Selections from Erasmus: Principally from his Epistles
Chapter 6
Non erat sententia petere meum cubiculum, vel quod suspicabar illic frigere omnia, vel quod nolebam committere ut, si pestis rumor ex me fuisset ortus, collegii commodis aliquo pacto officerem. Ad Theodoricum typographum diverto, amicum sincerum. 215 Ea nocte eruperat inscio me maximum ulcus, iamque dolor conquieverat. Postridie accerso chirurgum. Apponit malagmata. Iam novum ulcus accesserat in tergo, quod minister fecerat Tongris, dum ob renum dolorem ungens me oleo rosaceo, digito calloso durius 220 fricat costam quandam. Id post exulceratum est. Abiens chirurgus clam dicit Theodorico et famulo pestem esse; missurum quidem malagmata se, non venturum autem ipsum ad me. Accerso medicos, negant quicquam esse morbi: rursum alios consulo, 225 idem affirmant. Accerso Hebraeum, is optabat tale corpus suum quale meum esset.
Cum non redirit uno atque altero die chirurgus, rogo Theodoricum quid sit in causa. Excusat ille nescio quid. At ego rem suspicans 'Quid?' inquam, 230 'Num iudicat esse pestem?' 'Hoc ipsum' inquit 'constanter affirmat; tres esse carbunculos.' Risi satis, nec ullam pestis imaginationem demitto in animum. Post dies aliquot venit chirurgi pater, inspicit, idem iudicat, et in os asseverat germanam 235 esse pestem? Nec sic quidem mihi persuaderi potuit. Accerso clam alterum chirurgum magni nominis. Inspicit; is vero, ut erat homo rusticior, 'Non vererer' inquit, 'tecum cubare'; idem sentiebat Hebraeus. Accerso medicum quendam, cui plurimum tribuunt 240 Lovanii; nam hic bonos esse medicos admodum est rarum. Rogo numquid mali portenderet corpus; negat. Narro de ulceribus, addens argumenta, quibus colligerem non esse pestem. Ulcera non erant nova neque sponte nata. Nulla febris, nullus insignis capitis 245 dolor nisi ob iactionem, nulla somnolentia, palatum perpetuo sanissimum.
Cetera sat fortiter audierat. At simul atque ulcerum mentio facta est, sensi hominem pertimescere. Do medico coronatum aureum, pollicitus est se post 250 prandium ad me rediturum. Is territus ex oratione mittit ministrum. Reicio; et iratus medicis Christo medico me commendo. Stomachus intra triduum restitutus est, hausto pullo gallinaceo contuso, et cyatho vini Belnensis. Hic protinus ad studii quoque 255 laborem reversus, absolvo quod deerat in Novo Testamento.
Apud Theodoricum curatus fere quatuor hebdomadis, in cubiculum meum remigravi. Semel duntaxat ad proximum templum exii sacri gratia, nondum 260 sat firmis viribus. Si pestis fuit, pestem eam labore et incommoditate animique robore depuli: quando saepenumero magna morbi pars est morbi imaginatio. Ab adventu protinus edixeram ne quis me adiret, nisi nominatim accitus, ne vel ego cuiquam essem 265 terrori vel mihi quisquam officio suo molestus: tamen irrupit Dorpius omnium primus; mox Atensis, Marcus Laurinus et Paschasius Berselius, qui cotidie aderant, mihi bonam morbi partem ademerunt mellitissima consuetudine sua. 270
Mi Beate, quis crederet hoc corpusculum exile, delicatum, atque etiam aetate iam imbecillius, post tot itinerum labores, post tot studiorum sudores, tot etiam morbis suffecturum? Scis enim quam graviter paulo ante laborarim Basileae, idque non semel. 275 Nonnulla suspicio tangebat animum meum, eum annum mihi fore fatalem; adeo malo malum succedebat, semperque gravius. Ego vero tum etiam cum maxime morbus urgebat, sic eram affectus ut nec vitae desiderio cruciarer nec mortis metu trepidarem. 280 In uno Christo tota spes erat, a quo nihil aliud precabar, nisi ut daret quod mihi saluberrimum esse iudicaret. Iuvenis olim, ut memini, ad nomen etiam mortis solebam inhorrescere. Hoc certe profeci accessione aetatis, mortem leviter metuo, neque metior 285 hominis felicitatem longaevitate. Annum excessi quinquagesimum, ad quem cum ex tam multis tam pauci perveniant, iure queri non possum me parum diu vixisse: deinde si quid hoc ad rem pertinet, iam nunc paratum est monimentum, quo posteris tester 290 me vixisse. Et fortassis a rogo, quemadmodum poetae loquuntur, ut consilescet livor, ita magis elucescet gloria: quanquam non convenit ut Christianum pectus tangat humana gloria: utinam ea contingat gloria ut Christo probemur. 295
Bene vale, Beate carissime. Cetera cognosces ex literis ad Capitonem. Lovanii. Anno M.D.XVIII.
XX. ENGLISH UNIVERSITIES
CLARISSIMO BARONI GULIELMO MONTIOIO ERASMUS ROTERODAMUS S.D.
Unice Maecenas, antehac gratulatus sum Angliae tuae, quae tot haberet viros egregia probitate parique doctrina praeditos: nunc propemodum invidere incipio, quae sic efflorescat omni genere studiorum, ut omnibus regionibus laudem praeripiat ac paene tenebras offundat. 5 Quanquam ista laus haud ita nova est vestrae insulae, in qua constat et olim eximios viros exstitisse. Declarant id vel academiae vestrae, quae vetustate nobilitateque cum vetustissimis ac celeberrimis certant. Deamo Richardum episcopum Wintoniensem, qui magnificentissimum 10 collegium suo sumptu proprie dicavit bonis literis. Magis autem exosculor egregium ac prorsus heroicum animum Thomae Cardinalis Eboracensis, cuius prudentia schola Oxoniensis non solum omni linguarum ac studiorum genere, veram et 15 moribus qui deceant optima studia, condecorabitur. Nam Cantabrigiensis academia iampridem omnibus floret ornamentis, praeside Ioanne episcopo Roffensi, qui nulla in parte non egregium agit praesulem.
Ceterum huius laudis praecipua portio regio pectori, 20 velut horum consiliorum fonti, debetur. Cum tot regnis ac regibus altissima pax est atque, ut augurari libet, aeterna. Pelluntur nocentes, vigent bonae leges, evehuntur optimae literae. Rex ipse hisce rebus omnibus non solum auctor est ac dux, verum etiam 25 exemplum, primus ipse praestans quod praescribit. Nulli mortalium magis ex animo bene volo quam tibi; et tamen parum abest quin invideam tuae celsitudini, quaetantis bonis fruatur sine me quondam commodorum et incommodorum socio. Quodque gravius est, interim 30 dum tu tot nominibus felix es, mihi cum taeterrimis quibusdam non hominibus sed portentis conflictandum; in quo mehercle lubens experirer quid posset eloquentia, ni me Christianus pudor, ceu Pallas quaepiam Homerica, iam capulo manum admoventem capillos vellicans 35 revocaret. Bene vale.
Antuuerpiae, Anno M.D.XIX. Calendis Maiis.
XXI. AN EXPLOSION AT BASEL
ERASMUS ROTERODAMUS NICOLAO VARIO MARVILLANO S.
Multa quidem nova cotidie nobis gignit hic Africa nostra, Nicolae carissime; sed quaedam eius sunt genoris, ut nec tibi gratum arbitrer futurum legere nec mihi tutum scribere. Quod nuper accidit accipe. Ad duodecimum Calendas Octobris, evocatus amoenitate 5 coeli, secesseram in hortum, quem Ioannes Frobenius satis amplum et elegantem meo commercatus est hortatu. Nam ibi soleo pomeridianis aliquot horis vel somnum obrepentem arcere vel assiduitatis taedium fallere, si quando invitat aeris temperies. Post 10 deambulatiunculam conscenderam domunculam hortensem, iamque coeperam aliquid ex Chrysostomo vertere, cum interim vitreas fenestras ferit fulmen, sed tacitum ac lene. Primum suspicabar oculorum esse errorem. Cum rursus semel atque iterum effulsisset, demiror ac 15 prospicio si se vertisset coelum, contractisque nubibus pluviam ac tempestatem minaretur. Ubi nihil video periculi, ad librum redeo. Mox auditur sonitus, sed obtusior. Ad eum modum poetae narrant Iovem ludere, si quando est hilarior; siquidem longe aliud 20 fulminis genus erat quo gigantum moles disiecit ac Salmonea et Ixionem demisit in Tartara. Paulo post emicat plus fulgoris, et audio fragorem horribilem, cuiusmodi fere crepitus audiri solet, si quando fulminis ictus impegit se vehementius in aliquid solidum. 25
Etenim cum agerem Florentiae eo tempore quo Iulius Pontifex, terrenus Iuppiter, tonabat ac fulminabat adversus Bononiam, magnam diei partem et tonabat vehementer et fulminabat, magnaque vis imbrium ruebat. Cum horribilis fragor insonuisset, territus 30 subduxi me et ad ceteros redii. 'Aut me plane fallit' inquam 'animus, aut post hunc crepitum audietis aliquid parum laeti nuntii.' Et ecce non ita multo post, venit chirurgus nuntians in collegio virginum tres ictas; quarum una mox exanimata est, altera 35 propemodum exstincta, tertia sic afflicta ut negaret esse spem vitae.
Ad similem itaque sonitum surrexi et prospicio quae sit coeli facies. Ad laevam erat serenitas, ad dexteram conspicio novam nubis speciem, velut e terra sese 40 proferentis in sublime, colore propemodum cinericio, cuius cacumen velut inflexum sese demittebat. Dixisses scopulum quempiam esse vertice nutantem in mare. Quo contemplor attentius, hoc minus videbatur nubi similis. Dum ad hoc spectaculum stupeo, accurrit famulorum 45 unus quem domi reliqueram, anhelus, admonens ut subito me domum recipiam; civitatem armatam in tumultu esse. Nam is mos est huic reipublicae, ut sicubi fuerit exortum incendium, confestim armati procurrant ad tuendas portas ac moenia. Nec satis 50 tutum est armatis occurrere; ferrum enim addit ferociam animis, praesertim ubi nihil est periculi. Hortus autem in quo studebam erat pone moenia. Recurro domum, multis obviis armatis. Aliquanto post rem totam didicimus, quae sic habebat. 55
Paucis ante diebus in unam turrim earum quibus moenia ex intervallis muniuntur, delata fuerant aliquot vasa pulveris bombardici. Ea cum magistratus iussisset reponi in summa camera turris, nescio quorum incuria reposita sunt in imam turrim. Quod si 60 vis pulveris in summo fuisset, tectum modo sustulisset in aera, reliquis innocuis. Ac miro casu per rimas illas speculatorias fulmen illapsum attigit pulverem, moxque vasa omnia corripuit incendium. Primum impetus incendii tentavit an esset oneri ferendo possetque 65 totam molem in altum tollere. Idque testantur qui viderunt turrim iuxta partes imas hiantem semel atque iterum, sed rursus in se coeuntem. Ubi vis ignis sensit molem esse graviorem quam ut totam posset subvehere, eo conatu relicto totam turrim in 70 quatuor partes immani crepitu dissecuit, sed tanta aequalitate ut amussi geometrica factum videri posset, ac per aera aliam alio sparsit. Ipse pulvis accensus in altum se recepit, qui flamma consumpta cinericiae nubis praebebat speciem. Vidisses immania fragmenta 75 turris, avium ritu, volitare per aera; quaedam ad ducentos passus deferri, qua dabatur liberum aeris spatium; alia civium domos longo tractu demoliri.
Non procul a turri magistratus curarat exstruendas aediculas quasdam. Hae lateris unius impetum excepere. 80 Tantus autem erat fragor tamque subitus, ut qui erant in propinquo putarent rupto coelo mundum in chaos abiturum. Nec ridiculum putabatur quod vulgo dici solet: Quid si coelum ruat? In agris multi sunt ruina oppressi, multi sic membris vel truncati vel 85 afflicti ut miserandum spectaculum praeberent obviis: e quibus aiunt exstinctos numero duodecim, misere vexatos quatuordecim. Sunt qui credant hoc ostento quiddam portendi in futurum; ego nihil aliud arbitror significari quam incogitantiam eorum qui casum 90 eum non usque adeo rarum non praecaverint. Nec mirum si pulvis ille levissimus disiecit saxeum aedificium: etiam si turrim eam undique ducentorum pedum cinxisset paries, ignis ille subitus ac vehemens disiectis obstaculis omnibus erupisset in suum locum. 95 Quid autem vento mollius? Et tamen inclusus terrae cavis Boreas nonne montes totos concutit, terram hiatu diducit, et interdum campos spatiosos in collem erigit?
Quis hoc machinarum genus excogitavit? Olim artes 100 ad humanae vitae usum repertas diis attribuit antiquitas, veluti medicinam Apollini, agricolationem Cereri, vitis culturam Baccho, furandi artificium Mercurio. Huius inventi laudem non puto cuiquam deberi, nisi vehementer ingenioso cuipiam, nec minus scelerato 105 cacodaemoni. Si quid tale comminisci potuisset Salmoneus ille, potuisset vel ipsi Iovi medium unguem ostendere. Et tamen hic nunc Christianorum atque adeo puerorum lusus est. In tantum apud nos decrescit humanitas, accrescit immanitas. 110
Olim Corybantes tympanorum et tibiarum strepitu homines compellebant in rabiem. Habet enim ille sonitus miram vim ad commovendos animos. At horribilius sonant nostra tympana, nunc anapaestis, nunc pyrrhichiis perstrepentia. At his nunc pro tubis 115 Christiani utimur in bello, quasi illic non satis sit esse fortem, sed oporteat furere. Quid autem dixi de bello? Utimur in nuptiis, utimur diebus festis, utimur in templis. Ad furiosum illum sonitum procurrunt in publicum virgines, saltat nova nupta, ornatur festi 120 diei celebritas, qui tum est maxime laetus, si toto die per urbem obambulat plusquam Corybanticus tumultus. At ego arbitror apud inferos non alio organo celebrari dies festos, si modo sunt illic ulli. Plato putat magni referre quo genere musices uteretur civitas, 125 quid dicturus si hanc musicam audisset inter Christianos? Iam hoc musicae genus quod simul et flatile est et pulsatile, in templis sollemne, quibusdam non placet, nisi bellicam tubam longe superat. Nec id satis; sacrificus vocem ad tonitrui fragorem effingit, 130 nec alii magis placent aliquot Germaniae principibus. Adeo nostris ingeniis nihil est dulce quod non sapiat bellum. Sed desino iocari. Bene vale. Datum Basileae sexto Calendas Octobris. Anno M.D.XXVI.
XXII. ARCHBISHOP WARHAM. I
Nunc fieri videmus ut ex iis qui in diatribis theologicis diutius exercitati sunt, quam plurimi prodeant ad disputandum arguti, ad contionandum accommodi perquam pauci. Hic mihi succurrit vir omnium memoria seculorum dignus, Guilhelmus Waramus, 5 archiepiscopus Cantuariensis, totius Angliae primas, non ille quidem titulo sed re theologus. Erat enim iuris utriusque doctor, legationibus aliquot feliciter obeundis inclaruit et Henrico regi eius nominis septimo, summae prudentiae principi, gratus carusque 10 factus est. His gradibus evectus est ad Cantuariensis ecclesiae fastigium, cuius in ea insula prima est dignitas. Huic oneri per se gravissimo additum est aliud gravius. Coactus est suscipere cancellarii munus, quod quidem apud Anglos plane regium est; atque 15 huic uni honoris gratia, quoties in publicum procedit, regia corona sceptro regio imposita gestatur. Nam hic est velut oculus, os ac dextra regis, supremusque totius regni Britannici iudex. Hanc provinciam annis compluribus tanta dexteritate gessit, ut diceres illum 20 ei negotio natum, nulla alia teneri cura. Sed idem in his quae spectabant ad religionem et ecclesiasticas functiones tam erat vigilans et attentus ut diceres eum nulla externa cura distringi. Sufficiebat illi tempus ad religiose persoluendum sollemne precum pensum, 25 ad sacrificandum fere cotidie, ad audiendum praeterea duo aut tria sacra, ad cognoscendas causas, ad excipiendas legationes, ad consulendum regi si quid in aula gravius exstitisset, ad visendas ecclesias sicubi natum esset aliquid quod moderatorem postularet, ad excipiendos 30 convivas saepe ducentos: denique lectioni suum dabatur otium.
Ad tam varias curas uni sufficiebat et animus et tempus, cuius nullam portionem dabat venatui, nullam aleae, nullam inanibus fabulis, nullam luxui aut 35 voluptatibus. Pro his omnibus oblectamentis erat illi vel amoena quaepiam lectio vel cum erudito viro colloquium. Quanquam interdum episcopos, duces et comites habebat convivas, semper tamen prandium intra spatium horae finiebatur. In splendido apparatu 40 quem illa dignitas postulabat, dictu incredibile quam ipse nihil deliciarum attigerit. Raro gustabat vinum, plerumque iam tum septuagenarius bibebat pertenuem cervisiam, quam illi biriam vocant, eamque ipsam perparce. Porro cum quam minimum ciborum 45 sumeret, tamen comitate vultus ac sermonum festivitate omne convivium exhilarabat. Vidisses eandem pransi et impransi sobrietatem. A cenis in totum abstinebat, aut si contigerant familiares amici, quorum de numero nos eramus, accumbebat quidem, sed ita ut 50 paene nihil attingeret ciborum. Si tales non dabantur, quod temporis cenae dandum erat, id vel precibus vel lectioni impendebat. Atque ut ipse leporibus scatebat mire gratis, sed citra morsum atque ineptiam, ita liberioribus iocis amicorum delectabatur. A scurrilitate 55 et obtrectatione tam abhorrebat quam quisquam ab angui. Sic ille vir eximius sibi faciebat dies abunde longos, quorum brevitatem multi causantur. Et tamen isti qui subinde queruntur ad seria negotia sibi deesse otium, bonam diei partem, interdum et 60 noctis, perdunt in rebus non necessariis.
Verum ut eo redeam, cuius gratia interieci hunc sermonem, erat illi iuxta morem horum temporum necessum praeter familiam, quam alere cogebatur numerosissimam, aulae regiae, totius regni negotiis 65 etiam profanis dare operam; nec ibi moribus hodie receptum est ut summi praesules contionentur: tamen quod in hoc officii genere diminutum erat, abunde pensabat gemina vigilantia, partim prospiciens ne quis inutilis ad Dominici gregis curam adhiberetur, partim 70 multos sua liberalitate fovens in literarum studiis, quos sperabat ad bonam frugem evasuros. In hos erat tam exposita liberalitas, ut moriens nihil reliquerit praesentis pecuniae, sed aeris alieni nonnihil; tametsi non deerat unde id dissolvi posset. Haec 75 nequaquam loquor ad gratiam. Amavi vivum nec minus amo mortuum; quod enim in illo amabam non periit. Si supputem quicquid ille dare mihi paratus erat, immensa fuit eius in me liberalitas; si ad calculum vocemus quod accepi, sane modicum est. 80 Unicum modo sacerdotium in me contulit, immo non dedit sed obtrusit constanter recusanti, quod esset eius generis ut grex pastorem requireret, quem ego linguae ignarus praestare non poteram. Id cum vertisset in pensionem, sentiretque me et eam pecuniolam gravatim 85 accipere, quod e populo cui nihil prodessem colligeretur, sic me consolatus est vir egregie pius: 'Quid' inquit 'magni faceres, si uni agresti popello praedicares? Nunc libris tuis omnes doces pastores fructu longe uberiore; et indignum videtur si ad te paulum redit 90 stipis ecclesiasticae? Istam sollicitudinem in me recipio. Providebo ne quid illi desit ecclesiae.' Idque fecit; nam submoto cui resignaram sacerdotium (is erat illi a suffragiis, homo variis distractus negotiis) alium praefecit iuvenem rei theologicae peritum, probatis 95 et integris moribus.
Reverendissimum dominum Ioannem Fischerum, Roffensem episcopum, quod cum aliis omnibus officiis praesule dignis, tum praecipue studio docendi populum verum praestaret episcopum, sic amabat, sic venerabatur, 100 quasi ille fuisset metropolitanus, ipse ei suffraganeus. Hoc testimonium defuncto patrono citra adulationis suspicionem praebere licet. Nec ille meis eget laudibus, nec ego ullum adulationis praemium ab eo exspecto. Sed haec ea gratia commemoravi ut 105 ostenderem exemplar, quod secuti huius aetatis antistites facile possint pensare detrimentum officii, quod variis distenti negotiis ad contionandum non habeant vacuum tempus: tum quibus rationibus sibi possint dies reddere longiores, ut ad varias curas et tempus et 110 animus et valetudo sufficiat.
XXIII. ARCHBISHOP WARHAM. II
DESIDERIUS ERASMUS ROTERODAMUS PIO LECTORI S.D.
Cum haec adornaretur editio, incomparabilis heros Guilhelmus Waramus, archiepiscopus Cantuariensis ac totius Angliae primas, terras reliquit et in coeleste contubernium emigravit: vir ex omni virtutum et ornamentorum genere concinnatus, sive spectes in 5 tanto rerum fastigio comitatem etiam infimis obviam, sive in tanta rerum affluentia spontaneam victus sobrietatem, sive in tantis negotiorum undis perpetuam animi tranquillitatem (id quod divinae cuiusdam mentis esse videtur), sive sincerum erga pietatem et 10 religionem affectum, quam semper summo studio, nullo supercilio, tum docuit tum praestitit. Nemo vidit illum nihil agentem. Quis autem non facile condonasset tali viro, si quando animum negotiis externis delassatum iocis aut lusibus relaxasset? At 15 illi pro venatu, pro aucupio, pro alea, pro chartis, pro morionibus proque ceteris avocamentis vulgaribus erat aut frugifera lectio aut cum erudito viro colloquium. Iam vero benignitatem cum in omnes tum praecipue in studiosos quid referam? De me nihil dicam, qui 20 non ita multum ab illo accepi, idque obtrusum verius quam datum: nisi quod in acceptis numero quicquid ille obtulit; obtulit autem frequenter vera fronte fortunarum omnium communionem. Sed in alios quam non fuerit illius parca liberalitas vel illa vox 25 arguit quam paulo ante mortem emisit. Nuntiantibus enim famulis in thesauro vix esse triginta aureos signatae pecuniae, gratulabundus dixit 'Bene habet. Sic mori semper fuit in votis. Sat est viatici mox hinc emigraturo'. O mentem summo episcopo dignam! 30 Ex tanta fortuna minimum impendit sibi. Mensa erat et pro more regionis et pro dignitate tanti praesulis splendida, sed in mediis deliciis ipse vulgaribus libentius utebatur atque hoc ipsum parcissime. Cena tam erat frugalis ut prope nulla esset. Vinum perquam 35 raro gustabat verius quam bibebat, contentus tenuissima cervisia quam illi vulgo biriam appellant. Eadem in cultu frugalitas. Nunquam holosericis utebatur nisi rem divinam peragens; adeo ut cum sub Caroli Caesaris et Regis Angliae conventum, qui fuit 40 ante annos, ni fallor, undecim Calecii, edicto Cardinalis Eboracensis non episcopi tantum sed et inferioris gradus homines cogerentur magnis impendiis ornare sese byssinis ac damascenis, solus omnium ille contempto edicto pilum in cultu suo non mutaverit. 45 Quid esse possit illo pectore incorruptius? Nunc felix illa anima, sicut Ecclesiae praeclarum lumen fuit, ita coelesti Hierosolymae sidus illustre addit. Frequenter apud suos hanc vocem solebat emittere: 'Utinam mihi contingat priusquam hinc emigrem, semel videre 50 complectique meum Erasmum. Nunquam sinam illum a me divelli.' Votum erat mutuum, sed neutri contigit quod optavit. Utinam illud concedat Christi misericordia, ut nos invicem brevi complectamur illic ubi nulla est futura distractio, neque quisquam erit qui 55 vel illum mihi vel me illi invideat.
Bene vale, quisquis es qui haec legis.
Friburgi Brisgoiae Anno M.D.XXXIII.
XXIV. THE LlVES OF VITRARIUS AND COLET
ERASMUS ROTERODAMUS IODOCO IONAE ERPHORDIENSI S.D.