, quantam singularis in me tua benevolentia, eximia caritas, perpetua officia pollicentur, mea potiorem vita communem amicum habe. Siquis amor mei in te residet; si amore mei caperis, incensus es; si caritate flagras; carissimum tibi amicum habe nostrum; magisque quam oculos illum ama meos. Si quis amor penitus hæret mei; si in medullis resideo tuis; si in deliciis sum; amicum oculis, animo, complexu tene; omni amore prosequere; dignum profecto ob multas suavitates ingenii, ut animo tuo carus sit egregie. 3. Amat intemperanter, inhoneste, _il se livre à la débauche_. Amoribus servit; turpius, quam par est, diligit; differtur amore; immodico amore flagrat. Deperit hominem misere; amore occupatus est; animum amori deditum habet; in amores effunditur; amore amens, malesanus est; perdite amat; amore languet; cæcis maceratur ignibus; totus in amore est; in castris Veneris militat; versatur in amoris rota; amore vadatus, ac vinctus attinetur; in hospitium divertit ad Cupidinem. USUS: Quidam seipsos amant sine rivali. Me aut amabis, aut, quo contentus sum, diliges. DIFFER. Amare plus est, Diligere minus. )( Odio habeo.
ĂMŒNĬTAS, ātis, f. _Agrément_, _charme_. SYN. Suavitas locorum. EPITH. Summa. USUS: Hortorum et littorum amœnitates. Cf. Jucunditas.
ĂMŒNUS, a, um, _Agréable_. SYN. Voluptuarius, jucundus. USUS: Amœnus sane, et arbitris semotus locus. Prædiola belle ædificata amœno loco, et salubri. Cf. Jucundus.
ĂMOR, ōris, m. _Amour_. SYN. Benevolentia, gratia, pietas, studium, caritas. )( Odium. DIFFER. Amor genus est ad omnia pertinens, Caritas species ad homines tantum. EPITH. Gloriæ nimis acer, verumtamen honestus, communis, cultus, dulcis et optatus, flagitii et levitatis auctor, fraternus domesticusque, honestus, humanus, tam improvisus ac repentinus, tam castus, tam religiosus, tam sanctus, tam pius, inauditus, non ignotus, sed tamen gratus, et optatus, incredibilis, et bonus, insitus, jucundus, magnus, mediocris, mirificus, muliebris, mutuus, naturalis, novus, vetus, patrius, perpetuus, præcipuus, princeps, pristinus, sævus, singularis, sollicitus atque anxius, summus, turpissimus, vetus et fictus, veterrimus, verissimus, vetustus. PHRAS. 1. Utinam excitare amorem patriæ in te possem! _puissé-je vous inspirer l’amour de la patrie!_ Utinam te patriæ amore inflammare, pietatem in patriam intendere, excitare, gignere, conciliare possem! utinam efficere id possem, ut patriæ amor in te nascatur, oriatur, exoriatur! utinam ea mihi facultas sit, ut meis hortatibus pietas illa in patriam rursus in te exsistat, emergat; ut ex natalis soli dulcedine amor ille effluat, emanet, progrediatur, proficiscatur, qui erga patriam optime de te meritam exstare, residere in animis civium debet. 2. Amorem in te meum ubique declarabo, _je vous prouverai partout mon affection_. Quem diu tecum constitutum habeo amorem, omnibus in rebus testificabor, demonstrabo. Respondebo profecto amori tuo, et omni officiorum genere tecum certabo. Recognosces non modo ex litteris, sed ex omnibus studiis, officiisque meum in te amorem. Amorem hunc meum, quem a puero suscepi, omnibus officiis colam, præstabo, reddam amori tuo. Meam in te singularem benevolentiam, summum, incredibilemque amorem quovis officii genere testatum faciam; officiis ac studiis illustrabo, approbabo. Nullum erga te officium hominis amantissimi prætermittam. Qui in me residet amor tui, eidem serviam semper; hunc fovebo, et augebo. Non est quod vereare; in amore egregie respondebo. Efficiam profecto, ut omnibus pateat, neminem ut fugiat, lateat, quæ mea sit in te benevolentia. Amorem tui, qui in animo insidet mea non verbis modo præ me feram, sed rebus, factisque ostendam, patefaciam, confirmabo. 3. Amorem in te meum semper conservabo, _je serai toujours votre ami_. Amorem, quo semel tibi conjunctus fui, quo te adhuc prosecutus sum, fovebo semper, augebo, colam, servabo, confirmabo. In amore tui semper provehar. Illa pietas, id studium, quo te semel complexus sum, incrementa capiet maxima. Ad eum amorem, quem adhuc præstiti, accessiones fient maximæ. Ut amandi causæ semper novæ, ita nova semper officia ad pristini amoris significationem accedent. Idem dies amorem tui mihi eripiet, qui vitam. Dum spirabo, spirabit simul in me amor tui. 4. Amorem exuit, _il ne m’aime plus_. Amorem abjecit, excussit, deposuit omnem. Multum de vetere amore detractum, laxatum est. Amorem omnem ex animo ejecit. Nemo te, nisi tua illa inconstantia ab amore nostri avertit; illa amorem diremit, illa exhausit. USUS: Amor verus et fictus non facile dijudicatur, _il n’est pas facile de distinguer la véritable amitié de la fausse_. Honestus amor e virtute nascitur. Judicio labitur, qui fortunam in amore, non virtutem spectat. Amor flagitii et levitatis auctor.
ĀMŌTĬO, ōnis, f. _Action d’éloigner_, _éloignement_. SYN. Remotio. USUS: Doloris amotio successionem efficit voluptatis.
ĀMŎVĔO, es, movi, motum, ere, a. _Éloigner_, _écarter_. SYN. Arceo, prohibeo, removeo. PHRAS. Fames hostem ab urbe amovit, _la famine a éloigné l’ennemi de la ville_. A mœnibus hostem detraxit, depulit, dejecit. Fames hostilem impetum propulit, submovit, propulsavit; emovit hostium multitudinem; pestem illam a mœnibus urbis avertit. 2. Amovet a se omnes, _il éloigne de lui tout le monde_. Abstinet procul homines; segregat a se omnes, removet, submovet; emovet domo salutantium multitudinem; hospitum ac clientum turbam suis ab ædibus amolitur. 3. Amovet se a rebus publicis, _il ne prend aucune part aux affaires publiques_. Animum procul habet a republica; animum abducit a forensi strepitu; publicæ rei curam a se in alios transfert. USUS: Libidinem, odium, invidiam, metum, cupiditates omnes ab aliquo amovere, _éloigner_, _détourner_. Segnitiem, crapulam, calumniam a se amovere, depellere. Molestiam a foribus; suspicionem a domesticis amovere. Cf. Repello, Arceo, Rejicio.
AMPHĬBŎLĬA, æ, f. _Amphibologei_. VULG. Amphibologia. USUS: Amphibolias aucupantur Dialectici.
AMPHŎRA, æ, f. _Amphore_. USUS: In singulas vini amphoras quaternos denarios portorii nomine exigunt.
AMPLĒ, _Amplement_, _largement_. Amplissime. SYN. Magnifice, honorifice, honeste. )( Abjecte, humiliter. USUS: Ample, elateque dicebat Cicero; honores idem amplissime sibi decretos, magnificentissime, amplissime gessit, _Cicéron avait un langage élevé et abondant; il exerça avec la plus grande distinction toutes les charges qui lui furent confiées_.
AMPLECTOR, eris, plexus sum, plecti, d. _Embrasser_. SYN. Amplexor, amplexu stringo, comprehendo. ADV. Amicissime, vehementer, ultro et citro, usu, vel officiis; libenter, generatim, nequaquam satis. PHRAS. Pater filium amantissime amplexus est, _le père embrassa tendrement son fils_. Amplexatus est, brachia in collum filii injecit; pectus pectori commisit, conjunxit, admovit; amplexu filium petiit, aggressus est, vinxit, arcte tenuit, continuit, fovit; apertis brachiis filium amplexurus, ad ejus caput advolavit; in ejus amplexus effusus est, ruit; ejus cervicibus se innexuit, et arctissimis complexibus illigavit; pater filii cervicibus injecit manus, et toto pectore se adstrinxit. Filii collum invasit pater; ad complexum concurrit; tulit complexum filio, inque eum fimul corpore, fimul animo effusus est, circumfusus amplexibus filii pater, pectori collo eumdem admovit. Recepit filium sinu, complexuque pater; dextera cervicem ejus manu strinxit; amplexu filium cooperuit pater, et pectus pectore constrinxit. USUS: 1. Ille me amplexus, flere prohibebat, _celui-ci m’ayant embrassé_, _m’empêchait de pleurer_. 2. TRANSL. Amo, colo, _cultiver_, _s’adonner à_. Auctor tibi sum, ut rempublicam, bonas artes, jus civile amplectare. Cæsar me in dies amicius amplectitur. Amplector animum in me tuum. 3. Comprehendo, stringo, _comprendre_, _renfermer_. Non is est, qui res tantas consilio amplectatur, animo, ac mente circumspiciat. Paucis plurima; artem omnem paucis præceptis amplector.
AMPLEXOR, aris, atus sum, ari, d. _Embrasser_. SYN. Amplector, amo, amplexibus excipio, foveo sinu, amplexu circumplico, circumplector. ADV. Familiariter, hilare, mirifice, recte, vehementius. USUS: Inimicum meum sic amplexabuntur, sic in manibus habebant, sic fovebant. Amplexari auctoritatem senatus. Certam sententiam amplexari. Cf. Amplector.
AMPLEXŪS, ūs, m. _Embrassement_. USUS: Pudici amplexus.
AMPLĬFĬCĀTĬO, ōnis, f. _Augmentation_. SYN. Cessio, incrementum, cumulus, exaggeratio. )( Diminutio. EPITH. Magna, nemini nocens, vehemens. USUS: Amplificatio gloriæ, honoris, pecuniæ, rei familiaris, _accroissement de richesses_. Amplificatio Rhetorica. Gravior quædam affirmatio, quæ motu animorum conciliat in dicendo fidem, _ampfilication_.
AMPLĬFĬCO, as, avi, atum, are, a. _Augmenter_, _agrandir_. SYN. Amplum facio, dilato; rem parvam verbis majorem facio; augeo, multiplico, locupleto. )( Minuo, infirmo. PHRAS. 1. Amplificare imperium, _reculer les frontières de son royaume_. Proferre imperium, imperii fines; ingentibus incrementis rempublicam augere; ampliare, dilatare, extendere, protendere imperium; imperii fines promovere, propagare, magnas imperio accessiones adjungere. 2. Amplificare dicendo, _développer un sujet_. Augere rem, et tollere altius dicendo; verbis exaggerare, extollere; rem ornare; tragice et rhetorice, omnia dicendo augustiora, majora facere; vero majora jactare; in majus celebrare; verbis in majus ferre, extollere. USUS: 1. Semper studui, tuam gloriam laudibus amplificare, _je me suis toujours efforcé d’augmenter votre gloire en vous louant_. Sermo tuus dolorem mihi meum amplificat. Urbs, fortuna urbis in dies amplificatur et augetur. 2. Amplificare atque ornare dicendo. Cf. Augeo, Amplus.
AMPLĬO, as, avi, atum, are, a. _Remettre_, _ajourner_. SYN. Comperendino, differo, temporis plus concedo causam dicturo. USUS: Hæc causa septies est ampliata. Quid hominem nefarium ampliatis?
AMPLĬTER, _Amplement_, _largement_. SYN. Ample. USUS: Ampliter in cœna apposuit Ampliter mentiri.
AMPLĬTŪDO, ĭnis, f. _Grandeur_, _dignité_, _rang_. SYN. Gloria, dignitas, splendor, auctoritas, gravitas, pondus, claritudo, præstantia, majestas, claritas. EPITH. Rara, egregia, modica, summa. USUS: Amplitudo est potentiæ, _aut_ majestatis, _aut_ aliquarum copiarum abundantia. Ipsæ injuriæ tuam amplitudinem illustrabunt. Omne meum studium ad tuam amplitudinem amplificandam, retinendam conferam, _je ferai tous mes efforts pour vous élever en dignité et vous garder votre rang_. Pompeius posteris suis amplitudinem nominis, quam non acceperat, tradidit. Pervenisti ad summam amplitudinem. Cf. Splendor, Dignitas, Præstantia, Magnitudo.
AMPLĬUS, _En plus grande quantité_, _davantage_. SYN. Plusquam, plus, magis, supra, quod excurrit. USUS: Amplius est triennium, _vel_ triennio. Non amplius decem cohortes pugnavere. Decem et amplius nummis, decem, et quod excurrit, nummis. Ita quidem Socrates; hoc amplius Theophrastus, quod etc., _a cela de plus que_, _etc._ Morem tibi geram, hoc amplius, ut oraculum te audiam, _je vous obéirai, bien plus, je vous écouterai comme un oracle_.
AMPLUS, a, um, _Ample_, _spacieux_, _grand_. )( Angustus, parvus. USUS: 1. Ampla domus, _maison spacieuse_. Theatrum magnitudine amplissimum, celebritate refertissimum. Locus præter modum amplus, ingentis laxitatis, et qui multorum millium multitudinem capiat. Ædes amplæ, spatiosæ, effusæ. Forum, quantumvis amplum, laxandum videbatur. 2. Seges gloriæ ampla. Res ampla, et immensi operis. Copiæ amplissimæ, militum is numerus, ut virium jam non pœniteat. 3. Amplissimus civitate, amplissimo loco natus. Id curo unice, ut respublica opibus firma, copiis locuples, gloria ampla, virtute honesta sit. Cf. Clarus Magnificus, Magnus.
AMPULLA, æ, f. _Petite fiole au corps bombé_. SYN. Vas vitreum ventre amplo et inflato.
AMPULLOR, aris, atus sum, ari, d. _S’exprimer avec emphase_. SYN. Turgeo, inflor. Cf. Superbus, Facto.
AMPŬTĀTĬO, ōnis, f. _Action de couper_, _d’émonder_. USUS: Sarmentorum amputatio.
AMPŪTO, as, avi, atum, are, a. _Couper_, _tailler_; _supprimer_, _retrancher_. SYN. Reseco, circumcido, rejicio. USUS: Amputetur quidquid in republica est pestiferum. Sit aliquid in adolescentis ingenio quod circumcidam, quod amputem. Cf. Præcido.
AN, _Où, est-ce que?_ SYN. Ne, anne, utrum, num, ecquid? USUS: Multum refert, utrum coram multis, an paucis dicatur. An licebit cunctis, tibi non licebit? Patris partes suscipiam, an filii? Eloquat, an sileam.
ĂNAGNOSTES, æ, m. _Lecteur_. SYN. Lector conductitius. USUS: Puer festivus anagnostes noster.
ĂNĂLŎGĬA, æ, f. _Conformité_, _rapport_. SYN. Proportio. USUS: Analogia ejus vocabuli me decepit.
ĂNAS, ătis, f. _Canard_. USUS: Anatum ova gallinis supponimus.
ĂNĂTŎCISMUS, i, m. _Intérêt de l’intérêt_, _intérêt composé_. SYN. Fœnus, quod ex fœnore capitur. USUS: Ille quidem ne centesimis, cum anatocismo contentus est.
ANCEPS, cipitis, omn. gen. _Douteux_, _incertain_. SYN. Dubius, incertus, ambiguus. )( Certus. USUS: 1. Incertus est exitus, et belli fortuna. Cura, disputatio, causa anceps. Anceps fatorum via. Anceps et multiplex verborum potestas. Cf. Dubius, Ambiguus. 2. Anceps gladius, _glaive à double tranchant_.
ANCHŎRA, æ, f. _Ancre_. SYN. Ferrum aduncum ad firmandas naves. USUS: Ergo ille malum erigi, vela fieri, anchoras præcidi, solvi jussit.
ANCĬLLA, æ, f. _Servante_. SYN. Famula, pedissequa. USUS: An partus ancillæ in fructu sit habendus, disputant.
ANCILLĂRIS, e, gen. com. _Servile_, _bas_, _dégradant_. USUS: Ancillare ac sordidum artificium.
ANCILLOR, aris, atus sum, ari, d. _Servir_. SYN. Servio. USUS: Nemini uni ancillatus sum, aut privatim me addixi. Cf. Servio.
ANCILLŬLA, æ, f. _Servante_. USUS: Juris scientiam eloquentiæ tanquam ancillam, et pedissequam adjungebant; contra nunc est.
ANDĂBĂTA, æ, m. _Andabate_, _gladiateur qui combattait à cheval et les yeux couverts_. SYN. Gladiatorum genus velatis oculis pugnantium. USUS: Quem antea ne andabatam quidem defraudare poteramus.
ANFRACTŬS, ūs, m. _Tour_, _révolution_. SYN. Circuitio, flexus, ambitus. EPITH. Non longus, longus ad spiritum et aptus, annuus, septenus. USUS: Figura nihil habens incisum angulis, nihil anfractibus. Longo anfractu circumscripta oratio. Ætas tua septenos octies solis anfractus, reditusque convertit, _vous êtes âgé de 56 ans_.
ANGĔLUS, i, m. _Ange_. SYN. Genius bonus, spiritus cœlestis, cœlestis internuntius, minister DEI et nuntius. PHRAS. 1. Angelus custos, _ange gardien_. Genius humanæ salutis custos; cœlestis custos homini adjunctus, additus, addictus; præses vitæ nostræ spiritus; adjutor, defensor, patronus, auxiliarius vitæ nostræ genius; cœlestis genius, qui hominem ab ortu suo suscipit ac tuetur; qui defendit, custodit, incolumem servat traditum curæ suæ, custodiæ, tutelæ hominem; cui a DEO, Parente optimo, demandatum est hominis patrocinium, cura credita, tutela commissa, et commendata. 2. Angelorum chorus, _chœur des anges_. Spiritus cœlestes; cœlestes internuntii; mentes corporibus secretæ, beatæ et ab omni concretione mortali semotæ, segregatæ mentes; cœlestes animæ atque ab omni admistione corporum remotæ, puræ atque sinceræ. Numinis administri; DEI ad homines interpretes spiritus; spiritus discriminum et periculorum comites mortalium vitæ adjuncti; cœlestium spirituum cœtus, chorus.
ANGĪNA, æ, f. _Angine_. USUS: Sues angina moriuntur.
ANGĬPORTŬS, ūs et i, m. _Rue étroite_, _ruelle_. SYN. Vicus, angusta via et compendiaria inter domos. USUS: Effusum frumentum vias omnes et angiportus constravit.
ANGO, is, anxi, ere, a. _Serrer_; _attrister_, _tourmenter_. SYN. Constringo, sollicito, vexo, torqueo, premo, crucio, discrucio. )( Recreo. ADV. Vehementer. PHRAS. 1. Filii morbus vehementer me angit, _la maladie de mon fils m’inquiète fort_. Sollicitum habet, tenet, reddit, efficit; miseris me sollicitat modis; morbus filii non mediocrem mihi affert, conficit, struit sollicitudinem; morbus filii sollicitudinem acuit, auget, duplicat; sollicitudine afficit ingenti; anxiis implet curis; metum, sollicitudinem incutit. Sollicitudini est non exiguæ repentinus filii morbus. Morbus filii animum meum intempestiva sollicitudine turbat, perturbat, vexat, commovet. Morbus filii graviter me afficit; multum curæ, molestiæ, ægritudinis affert; acerbum animo vulnus infligit; curis me frangit, et sollicitudine. Morbus filii molestissime me exercet; gravi mœstitia, atque animi ægritudine afficit, gravem animo sollicitudinem parit repentina filii invaletudo. 2. Admissum a filio dedecus graviter angit patrem, _la honte du fils attriste mortellement son père_. Susceptum a filio dedecus urit, mordet, pungit vehementer patrem. Ea labes filii acerba admodum videtur patri; graviter eumdum urget concepti facinoris probrum, macerat, concoquit, exercitum habet; ea dedecoris nota patri corpus, viresque exedit; cor, corpusque cruciat; ægritudine conficit. Cf. Dolor, Tristis, Anxius, Cura, Affligo. USUS: Illa me cura vehementer angit et sollicitat. Ea me res intimis sensibus, animis, dolore præcipue angit, et sollicitum habet.
ANGOR, ōris, m. _Angoisse_, _chagrin_. SYN. Ægritudo, sollicitudo animum vexans, premens, discrucians. EPITH. Utilis. USUS: 1. Noli angoribus te dare, dedere, _ne vous tourmentez pas_. Ecquid angoribus te implicas? ecquid te metu diurno, nocturnoque tam misere conficis? Sæpe pro amico angor capiendus est. 2. Angorem tollere, _faire cesser le chagrin_. Tuæ litteræ angores meos levaverunt; ab angoribus me abduxere; vacuitatem ab angoribus præstiterunt. Cf. Angor, Mœror, Tristitia, Anxius.
ANGUĪNUS, a, um, _De serpent_. USUS: Anguina cervix.
ANGUIS, is, m. _Serpent_. SYN. Serpens. EPITH. Fœmina, mas, neuter, ingens, volucris. USUS: Angues alites. Anguis ab ara exstitit.
ANGŬLĀTUS, a, um. _Anguleux_. USUS: Corpuscula rotunda alia, alia angulata.
ANGŬLUS, i, m. _Coin_; _retraite_. EPITH. Summus, par. USUS: Angulum mihi provinciæ eligas reconditum, ac derelictum.
ANGUSTĒ, _Étroitement_. SYN. Arcte, stricte, presse, exigue, exiliter, tenuiter, jejune. )( Late, fuse, ample. USUS: Anguste urbem obsidere. Anguste, exiliter dicere. Presse, anguste definire. Anguste, tenuiter disputare.
ANGUSTĬÆ, arum, f. pl. _Espace étroit_, _défilés_. EPITH. Magna, incredibilis, summa. USUS: 1. Fauces terræ marisque, _détroits_. Corinthus in angustiis, et faucibus Græciæ. PHRAS. 1. In angustias locorum redigi, _être enfermé dans les défilés_. In exiguum gyrum compelli; tanquam in pistrinum detrudi, ac compingi; in angustum locum concludi, coangustari; in angustum contrahi et adduci; in exiguum orbem contrahi; in arcto stipari, ad colligendum breviori spatio orbem adigi; in arcto esse; in angustias locorum incidere; angustiis locorum claudi, premi. 2. Paupertas, _gêne_, _pénurie_, _pauvreté_. Incredibiles angustiæ ærarii, et pecuniæ publicæ. Ex meis rei familiaris angustiis ejus sustento tenuitatem. 3. Difficultas, _embarras_, _difficultés_. Quid me in has verborum angustias revocas? Cur me in Stoicorum dumeta, et angustias tantas adducis, compellis? Angustiæ temporis breviorem me fecere. 4. Infirmitas, _petitesse_, _faiblesse_. Non capiunt angustiæ pectoris tui, non egestas animi tantam personam.
ANGUSTUS, a, um, _Étroit_. SYN. Arctus, brevis, (de loco præcipue). PHRAS. Angusta loca sunt, _ces lieux sont resserrés_. Angustæ fauces coarctant iter. Magnæ sunt, et admodum difficiles locorum angustiæ. Impedimento sunt magnæ locorum difficultates. Locus non capit tantam hominum multitudinem; loci angustiæ non accipiunt, non patiuntur extendi copias. Angusta se loca crebro objiciunt; difficilem ac laboriosam viam faciunt. Impeditissima ad iter faciendum loca sunt. Maximus hic labor ex locorum angustiis enascitur iter illuc habentibus. Montium illæ fauces multis locis arctissime coeunt. Via multis locis constringitur, coangustatur. USUS: 1. In angustum locum concludi, _être enfermé dans un défilé_. 2. Res angusta, _pauvreté_. Cf. Angustiæ.
ĂNHĔLĬTŬS, ūs, m. _Respiration_, _haleine_, _souffle_. SYN. Spiritus, respiratio. USUS: 1. Vix anhelitum recipiebam, _je respirais à peine_. Anhelitus latentem morbum indicat. 2. Terræ vapores, _exhalaisons_. Anhelitus terrarum, cum fluere cœperint, venti fiunt.