Part 113
PĔRĔO, is, ĭi (īvi), ĭtum, ire, n. _Mourir_, _périr_. SYN. Intereo. ADV. Certe, crudelissime, fœde, funditus, necessario, plane, præclare, prorsus, tacite occulteque, turpiter. PHRAS. 1. Perimus omnes, _nous mourons tous_. Capti et deleti sumus; assumpti sumus; occidimus; conclamata salus est; conclamatum est de nobis. Cf. Actum est. 2. Pereant necesse est omnia, nisi succurras, _tout périra nécessairement, si vous n’y apportez remède_. Omnia ad exitium præcipitia sunt; omnia ad interitum ruant, necesse est, nisi succurras. Tabescendum nobis in ista calamitate est; ruere ac deflagrare omnia, necesse est, nisi opem feras. 3. Res mortales omnes cito pereunt, _les choses d’ici-bas périssent bien vite_. Fides artesque concidunt; voluptates corporis fluunt; forma corporis fluxa est atque fragilis; mores ipsi eunt præcipites, defluunt, declinant. 4. Pereant opes, dum virtus salva sit, _que la fortune soit détruite, pourvu que la vertu demeure_. Res istæ pedibus trahantur, concidat auctoritas, cætera fortunæ præsidia fluant, occidant, dilabantur, dum virtus salva sit. 5. Rei gerendæ opportunitas periit, _le moment favorable pour faire cette chose est passé_. E manibus emissa est, delapsa est; rei gerendæ occasio amissa, dimissa est. USUS: Tuo vitio peribis. Tanta pecunia; oleum ac opera nobis periit. Cf. Intereo, Perdo.
PĔRERRO, as, avi, atum, are, a. * _Errer à travers_, _parcourir_, _visiter_. USUS: Omnem locum pererrat.
PERFECTĒ, _D’une manière complète_, _parfaitement_. SYN. Absolute, plene, cumulate, ex toto. USUS: Oratio perfecte erudita et diserta. Nihil nisi perfecte, nisi cum summa venustate agebat Roscius.
PERFECTĬO, ōnis, f. _Perfection_. SYN. Absolutio. )( Inchoatio, adumbratio, susceptio. USUS: Tantum abes a perfectione magnorum operum, ut fundamenta nondum jeceris. Hanc ego absolutionem perfectionemque in oratore desidero. Virtus a susceptione prima, non a perfectione est judicanda. Perfectio atque absolutio optimi est difficilis in omnibus rebus, _la perfection est difficile en toutes choses_.
PERFECTOR, ōris, m. _Celui qui perfectionne_. USUS: Stilus perfector dicendi et magister.
PERFECTUS, a, um, _Parfait_, _achevé_, _accompli_. SYN. Absolutus, plenus, completus, expletus, cumulatus, elaboratus, expolitus, perpolitus, maturus, expletus omnibus partibus, quod habet omnes numeros, cui nihil deest, cui nihil addi possit; quod omnes numeros obtinet, continet; omnibus numeris absolutus, perfectus expletusque omnibus numeris. PHRAS. (Est vir perfectus, VULG.), _c’est un homme parfait, accompli_. Vir est perfectæ cumulatæque virtutis; cujus vita omnibus virtutibus expleta; vir est, in quo summa sunt omnia, in quo videas expletam formam virtutis ac honestatis; exemplum fidei, Religionis, pietatis, cujus virtus omnibus numeris partibusque perfecta et expleta est. USUS: Perfectus orator, cui nihil deest. Præclare inchoata multa, nondum perfecta et maturitatem adepta. Illud, cui addi nihil possit, summum et perfectissimum judico, _ce que je regarde comme le plus haut point de la perfection_.
PERFĔRO, fers, tŭli, lātum, ferre, a. _Supporter_, _souffrir_, _endurer_. SYN. Perpetior, tolero. ADV. Diligentius, attentius, placidissime omnia. USUS: 1. Impetum et crudelitatem hostium, molestias amicorum perferre. 2. Legem aliquam perferre, _porter une loi_. 3. Litteras, jussa, nuntium, mandata alicujus ad aliquem perferre, _porter_, _apporter une nouvelle_, _annoncer_. Cf. Patior, Tolero.
PERFĬCĬO, is, fēci, fectum, ere, a. _Achever_, _accomplir_, _perfectionner_. SYN. Absolvo, conficio, transigo, efficio, perago, extrema persequor, absolutionem rei alicujus perficio, perpolio. Munus susceptum expleo. )( Attingo, inchoo. ADV. Callide, caste, nihil, perspicue, omnino, rite nihil, aliunde, commodius rem, plane. PHRAS. 1. Librum nondum perfeci, _je n’ai pas encore mis la dernière main à mon ouvrage_. Nondum operi ultima manus accessit; affectum habeo librum, nondum perfectum. Nondum perpolivi, elaboravi, elimavi rudem adhuc et informem ingenii partum. 2. Nondum perfeci quæ cogitaveram, _je n’ai pas encore réalisé mes projets_. Nondum ad exitum deduxi cogitata mea; nondum exædificavi, quod institui; nondum pertexui, quod exorsus sum. Cf. Absolvo, Finio. USUS: Cogitata, instituta, inchoata, poema perficere.
PERFĬDĬA, æ, f. _Mauvaise foi_, _perfidie_, _trahison_. SYN. Fraus, destitutio. EPITH. Similis, summa, tanta. USUS: Illius perfidia deceptus, circumventus sum. Perfidiæ suspicionem fugere. Illud non ejus imprudentiæ, sed perfidiæ assignandum est. Cf. Infidelitas.
PERFĬDĬŌSĒ, _Sans foi_, _perfidement_. SYN. Fallaciter.
PERFĬDĬŌSUS, a, um, _Sans foi_, _déloyal_, _perfide_. SYN. Perfidus, insidiosus, fallax, improbus. ADV. Æque et nefarius.
PERFĬDUS, a, um, _Perfide_; _qui viole sa foi, sa parole_. SYN. Perfidiosus, qui fidem et officium prodit. USUS: Si de fide societas colitur, perfidus est, qui socium prodit. Aliud agentes, aliud simulantes, perfidi, improbi, malitiosi sunt, _tous ceux qui font une chose et enseignent une autre (qui mettent en contradiction le fait et l’apparence), sont faux, méchants, pervers_. Cf. Decipio, Infidelis.
PERFLĀBĬLIS, e, gen. com. _Aéré_, _exposé à l’air_. USUS: Locus vento perflabilis.
PERFLO, as, avi, atum, are, a. _Souffler à travers_, _traverser de son souffle_. SYN. Venti terras perflant.
PERFLŬO, is, xi, ere, n. _Couler à travers_, _couler_, _passer_. USUS: Charta perfluit, _le papier boit_. Plenus est rimarum, hac illac perfluit, _il est plein de fissures et il coule de toutes parts; il ne peut garder un secret_.
PERFŎDĬO, is, fōdi, fossum, ere, a. _Percer en creusant_, _percer_, _ouvrir_. SYN. Perforo, perfundo, perfringo. ADV. Impune. USUS: Parietes perfodere.
PERFŎRO, as, avi, atum, are, a. _Transpercer_, _percer de part en part_. SYN. Perfodio, patefacio. USUS: Navem, murum perforare.
PERFRĬCO, as, cŭi, cātum et ctum, are, a. _Frotter_, _enduire_. USUS: Frontem perfricare, pudorem ponere, _se frotter le front, la face, pour en chasser la pudeur, se faire un front d’airain_. Perfrictæ frontis homo. Cf. Impudens.
PERFRINGO, is, frēgi, fractum, ere, a. _Briser entièrement_, _rompre_, _casser_. SYN. Infringo, effringo, labefacto. PHRAS. Portas perfringere, _enfoncer les portes_. Moliri obices portarum; portarum claustra effringere, refringere. Moliri portas; foribus exitium afferre. Cf. Janua. USUS: Leges devincere ac perfringere. Obstantes hostium cuneos vi ac virtute perfregit. Perfringere ac labefactare bonorum conspirationem. Cf. Frango.
PERFRŬOR, ĕris, ītus sum, frŭi, d. _Jouir_, _goûter avec délices_. SYN. Fruor, utor, potior. ADV. Mirifice. USUS: Otio, lætitia, sapientiæ laude perfrui, pasci, delectari. Cf. Fruor, Delector.
PERFŬGA, æ, m. _Déserteur_, _transfuge_. SYN. Transfuga. Cf. Desertor.
PERFŬGĬO, is, fūgi, ere, n. _Se réfugier_, _chercher un refuge_. SYN. Transfugio ad hostes; confugio.
PERFŬGĬUM, ĭi, n. _Lieu de refuge_, _asile_, _refuge_. SYN. Portus, præsidium, arx, asylum, receptus. EPITH. Commune, desperatissimum, honestum, melius, paratum, paratius, postremum, præsens, sanctum, tutum, oratorium, unum. USUS: Fortunæ alicujus jactatæ ac naufragæ perfugium præbere. Hoc unum nobis perfugium, hæc spes, hoc solatium omnium laborum ac sollicitudinum nobis superest. Perfugio uti. Improbis omnia perfugia obstruere. Omni perfugio malos excludere. Cf. Præsidium, Confugio.
PERFUNCTĬO, ōnis, f. _Exercice_, _accomplissement_. USUS: Laborum, honorum perfunctio, _l’accomplissement des travaux_, _l’exercice des emplois publics_.
PERFUNDO, is, fūdi, fūsum, ere, a. _Inonder_, _remplir de qqche_, _combler_. SYN. Respergo. USUS: Hæc res animum meum summa suavitate, voluptate, horrore, religione perfudit. Quis me horror perfudit?
PERFUNGOR, eris, nctus sum, gi, d. _Accomplir_, _remplir_, _s’acquitter_. SYN. Exantlo, fungor, utor, defungor. USUS: Laboribus, bello, magistratu, muneribus, periculis perfungi. Cf. Fungor, Facio.
PERGO, is, perrexi, perrectum, ere, a. et n. 1. a. _Continuer qqche_, _poursuivre_, _achever_. 2. n. _Aller_, _venir_, _marcher_. SYN. Eo, iter facio, tendo, peto, contendo, sequor, continuo, insisto, cursum teneo. ADV. Cursim, longius, porro, protinus, recte. USUS: Perge, confice quod superest viæ. Pergam et insequar longius. Perge porro. Perge ad reliqua. Perrexit illi obviam.
PERGRÆCOR, aris, ari, d. _Vivre à la grecque_, _mener joyeuse vie_. SYN. Epulis et potationibus inservio.
PERHĬBĔO, es, ŭi, ĭtum, ere, a. _Dire_, _rapporter_, _déclarer_. SYN. Dico, aio, fero. ADV. Vulgo. USUS: Summa, ut vos quidem perhibetis, injuria affecti estis. Plato Socratis auditor fuisse perhibetur.
PERHORRESCO, is, rŭi, ere, n. et a. 1. n. _Frémir d’horreur_. 2. a. _Frissonner_, _trembler devant qqn_, _le redouter fort_. SYN. Exhorresco, pertimesco. ADV. Valde. USUS: Nemo est, qui hos non oculis fugiat, auribus respuat, animo aspernetur, recordatione ipsa perhorrescat. Non solum animo commoveor, sed perhorresco. Fugam puerorum et vexationem virginum. Vestalium perhorresco. Cf. Horreo.
PĔRĬCLĬTĀTĬO, ōnis, f. _Essai_, _épreuve_, _expérience_. SYN. Experientia. USUS: Multarum herbarum utilitates longinqui temporis usu ac periclitatione percepimus. Cf. Experior.
PĔRĬCLĬTOR, aris, atus sum, ari, d. a. et n. _Essayer_, _mettre à l’épreuve_; _être en péril, menacé, exposé_. SYN. In discrimine, in periculo sum, periculum adeo, in discrimine versor; periculum facio, experior, tento. PHRAS. 1. Periclitaris graviter, _vous êtes dans un grand danger_. Grave tibi impendet, imminet periculum; res tua, salus tua hic agitur; fortunæ tuæ periclitantur; res tua periculum subit; in periculum adducitur, venit gravissimum; in discrimen venit salus tua; in discrimen adducitur. 2. Res tuæ non minus quam meæ periclitantur, _vos affaires comme les miennes courent des risques_. Eodem loco res tuæ sunt ac meæ; in eadem fortuna versantur res utriusque nostrum; in eadem mecum navi es; partem periculi sustines; eadem tuis quæ meis fortuna imminet, impendet; eadem utrumque nostrum fortuna manet, urget. Pari sumus conditione; par, similis, eadem, non dissimilis, non dispar utriusque nostrum est conditio; non minus de tua re agitur; haud melius tecum agitur; haud meliore res tuæ fortunæque loco sunt ac meæ. USUS: Non est in uno homine periclitanda salus reipublicæ. Periclitantur jura et vita omnium. 2. Experior, _essayer_, _éprouver_, _expérimenter_. Belli fortunam periclitari. Omnia circumspicere, vires suas periclitari. Cf. Periculum.
PĔRĬCŬLŌSĒ, _Dangereusement_, _avec danger_, _risque_. SYN. Cum periculo. USUS: Periculose ægrotare, navigare.
PĔRĬCŬLŌSUS, a, um, _Dangereux_, _périlleux_, _menaçant_. SYN. Lubricus, anceps, non procul a periculo, formidolosus. USUS: Periculosa, turbulenta ac temeraria consilia. Periculosa res, plena aleæ, anceps ac cum præsentissimo discrimine conjuncta. Cf. Periculum.
PĔRĬCŬLUM, i, n. _Danger_, _péril_. SYN. Discrimen, dimicatio; experimentum. EPITH. Alienum, certum, commune, incertum, domesticum, extremum, gravius, honestissimum, non legitimum, magnum, minimum, perspicuum, præsens, proprium, publicum, perpetuum, simile, sordidissimum, summum, tantum. Pericula asperrima, dubia, vitæ gravissima, integerrima et maxima, levia, magna et imprudentia, minora, multa, plura, præcipua, propria, quotidiana, recentia, repentina, subita, summa, tanta tamque improvisa. PHRAS. 1. In summum periculum me conjecit, _il m’a jeté dans le plus grand danger_. In capitis periculum me vocavit, adduxit, arcessivit; periculum mihi comparavit, creavit, struxit, conflavit, molitus est maximum; periculum ea res mihi ingens procreavit, injecit, attulit, intulit, intendit; ingens me in discrimen vocavit; ad casum extremum res meas adduxit; in summum periculum rem deduxit. 2. In summo periculo res nostræ sunt, _nos affaires sont en grand péril, réduites à un état désespéré_. Rebus nostris periculum est; res in discrimine est; prope exitium res venit; propius metum res nostra est; ad ultimam dimicationem res venit; omne discrimen adest; ultima vis paratur. Res in summum discrimen adducta est; in summo discrimine versatur; res nostræ in præcipiti stant et lubrico; in periculo hærent. 3. Undique pericula impendent nobis, _de tous côtés des dangers nous menacent_. Periculis undique cingimur, premimur, includimur; instant ab omni parte; impendent, imminent nova pericula; non unum certamen, non una dimicatio adest; periculi plus satis contractum est, ut in singulas horas capite dimicandum sit nostro; inter tantas fortunæ minas quotidie de vita dimicandum est. 4. Quid times objicere te periculo? _Que craignez-vous de vous exposer au danger?_ Ecquid non semel rem fortunæ inclinandam das? quid dubitas in incertam ire aleam? tendere in quemcumque casum? rem in casum ancipitis eventus committere? aleam jacere? ad casum res tuas fortunasque objicere? in casum demittere? in discrimen te offerre? periculum summæ rerum facere? tempestatem hanc, hanc dimicationem forti animo subire? periculo corpus offerre? caput periculis objicere? in periculum te conjicere; periculum adire? in media te pericula immittere, inferre? periculum fortunæ facere? casum subire; res fortunasque in casum dare? 5. Non est sapientis Ducis copias temere periculo exponere, _un sage général ne doit pas exposer témérairement ses soldats_. Discrimini bellorum universas vires offerre; sub unum fortunæ ictum omnia cadere non patitur sapiens imperator; non est sapientis ducis, sese fortunasque suas in dubium devocare; ruere cæcum in certamina periculo ingenti, fructu nullo. Sapiens imperator non debet temere copias in tam præcipitem locum committere, ut de vita saluteque tot regnorum decernendum sit et summa rerum in periculum veniat. Sapientis imperatoris non est committere in aleam incerti casus universum exercitum. Non committendum sapienti duci, ut in aleam casus ancipitis se regnumque det. 6. In magnum periculum incidi, _j’ai couru un grand danger_. Ingens periculum, discrimen adii; incurri in magnam difficultatem; in ipsam flammam veni; in periculum veni, deveni, incidi; oblata mihi est tempestas formidolosissimi temporis. 7. Nondum es extra periculum, _vous n’êtes pas encore hors de danger_. Periculo nondum es defunctus; nondum abes a periculo; summum discrimen nondum effugisti; periculum nondum a capite propulsasti, depulisti; nondum vacuus es a periculo; nondum expers es periculi; nondum in vado navis est; nondum in portu navigas; non desunt scopuli, ad quos offendas. 8. In periculis est intrepidus, _il est intrépide dans le danger_. Pericula adit non dubitanter, in extremo discrimine et dimicatione fortunæ, in quotidianis capitis insidiis, in maximis difficultatibus sui perinde similis, in locum quemvis præcipitem non dubitat se committere. De vita et ornamentis suis fortissime decernit; in quemcumque casum tendit alacer, omnem periculi procellam in se unum avertit. Non equidem cæcus ruit in certamina, nec rerum summam in periculum fructu nullo revocat, aut in incerti casus aleam committit, quidquid tamen urget periculi, minime exhorrescit. Cf. Periclitor, Discrimen. USUS: 1. Maximum ab universo naufragio periculum est. Periculum dudum denuntiatum. Negligere suum periculum. Periculum declinare, defugere, subterfugere. A periculo prohibere; e periculo eripere, extrahere, periculis liberare. Partem periculi sustinere. Meo, tuo, suo periculo sumptuque rem exsequi. Meo periculo respublica vivit. 2. Experimentum, _essai_, _expérience_, _tentative_. Facere periculum innocentiæ alicujus.
PĔRĬDŌNĔUS, a, um, _Très habile_, _très propre à_. SYN. Valde commodus, opportunus. USUS: Locus castris peridoneus.
PĔRĬMO, is, ēmi, emptum, ere, a. _Anéantir_, _détruire_, _renverser_. SYN. Interimo, deleo. USUS: Si qua vis meum reditum, honorem peremisset. Alicuius consilium, curas perimere. Cf. Interficio.
PĔRINDE, _Pareillement_, _de même_, _également_. SYN. Similiter, juxta, eo loco. USUS: Perinde est, ut putas. Perinde ac si jam vicerint, triumphant, _de même que si, comme si_. Quod ego perinde rebar ac si _vel_ quasi jam peractum. Atque hæc perinde loquor, quasi debueris aut potueris, _je parle comme si tu avais dû ou pu_. Cf. Similiter.
PĔRĬŎCHA, æ, f. * _Sommaire_. SYN. Argumentum, brevis totius rei summa ac complexio.
PĔRĬŎDUS, i, f. _Période_, _phrase où sont enclavées et coordonnées plusieurs propositions_. SYN. Ambitus, circuitus. USUS: Circuitus orationis, quem Græci περίοδον, nos ambitum, comprehensionem, continuationem, circumscriptionem dicimus.
PĔRĬPĂTĒTĬCI, ōrum, m. pl. _Péripatéticiens_, _philosophes de l’école d’Aristote_. SYN. Lycæi studiosus.
PĔRĬPĔTASMĂTA, um, n. pl. _Tapisserie_, _tapis_, _tenture_. SYN. Peristroma, stragulum, stragula vestis, aulæum.
PĔRISTRŌMA, ătis, n. _Couverture_, _tapis_. USUS: Peristromata conchyliata.
PĔRISTY̆LĬUM, ĭi, n. _Péristyle_, _espace entouré de colonnes_. SYN. Locus columnis undique clausus et ornatus. EPITH. Amplissimum.
PĔRĬTĒ, _Habilement_, _adroitement_, _avec art_. SYN. Scienter, callide.
PĔRĪTUS, a, um, _Expérimenté_, _habile_. SYN. Sciens, gnarus, exercitatus, intelligens, in aliqua re artifex. )( Imperitus. ADV. Bene juris, antiquitatis, litterarum, scriptorum veterum, sane, valde, litterate. PHRAS. Est rei militaris peritus, _il est habile dans l’art militaire_. In bellicis rebus summo studio et intelligentia; a natura usuque callidus et acutus; magnam habet rei bellicæ prudentiam; militiæ scientissimus; cui in bello nihil novum, peregrinum, improvisum accidere possit; nihil, quod non usu diu ac multa periclitatione didicisset; rei militaris prudentissimus. Quis hoc homine militaris rei scientior, qui e ludo atque pueritiæ disciplina bello maximo atque acerrimis hostibus in militiæ disciplinam profectus est; qui ab ineunte adolescentia miles fuit summi Imperatoris, cujus adolescentia ad scientiam rei militaris non alienis præceptis, sed suis imperiis; non offensionibus belli, sed victoriis est traducta? Nulla res est in usu militari posita, quæ hujus viri scientiam fugere possit, quando genus nullum belli est; in quo illum non exercuerit fortuna. USUS: Peritus ad usum et disciplinam belli, juris, legum, antiquitatis; belli gerendi peritissimus. Doctus et usu peritus. Cf. Doctus, Scio, Intelligo.
PERJŪRĬUM, ĭi, m. _Faux serment_, _parjure_. SYN. Perfidia. EPITH. Illustre atque insigne, manifestum, nimium. USUS: Perjurii pœna divina exitium, humana dedecus _contre le parjure, la peine des dieux est la mort, celle des hommes, le déshonneur_. In perjurio fides, et jusjurandum negligitur. Cf. Juro.
PERJŪRUS, a, um, _Qui viole son serment_, _qui se parjure_. SYN. Qui fidem et jusjurandum violat, negligit; perfidus, qui Sacramenti religionem negligit. USUS: Quid interest inter perjurum et mendacem? _Quelle différence y a-t-il entre le parjure et le menteur?_ Cf. Infidelis.
PERLĀBOR, ĕris, lapsus sum, labi, d. _Glisser_, _passer à travers_, _pénétrer_. USUS: Perlapsus est ad nos Hercules.
PERLĔGO, is, lēgi, lectum, ere, a. _Lire entièrement_, _d’un bout à l’autre_. USUS: Perlegi tuum librum. Cf. Lego.
PERLŪCĔO (pell.), es, xi, ere, n. _Être transparent_, _diaphane_. SYN. Eluceo.
PERLŪCĬDUS (pell.), a, um, _Transparent_, _diaphane_. SYN. Pellucidus, illustris. ADV. Maxime. USUS: Membranæ oculorum perlucidæ.
PERLUSTRO, as, avi, atum, are, a. _Parcourir des yeux_, _examiner avec soin_. SYN. Diligenter et attente lustro. USUS: Oculis, animo perlustrare omnia. Cf. Lustro.
PERMĂNĔO, es, mansi, mansum, ere, n. _Demeurer jusqu’à la fin_, _rester_, _persister_. SYN. Consto, maneo. ADV. Constanter, parum in causa. USUS: In mea erga te voluntate, in mea sententia pristina stabilis et firmus permaneo. Opto ut tua fortuna semper florentissima permaneat. Cf. Maneo.
PERMĂNO, as, avi, atum, are, n. _Couler_, _pénétrer qque part_, _y arriver_. SYN. Mano, pervenio, penetro, permeo. ADV. Latentius in venam, usque eo in animum. USUS: Permanarunt hi sermones ad aures nostras. Dicta tua ad animos, ad permovendas mentes non permanant. Venenum potum permanat in venas. Cf. Mano, Penetro.
PERMANSĬO, ōnis, f. _Constance_, _persévérance_. EPITH. Perpetua, stabilis. USUS: Permansio perpetua in eadem sententia.
PERMĔO, as, avi, atum, are, a. _Pénétrer_. SYN. Permano, penetro. USUS: Intelligentia per omnia permeat et transit.
PERMĒTĬOR, īris, mensus sum, iri, d. a. _Mesurer d’un bout à l’autre_. SYN. Dimetior. USUS: Solis magnitudinem quasi decempeda permensus est. Cf. Metior.
PERMISCĔO, es, scŭl, stum et xtum, ere, a. _Mêler_, _mélanger_, _confondre_. SYN. Commisceo, confundo aliud alio, in unum confundo. USUS: Ne tuas sordes cum clarissimorum virorum laudibus permisceas, _ne mêle pas tes turpitudes avec la gloire des plus illustres citoyens_. Non modo illa permiscuit, sed in his etiam turbavit. Implicata et mista oratio. Permisti tot populi in unum corpus coaluere, _tant de peuples confondus_. Cf. Misceo.
PERMISSĬO, ōnis, f. _Permission_. SYN. Permissus, concessus. EPITH. Grata. USUS: Quod tibi mea permissio tuæ mansionis grata sit, gaudeo, _mon consentement à ce que ton éloignement se prolonge_. Cf. Venia.
PERMISSŬS, ūs, m. _Permission_, _autorisation_. SYN. Permissio. USUS: Meo permissu abiit.
PERMISTĒ (permixte), _Pêle-mêle_, _confusément_. SYN. Confuse. )( Separatim.
PERMISTĬO (permixtio), ōnis, f. _Mélange_, _confusion_. SYN. Admistio, confusio. EPITH. Superior.
PERMITTO, is, mīsi, missum, ere, a. _Permettre_, _accorder_, _autoriser à_; _pardonner_. SYN. Concedo, sino, patior, potestatem facio _vel_ concedo, do. )( Veto. ADV. In posterum potestatem. PHRAS. Permissum homini ut in patriam rediret, _on permit à cet homme de retourner dans sa patrie_. Facultas oblata, concessa, data est homini in patriam redeundi; repetendæ patriæ facultas fuit; facultatem adeptus, consecutus, assecutus est, habuit patriæ repetendæ. Datum id homini, tributum, concessum, remissum ut patriam repeteret suam, id quoque homini largitus est Princeps; hanc illi facultatem largitus est ut suos in patria inviseret. Facta homini copia, potestas suos revisendi. Principis permissu, concessu, repetendæ patriæ copia fuit. Cf. Concedo, Facultas. USUS: Totum ei negotium permisi, meque in ejus potestate fore, dixi. Judicis potestati rem permisi. Permitto aliquid iracundiæ tuæ, do adolescentiæ, cedo amicitiæ, tribuo parenti. Inimicitias tecum susceptas reipublicæ permitto, _je fais à la république le sacrifice de mes rancunes contre vous_. Hostibus se, vitam rei judicum sententiis permittere. Cf. Concedo.
PERMŌTĬO, ōnis, f. _Vive émotion_, _trouble de l’âme_. SYN. Motus, perturbatio. EPITH. Divina, intima. USUS: Permotio animi. Quæ permotione mentis maxima sentimus. Cf. Perturbatio.
PERMŌVĔO, es, mōvi, mōtum, ere, a. _Ébranler_, _émouvoir_, _toucher_. SYN. Commoveo, perturbo, perpello. ADV. Quam maxime mentes, vehementer. PHRAS. Ad hoc me humanitas tua permovit, _votre bonté m’a poussé à cela_. Ad hoc me non utilitatis spes aliqua, sed tua humanitas adduxit; adductus sum multis officiis tuis, nulla spe commodorum; hos mihi stimulos tua humanitas admovit; his me stimulis multa tua in me officia concitarunt; ago hoc non spe præmii impulsus, sed tua incitatus humanitate; debes hoc, quidquid est, humanitati tuæ; debes hoc, quantulumcumque est, acceptum referre totum humanitati tuæ. USUS: Si quem hæ calamitates permovent. Cf. Moveo, Persuadeo.
PERMULCĔO, es, si, ctum (sum), ere, a. _Caresser_, _flatter_. SYN. Mulceo, delinio, mitigo. USUS: Animum voluptate, aures leni sono, senectutis tædia consolatione aliqua permulcere.
PERMULTUS, a, um, _Qui est en grand nombre_, _en grande quantité_. USUS: Permulti imitatores Principum. Cf. Multus.
PERMŪNĬO, is, īvi _vel_ ĭi, itum, ire, a. * _Fortifier entièrement_. SYN. Munio.
PERMŪTĀTĬO, ōnis, f. _Changement_, _modification_. SYN. Mutatio. EPITH. Magna, publica, quadrantaria. USUS: Virtus nec temporum, nec tempestatum permutatione permutatur. Cf. Mutatio.