Selections from Erasmus: Principally from his Epistles

Chapter 5

Chapter 53,162 wordsPublic domain

Nunc restat ut de ornatu quoque tibi satisfaciam. 200 Semper antehac usus sum cultu canonicorum, et ab Episcopo Traiectino, cum essem Lovanii, impetravi ut sine scrupulo uterer scapulari lineo pro veste linea integra, et capitio nigro pro pallio nigro, iuxta morem Lutetiorum. Cum autem adirem Italiam videremque 205 toto itinere canonicos nigra veste uti cum scapulari, ne quid offenderem novitate cultus, veste nigra illic uti coepi cum scapulari. Postea pestis orta est Bononiae, et illic qui curant peste laborantes linteum album ex humero pendens ex more gestant; hi congressus 210 hominum fugitant. Itaque cum die quodam doctum amicum viserem, quidam nebulones eductis gladiis parabant me invadere, et fecissent, ni matrona quaedam admonuisset ecclesiasticum me esse. Altero item die cum Thesaurarii filios adirem, undique cum fustibus 215 in me concurrerunt, et pessimis clamoribus adorti sunt. Itaque a bonis viris admonitus occultavi scapulare, et impetravi veniam a Pontifice Iulio secundo ut ornatu religionis uterer aut non uterer, ut mihi visum esset, modo haberem vestem sacerdotalem; et si quid ante 220 peccatum esset ea in re, iis literis id totum condonavit. In Italia ergo perseveravi in veste sacerdotali, ne mutatio esset alicui scandalo. Postquam autem in Angliam redii, decrevi meo solito uti ornatu, et domum accersito amico quodam primae laudis et in vita et in 225 doctrina, ostendi cultum quo uti statuissem. Rogavi an in Anglia conveniret. Probavit, atque ita in publicum prodii. Statim admonitus sum ab aliis amicis eum cultum in Anglia ferri non posse, ut celarem potius. Celavi; et quoniam non potest ita celari quin 230 aliquando deprehensus scandalum pariat, reposui in scrinium et vetere summi Pontificis auctoritate sum usus usque adhuc. Excommunicant Pontificiae leges eum qui religionis habitum abiecerit, quo liberius inter seculares versetur. Ego coactus deposui in Italia, 235 ne occiderer; deinde coactus deposui in Anglia, quia tolerari non poterat, cum ipse multo maluerim uti. At nunc denuo recipere plus gigneret scandali quam mutatio ipsa gignebat.

Habes universam vitae meae rationem, habes meum 240 consilium. Cupio et hoc vitae genus mutare, si quod videro melius. Sed in Hollandia quid agam non video. Scio non conventurum cum coelo neque cum victu; omnium oculos in me excitabo. Redibo senex et canus, qui iuvenis exivi, redibo valetudinarius; 245 exponar contemptui etiam infimorum, solitus et a maximis honorari. Studia mea compotationibus permutabo. Nam quod polliceris officium tuum in quaerenda sede, ubi cum maximo, ut scribis, vivam emolumento; quid sit, non possum coniectare, nisi forte collocabis me 250 apud monachas aliquas, ut serviam mulieribus, qui nec archiepiscopis nec regibus unquam servire volui. Emolumentum nihil moror; neque enim studeo ditescere, modo tantum sit fortunae ut valetudini et otio literarum suppetat, et vivam nulli gravis. Atque 255 utinam liceat hisce de rebus coram inter nos commentari; nam literis nec satis commode nec satis tuto licet. Tuae enim quanquam per certissimos missae sic tamen aberrarant, ut nisi ipse casu me in arcem hanc contulissem, nunquam fuerim visurus; et accepi iam a 260 compluribus ante inspectas. Quare ne quid scripseris arcani, ni certo cognoveris ubi locorum sim et nuntium nactus sis fidissimum. Peto nunc Germaniam, id est Basileam, editurus lucubrationes meas, hac hieme fortassis futurus Romae. In reditu dabo operam ut 265 pariter colloquamur alicubi. Sed nunc aestas ferme praeteriit et longum est iter. Literas tuas tertio a Pascha die scriptas accepi Nonis Iuliis. Rogo ut salutem meam tuis piis votis Christo commendare ne neglegas. Cui si certo scirem rectius fore consultum, 270 si ad vestrum redierim contubernium, hac die ad iter accingerer. Bene vale, quondam sodalis suavissime, nunc pater observande.

Ex arce Hammensi iuxta Calecium postridie Nonas Iulias Anno 1514. 275

XVII. ERASMUS' RECEPTION AT BASEL

DESIDERIUS ERASMUS ROTERODAMUS IACOBO WIMPHELINGO, GERMANUS GERMANO, THEOLOGUS THEOLOGO, LITERARUM SCIENTISSIMO LITERARUM SITIENTISSIMUS S.D.

Iam quod scire cupis quomodo reliquum iter successerit, paucis accipe. Ad oppidum Selestadiense, tuam patriam, feliciter perveni. Ibi continuo primores reipublicae haud scio cuius indicio de meo adventu facti certiores, per publicum nuntium tres exquisitissimi 5 vini misere cantharos xenii nomine. Invitarunt ad prandium in diem posterum; verum excusavi, properans ad hoc negotium in quo nunc sum. Ioannes Sapidus, tuus in literis alumnus, qui te moribus quoque mire refert quique te non secus ac patrem et 10 amat et suspicit, Basileam usque nos est prosecutus. Illic admonueram hominem ne me proderet: delectari me paucis amiculis sed exquisitis ac delectis. Primum itaque non aderant alii quam ii quos maxime volebam, Beatus Rhenanus, cuius ego prudenti modestia et 15 acerrimo in literis iudicio vehementer delector, nec est quicquam huius cotidiana consuetudine mihi iucundius: item Gerardus Listrius, medicae rei non vulgariter peritus, ad haec Latinae, Graecae et Hebraicae literaturae pulchre gnarus, denique iuvenis ad me 20 amandum natus: ad haec Bruno Amorbachius singulari doctrina, trilinguis et hic. Ioanni Frobenio reddidi literas ab Erasmo missas, addens esse mihi cum eo familiaritatem arctissimam: ab eodem de edendis illius lucubrationibus negotii summam mihi commissam: 25 quicquid egissem, id perinde ut ab Erasmo gestum ratum fore: denique me illi adeo similem ut qui me videret Erasmum videret. Is postea risit intellecta fraude. Socer Frobenii, resolutis omnibus quae debebantur in diversorio, nos una cum equis ac sarcinis 30 in suas aedes traduxit. Post biduum huius academiae doctores per theologicae professionis decanum et alterum quendam in posterum diem nos ad cenam vocarunt. Aderant omnes omnium facultatum, ut vocant, doctores. Erant me cotidianis officiis oneraturi, ni iam 35 accinctus ad laborem institutum rogassem uti me mihi relinquerent.

Audio passim apud Germanos esse viros eleganter eruditos, quo mihi magis ac magis arridet et adlubescit mihi mea Germania; quam piget ac pudet tam sero 40 cognitam fuisse. Proinde facile possum adduci ut hic hiemem usque ad Idus Martias. Deinde confectis quae volo in Italia negotiis ad Idus Maias vos revisam. Atque id faciam lubentius, si velut de eodem quod aiunt oleo eademque opera universas 45 lucubrationes meas hibernis his mensibus liceat emittere. Adagiorum opus iam excudi coeptum est. Superest Novum Testamentum a me versum et e regione Graecum una cum nostris in illud annotamentis. Tum epistolae divi Hieronymi a nobis 50 recognitae et a supposititiis ac nothis repurgatae, necnon et scholiis nostris illustratae. Praeterea Senecae oratoris omnia scripta non sine maximis sudoribus a nobis emaculata. Fortassis et scholiorum nonnihil adiciemus, si dabitur otium. Sunt et alia minutula, 55 de quibus minus solliciti sumus. Quae si suscipiet hic chalcographus, abdemus nos testudinum ritu, non ad somnum sed ut toti versemur in hoc negotio. Ex Italia reduces, uti spero, dies aliquot salutandis et cognoscendis Germaniae proceribus sumemus. Nam 60 hos vere proceres existimo non qui funes aureos collo circumferunt quique parietes et vestibula pictis maiorum imaginibus ornant, sed qui veris ac suis bonis, hoc est eruditione, moribus, eloquentia, patriam suam ac suos non solum illustrant sed etiam adiuvant. 65

XVIII. BISHOP FISHER

ERASMUS REUCHLINO SUO S.D.

Nullo sermone consequi queam quo studio, qua veneratione, tuum nomen prosequatur magnus ille literarum ac pietatis antistes, Episcopus Roffensis; adeo ut cum antehac plurimi fecerit Erasmum, nunc admiratione Reuchlini paene contemnat: quae res 5 adeo me nulla urit invidia, ut vehementer etiam gaudeam proque mea virili currentem, quod aiunt, exstimulem. Nullas ad me dat literas (scribit autem crebrius) in quibus non faciat honorificentissimam tui mentionem. Decreverat posito cultu episcopali, hoc 10 est linea veste qua semper utuntur in Anglia nisi cum venantur, traicere, hac praecipue causa impulsus quo tecum colloqui liceret; tanta habet hominem discendi tuique sitis. Atque hac lege nos ad navim properantes decem apud sese dies detinuit, ut una traiceremus. 15 Verum incidit postea cur mutaret consilium; at, si rem distulit, animi propositum non mutavit. In extremo digressu sollicite me rogavit qua re posset tibi gratum facere. Respondi tuam fortunam non esse eiusmodi ut magnopere egeres pecunia, verum si 20 mitteret annulum aut vestem aut aliud eiusmodi quod ceu sui monumentum posses amplecti, id fore gratissimum. Respondit se nihil laborare quanti constaret, modo tibi gratum esset. Collaudavi hominis animum; suspicor eum brevi ad te venturum. Interim fac 25 scribas mihi quid tibi potissimum mitti cupias; nullis ille parsurus est sumptibus. Sensi illum avidissimum calamorum Niloticorum, cuiusmodi mihi tres donasti; proinde si tibi sunt aliquot, nullum munus gratius mittere possis. Non gravaberis eum crebris appellare 30 literis, et item Coletum. Uterque tui studiosissimus est, uterque talis est, ut etiam si nulla speraretur utilitas, tamen ob egregias quibus praediti sunt virtutes et animum in te propensum, digni essent amore mutuo. Nunc ambo summam apud suos obtinent auctoritatem; 35 Coletus etiam regiae maiestati intimus est et ad privatissimum colloquium quoties vult admittitur.

Leo summus pontifex ad meam epistolam quam excusam legisti diligenter respondit; nec minus amanter quam diligenter adiecit alterum Breve, quo me sua 40 sponte Regi Anglorum commendavit haudquaquam more vulgari; atque id nominatim adiecit, se id sua sponte facere nec a me neo a quoquam ut id faceret rogatum. Responderat uterque Cardinalis; verum hae literae in Germaniam missae sunt ad Richardum 45 Paceum, hominem egregie doctum, qui nunc apud Helvetios oratorem gerit. Quin et Pontificis Brevia mihi non ante sunt reddita quam in Angliam redii; quae si tempore fuissent reddita, fortasse et Hieronymum Leoni dedicassem. Mihi vixdum in Brabantiam 50 reverso illustrissimus princeps meus Carolus praebendam donavit satis et honorificam et copiosam.

Revisi Britanniam salutaturus Maecenates meos et amicos veteres; repperi multo nostri quam reliqueram amantiores. Archiepiscopus cum semper amaret 55 unice, nunc tantum adiunxit veteri in me studio ut ante parum amasse videri possit. Omnia sua mihi detulit; recusavi pecuniam. Abeunti donavit equum et calicem eum operculo elegantissimum inauratum, pollicitus apud mensarios pecuniam quantam iussero se 60 depositurum. Novum Testamentum plurimos amicos mihi conciliavit ubique, tametsi nonnulli strenue reclamarint, praesertim initio; sed hi in absentem tantum et ferme tales ut nec legerint opus meum et, si legerint, non intellecturi. 65

Scribe ad nos frequenter, doctissime Reuchline. Quicquid Antuerpiam miseris ad Petrum Aegidium, scribam publicum, id mihi certo reddetur. Bene vale, Germaniae decus.

Si Philippum iuvenem ad Roffensem miseris tuis 70 commendatum literis, mihi crede, tractabitur humanissime et ad amplissimam fortunam provehetur; nec usquam continget plus otii ad optimas literas. Fortassis ille sitit Italiam. At his temporibus Italiam habet Anglia et, ni plane fallor, quiddam Italia 75 praestantius. Rursum vale.

Calecii VI Kalendas Septembres.

XIX. A JOURNEY FROM BASEL TO LOUVAIN

ERASMUS RHENANO SUO S.D.

Accipe, mi Beate, totam itineris mei tragico-comoediam. Mollis etiamnum ac languidulus, ut scis, Basileam relinquebam, ut qui nondum cum coelo redissem in gratiam, cum tamdiu domi delituissem, idque perpetuis laboribus distentus. Navigatio fuit 5 non inamoena, nisi quod circa meridiem solis aestus erat submolestus. Brisaci pransi sumus, sed ita ut nunquam insuavius. Nidor enecabat, tum nidore graviores muscae. Desedimus plus semihoram ad mensam otiosi, donec adornarent scilicet illi suas 10 epulas. Tandem nihil appositum est quod edi posset; sordidae pultes, offae, salsamenta non semel recocta, merae nauseae. Gallinarium non adii. Qui hunc renuntiavit teneri febri, bellum quiddam adiecit; Minoritam illum theologum, quicum mihi fuerat 15 concertatio, sacros calices oppignerasse suo iure. O Scoticam subtilitatem! Sub noctem eiecti sumus in vicum quendam frigidum; cuius nomen nec libuit scire nec, si sciam, velim edere. Illic paene exstinctus sum. In hypocausto non magno cenavimus plus 20 opinor sexaginta, promiscua hominum colluvies, idque ad horam ferme decimam: o qui fetor, qui clamor, praesertim ubi iam incaluerant vino! Et tamen ad illorum clepsydras erat desidendum.

Mane multa adhuc nocte e stratis exturbamur 25 clamore nautarum. Ego et incenatus et insomnis navim ingredior. Argentinam appulimus ante prandium ad horam ferme nonam; illic commodius accepti sumus, praesertim Schurerio suppeditante vinum. Aderat aliqua sodalitatis pars, mox universi salutatum 30 veniunt, sed nemo officiosius Gerbelio. Gebuilerius et Rudalphingius me immunem esse voluerunt; quod iam illis novum non est. Illinc equis Spiram usque contendimus; neque usquam militis umbram vidimus, cum rumor atrocia sparsisset. Anglus equus plane 35 defecit vixque Spiram attigit; sic eum tractaverat sceleratus iste faber, ut illi ambae aures ferro candenti inurerentur. Spirae furtim subduxi me e diversorio, et ad Maternum meum vicinum me recipio. Illic Decanus, vir doctus et humanus, suaviter et comiter 40 nos biduum accepit. Hic forte fortuna Hermanum Buschium repperimus.

Illinc curru vectus sum Wormaciam, atque hinc rursus Maguntiam. Forte in eundem currum inciderat quidam Caesaris secretarius, Ulrichus cognomento 45 Farnbul. Is incredibili studio tum itinere toto me observavit, tum Maguntiae non passus ingredi diversorium ad aedes canonici cuiusdam pertraxit: abeuntem ad navem deduxit. Navigatio non fuit inamoena, ob coeli commoditatem, nisi quod longior erat, nautarum 50 studio. Ad haec offendebat equorum paedor. Comitati sunt me primum diem officii gratia Ioannes Longicampianus qui pridem Lovanii professus est: et huius amicus iureconsultus quidam. Aderat et Wesphalus quidam dominus Ioannes, canonicus apud Sanctum 55 Victorem extra Maguntiam, homo commodissimus ac festivissimus.

Ubi Popardiam appulimus, nosque, dum exploratur navis, in ripa deambulabamus, nescio quis agnitum me telonae prodidit. Telones est Christophorus, ni 60 fallor, Cinicampius, vulgato verbo Eschenfelder. Incredibile dictu quam gestierit homo prae gaudio. Pertrahit in aedes suas. In mensula inter syngraphas telonicas iacebant Erasmi libelli. Beatum se clamitat, advocat liberos, advocat uxorem, advocat amicos 65 omnes. Interim nautis vociferantibus mittit duos vini cantharos, rursum vociferantibus mittit alteros, pollicitus ubi redierint se illis vectigal remissurum, qui talem virum sibi advexerint. Hinc officii gratia comitatus est nos Confluentiam usque dominus Ioannes 70 Flaminius, virginibus sacris illic praefectus, vir angelicae puritatis, iudicii sobrii sanique, doctrinae non vulgaris. Confluentiae dominus Matthias, officialis episcopi, nos domum suam rapit, homo iuvenis sed moribus compositis; Latini sermonis exacte peritus, 75 tum iureconsultissimus. Illic cenatum est hilariter.

Apud Bonnam nos reliquit ille canonicus, vitans urbem Coloniensem; quam et ipse vitare cupiebam, sed minister cum equis eo praecesserat, neque quisquam erat in navi certus, cui de ministro revocando 80 negotium committere potuissem: et nautis diffidebam. Mane itaque ante sextam Agrippinam appulimus die Dominico, coelo iam pestilenti. Diversorium ingressus mando hospitii ministris de conducenda biga, et cibum ad decimam parari iubeo. Audio 85 sacrum, prandium differtur. De biga non successit. Tentatur de equo conducendo; nam mei erant inutiles. Nihil succedit. Sensi id quod erat. Agebatur ut illic haererem. Ego protinus iubeo meos adornari equos, imponi alteram manticam, alteram hospiti committo, et 90 claudo meo equo ad Comitem Novae aquilae percurro: est autem iter horarum quinque. Is agebat Bedburii.

Apud hunc suavissime quinque dies sum commoratus tanta tranquillitate et otio, ut bonam recognitionis partem apud eum peregerim; nam eam Novi Testamenti 95 partem mecum abduxeram. Utinam hominem nosses, mi Beate. Iuvenis est, sed rara et plusquam senili prudentia, pauciloquus, sed quod de Menelao praedicat Homerus, argute loquitur, imo cordate, citra ostentationem doctus non in uno studiorum genere 100 tantum, totus candidus et amico amicus. Iam firmus eram ac robustulus, iam mihi pulchre placebam, ac fore sperabam ut validus Episcopum inviserem Leodiensem et alacrem me redderem amicis Brabanticis. Quae convivia, quas gratulationes, quas confabulationes 105 mihi promittebam. Decreveram, si vernasset autumnus, Angliam adire, et quod rex iam toties offert, accipere. Sed o fallaces mortalium spes! o subitas et inopinatas rerum humanarum vices! E tantis felicitatum somniis in extremum exitium praecipitatus 110 sum.

Iam in posterum diem erat conducta biga. Comes nolens mihi ante noctem valedicere, praedicavit se ante abitum mane visurum me. Ea nocte saeva quaedam venti tempestas coorta est, quae et ante 115 diem proximum praecesserat. Ego nihilo secius surgo post noctis medium, annotaturus quaedam Comiti; cumque iam esset hora septima, nec prodiret Comes, iubeo illum excitari. Venit et, ut est modestissimo pudore praeditus, rogat num esset sententia discedere 120 coelo tam incommodo; se mihi timere. Ibi, mi Beate, Iupiter nescio quis aut malus genius, non dimidium mentis, ut ait Hesiodus, sed totam mentem ademit; nam dimidium mentis ademerat, cum Coloniae me committerem. Atque utinam aut ille acrius amicum 125 commonuisset, aut ego verecundis sed amicissimis monitis obsequentior fuissem. Rapit me fati vis. Quid enim aliud dicam?

Conscendo bigam non tectam, flante vento quantus altis montibus 130 Frangit trementes ilices.

Auster erat, neque quicquam praeter meras pestes spirabat. Ego mihi vestibus probe tectus videbar, sed ille violentia sua nihil non penetrabat. Successit sub noctem pluviola, vento suo pestilentior. Venio, 135 Aquisgranum lassulus ob quassationem bigae, quae mihi in via saxis constrata tam erat gravis, ut equo quamlibet claudo maluerim insidere. Hic per canonicum quendam, cui me Comes commendarat, rapior e diversorio ad aedes cantoris. Ibi ex more convivium 140 agitabant aliquot canonici. Mihi prandium tenuissimum acuerat stomachum; sed apud hos tum nihil erat praeter carpas, easque frigidas. Expleo me. Cum in multam noctem (nam serius accubuerant) cena proferretur fabulis, ego petita venia cubitum abeo, quod 145 proxima nocte minimum dormieram.

Postridie pertrahor ad aedes Vicepraepositi; nam ad illum redibat periodus. Ibi cum praeter anguillam nihil esset piscium,--nimirum tempestas fuerat in culpa, cum ipse sit alioqui splendidus convivator--, 150 expleo me pisce durato ventis, quem a baculo quo contunditur, Germani stockfisch vocant: nam eo alioqui satis delector; sed comperi partem huius adhuc crudam fuisse. A prandio, quoniam coelum erat pestilentissimum, in diversorium me confero. Iubeo 155 excitari foculum. Confabulatur mecum canonicus ille, vir humanissimus, ferme sesquihoram. Deinde pactus cum auriga de manticis, rursus invitor ad cenam. Excuso, non proficio. Apparatus tum erat praelautus, sed mihi frustra. Ubi confovissem stomachum sorbitiuncula, 160 domum me confero; dormiebam enim apud cantorem. Egredior; ibi corpus inane mire ad nocturnum coelum inhorruit. Nox gravis fuit.

Postridie mane rursus hausta cervisiola tepida cum paucis micis panis, equum conscendo morbidum et 165 claudum; quo fuit incommodior equitatio. Iam sic affectus eram, ut magis conveniret lecto confoveri quam equo insidere. Sed ea regio non parum habet rusticitatis, commoditatis aut elegantiae minimum, et illic mihi ne valere quidem satis esset commodum, 170 nedum aegrotare: quo magis libebat effugere. Latronum periculum (nam ibi summum erat) aut certe metum extudit morbi molestia. Confectis eo cursu quatuor passuum milibus perventum est ad Mosae traiectum. Illic sorbitiuncula utcunque confoto 175 stomacho, rursus inscensis equis Tongros adeo. Id oppidum abest tribus milibus passuum. Haec postrema equitatio mihi longe gravissima fuit. Incommodus incessus equi mire torquebat renes. Tolerabilius ambulabam pedibus, sed metuebam sudorem, et periculum 180 erat ne nox in agris nos occupasset; itaque incredibili totius corporis cruciatu Tongros pervenio.

Iam ob inediam ac laborem inediae additum omnes corporis nervi defecerant; adeo ut nec firmus esset status aut incessus. Lingua--nam ea valebat--dissimulabam 185 morbi magnitudinem. Hic cervisiaria sorbitiuncula foto stomacho cubitum eo. Mane iubeo conduci bigam tectam. Mihi visum est ob silices equo insidere, donec ad terrenam viam esset ventum. Conscendo maiorem equum, quod is commodius iret 190 per saxa et pedibus certioribus. Vix conscenderam, contactus coelo frigido sentio oboriri glaucoma, posco pallium. Sed mox syncopis successit. Vel manu contacta poteram excitari. Ibi meus Ioannes cum ceteris astantibus passi sunt in equo sedentem mea 195 sponte expergisci. Experrectus bigam ascendo.

Iam eramus vicini oppidi divi Trudonis. Rursus inscendo equum, ne biga vectus viderer aegrotus. Rursus coelo vespertino offensus nauseo, sed citra syncopim. Offero duplum precium bigario, ut me 200 postridie vehat usque ad Tenas. Id oppidum abest a Tongris sex milibus passuum. Accipit conditionem. Hic hospes mihi notus narrat quam graviter tulerit Episcopus Leodiensis, quod se insalutato discessissem Basileam petens. Confoto stomacho sorbitiuncula eo 205 cubitum. Hic forte quadrigam nactus, quae Lovanium peteret (aberat autem sex milibus passuum), in eam me conicio. Incredibili molestia vectus sum, ac paene intolerabili, sed tamen eo die ad horam septimam pervenimus Lovanium. 210