De l'utilité de la flagellation dans la médecine et dans les plaisirs du mariage, et des fonctions des lombes et des reins

Part 6

Chapter 63,324 wordsPublic domain

6º. Celui dont il est ici question: _de usu Flagrorum, etc._ 1670. _in_-12.

7º. Et enfin un journal intitulé: _Acta hafniensia_.

Inter præcipua sœculi ornamenta numerari meretur parens tuus Joan. Henr. Meibomius, sed per te fama ejus crescit, quia paternæ virtutis hæres ex asse et successor, nominis celebritatem editis scriptis promovere pergis. Varia is eruditione artem divinam quam principe curâ exercebat semper exornavit, nec tibi minor cura est medici eruditi famam cum parente aucupari. Edita parentis monumenta, de jure jurando Hyppocratis et de vita Mæcenatis, testantur quantus fuerit pater. Tu posteritati plenam fidem facies quantus sis filius, dum delitescentes apud te parentis lucubrationes, cedro dignas, publico exponis tuo auctas ingenio. In tantâ autem doctrinæ amplitudine, inter seriora alia negotia, se quoque ad minima demittens Parens, in gratiam viri clarissimi Christiani Cassii, cujus grata nobis est memoria, Flagrorum usum medicum ex antiquitate brevi dissertatione exposuit. Quam cum typis suis recudere gestiret bibliopola noster, argumenti raritate motus, à me augmentum petiit. Rimisi hominem ad te, authoris filium, magna cum laude medicinam in academiâ Juliâ docentem, et parentis exemplo in omni litteratura et antiquitate versatissimum, cui propius paterni scripti gloria tangit: nec enim vel tantillum ornamenti à me expectari posse tanti viri libello, qui propriis radiis per orbem universum clarissimè cum authore splendescit. Quamquam verò paterno honori augendo non defueris, multis que accessionibus auctam dissertationem cum eruditâ epistolâ remiseris, rogare tamen non destitit Paullinus noster, honesti lucri desiderio, ut observationes nonnullas adderem, quas mihi in promptu semper esse credit. Ne vel spem ejus officium amici desererem, quo Meibomiis Cassiisque obstrictum me scio, quia etiam, ut publico prosimus.

_Communis ista pluribus causa est Deis._

Lacinias quasdam collegi, vel funiculos, pro Flagrorum vestrorum incremento, inter alias occupationes, quibus jam occupatum me amici non nesciunt, parentis tui, tuoque honori dedicatos. Flagrorum usum pauci ante vos recoluerunt. Paucissimi certè amant, quia blanda potiùs ægros nostros afficiunt et dulcia, ad severam medicinam horrentes, cum tamen ea sit malorum inter mortales conditio, ut blandè semper tractari non possint, etiam ubi maximè velis blandiri. Vincula hyppocratica subindè accersenda et duriores manus contumacibus morbis applicandæ. Verbera Flagrorum eos maximè curant, qui morbum simulant. Sæpissimè epilepsiam mentientes hoc remedio aspero, sed salutari convaluerunt, sanatique antequam ægrotarent, profuit ad prophylaxin, ne posteà hominibus simulato morbo imponerent.

Novi quoque pigros servos, morbum nescio quem fingentes, flagris ad officium rediisse. Ad veros morbos expiandos conferre plurimùm, tantò minus dubitare possumus quod animæ morbis flagella prosint. Hinc flagellantium ordinem tempore quadragesimali in Italiâ videas, vulneribus altis dorso inflictis præteritæ vitæ conscientiam expiare et velut in Cybeles sacris, apud Claudianum, lib 1, in Eutrop.

. . . . . . Pectusque illidere pinu, Inguinis et reliquum Phrygiis abscindere cultris.

Tales fuerunt apud paganos Syriaci Flagratores, qui justas pœnas facinoris alicujus ipsi vel pro se, vel pro aliis, mercede conducti, de suis manibus flagro contorto exposcebant, quos describit Apuleius, lib. 8, metamorphos. Dispar Circe virgâ mentem humanam sociorum Ulyssis in belluina corpora, imprimis porcina transformabat, de quâ Homerus Odiss. X. Magica hæc quidem sunt, morali, tamen sensu monstrant, verberibus quosdam ad sanum sensum redire, alios ad belluinum. Metamorphosis certa est, sed forma differens, quanquam nec curiosâ arte nec hæc fiat, nec illa. Vidi flagris castigatos Patavii à Religiosis, qui à malo spiritu obsessi credebantur, quos tamen reverâ fuisse epilepticos, propter signorum similitudinem, recte medici dictitant, quibus flagra, excitato in corpore calore, nocere non possunt. Ipsum se lapidibus concidit spiritu immundo obsessus Marc. V, v. 5 et pugnis se contundi queritur divus Paulus 2, Cor. 12, v. 7. Seu digitorum condylis, quomodo _Colaphon_ ex Varino exponit Matth. Martin. in etymologico. Quanquam de colapho hoc notet Haymon Episcopus Halbertadensis, de ardore libidinis per diabolum accenso potius exponendum, quam de dolore capitis. Ad morborum curationem flagra adhibita olim fuisse, variis veterum autoritatibus ostendit Meibomius. Idque quando modicæ medicinæ locus non fuit. Flagris enim cœdi in atroci coërcitione gravissimaque et servili injuria consistebat apud Romanos, cum liberi tantum pœnæ lenitatis argumento, fustibus castigarentur, sicut fusè ex jure explicat B. Brissonius lib. 3, Antiq. Jur. civil. cap. 9.

De furoris seu insaniæ curatione elegans est locus Cœlii Aureliani, lib. 1 tardar. passionum, cap. 5 obiter à magno Meibomio patre notatus, in quo placet nonnihil immorari, ut fortior ex morâ sit furoris medicina, quanquam ex aliorum, non suâ sententiâ loquatur Cœlius, imprimis Titi Asclepiades discipuli, cujus vitam ex opere diù desiderato de vitis medicorum, quod ex schedis paternis promisisti, expectamus. Verba Cœlii sunt. «Flagellis alii aiunt coërcendos, ut quasi judicio mentis pulso resipiant, cum magis, tumentia cœde lacessendo, faciant asperiora, et adveniente lenimento passionis, cum sensum recipiunt, plagarum dolore vexentur.» Ita Rovilli editio habet quâ utor. Meibomii vero patris ita legit ut sinistro mentis judicio depulso resipiscerent. Irridet istam curandi rationem methodicus Cœlius, partim quod asperiora reddantur tumentia loca verberibus et flagrorum plagis, quasi cœde aliquâ etiam post curationem dolore remanente, partim quod locum affectum non respiciat; inquit enim: «si, ut ratio poscit, vicinis magis ac patientibus locis adjutoria sunt adhibenda, coguntur ut ori vel capiti plagas imponant.» At caput affectum plagis exacerbatur quod minimis offensis externis cœditur. De nihilo tamen non est Titi medicina, quanquam crudelior. Non calorem excitatum metuit, quia sine febre furor est, et sine parvo pulsu quo discrimine à phreneticis separatur. Timor doloris intra rationis terminos continet. Ita novi virum honestum non raro furentem ab alio fortiori minis verberibusque coactum ut agno fieret pacatior. Alia ratio est resolutarum partium, quæ plagis affectæ excitantur, dolore silicet et calore provocato; ubi tamen Themisoni non concedit Cœlius idem Aurelianus lib. 2 tard. pass. cap. 1 plagis ferulæ cœdi partes in passione constitutas, quia salsæ aquæ potiùs mitigatione atque recorporatione videntur curandæ. Sed pace methodici, sicut pro ferula salsæ aquæ substitui recte possunt, ita utrumque remedii genus sensum excitat ob acrimoniam et ad utrumque sequitur recorporatio. Quidquid fœrula præstat, efficit et aqua marina, quæ Dioscoridi lib. 5 cap. 19, calida est et acris. Et Celso nostro lib. 2 cap. 22. Omnia salsa acria sunt. Undè emplastrum DI ALON Scribon. comp. 127, ulcera vetera et callosa renovat. Mitigatione torpent magis resolutæ partes quam reviviscunt fricandæ fortiter seu flagris seu acribus stimulis, ut resurgant. Modus tamen est hic adhibendus, quem prœscribit Galenus lib. 14 method. med. c. 16. «ferulas parvas ac leves modicè illitas gracilibus partibus incutiunt, donec modicè attollantur. Ad hunc modum mango quidam proximè nates pueri fame consumptas breviter auxit, percussu mediocri quotidiè usus, aut saltem alternis diebus. Si plagarum vexatione terreatur Cœlius, in promptu sunt remedia apud Æginetam lib. 4 rei med. cap. 12. Pellis nimirùm ovilla recens detracta calida adhuc, flagris cœsis circumdata, præter alia ibidem et cap. 14 et apud Aëtium Tetr. 4. s. 2. cap. 65. Galen. lib. 11. S. M. F. Avicennam lib. 4. Fen. 4. Tr. 2. cap. 7. signata. Contrà plagarum dolores præsumptione se muniebant Syriaci effeminati, ut narrat Apuleïus lib. 2. spiritus cohibitionem suspicatur fuisse. Beroaldus, salutare homini contrà plagas præcidium quod ex Plinio probat, inventum animalis cui nomen est Meles; si quidem in metu sufflatâ cute distentæ meles ictus hominum et morsus canum arcent. Medicina hæc per flagra quanquam durior videatur, ab eâ tamen medicus abstinere non debet, si salutari effectu nobiletur. Eleganter in hanc rem B. Augustinus ep. 50. molestus est et medicus furenti frenetico et pater indisciplinato filio ille ligando, iste cœdendo sed ambo diligendo. Si autem illos negligant et perire permittant, ista potiùs mansuetudo falsa crudelis est. Socrates apud Platonem in Georgiâ negat medicum permittere ut ægrotans appetitus suos impleat, aut cibis multis suavissimisque utatur. Est quippè, ut contrà Gnosticos Tertulianus loquitur, planè quasi sœvitia medicina de scalpello, de cauterio, de sinapis incendio, (addo de flagello) non tamen secari, inuri et extendi morderique idcirco malum, quia dolores utiles adfert, nec quia tantummodo contristat, recusabitur, sed quia necessario contristat, abhibebitur. Horrorem operis fructus excusat. Res enim bonæ atquæ malæ, non dolore et voluptate, sed utilitate et noxâ sunt judicandæ. Omnia igitur in medico imperante ferri debent ex antiquâ formulâ: I lictor (vel serve) collige manus, verberato, caput obnubito; sed cætera ignorante, arbori infelici suspendito. Hæc causa est quod inter tonsorum instrumenta olim flagra sint recensita, indicio Martialis, lib 2. ep. 17.

Tonstrix suburæ faucibus sedet primis, Cruenta pendent quà _Flagella_ tortorum.

Et ut doloris sensus augeretur, ex lanâ consortâ multis nodis durioribus exasperabantur flagra et ut vestigia sui in cute relinquerentur velut aculeis, ossibus animalium, Apuleio multijugis talis ovium. Ut mirum non sit quod quasi inusta dicantur Catullo Ep. 25, ad Thallum, cui ob fortum minatur flagella lateri manibusque,

Ne laneum latusculum, manusque mollicellas _Inusta_ turpiter tibi _Flagella_ conscribillent.

Sed de his antiquarii, circumspiciant. Vix mitiores manus alibi medicus affert. Tunc incipit medicina proficere, ut verè Seneca epist. 90, ubi in corpore alienato dolorem tactus expressit. Urticis Flagrorum vice utitur in membrorum torpore, quarum tanta vis, ut teneros anserculos enecent si pupugerint, teste Columella lib. 8. R. R. cap. 14. Nostri villici deplumata Gallinarum africanarum pectora urticis verberant, ut libentius incubent. Impeditâ deglutitione à bolo faucibus inhærente, vel ossiculo gulæ impacto, tergum pugnis fatigamus, excussuri quasi armatâ manu inimicum bolum. Si oscitatione vel risu immodico luxetur os maxillæ inferioris, alapâ forti manu inflictâ in locum recurit, quod non semel risum astantibus movit. Fortiter compresso ventre, orbiculisque ligneis, vel stanneis percusso, fœtus mortuus ex angustiis matris extruditur apud Insubres, quemadmodum cent. 6. hist. 83. docuimus. Virgis pueros adultiores que lotium de nocte continere assuevisse observavi. In re venereâ quantum flagra valeant, exemplis quibusdam demonstrat laudatus Meibomius pater, quæ repetere opus non est, ne verecundæ aures iteratâ lectione offendantur, quanquam non ignoratus fuerit Venetiis quidam, qui solis verberibus pugno Amasiæ ad negotia Veneris sollicitabatur expediunda, quemadmodùm olim cupido apud Anacreontem, carm. in amor. Hyacinthino bacillo adigebat ad sequendum. Notandum ad argumenti hujus illustrationem, non viros tantum flagris excitari ad illicitas voluptates et intempestivas, sed et fœminas flagellis incitari et incalescere, ut facilius concipiant. Notum id fuit Romanis mulieribus, quæ Lupercis se offerebant flagellandas, ut conciperent. Autor hujus ritus est Juvenalis, sat. 2.

... Steriles moriuntur et illis Turgida non prodest conditâ pyxide lyde, Nec prodest agili palmas præbere Luperco.

Ubi vetus scholiastes: steriles mulieres februantibus lupercis se ofFerebant, et ferulâ verberabantur, hoc homine qui infra tectum multi seminis credit contractus ob fœcunditatem dandam: palmas ideò dicit, quia aut Catomus lætabantur, aut quia manibus vapulant cunei per civitatem; tunc et in solio, si quis post ipsum descenderit, statim concipit. Cur verò palmæ verberatæ ad fœcunditatem Romanas mulieres acceleraverint, sine superstitione, facilis ex circulatione ratio petitur. Incalescens enim plagis sanguis in manu recurrit ad cor, exindèque ad uterum per arterias, qui calefactus citius, ad libidinem incitatur, disponiturque ad conceptionem. De ferulâ ipsâ, quâ in lupercalibus utebantur, ita Festus Pompeius, lib. 3, _Crepos_ Romani Lupercos dicebant, à crepitu pellicularum, quem faciunt verberantes: mos enim Romanis in lupercalibus nudos discurrere et pellibus obvias quasque fœminas ferire. Ferulæ hæ pelle et corio tectæ, suspicante Dempstero ad lib. 3. Rosin. cap. 2, idque vel canis, vel hirci, ad sonum edendum, vel dolorem augendum. Plutarchus verberationem illam purgationem esse asserit, quæst. Rom. 67. Apud Ovidium legisse me memini:

Excipe fœcundæ patienter verbera dextræ, Jam sacer optati nomen habebit avi.

Irridet quidem hæc verbera Juvenalis, sat. 2, et ut ludicram rem perstringit Prudentius in romano martyre.

Quid illa turpis pompa? nempe ignobiles Vos esse monstrat, cum Luperci curritis, Quem servulorum non rear vilissimum, Nudus plateas, si per omnes cursitans Pulset puellas verbere ictas ludicro.

Quomodo autem excusari per naturam possit, jam diximus, licet et dolus Lupercorum subesse potuerit qui aliis telis feriebant puellas, quæ in impotentiâ suadet Cardanus lib. 2, de util. ex adv. capienda.

Sunt gentes, inter quas Persæ et Russi, quarum uxores pro amoris conjugalis signo à maritis vapulantur. De uxoribus Russicis. J. Barclaïus in Icon. anim. cap. 8, virorum in se benevolentiam ex verberorum numero æstimare, nunquam melius suo judicio habitas quam cum in sæva ingenia inciderunt. Negat quidem id sibi compertum. _Polutropos_ Ad. Olearius in itiner. At historiâ singulari confirmat Barclaïus, quam non gravabor repetere.

Quidam è Germania in Moscoviam migraverat, vir è plebe, et si nomen in tantillâ re placet Jordanes dicebatur. Hæsit ergò in illa regione, et cum sibi eæ sedes placerent, indè etiam duxit uxorem. Hanc cum caram haberet, omnibus que officiis mutuam gratiam affectaret, illa dejectis luminibus mœsta, crebrò in singultibus et cæteris mœrentis animi indiciis erat. Viro denique sciscitanti mœstitiæ causam, se enim nullis quod sciret amicitiæ muneribus defuisse. Quid tu, inquit mulier, tam egregiè fingis amorem? Num putas latere me quam tibi vilis sim? Simul que largos gemitus cæpit effundere. Ille attonitus in amplexus mœrentem recepit, rogare perseverans, numquid eam offendisset; peccavisse se forsitan, sed culpam emendatione deleturum. Ad hæc illa, ubi autem sunt verbera, inquit, quibus te amare docuisti? Hoc certè potissimum pacto maritorum in uxores apud nos benevolentia et cura sancitur. Hoc à Jordane audito, primum stupor continuit risum; mox utroque vanescente, è re suâ esse putavit, ut uxorem eomodo haberet, quem ipsa præscripserat; nec multo post arripuit cœdendæ mulieris causam, et illa fustibus mitigata, tum primum bona fide amare et colere virum cœpit. Eamdem historiam recitat Petrus Petræus de Erlesunda, part. 5. chronic. Moscov. qui addit flagella à maritis primò statim post nuptias comparari ustensilia inter domestica ad eosdem usus. Forsan ex suprà dictis dulcamari amoris ratio petenda. Nam ad emendationem ista flagra non spectant. Mulieres enim malæ, si quæ sint, nec minis compescuntur, nec irâ, si vel silice dentes excutiantur, ut loquitur Simonides apud Stobœum. Bonus vero maritus tantùm abest carissimum pectus plagis excruciet, ut potiùs cum illo homine, quem ex Senecæ deperditis B. Hieronimus, lib. 1. contra Jovianum describit, exiturus in publicum fasciâ uxoris pectus colliget.

In flagellatione lumborum renibus excalefactis seminis materiam, vel incitari vel augeri juxtâ cum Meibomio patre existimavi, et quomodo cum circulatione sanguinis renum illud officium à Sennerto, Olhafio, Wormio nostro et Meibomio defensum conciliari possit, in anatome reformatâ pridem docui.

Quæ si explere non possint desideria eruditorum, nihil verius quam à communi causâ, sanguinis nempe colore, in lumbis flagellatis accenso, et libidinem veneream et renum calorem tecum advocare. Hinc situs corporis supinus ad seminis profluvium dormientes invitat, calore lumborum excitato. Hinc regio fricata ad œstrum veneris proritat, quam voluptatem vitæ damno quidam Lutetiæ luit.

Hinc deniquè lumbis remedia refrigerantia adhibemus, quando gonorhœa molesta est. Renibus emplastra applicat Actuarius, lib. 4. meth. med. cap. 8, quæ robur addunt et minimè calefaciunt. At plumbi laminam lumbis apponit Oribasius. lib. 4. de loc. affect. curat. cap. 107. qui in hoc negotio distinguit lumbos à renibus. In fragmento enim de victûs ratione in quolibet anni tempore, quod primus, Basileæ 1528, edidit Albanus Torinus, serio monet, ne quis nimium lumbos infrigidet, ne his nimis infrigidatis lædantur renes. De renum vero officio ad seminis generationem nihil ampliùs addo, quia in dubium vocavit clariss. Vallæus ex principiis circulationis, quo præceptore semper gloriabor. Ea fuit istius temporis hæresis, cujus multi discipuli errant, multique doctores, quæque inter initia, cum magno impetu cæpisset, sensim extincta est. Quippe nunc ad alia distrahuntur ingeniorum curiositates, novæque occupationes veteribus substituuntur, post quam abdita humani corporis secreta perrumpere cordatius cœperunt Doctorum cogitationes, non contentæ ea scire quæ hactenus credita potiùs fuere quam ostensa. Vale.

Ex Tusculano meo Hagestedano, 24 octobr. 1669.

JOAN. HEN. MEIBOMII

DE FLAGRORUM USU IN RE MEDICA ET VENEREA.

En accipe sis tandem, amicissime Cassi, quem ex vino tibi debeo, de flagrorum in re veneria usu et quo porrò res ipsa nos traxit, de præcipuo lumborum renum que officio discursum[88]. Eum enim pollicitus tibi nuper fui, cum apud communem utriusque nostrum amicum Cl. Martinum Gerdesium Illustrissimi Principis tui Consiliarium, ac Collegam tuum in cœna una essemus. Primum autem, quâ occasione vix memini, ad morborum curationes verbera et plagas aliquando facere dixi; quod παράδοξον vobis videbatur. Id vero experientiâ ita esse compertum, ego asserere, et ad Medicos provocare, qui passim id doceant, ac testentur. Maniacos, sanè jam olim Titus, Asclepiadis discipulus (qui sub D. Augusto vixit, ut in vitis Medicorum ostendi) lib. II. de animâ, flagellis docuit coërcendos, ut sinistro mentis judicio depulso resipiscerent.

[88] L’édition de 1665, dit _non adeò invulgato usu_, etc.

Testis est Cælius Aurelianus, lib. I, tardar. passion. cap. V. Ex amore melancholicos, aut insanientes, si alia nihil prosint, non pauci sunt, qui vapulare jubent; sæpè etiam errore discusso ad bonæ mentis frugem ipsos eo ingenio reduxerunt. Rhases, lib. 1. Contin. cap. 4. subindè ex Judæo, Medico celebri, et quem in testimonium citat, τον έρωτομανη ubi alia nil prosint, ligari jubet, et vapulare fortiter, et pugnis percuti, id que vicibus repetitis, si non statim subsequatur effectus. Cum una hirundo, ut ait, ver non faciat.

Rhazi subscribit Ant. Guainerius, Pract. tract. 15. cap. 8. Et Valescus de Tarenta, Philonii, lib. 1, cap. 11, cujus verba ipsissima hæc sunt: Si juvenis est, flagelletur culus ejus cum verberibus, et si non sistit, ponatur in fundo turris cum pane et aquâ, donec veniam à sua insaniâ petat; et teneatur in disciplinâ.

Si Senecæ credimus, lib. 6, de benefic. cap. 8, quorundam flagellis quartana discussa est: ob atri forte lentique humoris ex flagellatione incalescentiam, et dissipationem ex motu, ut non ineptè conjicit J. Lipsius, in comm.

Medicos alios gracilium corpora, ut pinguefierent et incrassarentur, virgis verberari voluisse, auctor est Hier. Mercurialis, lib. 4. de arte gymnast. cap. 9. et mangonum exemplis, id fieri posse, jam pridem ostenderat Galenus. Meth. Med. lib. 14, cap. 16. Carnem enim ita elevari, arque ad eam alimentum attrahi certum est. Membra insuper resoluta urticarum virentium fasciculis flagellari solere, ut calor sanguisque in partes penè emortuas alliciantur, in vulgus notum est: Quas plagis ferulæ insuper cædendas Themison voluit, lib. 1, tardar. passion. apud Cæl. Aurelianum, lib. II. Chr. Cap. 1.

Elidæus Paduanus, Consil. Med. 282, ad faciliorem variolarum eruptionem tenella etiam, et innoxia infantium corpora, urticarum earundem incussu converberare non veretur. Monstro ferè simile est, quod de verberum usu in alvi obstructione refert Thomas Campanella, ordinis Prædicatorum Monachus, quem Neapoli Campaniæ olim novimus. Is Medicinalium, lib. III, cap. 5, art. 12. Princeps Venusiæ, inquit, Musicâ clarissimus nostro tempore, alvum deponere non poterat, nisi verberatus à servo ad id adscito. Addit, posse hoc metui dari, cogenti spiritum ad interiora; quod nunc non disputo.

Esse verò, qui in venerem virgarum plagis stimulentur, aut in libidinem verberibus accensi despument, partemque illam quâ viri sumus, ad flagelli numeros sonosque insurgere; hoc illud erat quod asserenti mihi tam facilè credi non posse putabas. Faciam tamen ut id credas, mi Cassi, ubi testimoniis auctorum non proletariorum, non vice simplici id usu venisse ostendero, atque argumenta insuper dixero rationesque, ob quas fieri id ita potuisse, vel alii putarint, vel ego existimem. Nec tamem nunc de urticarum viridium in inguina incussibus verborum multum faciam. Iis enim brevitatem virgæ virilis, si sterilitas ob eam metuatur, emendari, virgamque magnificari, adfirmat Menghus Faventinus, Pract. part. II. cap. de passion. memb. generat. Iisdem languentem aut sopitam Venerem excitari, vel Petronius tuus docere te poterit. Apud eum Eucolpio. «Funerata erat pars illa corporis, qua quondam Achilles fuerat et frigidior rigente bruma confugerat in viscera mille operta rugis, lorumque in aquâ, non inguen erat;» ut verba sonant auctoris. Huic cum Enothea, Priapi Sacerdos promisisset, fascinum tam rigidum reddituram, ut cornu; nasturtii succum cum abrotono miscet, perfusisque ejus inguinibus, viridis urticæ fascem comprehendit, omniaque infrà umbilicum lentâ manu cædit.

Ego de verâ fortique flagellatione, tecum acturus sum, deque eâ primùm nunc audiemus Joan. Picum, Mirandulæ Comitem, qui seculo abhinc uno ac dimidio vixit. Is lib. 3. contra Astrologos, cap. 27. de familiari quodam suo. «Vivit adhuc, inquit, homo mihi notus, prodigiosæ libidinis et inauditæ. Nam ad Venerem nunquam accenditur, nisi vapulet. Et tamen scelus id ita cogitat; sævientes ita plagas desiderat, ut increpet verberantem, si cum eo lentius egerit, haud compos plenè voti, nisi eruperit sanguis, et innocentes artus hominis nocentissimi violentior scutica desævierit. Efflagitat miser hanc operam summis precibus ab eâ semper fæminâ quam adit, præbetque flagellum, pridiè sibi ad id officii aceti infusione duratum, et supplex à meretrice verberari postulat: à quâ quantò cæditur duriùs, eò ferventiùs incalescit, et pari passu ad voluptatem doloremque contendit. Unus inventus homo, qui corporeas delicias inter cruciatus inveniat; et cum alioquin pessimus non sit, morbum suum agnoscit et odit. Hæc Picus; ex quo rei meminêre Joan. Nevizanus, Silvæ nupt. lib. 1. num. 130. Thom. Campanella, loco adducto. Quod si animi non fallor, idem etiam cum Pici hoc familiari ille fuit, cujus Cælius Rhodiginus mentionem facit lect. antiq. lib. II, cap. 15, et ex Cælio Andreas Tiraquellus in lege connubiali 15, num. 5. Ita autem Cælius: