# Vitruvii De architectura libri decem

## Part 29

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/vitruvii-de-architectura-libri-decem-51812/index.md

πνευματικον appellatur, tertium tractorium, id autem Graeci | βαρουλκον vocitant. scansorium autem ＜est cum＞ machinae =244= ita fuerunt conlocatae ut ad altitudinem tignis statutis et transversariis conligatis sine periculo scandatur ad apparatus spectationem. at spirabile, cum spiritus est expressionibus 5 | inpulsus ut plagae vocesque οργανικωϲ exprimantur. (5) 2 tractorium vero cum onera machinis pertrahuntur ut ad altitudinem sublata conlocentur. scansoria ratio non arte sed audacia gloriatur. ea catenationibus et transversariis et plexis conligationibus et erismatorum 10 fulturis continetur. quae autem | spiritus potestate adsumit (10) ingressus, elegantes artis subtilitatibus consequetur effectus. tractoria autem maiores et magnificentia plenas habet ad utilitatem opportunitates et in agendo cum prudentia 3 summas virtutes. ex his sunt quae μηχανικωϲ 15 alia οργανικωϲ moventur. inter machinas et organa | id (15) videtur esse discrimen quod machinae pluribus operis ac vi maiore coguntur effectus habere, uti ballistae torculariorumque prela. organa autem unius operae prudenti tactu perficiunt quod est propositum, uti scorpionis seu 20 anisocyclorum versationes. ergo et organa et machinarum ratio ad | usum sunt necessaria, sine quibus nulla res (20) 4 potest esse non inpedita. omnis autem est machinatio rerum natura procreata ac praeceptrice et magistra mundi versatione instituta. | namque animadvertamus primum et =245= aspiciamus continentem solis lunae quinque etiam stellarum 26

1 pneumaticon _x_.

2 baruıſon _x_. | scansorū autē (aū _S_) machinae(ę) _x_.

4 scandaṇ̇tur _G_.

5 spectatione ut spirabile (_G_, -lē _H_, -lem _S_) _x_. | est: & (et _G_) _x_.

6 ut: & _x_. | organicos _x_.

7 tracṭạ̈torıū _H_.

8 ut _S(G^{c})_: aut _HG_.

10 et transversariis et plexis conligationibus _G_: _om. HS_. | chrismatorū _x_.

11 continentur _x_. | potestatē _x_.

12 consequetur _G_: -entur _HS_.

15 me([e/ạ] _G_)chanicos _x_.

16 organicos _x_.

17 operibus (-ib;) ut vi _x_.

18 hab& (-et _G_) uti _SG_, habeuti _H_. | uallistae _HG_ (balistę _S_).

20 scorpiones (_ante ips. corr._) _S_. | seu latinis osci(y _S_)clorū _x_ (_sc. HLlcGS, sed_ lationis osciclorum _P_, lationis cyclorum _v_).

25 Namque enim (enī _H_) advertamus _HG_, Nam ni adv. _S_.

* * * * *

Page 242

naturam, ＜quae ni＞ machinata versarentur, non habuissemus interdum lucem nec fructuum maturitates. cum ergo maiores haec ita esse ani|madvertissent, e rerum (5) natura sumpserunt exempla et ea imitantes inducti rebus divinis commodas vitae perfecerunt explicationes. itaque 5 comparaverunt, ut essent expeditiora, alia machinis et earum versationibus, nonnulla organis, et ita quae animadverterunt ad usum utilia esse studiis artium | institutis, (10) 5 gradatim augenda doctrinis curaverunt. attendamus enim primum inventum de necessitate, ut vestitus, quemadmodum 10 telarum organicis administrationibus conexus staminis ad subtemen non modo corpora tegendo tueatur sed etiam ornatus adiciat honestatem. cibi vero non habuis|semus (15) abundantiam, nisi iuga et aratra bubus iumentisque omnibus essent inventa. sucularumque et prelorum 15 et vectium si non fuisset torculariis praeparatio, neque olei nitorem neque vitium fructum habere potuissemus ad iucunditatem, portationesque eorum non essent nisi plostrorum | seu serracorum per terram, navicularum per (20) 6 aquam inventae essent machinationes. trutinarum vero 20 librarumque ponderibus examinatio reperta vindicat ab iniquitate iustis moribus vitam. non minusque sunt innumerabili modo rationes machinationum, de quibus non necesse videtur disputare, quoniam | sunt ad manum cotidianae, ut (25) sunt molae folles fabrorum raedae cisia torni ceteraque quae 25 communes ad usum consuetudinibus habent opportunitates.

1 natura machinata _HG_, naturam quam machinata _S_.

2 fructū (-tum _S_) maturitatis _x_.

8 artibus (-b;) _x_.

12 subtemen _HS_ (_L_, subtegmen _Pvlc_), suptemen _G_. | tueantur _x_.

14 bubus: _sic x_ (_i. e. HLSG_, bobus _Pvlc--item infra 250, 16. 251, 14_).

16 torcularis (= riis) _x_.

18 plostrorum _H_ (_et ante ips. corr._) _S(LP)_: plaustrorum _GS^{c}_.

19 serracorum: _sic x_. _cf._ sarraca αμαξα _CGL II, 678_.

21 exanimatio _G_.

22 minus quae (quę _SG_) _x_. | innumerabiles moderationes _G_.

24 quoniam: qđ non _H(LP)_, quod n̄ _G_.

25 motae (-ę _GS_) _x_. | raedę _G_ (redę _G^{c}_): redae _HS_. _sic iidem et 255, 20. deinde p. 263, 11_ reda _EG ubi_ raeda _H_. _sed infra p. 263, 13. 20. 264, 4. 9 per_ ae _scribunt HG_ (reda _G^{c}_).

26 oportunitates _G(S^{c})_: opportunitatib; _H(L)_ _et_ (oport.) _S(Pvlc)_.

* * * * *

Page 243

| Itaque incipiemus de is quae raro veniunt ad manus =246= II ut nota sint explicare. primumque instituemus de is quae aedibus sacris ad operumque publicorum perfectionem necessitate comparantur, quae fiunt ita. tigna duo ad onerum | magnitudinem ratione expediuntur. a capite ea fibula 5 coniuncta et in imo divaricata eriguntur, funibus in capitibus conlocatis et circa dispositis erecta retinentur. alligatur in summo troclea, quem etiam nonnulli rechamum dicunt. in trocleam induntur orbiculi ＜II＞ per axiculos versationes habentes. | per orbiculum ＜summum＞ traicitur 10 ductarius funis, deinde demittitur et traducitur circa orbiculum trocleae inferioris. refertur autem ad orbiculum imum trocleae superioris et ita descendit ad inferiorem et in foramine eius religatur. altera pars funis refertur 2 inter imas machinae partes. in quadris autem | tignorum 15 posterioribus, quo loci sunt divaricata, figuntur chelonia, in quae coiciuntur sucularum capita ut faciliter axes versentur. eae suculae proxime capita habent foramina bina ita temperata ut vectes in ea convenire possint. ad rechamum autem imum ferrei forfices religantur, quorum | dentes 20 in saxa forata accommodantur. cum autem funis habet caput ad suculam religatum et vectes ducentes eam versant, funis se involvendo circum suculam extenditur et ita sublevat onera ad altitudinem et operum conlocationes. 3 haec autem ratio machinationis quod per tres orbiculos 25 circum|volvitur, trispastos appellatur. cum vero in ima (25) troclea duo orbiculi, in superiore tres versantur, id pentaspaston dicitur. | sin autem maioribus oneribus erunt machinae =247=

1 his _x_.

2 sint _S_: sunt _HG_. | his _x_.

4 duo (_sic_) _x_: _cf. Heron. mech. arab. Journ. Asiat. 1893 II, 486_.

5 magnitudinē _G et_ (_ante ras._) _S_: -ne _HS^{c}_. | a capite afibula _x_.

7 disposita (_ante corr._) _G_. | alligantur in summo trocleae (-ę _S_) quae (q⁊ _G_, quę _SG^{c}_) _x_ (_ubi_ in summo motro cleae _H cum uno P, ex quo vlc_)

9 induuntur _x_. | II. _om. x_.

10 summum _om. x_.

11 dimittitur _G_.

12 inferiores (_ante corr._) _H_.

14 religantur _x_.

15 interimas _H^{c}(LP)_: interim has _HSG_.

16 helonia _x_.

22 ad: ac _S_.

23 se _om. x_.

27 pentas paston _HS_, pentes paston _G_.

* * * * *

Page 244

comparandae, amplioribus tignorum longitudinibus et crassitudinibus erit utendum et eadem ratione in summo fibulationibus, in imo sucularum versationibus expediendum. his explicatis antarii | funes ante laxi conlocentur, retinacula (5) super scapulas machinae longe disponantur, et si non 5 erit ubi religentur, pali resupinati defodiantur et circum 4 festucatione solidentur, quo funes alligentur. troclea in summo capite machinae rudenti contineatur, et ex eo funis perducatur ad palum et quae | est in palo troclea inligata. (10) circa eius orbiculum funis indatur et referatur ad 10 eam trocleam quae erit ad caput machinae religata. circum autem orbiculum ab summo traiectus funis descendat et redeat ad suculam quae est in ima machina ibique religetur. vectibus autem coacta sucula versa|bitur et eriget (15) per se machinam sine periculo. ita circa dispositis funibus 15 et retinaculis in palis haerentibus ampliore modo machina conlocabitur. trocleae et ductarii funes uti supra scriptum est expediuntur.

5 Sin autem colossicotera amplitudinibus et ponderibus | onera in operibus fuerint, non erit suculae committendum, 20 sed quemadmodum sucula cheloniis retinetur, ita axis includatur habens in medio tympanum amplum, quod nonnulli rotam appellant, Graeci autem αμφιεϲιν alii περιθηκιον 6 vocant. in his autem machinis trocleae non eodem sed alio | modo comparantur. habent enim et in imo et 25 in summo duplices ordines orbiculorum. ita funis ductarius traicitur | in inferioris trocleae foramen uti aequalia =248=

2 grassitudinibus _H_. | utendum (. _GS_) eadē _x_.

3 venationibus _x_. succularum (_hic_) _H_: _sic et 247, 13 H_ (_cum P, non L_). _item G p. 272, 4. 267, 10. 247, 13. S p. 247, 14. praeterea_ sucula _ubique omnes_.

4 anterii _S_.

6 religet(& _G_)ur _x_.

7 fistucatione _x_.

8 capite (_ante corr._) _om. G_. | funes ꝑducantur _x_.

9 trocleā (_HG_, -am _S_) _x_.

10 indatur _HS_: inducatur _G_.

11 religatę (_ante corr._) _G_.

12 ad summo _x_ (a summo _G^{c} = LP_).

14 versabitur eriget _x_.

18 est _om. G_.

19 colossicotera (_H_, colos si cotera _S_): colosico terra (_ante corr._) _G_.

21 chelonis _x_.

22 mediū _x_.

23 amphieren _HG_ (_L_, -sen _P_), amphien _S_. | peritheciū _x_.

27 inferioris _G_: -res _H_, inferius _S_.

* * * * *

Page 245

duo capita sint funis cum erit extensus, ibique secundum inferiorem trocleam resticula circumdata et contexta utraeque partes funis continentur, ut neque ＜in dextram neque＞ in sinistram partem | possint prodire. deinde capita (5) funis referuntur in summa troclea ab exteriore parte et 5 deiciuntur circa orbiculos imos et redeunt ad imum coiciunturque infimae trocleae ad orbiculos ex interiore parte et referuntur dextra ac sinistra et ad caput circa orbiculos 7 summos redeunt. traiecti autem | ab exteriore parte (10) feruntur dextra ac sinistra tympanum in axe ibique ut 10 haereant conligantur. tum autem circa tympanum involutus alter funis refertur ad ergatam, et is circumactus tympanum et axem se involvendo pariter extendunt, et ita leniter levant onera sine periculo. quodsi | maius tympanum conlocatum aut in medio aut in una 15 parte extrema fuerit sine ergata, calcantes homines expeditiores habere poterunt operis effectus.

8 Est autem aliud genus machinae satis artificiosum et ad usum celeritatis expeditum, sed in eo dare operam non | possunt nisi periti. est enim tignum quod erigitur et 20 distinetur retinaculis quadrifariam. sub retinaculis chelonia duo figuntur, troclea funibus supra chelonia religatur, sub troclea regula longa circiter pedes duos, lata digitos sex, crassa quattuor supponitur. trocleae ternos ordines orbiculorum in | latitudine habentes conlocantur. 25 ita tres ductarii funes in ＜summa＞ machina religantur. deinde referuntur ad imam trocleam et | traiciuntur ex interiore =249= parte per eius orbiculos summos. deinde referuntur

2 contenta _x_.

3 in dextram neque _om. x_. | 6 coniciuntur (_hic_) _HS_ (coic- _G_).

7 ad orbiculos exteriore parte _S_.

8 dextra sinistra ad caput _x_.

9 exteriori _G_. | 10 ac _om. x_.

11 inuoluitur _S_.

12 is _GS^{c}_: his _HS_. | circū auctus _x_.

13 t. et axem se involvendo pariter extendunt (_sic_) _x_ (_sine lac._). _cf._ (_Joc._) _Mar._

16 expeditores _x_.

17 poterit _x_.

21 distenditur _x_ (_corr. Joc._). | sub retinaculo celonia _x_.

22 troclea funis supra celonia _x_.

23 troclea aregula _x_.

24 .IIII. _G_.

26 .III. _G_. | summa (_Joc._) _Bywater_ (_cf. Heron. mech. Journ. As. 1893 II, 485_): _om. x_.

* * * * *

Page 246

ad superiorem trocleam et traiciuntur ab exteriore parte 9 in interiorem per orbiculos imos. cum descenderint ad imum, ex interiore parte et per secundos | orbiculos traducuntur (5) in extremum et referuntur in summum ad orbiculos secundos, traiecti redeunt ad imum, ex imo referuntur 5 ad caput, traiecti per summos redeunt ad machinam imam. in radice autem machinae conlocatur tertia troclea. eam autem Graeci επαγοντα, nostri artemonem appel|lant. ea (10) troclea religatur ad machinae radicem habens orbiculos tres, per quos traiecti funes traduntur hominibus ad ducendum. 10 ita tres ordines hominum ducentes sine ergata 10 celeriter onus ad summum perducunt. hoc genus machinae polyspaston appellatur, quod multis orbiculorum circumitio|nibus (15) et facilitatem summam praestat et celeritatem. una autem statutio tigni hanc habet utilitatem quod ante 15 quantum velit et dextra ac sinistra ab latere proclinando onus deponere potest.

Harum machinationum omnium quae supra sunt scriptae | rationes non modo ad has res sed etiam ad onerandas (20) et exonerandas naves sunt paratae, aliae erectae, 20 aliae planae in charchesiis versatilibus conlocatae. non minus sine tignorum erectionibus in plano etiam eadem ratione et temperatis funibus et trocleis subductiones navium effi|ciuntur. (25)

11 Non est autem alienum etiam Chersiphronos ingeniosam 25 rationem exponere. is enim scapos columnarum e lapidicinis cum deportare vellet Ephesi ad Dianae fanum, propter mag|nitudinem onerum et viarum campestrem =250= mollitudinem non confisus carris ne rotae devorarentur sic est conatus. de materia trientales scapos duos, duobus 30

1 adexteriore _x_.

2 ininteriore _S_. | descenderint _H^{c} S_: de(i _ante corr. G_)scenderent _HG_. | adimū exteriore p. _x_.

5 ex imo: & (et _G_) primo (pimo _H_) _x_.

7 collocantur (_ante corr._) _G_.

8 epagonta _x_.

9 ad trocleae (-ę _GS_) radicem _x_.

13 polyspasion _x_.

16 adlatere _x_ (adlatera _G^{c} = L_, alatere _P_).

21 carchesis _H_, carthesis _GS_.

25 crestiphonos _x_.

26 is _GS^{c}_: his _HS_.

29 carris _S(PG^{c})_: caris _H(L)G_.

30 trientali scapos _x_. | duos duobus (II . II): quattuor (quatuor _S_, .IIII. _G_) duos _x_.

* * * * *

Page 247

transversariis interpositis, quanta longitudo scapi fuerat complectit et compe|git et ferreos cnodacas uti subscudes (5) in capitibus scaporum inplumbavit et armillas in materia ad cnodacas circumdandos infixit, item bucculis stagneis capita religavit. cnodaces autem in armillis inclusi liberam 5 habuerant versationem. trientes itaque cum boves ducerent subiuncti, scapum versando | cnodacibus et armillis (10) 12 sine fine volvebant. cum autem scapos omnes ita vexerant et instabant epistyliorum vecturae, filius Chersiphronos Metagenes transtulit ＜idem＞ e scaporum vectura etiam in 10 epistyliorum deductione. fecit enim rotas circiter pedum duodenum et epistyliorum capita in medias | rotas inclusit. (15) eadem ratione cnodacas et armillas in capitibus infixit. ita cum trientes a bubus ducerentur, in armillis inclusi cnodaces versabant rotas, epistylia vero inclusa uti axes 15 in rotis eadem ratione qua scapi sine mora ad opus pervenerunt. exemplar autem erit eius quemadmodum in | palaestris cylindri exaequant ambulationes. neque hoc (20) potuisset fieri nisi primum propinquitas esset. non enim plus | sunt ab lapidicinis ad fanum milia passuum octo, =251= nec ullus est clivus sed perpetuus campus. 21

13 Nostra vero memoria cum colossici Apollinis in fano

1 transversarios inter (int‾ _H_) postios _x_ (-tios _in ras. S^{c} pro_ .. os). | fuerit _x_.

2 con(m _S_)plect& & con(m _S_)pegit _HS_, conplectet et cōṇpeget _G_. chodacas _HS_, codacas _G_.

4 chodacas _HG_, chodacos _S_. | bacculis _HS^{c}_, bucculis (_ante corr._) _S_, buculis _G_ (_in m._ ī aꝉ baculis _G^{c}_). | tigneis _HS_, digneis (_ante ras._) _G_ (ligneis _G^{c}_).

5 chodaces _x_.

6 habuerunt _x_ (_cf. p. 278, 3. 19. 279, 10 etc._). | v. tantam ita (| ita _G_, . Ita _S_) cū _x_.

7 subiunctis(| _S_) scapo _HS_, subiuncti scapo _G_. | v. incodac(t _S_)ibus _x_.

8 volvebantur _x_. | vexerunt _x_.

9 cresiphonos _x_.

10 transtulit excaporum _x_ (ex^{.ſ}c̣aporū _S^{c}_).

13 codaces (_ante ips. corr._) _H_, chodaces _H^{c}SG_. | infixit: inclusit (_iterum_) _x_.

14 trientes _HG_: triantas _S_ (ꝉ trahentes _in m. G^{c}_).

15 chodaces _x_. | versabant᷑ (-tur _S_) _x_. | 16 eadē rationem (-nē _S_) _HS_ (-ne _H^{c} G_, ea de ratione _S^{c}_).

19 ess& _G_: esse _H_, e̅e̅. _S_.

20 ablapidicines _x_ (-nis _G^{c}_). | milia passuū octo (.VIII. _G_) _sic G_ (_cf. Schn. ad h. l._).

21 est (ē _S_) _om. G_.

22 apollonis _x_ (_Apollinis sc. a Myrone facti et ab Antonio sublati_).

* * * * *

Page 248

basis esset a vestutate diffracta, metuentes ne caderet ea | statua et frangeretur, locaverunt ex eisdem lapidicinis (5) basim excidendam. conduxit quidam Paeonius. haec autem basis erat longa pedes duodecim, lata pedes VIII, alta pedes sex. quam Paeonius gloria fretus non uti Metagenes 5 adportavit, sed eadem ratione alio genere constituit machinam 14 facere. | rotas enim circiter pedum XV fecit et in (10) his rotis capita lapidis inclusit, deinde circa lapidem fusos sextantales ab rota ad rotam ad circinum compegit ita uti fusus a fuso non distaret pedem nisi unum. deinde 10 circa fusos funem involvit et bubus iunctis funem ducebat. ita cum explica|retur volvebat rotas, sed non poterat ad (15) lineam via recta ducere sed exibat in unam partem. ita necesse erat rursus retroducere. sic Paeonius ducendo et reducendo pecuniam contrivit, ut ad solvendum non esset. 15

15 Pusillum extra progrediar et de his lapidicinis quemad|modum (20) sint inventae exponam. Pixodarus fuerat pastor. is in his locis versabatur. cum autem cives Ephesiorum cogitarent fanum Dianae ex marmore facere decernerentque a Paro Proconneso Heraclea Thaso uti marmor repeteretur, 20 propulsis ovibus Pixodarus in eodem loco pecus pasce|bat, ibique duo arietes inter se concurrentes alius (25) alium | praeterierunt et impetu facto unus cornibus percussit =252= saxum, ex quo crusta candidissimo colore fuerat deiecta. ita Pixodarus dicitur oves in montibus reliquisse 25 et crustam cursim Ephesum, cum maxime de ea re ageretur, detulisse. ita statim | honores decreverunt ei et (5) nomen mutaverunt ut pro Pixodaro Euangelus nominaretur.

1 d. & met. _x_. | caderet _S_ (= _L_): cederet _HG_ (_caderet sc. ea statua quam “divus Augustus” Ephesiis restituerat tunc denuo erigenda, sec. Plin. 34, 58 cf. Strabon. XIV p. 637, 640_).

3 (_et_ 5) paconius _x_.

4 .XII. _GS_.

9 sextantes _x_.

10 pedē esse (e̅e̅ _S_) unū _x_.

11 et: ut _x_. | ducebant _x_.

14 paeonius (_hic_) _HG_, peonius _S_ (paconius _G^{c}_).

15 contricavit _x_.

20 proco(n _S_)nesso _x_. thasii _HG_, _sed_ thasu (_sic_) _S_. | marmo | rep&at᷑ _H_: marmore petatur _GS_.

23 petierunt _G^{c}_.

24 fuerat: _sic x_ (_cf. praef. ed. pr. p. VII not._)

25 reliquiss& | crustam _H_ (_non GS_).

28 ut _om. x_.

* * * * *

Page 249

hodieque quotmensibus magistratus in eum locum proficiscitur et ei sacrificium facit, et si non fecerit poena tenetur.

III De tractoriis rationibus quae necessaria putavi breviter | exposui. quarum motus et virtutis duae res diversae et 5 (10) inter se dissimiles congruentes uti principia pariunt eos perfectus, una porrecti, quam Graeci ευθειαν vocitant, altera rotunditatis, quam Graeci κυκλωτην appellant, sed vere neque sine rotunditate motus porrecti nec sine porrecto ro|tationis versationes onerum possunt facere levationes. 10 (15) 2 id autem ut intellegatur exponam. inducuntur uti centra axiculi in orbiculos et in trocleis conlocantur, per quos orbiculos funis circumactus directis ductionibus et in sucula conlocatus vectium versationibus onerum facit egressus in | altum. cuius suculae cardines uti centra porrecti 15 (20) in cheloniis, foraminibusque eius vectes conclusi capitibus ad circinum circumactis torni ratione versando faciunt onerum elationes. quemadmodum etiam ferreus vectis cum est admotus ad onus, quod manuum multitudo non potest movere, | supposita uti centro porrecta pressione, 20 (25) quod Graeci | υπομοχλιον appellant, et lingua sub =253= onus subdita, caput eius unius hominis viribus pressum 3 id onus extollit. ideo autem quod brevior pars prior vectis ab ea pressione quod est centrum subit sub onus, quod longius ab eo centro distans | caput eius deducitur, 25 (5) per id faciundo motus circinationis cogit pressionibus examinari paucis manibus oneris maximi pondus. item si sub

1 quot _G_: quod _HS_.

5 quorū _x_. | virtutes _x_.

6 diss. uti congruentes uti _x_.

7 unā _x_. | eutheiam (-ā _S_) _x_.

8 altera rotunditatis _S(L^{c})_: alteratutunditatis _H(LP)_, altera rotutunditatis _G ex_ [ro/t̲u̲]tund. _ut L^{c}_. | cycl&(et _G_)oen _HG_ (cycleteon _P, unde vlc_), cycleon _S_.

9 vere: vero _x_.

16 cheloniis _S_: cae(ę _G_)loniis _HG_.

18 oneris elationes _x_.

19 vectis _G_: vectes _HS_.

20 centro cito (_ex dupl. lect._) porrecta _x_ (cito _del. Schn._).

21 hypamocli(y _S_)on _x_. | subdita: subposita (_iterum_) _S_.

23 ideo: id _x_ (_ut p. 273, 12. 52, 1. cf. p. 200, 5 etc._).

24 onus & quo l. _x_ (_sc._ caput eius quod … deducitur cogit …).

25 deducitur, per id: per id deducitur _x_.

26 examinare _x_.

* * * * *

Page 250

onus vectis ferrei lingula subiecta fuerit neque eius caput pressione in imum sed adversus in altitudinem extolletur, lingula fulta in areae solo habebit | eam pro onere, oneris (10) autem ipsius angulum pro pressione. ita non tam faciliter quam per oppressionem sed adversus nihilominus id 5 pondus oneris erit excitatum. igitur si plus lingula vectis supra hypomochlion posita sub onus subierit et caput eius propius centrum pressiones habuerit, non pote|rit onus (15) elevare, nisi quemadmodum supra scriptum est examinatio vectis longitudinis per capitis deductiones fuerit facta. 10

