Part 6
Qvò me Phœbe, rapis? quas hinc sublatus in auras, Aera per liquidũ, rapidis circumuehor alis? Vos ne adeo[30] Serum intueor mollissima Regna Lanificos cõplexa greges, agnosco parẽtem Bombycemq; sinu recubantẽ molliter albo. Te quoque,[31] quam memorant primã euoluisse nitentes Folliculos, vnde in paruæ collecta figuram Alitis, ignotas pennâ trepidante per auras Tinea carpsit iter, dulcesq; animãte susurros Ore, poli lætis resonarunt æquora bombis. Ten igitur vermis video nutricula,[32] Thisbe, Errantẽue sinu placidè amplexaris alunum, Scilicet, hũc morus ramo frõdente tenellum Excipit, & claras magnũ trãsmittit ad Artes. Namque vbi ter pigro renouauit corpora somno, Iam senium increpitans, & pleni pondera ventris, Continuò, tanta est edendi gloria fili, Exercetur, & effundit quæsita per Æuum Stamina, ditis opes vteri, suspensaq; densos Fila regens inter ramos, atque ordine ducẽs, Mille legit, relegitque vias, & circinat orbes Sponte sua donec niueo se carcere claudat. Mox autem interior circũ vndique stamina densat, Albentiq; Thoro immoriens glomeratur in ouum. Sed neq; tũ tineȩ vllus honos, aut gloria filo, Pãphila ni modicos Bõbicũ euoluere folles, Aut aperire caui docuisset tegmina linthei. En etiã digitis prætentat mollibus oram Educitque globo, lucisque emittit in auras Rursus aui similem, sed te ne subdola captet Et dulcem pullis Philomela immitibus escã, Auferat, Ah vereor! melius cõcluse latebis, Hanc sine necquiquam modulis, crispoque susurro Blãdiri, & tenues disperdere carmẽ in auras, Ni facias, rostro implebit crudelior alui Ingluuiẽ, ac viuo viua abdet corpora busto. Cætera quinetiam volucrũ lætissima turba Gaudet in incautos vermes inuadere, sedDij Dij prohibete nefas, recreet mage carmine dulci, Vnguibus abstineat. Niueo jam plurima surgunt Bombici tabulata, gradus aulæque per altos Mille. Prius pubes stabulãtem rustica ramis In nemora alta videns errare, ignara silebat, Hic vbi nascenti Seres dominantur Eoo, Deterior donec paulatim & de color, artes Extudit, & duros homines emollijt ætas; Fortunate nimis, diuũq; hominũq; superba Gloria, centeno reparans tua funera fœtu; Viue sacris Bombix decus admirabile Templis, Viue ducũ, Regumq; augustis addite pallis, Nec tua lanigeræ superabunt fila bidentes Tergoribus niueis, quãuis sua vellera laudet Hispalis, & magno Tyrios incocta rubores Mutaris[33] Milete, olim tibi[34] Phrixea cedẽt, Tu quoque ne[35] Biturix contra tua mollia jactes Vellera, nec facies, etenim jam vilia sordent.
[Illustração]
NOTAS DE RODAPÉ:
[15] Myrtus Paphia, quia Veneri sacra, Venus autem in vrbe Paphia, celeberrimo in Templo colebatur.
[16] Morus quippe est sapientiæ symbolum, non enim ante germinat, quam frigus penitus fugatum esse cognouerit, & fætum celerrimè grandit ac maturat, ne caloris aduentantis injuriâ lædi possit.
[17] Oeta Æmonia, siue Thessalica, est enim mons Thessaliȩ in Græcia, in quo monte, vt inquit Seruius, stellæ videntur occidere.
[18] Sicut de monte Ida nasci.
[19] Vergiliæ seu Pleiades, sunt septẽ stellȩ ante genua Tauri quæ ortu suo primæ nauigationis tempus ostendunt.
[20] Ægle fuit Nympha hoc nomine, vna Naiadum.
[21] Sileno, id est Bacchi nutritio, quem in antro jacentem pueri deridebant.
[22] Aquila Ioui Sacra.
[23] Perseus, Iouis filius, ex Danae, quam Iupiter commutatus in speciem aurei imbris vitiauit. Hic Andromedam, Cephei, Regis Æthiopum, filiam, vxorem duxir.
[24] Pyramus, adolescens Babylonius, mutuo Thisbes amore captus, vbi ejus domo ex pacto egressæ, cruentatã reperit vestem, ratus esse deuoratam, gladio se sub moro interfecit; illa autem superueniens, multa gemens & querens, eidem gladio incubuit. Morus autem fructus antea candidos in nigrum colorem mutauit.
[25] Moly est herba Homeri carmine celeberrima.
[26] Cato inter Grȩcos sapientissimus scripsit librum de re rustica.
[27] Medicamentum quod ad omnes morbos conducit.
[28] Chiron, Achillis Pædagogus, in medicina peritissimus, sagittâ hydræ lerneæ veneno imbutà vulneratus, durissimis cruciatibus conficiebatur morique optabat, sed non poterat, quod vtroque parente immortali natus fuisset.
[29] Vulcanus Iouis filius è cælo deturbatus in lemnum Insulam.
[30] Seres sunt populi Scythiæ Asiaticæ à Sera vrbe dicti, apud quos arbores lanam tenuissimam, ex qua vestimenta serica fiebant, proferre creditæ sunt, quia vermes eandem lanuginem producentes nutrierunt.
[31] Pamphila, Coa mulier, quæ prima telas Bombicum rediri, rursusque texere inuenit.
[32] Thisbe, id est morus, quia hæc arbor fuit conscia amorum Thisbes.
[33] Miletus, Ciuitas Asiȩ, vbi tingebantur lanæ pretiosissimæ.
[34] Vellus aureum quod Phrixus in Templo suspendit.
[35] Biturix, Ciuitas Galliæ Aquitanicȩ.
ERRATAS. EMMENDAS.
Pag. Reg. 12. 11. & que 14. 2. Outoubro Outubro. 27. vltim. infali,uel infaliuel 56. vltim. po do 69. 3. com elle como elle, 118. 2. â inteira a inteira 129. 1. ajudas ajuda. 214. vltim. sepulus sepultus 219. 15. comites comes 221. 6. contendere contundere