Lexicon Latinum

Part 107

Chapter 1073,008 wordsPublic domain

OFFENSĬO, ōnis, f. _Action de heurter contre qqche_; _action de choquer qqn, colère, haine_; _échec_, _revers_, _malheur_. SYN. Incommodum, detrimentum, damnum, molestia, calamitas, odium, simultas, dissidium, inimicitia. EPITH. Acerba, non dissimilis, gravis, magna, odiosa, periculosa, popularis, privata, vitiosa, contraria. USUS: 1. Graves solent esse offensiones e gravibus morbis, si qua culpa commissa est, _dans les maladies graves, la moindre imprudence détermine souvent de graves rechutes_. Corporum offensiones sine culpa accidere possunt, animorum non item. Præstabo, nihil ex eo te offensionis habiturum. Non offensionibus belli, sed victoriis ad scientiam militarem eruditus, _dont l’éducation militaire a été faite non par des échecs, mais par des victoires_. 2. Odium, simultas, inimicitia, _mécontentement_, _colère_, _rancune_. Ea res illi magnam offensionem concitavit, fecit, attulit; offensioni fuit. Justa inde offensio nata est et exorta. In offensionem populi incurrit, cecidit. Offensionem sublevare, lenire, omittere; deponere ac obliterare pristinas offensiones omnes, _déposer, oublier toutes les causes anciennes de mécontentement_. Cf. Odium, Offendo.

OFFENSĬUNCŬLA, æ, f. _Chagrin_, _contrariété_, _déplaisir_. SYN. Offensa.

OFFĔRO, fers, obtŭli, oblātum, offerre, a. _Porter devant_, _offrir_, _montrer_; _donner_. SYN. Polliceor, profiteor, defero. )( Recuso. USUS: 1. Ille pecunias pollicitus, et quod carius, se ipsum obtulit. Offerre se in discrimen pro salute patriæ. Quod sors obtulerit, hoc agam. Morti se, ad mortem pro patria offerre. Os importunum non, ostendere modo, sed offerre. Ultro se offerre, se projicere, et potestatem sui facere hostibus, _se livrer à l’ennemi_. 2. Præbeo, affero, _apporter_, _fournir_. Alicui spem, metum, luctum, mœrorem, gaudium, religionem, mendicitatem, incendium, injuriam offerre. 3. Expono, _exposer_. Periculis caput suum offerre; invidiæ se offerre. 4. Resisto, me oppono, _s’opposer à_. Sceleri Antonii et dementiæ me obtuli.

OFFĬCĪNA, æ, f. _Atelier_, _fabrique_, _boutique_. SYN. Locus operis et quæstus quotidiani. USUS: Officinas armorum instituere, instruere. Hæc domus officina nequitiæ. Philosophi quasi ludum quemdam, atque officinam sapientiæ instituere. Ludus et officina dicendi. Officina chirographorum, _bureau_. Officina ferraria, _manufacture d’armes_. Officina mercatorum, _boutique de marchand_; rectius: taberna institorum. Officina libraria _alias_ taberna libraria, _librairie_.

OFFĬCĬO, is, fēci, ere, n. _Faire_, _obstacle_, _faire du tort_, _nuire à_. SYN. Noceo, obsum, obsto, obsisto. USUS: Cur meis commodis officis? Nec mentis luminibus officit altitudo fortunæ. Umbra terræ soli non officit. Alii laude sua famæ nostræ obstant et nomini officiunt. Cf. Obsum, Lædo.

OFFĬCĬŌSĒ, _Officieusement_, _d’une manière complaisante_. SYN. Amanter, amice.

OFFĬCĬŌSUS, a, um, _Serviable_, _complaisant_, _bienveillant_. SYN. Plenus officii, in quo inest liberalis gratificandi voluntas, humanissimus, in officio diligens, qui cupit omnium inservire studiis. ADV. Summe. USUS: Homo summe in omnes officiosus.

Officia sua deferentis formulæ, _Formules pour offrir ses services_: Nihil non agam tua causa, _je ferai tout pour vous_. Tua causa subibo omnia; nullum prote laborem, nullum onus aut officium recuso. Tuis in rebus toto pectore, cunctis viribus contendam. Nervos omnes, ubi res tuæ postulabunt, intendam. Omnia mihi pro te suscepta nec difficilia, nec injucunda erunt. Ubique mea tibi studia atque officia præsto erunt. Omnem operam, curam, studium, in tuis rebus ponam, consumam. Omne meum tempus tuis temporibus transmittam. Officium meum nunquam, nusquam requires. Mea studia nusquam desiderabis, Quibuscumque in rebus tibi commodare potero, nusquam deero. Res tuas omnes omni cura ac diligentia complectar. Quæ tibi intelligam esse commoda, omni studio persequar, diligenter præstabo. Quæ te velle quæque ad te pertinere arbitrabor, studiose diligenterque curabo. Meum in te studium iis maxime rebus declarabo, quas te velle cognovero. Tuam mihi dignitatem esse clarissimam, studium meum dignitatis tuæ vel tuendæ, vel etiam augendæ et amplificandæ, summum esse, omnes intelligent. Nihil tibi erit tam promptum aut paratum, quam in omnibus, quæ ad commodum vel amplitudinem tuam pertinent, opera, cura, diligentia uti mea; profiteor atque polliceor eximium et singulare meum studium in omni genere officii, quod ad honestatem, ad decus, ad gloriam, ad rem tuam et commodum pertinet. Nulla tibi in re, neque studium, neque benevolentia deerit, præsto non erit. Qui antea fui, idem semper futurus sum in te amando et amplificando. Quæcumque mihi tui honestandi potestas dabitur, nihil prætermittam, quod positum sit, aut in ipsa re, aut in honore verborum. Nunquam mihi tui aut colendi aut ornandi voluntas deerit. Polliceor tibi studium meum ac operam sine exceptione ulla aut temporis, aut occupationis. Universum studium ac benevolentiam ad te defero. Vincam meis officiis cogitationes tuas. Dabo operam, ut intelligas, me neminem esse officiorum studiosiorem, in officio diligentiorem.

OFFĬCĬUM, ĭi, n. _Bon office_, _service volontaire_, _bienfait_. SYN. Humanitas, studium, benevolentiæ significatio, munus, partes, muneris officium. EPITH. Antiquum, civile, commune, consulare, debitum, diuturnum, domesticum, egregium, fictum, gratum, humanum, inchoatum, integrum, interruptum, justum, pium, liberale, necessarium, magnum, maximum, mediocre, medium, melius, mirificum, multum, novum, obscurum, perpetuum, perfectum, pristinum, privatum, proprium, provinciale, publicum, quæstorium, quotidianum, recens, rectum, salvum, sanctum, simplex, singulare, summum. PHRAS. 1. Omnia tibi humanitatis officia debeo, _je vous dois toute sorte de bons offices_. Præstare tua causa debeo, quidquid possum. Quantum viribus possum consequi, tantum conferre studii in te debeo. Tua in me beneficia meum omne studium, omne officium, omnes a me curas, omnem industriam a me non solum postulant, sed exigunt. Quid est, quod tua causa non debeam? Tuis inservire studiis, tuæ voluntati morem gerere omnibus in rebus debeo. Par est, ut omnia a me studia ac officia in te proficiscantur. 2. Omnia amoris officia illi exhibui, _je lui ai rendu tous les devoirs de l’amitié_. Omnibus eum officiis prosecutus, amplexus, complexus sum; omnibus eum officiis mihi devinxi; omnia illi officia præstiti, tribui, in eum contuli; omnia a me officia in illum collata sunt, profecta sunt; amici officium integre explevi, egregie tuitus sum. Multa exstant, constant mea in illum officia. 3. Officium officio reddidi, _j’ai rendu bienfait pour bienfait_. Officium cumulate solvi, persolvi, reddidi; officiis cumulate respondi; vici studiis meis amici officia. 4. Officium nullum neglexi, _je n’ai négligé aucune fonction_. Tibi nullum a me amoris, studii, pietatis officium defuit; nullum officium prætermisi, intermisi. Officio amici nunquam defui; nunquam cessatum in officio est. USUS: 1. Non committam, ut meum officium desideres. Multa mihi tecum officia intercedunt. Officia sua aliis polliceri. 2. Partes, _devoir_, _obligation morale_. Officio fungi boni viri. In officio esse, manere, _s’acquitter de son devoir, vivre en honnête homme_. Ab officio boni viri discedere, recedere, abduci, _failler à son devoir_. 3. Munus, _emploi_, _fonction_, _ministère_. Officio præesse; officium suscipere, exsequi. Alienum aliquid ab officii dignitate admittere. Cf. Munus, Magistratus, Honor, Dignitas.

OFFUNDO, is, fūdi, fūsum, ere, a. _Répandre_, _verser_; _étendre_. SYN. Objicio, offero. USUS: Tu majoribus tuis magnas offudisti tenebras. Errorem alicui offundere et noctem, _induire qqn en erreur_.

ŎLĔA, æ, f. _Olivier_. EPITH. Sempiterna. USUS: Agricola, cum florem oleæ videt, baccam quoque se videre putat.

ŎLĔĀRĬUS, a, um, _Relatif à l’huile_. USUS: Cella olearia, _cellier à l’huile_.

ŎLĔASTER, tri, m. _Olivier sauvage_.

ŎLĔO, es, lŭi, ere, n. et a. _Avoir ou répandre une odeur_. SYN. Redoleo; odorem spiro, spargo, fundo, afflo. ADV. Bene, male. USUS: Bene olent, qui nihil olent. Oratio peregrinum aliquid olet, _ce discours trahit une origine étrangère_.

ŎLĔUM, i, n. _Huile_. USUS: Ignis gliscit oleo. Aristeus inventor olei. Oleum et operam perdere, _perdre son huile et ses soins_, _c. à d._, _son temps et sa peine_ (PROV.).

OLFĂCĬO, is, fēci, factum, ere, a. _Flairer_, _sentir_. SYN. Odoror, odorem percipio. USUS: Olfacere aliquid.

ŌLIM, _Autrefois_, _jadis_. SYN. Quondam, patrum memoria, aliquando, jam dudum. )( Nunc. Sic olim loquebantur.

ŎLĬTOR, ōris, m. _Jardinier_. USUS: Olitorem pro horto conducere.

ŎLĬTŌRĬUS, a, um, _De jardinier_, _de légumes_. USUS: Forum olitorium, _marché aux légumes_.

ŎLĪVA, æ, f. _Olive_, _fruit de l’olivier_. SYN. Olea.

ŎLĪVĒTUM, i, n. _Lieu planté d’oliviers_, _plant d’oliviers_. SYN. Collis olivis consitus.

OLLA, æ, f. _Pot_, _marmite_. SYN. Denariorum implere ollam.

ŎLUS, ĕris, n. _Toute espèce de légume, chou, navet, etc._ SYN. Herba sativa, quæ est in usu cibario. USUS: Olera fastidire.

ŎLUSCŬLUM, i, n. _Petit légume, chou_. SYN. Olus minutum.

ŌMEN, ĭnis, n. _Toute manifestation_, _tout signe_, _tout acte_, _considéré comme annonce_, _présage_, _indice de l’avenir_. Dictum _aut_ factum casu exceptum, quo rei cujuspiam eventus portendi posse videatur. EPITH. Clarum, detestabile; prærogativum, paganum, bonum, faustum, funestum, triste, malum. USUS: Bonis _vel_ tristibus ominibus abeuntem prosequi. Omen capio. Accipio omen. Quod dii omen avertant, obruant, prohibeant! Nullis auspiciis, funestis ominibus omnium, et exsecrationibus rem aggressus est. Territis omnibus, velut fœdo omine incipiendæ rei. Id a plerisque in magni terroris omen acceptum est. In omen vertere.

ŌMĬNĀTOR, ōris, m. _Devin_, _celui qui présage l’avenir_. SYN. Qui capit omina.

ŌMĬNOR, aris, atus sum, ari, d. _Présager_, _augurer_. SYN. Auguror. Cf. Augurium.

ŎMITTO, is, mīsi, missum, ere, a. _Renvoyer_, _lâcher_; _omettre_. SYN. Mitto, missum facio, prætermitto, relinquo, prætereo. ADV. Omnino, plane. PHRAS. 1. Negotium hoc melius omittes, _vous ferez mieux d’abandonner cette affaire_. Negotium id melius prætermittes; consultius erit supersedere toti huic negotio; negotium hoc, si sapis, repudiabis; tutius cœptum negotium abrumpes, missum facies, de manibus depones. 2. Omitte contumelias, _cesse tes injures_. Aufer contumelias et probra; mitte cavillationes; missas fac contumelias. 3. Ut omittam cætera, _pour ne pas parler du reste_. Ut præteream, prætermittam, relinquam, ut mittam, ut missa faciam cætera; ut supersedeam pluribus. USUS: Omitte timorem, iram, sollicitudinem, spem inanem. Nihil omisi pietatis et humanitatis. Cf. Relinquo, Negligo, Prætermitto.

OMNĪNO, _Entièrement_, _complètement_. SYN. Plane, prorsus, funditus, usquequaque. PHRAS. 1. Malum id vix omnino tolletur, _on aura de la peine à faire disparaître entièrement ce mal_. Vix radicitus ab ipsa stirpe extrahetur; vix funditus exstirpabitur; rami fortasse amputabuntur, radicum fibræ non item evellentur. Malum illud vix auferetur, removebitur ex integro. 2. Res est omnino necessaria, _la chose est tout à fait nécessaire_. Res est in omnes partes necessaria. Res est plane atque omnino necessaria; per omnia, sine dubio, omnibus modis, omnium rerum causa necessaria. USUS: Vix aut omnino non potest fieri.

OMNĬPŎTENS, tis, omn. gen. _Tout-puissant_. Verb. poetic. Cf. Penitus.

OMNIS, e, gen. com. _Tout_, _chaque_, _chacun_. SYN. Cunctus, universus, quisque, quivis, quis non? summi, infimi, ad unum omnes, totus. )( Nullus. ADV. Omnino. PHRAS. Omnes de victoria sibi gratulantur, _tous se réjouissent de la victoire_. Omnium generum, ætatum, ordinum homines, omnis fortunæ ac loci homines; omnes populi cunctæque gentes; quantum est hominum in orbe, singuli et universi de inaudita hac post hominum memoriam victoria lætantur. Omnes sibi viri, mulieres, cives ac peregrini, servi ac liberi de tam illustri victoria gratulantur. Cum a summis, mediis, infimis, tum denique ab universis victoria hæc ingenti lætitia celebratur. Omnes certatim, alius luculentius alio, hanc sibi victoriam gratulantur. USUS: Omnia minima, maxima per se agit. Nemo omnium. Ubi hæc omnia prima, postrema recitata sunt.

OMNĬVĂGUS, a, um, _Qui erre en tous lieux_, _errant_, _vagabond_. USUS: Diana omnivaga dicitur.

ŎNĂGER, gri, m. _Onagre_, _âne sauvage_. SYN. Asinus silvester.

ŎNĔRĀRĬUS, a, um, _De charge_, _de transport_. USUS: Navis oneraria, _vaisseau de transport_.

ŎNĔRO, as, avi, atum, are, a. _Charger d’un fardeau_; _accabler, combler, etc._ USUS: Aures alicujus onerare mendacio, _prodiguer les mensonges à qqn, lui débiter mille mensonges_. Cf. Onus.

ŎNĔRŌSUS, a, um, _Lourd_, _pesant_, _accablant_. SYN. Gravis, ponderosus. Cf. Gravis.

ŎNUS, ĕris, n. _Charge_, _fardeau_, _poids_. EPITH. Commune, grave, leve, magnum, tantum. PHRAS. 1. Onus habeo gravissimum, _je porte un très lourd fardeau_. Onus mihi impositum est gravissimum; onus laboris maximum in me recepi, suscepi; onus sustuli, sustineo sane grave; onere premor ac pene opprimor gravissimo; onus mihi incumbit, onus cervicibus meis impositum est immensum; plura simul in me onera inclinata sunt. Non unum mihi injunctum est onus; non leve onus subii. 2. Sub onere fatiscere, _succomber sous le faix_. Oneri succumbere; onere opprimi, sub onere concidere. USUS: Onus alicui addere. Onere levare, onus allevare. Onus deponere, abjicere, propter infirmitatem animi detrectare. Onus ferre, perferre.

ŎNUSTUS, a, um, _Chargé_. USUS: Asellus auro onustus, _ânon chargé d’or_.

ŎPĀCO, as, avi, atum, are, a. _Ombrager_, _donner de l’ombre à_. SYN. Obscuro. USUS: Terra nos opacat. Platanus patulis diffusa ramis ad opacandum locum aliquem. Cf. Obscuro.

ŎPĀCUS, a, um, _Qui a de l’ombre_, _ombragé_; _ténébreux_, _noir_. SYN. Obscurus, umbrosus. )( Apricus. USUS: Opaca nubes. Locus opacus et frigidus in silvis.

ŎPĔRA, æ, f. _Peine_, _mal qu’on se donne_, _travail_, _application_, _soin_. SYN. Studium, labor, cura, industria. EPITH. Egregia, forensis, fortis, fidelis, gratior, insignis, non mediocris, melior, militaris, mirifica, multa, magis opportuna, par, patria, publica, singularis, summa, tenuis. Annuæ, gratissimæ, mercenariæ, pulcherrimæ, subsecivæ, urbanæ. PHRAS. 1. Græcis litteris multam operam impendi, _je me suis appliqué avec beaucoup de zèle à l’étude des lettres grecques_. Græcis litteris multum operæ dedi; multam curam operamque ad Græcas litteras contuli, _vel_ in Græcas litteras; multum laboris et operæ in Græcis litteris posui, consumpsi; multum operæ tribui Græcarum artium magistris. Cf. Diligentia. 2. Omnis opera mea frustra fuit, _tous mes soins ont été inutiles_. In ea re opera abusus sum; operam omnem lusi, perdidi. Opera mihi omnis periit; oleum ac operam perdidi; operæ pretium nullum feci; spes et opera me frustrata est; nequidquam omni opera ac diligentia, summa vi ac ope enisus sum. Nihil tanta contentione profectum est. Cf. Frustra. USUS: Operam suam profiteri. Majorem operam suscepi, quam res posceret; operam dare, navare rei. Operam amicis locare, dicare. Opera illi mea diligenter utuntur. Operam dare rebus divinis, sapientiæ. Operæ non peperci, _je n’ai pas épargné mes soins_. De priore opera multum detraxi, _je me suis beaucoup relâché de mon zèle d’autrefois_. Operam a Græcis litteris removi, _je ne m’occupe plus des lettres grecques_. Data, dedita opera id fecit, _il le fit à dessein_. Vix erit operæ pretium, _cela ne vaudra pas la peine de_....

ŎPĔRÆ, ārum, f. pl. _Ouvrier à la journée_, _mercenaire_, _travailleur_. SYN. Operarii, qui fabrorum ministeriis et servili in opera habentur; homines ad operas conducti. USUS: Mercenariæ operæ, _troupes mercenaires_. Venditat se operis.

1. ŎPĔRĀRĬUS, a, um, _De travail_. USUS: Operarius homo, _travailleur_, _manœuvre_.

2. ŎPĔRĀRĬUS, ĭi, m. _Travailleur_, _ouvrier_, _manœuvre_. SYN. Operæ, bajulus. USUS: Operarii, qui in tabernis sunt, amantissimi sunt otii. Cf. Merces, Mercenarius.

ŎPĔRĀTĬO, ōnis, f. _Action de travailler_, _travail_, _ouvrage_. SYN. Opera.

ŎPERCŬLUM, i, n. _Couvercle_. USUS: Arteria tegitur quodam quasi operculo. Dignum patella operculum, _ce sont deux personnes l’une digne de l’autre, les deux font la paire_ (PROV.).

ŎPĔRĪMENTUM, i, n. _Couverture_. SYN. Integumentum, operculum.

ŎPĔRĬO, is, ŭi, ertum, ire, a. _Couvrir_, _fermer_. SYN. Tego, obvolvo. USUS: Capite est fere operto. )( Aperto capite. Operire ostium.

ŎPĔROR, aris, atus sum, ari, d. _Travailler_, _se donner de la peine_. SYN. In opere faciundo laboro. USUS: Operari rei divinæ, _faire un acte religieux_, _célébrer l’office divin_. (Medicina operatur, VULG.), _la médecine opère_. Latine: Venis concipitur, in venas se diffundit medicamentum. Cf. Laboro.

ŎPĔRŌSĒ, _Avec peine, difficilement_. SYN. Laboriose, multa cura et opera. USUS: Ne fiat operose.

ŎPĔRŌSUS, a, um, _Actif_, _occupé_, _laborieux_; _qui exige beaucoup de travail_, _difficile_, _pénible_. SYN. Laboriosus, actuosus. )( Iners, languidus. PHRAS. Res est operosa, _la chose demande du travail_. Res est ejusmodi, quæ curam ac diligentiam non mediocrem postulet; res est non molli brachio tractanda; in qua sudandum et multum operæ ponendum. Exsudandus hic non levis labor est. Cf. Laboriosus, Difficilis, Labor. USUS: Opus spissum et operosum. Senectus non modo languida et iners non est, verum operosa semperque aliquid agens. Molestus ac operosus labor.

ŎPES, um, f. pl. _Ressources_, _richesses_, _trésors_; _puissance_, _pouvoir_. SYN. Divitiæ, facultates, copiæ; _item_: Potentia. EPITH. Alienæ, divinæ, exiguæ, firmiores, incredibiles, invidiosæ, magnæ, mediocres, nimiæ, novæ, præstantes, pristinæ, regiæ, tantæ, tenues, violentæ, urbanæ, utiles. USUS: Opibus affluere, abundare, præditum esse, _être riche_. Opes consectari, augere rem, pecuniam facere, _amasser des richesses_. Opes evertere, frangere, _détruire, ruiner le crédit_. Omnibus opibus ac viribus repugnare, _résister de toutes ses forces et par tous les moyens_. Fundatæ ac bene constitutæ opes, _richesses bien assises_. Affecta re familiari accisisque opibus ac domesticis copiis, _qui a perdu ses ressources_. Pro habitu opum, pecuniarum, _suivant l’état de leur fortune_. Cf. Divitiæ, Copiæ, Fortunæ, Pecuniæ.

ŎPĬFEX, ĭcis, m. _Travailleur_, _ouvrier_; _artisan_. SYN. Artifex. USUS: Opifex et ædificator mundi DEUS, _DIEU, l’artisan et l’architecte de l’univers_. Opifices ac tabernarios, ac fecem omnem civitatis concitare. Omne opificum instrumentum, omnis opera ac quæstus frequentia sustinetur, alitur otio.

ŎPĪMUS, a, um, _Gras_, _plein_; _riche_, _opulent_. SYN. Pinguis, amplus. )( Tenuis, strigosus, sterilis. USUS: Spolia opima. Præda opima. Terra opima et fertilis. Opimum et adipale dicendi genus, _style chargé et pour ainsi dire empâté_.

ŎPĪNĀBĬLIS, e, gen. com. _Qui repose sur des conjectures_, _présumé_, _imaginé_. SYN. Quod in opinione positum est. USUS: Artes, quæ conjectura continentur et sunt opinabiles, _les sciences qui reposent sur des conjectures, et qui résultent de l’opinion_.

ŎPĪNĀTĬO, ōnis, f. _Conjecture_, _opinion_, _idée_. SYN. Opinio.

ŎPĪNĀTOR, ōris, m. _Qui n’affirme pas_, _sceptique_. USUS: Magnus opinator sum, non enim sum sapiens.

ŎPĪNĬO, ōnis, f. _Opinion_, _manière de voir_, _avis_, _pensée_, _croyance_. SYN. Sententia, sensus, existimatio, conjectura. EPITH. Adversaria, æterna, bona, censoria, certa, communis, conciliatrix amicitiæ, dubia, effrenata, errans, ementita, falsa, firma, gravis, stabilis, honesta, imbecilla, improba, incommoda, incorrupta, penitus insita, jucunda, longior, magna, mala, necessaria, obscura, perniciosa, popularis, publica, recens, tacita, tanta, varia, vehemens, vera, vetus, vulgaris, vitiosa, brevis, depravata, gloriosa, humana, laudabilis. PHRAS. 1. Una est omnium opinio, _il n’y a qu’un avis, qu’une opinion_. Eodem concurrunt omnes sententiæ; idem omnes spectant, probant, sequuntur. Una est consentiensque vox omnium; opinionum nulla est varietas; una eademque omnium est sententia; opiniones nihil variant; omnium firmata consensu opinio est; eadem est omnium sine varietate opinio. Eadem est omnium, nullo prorsus dissentiente, opinio. 2. Plerique sunt in ea opinione, _presque tous sont de cet avis_. Plurimorum hæc est opinio, fert opinio; in eam opinionem adducti, ea opinione imbuti sunt plerique; ea opinio plerosque tenet, pervasit; eam opinionem plerique imbibere, in plerorumque mentibus inveteravit hæc opinio. Cf. Sententia. 3. Nemo me ab ista opinione amovebit, _personne ne pourra m’ôter de l’esprit cette pensée_. Ab ista opinione deducet; istam opinionem ex animo mihi extrahet; nemo mihi opinionem eam evellet ex animo, excutiet; de sententia me dimovebit, depellet, abducet. USUS: 1. Ea opinio urbem implevit. Ea opinio edita in vulgus est. In eam opinionem plerique discessere. In eam opinionem veni. In ea opinione sunt cives. Eam de te opinionem accepere. Multa erant, quæ eam opinionem confirmarent. Opinionem nemo deponet. Sed hæc sint in opinione, _mais, quoique ce soit l’opinion générale_. 2. Sententia, _opinion_, _avis_. Opiniones antiquas convellere, excutere; novas inserere, tradere. 3. Existimatio, fama, _bonne ou haute opinion qu’on a_, _estime qu’on fait de qqche_, _espérance_. Conceptæ de se opinioni respondere; opinionem de se præbitam superare, vincere; opinione meliorem se ostendere. Cf. Sententia, Existimatio.

ŎPĪNĬŎSUS, a, um, _Plein d’opinion_, _sceptique_. SYN. Magnus opinator. USUS: Homo omnium opiniosissimus.

ŎPĪNOR, aris, atus sum, ari, d. _Penser_, _présumer_, _juger_. Cum accus. _vel_ prop. inf. _vel_ de. SYN. Opinionem habeo, in opinione sum; opinio mea est; puto, existimo; animus in eam partem inclinat. ADV. Falso, temere. USUS: Homines multa in vita falso opinantur. Cf. Puto, Judico, Existimo.

ŎPĬPĂRĒ, _Somptueusement_, _magnifiquement_. SYN. Laute, apparate, splendide.

ŎPĬPĂRUS, a, um, _Somptueux_, _magnifique_. SYN. Magnarum opum.

ŎPIS, is, f. _Aide_, _assistance_, _secours_, _appui_, _concours_. SYN. Auxilium. USUS: 1. Opis indigere. Opem petere, implorare, exspectare. Salutem indigentibus et opem ferre, afferre, porrigere, tendere. Quacumque ope potero, te juvabo. 2. Omni vi, _de toutes ses forces_. Summa ope conniti. Cf. Auxilium, Juvo, Opitulor.

ŎPĬTŬLOR, aris, atus sum, ari, d. n. _Porter secours_, _aider_. SYN. Opem fero; subvenio. PHRAS. 1. Laborantibus amicis opitulari, _venir en aide à ses amis dans le besoin_. Amicis præsto esse; auxilium, opem ferre; auxilio esse; subsidio esse, adesse; miseriis oppressos levare, erigere jacentes; eorum miseriis occurrere, subvenire. Cf. Auxilium. 2. Patriæ ruenti opitulare, _secourez la patrie qui va périr_. Fer opem occidenti patriæ; cadentem patriam excipe; eripe ex his miseriis laborantem gravissime patriam; patriæ tuæ deesse noli; noli committere, ut auxilium tuum patria in tam adversa fortuna, in tantis malis ac calamitatibus desideret. USUS: Homini oppresso jam et desperato opitulatus sum. Ut quisque opis maxime indiget, ita opitulari decet. Cf. Adjuvo, Auxilium, Succurro.

ŎPORTET, ŭit, ere, imp. _Il faut_, _il est juste_, _nécessaire_. SYN. Convenit, decet, necesse est. ADV. Omnino, contra, jam pridem. USUS: Contra, ac oportet, egisti. Ex rerum cognitione efflorescat oratio, oportet. Cf. Necesse.

OPPĔRĬOR, iris, iri, d. _Attendre qqn ou qqche_. SYN. Exspecto.

OPPESSŬLĀTUS, a, um, particip. v. anom. Oppessulo. _Verrouillé_, _fermé au verrou_. USUS: Fores oppessulatæ. Cf. Januæ.

OPPĔTO, is, īvi _vel_ ĭi, ītum, ere, a. _Aller au devant_, _affronter_; _mourir_, _succomber_. SYN. Morior, occumbo, obeo. ADV. Millies. USUS: Mortem pro Republica oppetere.

OPPĬDĀNUS, a, um, _Qui est d’une ville (autre que Rome)_. USUS: Oppidanum dicendi genus, _éloquence provinciale_.

OPPĬDO, _Beaucoup_, _fort_, _très_, _extrêmement_. SYN. Sane, valde. USUS: Homo oppido ridiculus.