# Vitruvii De architectura libri decem

## Part 27

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/vitruvii-de-architectura-libri-decem-51812/index.md

3 Uti autem Aristarchus Samius mathematicus vigore | magno rationes varietatis disciplinis de eadem re reliquit, (20) exponam. non enim latet lunam ＜non＞ suum propriumque habere lumen sed esse uti speculum et ab solis impetu recipere | splendorem. namque luna de septem astris circulum =226= proximum terrae in cursibus minimum pervagatur. 6 ita quotmensibus sub rotam solis radiosque uno die antequam praeterit latens obscuratur, et cum est cum sole nova vocatur. postero | autem die, quo numeratur secunda, (5) praeteriens ab sole visitationem facit tenuem extremae 10 rotundationis. cum triduum recessit ab sole, crescit et plus inluminatur. cotidie vero discedens cum pervenit ad diem septimum, distans a sole occidente circiter dimidias caeli regiones, dimidia lucet, et | eius quae ad solem pars (10) 4 spectat ea est inluminata. quarto autem decumo die cum 15 in diametro spatio totius mundi absit ab sole, perficitur plena et oritur cum sol sit ad occidentem, ideo quod totum spatium mundi distans consistit contra et impetu solis totius orbis in se recipit splendorem. | septumo decumo (15) die cum sol oriatur, ea pressa est ad occidentem. 20 vicensimo et altero die cum sol est exortus, luna tenet circiter caeli medias regiones et ita quod spectat ad solem id habet lucidum reliquis obscura. item cotidie cursum faciendo circiter octavo et vicensimo die subit sub ra|dios (20) solis, et ita menstruas perficit rationes. 25

Nunc ut in singulis mensibus sol signa pervadens auget

1 aristarchus _G_ (-cus _ES_): arhistartus _H_.

2 varietatis _SG_: -tes _HE(G^{c})_. | de eadem reliquid (-t _SG^{c}_, re aliquid _E_) _x_.

3 lunā suū propriumque (proprium _S_) habere l. _x_.

7 quot _EG_: quod _HS_ (quotmensibus: _cf. p. 252, 6_).

8 prodierit _E_. | et _om. x_.

9 quo _EGS_: qđ _H_.

10 a sole _E_.

13 asole (_hic_) _x_. | dimidias (_cf. p. 225, 10_): medias _x_.

14 luce & (et _G_) _x_.

15 quarto … decu(i _S_)mo _HS_: quarta … decima _EG_.

16 asole _EG_.

18 contra | et _G_, contra´& _E^{c}_: contrah& _HS_. | impetu _H_: -tus _EGS_.

19 totiusque (-q⁊) _S_. | recipit _E_: recepit _HSG_. | septumo decumo _H_: -imo (_bis_) _EGS_.

21 (_et_ 24) vicensimo _H_: -cesimo _EGS_.

22 ita _Oehmichen_: id _x_.

23 reliquis _S(G^{c})_: -quus _HEG_.

24 subit _HS_: subiit _EG_.

26 auget _EG_: augit _HS_.

* * * * *

Page 224

III et minuit dierum et horarum spatia dicam. namque cum arietis signum iniit et partem octavam pervagatur, perficit aequinoctium vernum. cum progreditur ad caudam tauri | sidusque vergiliarum e quibus eminet dimidia pars (25) prior tauri, in maius spatium mundi quam dimidium procurrit 5 procedens ad septentrionalem partem. e tauro cum ingreditur in geminos exorientibus vergiliis magis crescit supra | terram et auget spatia dierum. deinde e geminis =227= cum iniit ad cancrum, quo longissimum tenet caeli spatium, cum pervenit in partem octavam, perficit solstitiale 10 tempus, et peragens pervenit ad caput et pectus leonis, 2 quod eae partes | cancro sunt attributae. e pectore autem (5) leonis et finibus cancri sol exitu percurrens reliquas partes leonis inminuit diei magnitudinem et circinationis reditque in geminorum aequalem cursum. tunc vero a leone transiens 15 in virginem progrediensque ad sinum vestis eius contrahit circinationem | et aequat ad eam quam taurus (10) habet cursus rationem. e virgine autem progrediens per sinum, qui sinus librae partes habet primas, in librae parte VIII perficit aequinoctium autumnale. qui cursus 20 aequat eam circinationem quae fuerat in arietis signo. 3 scorpionem autem cum sol ingressus fuerit | occidentibus (15) vergiliis, minuit progrediens ad meridianas partes longitudines dierum. e scorpione cum percurrendo init in sagittarium ad femina eius, contractiorem diurnum pervolat 25 cursum. cum autem incipit a feminibus sagittarii, quae pars est attributa capricorno, ad partem octavam, bre|vissimum caeli percurrit spatium. ex eo a brevitate (20)

2 iniit _HS_: init _EG_.

8 auget _EG_: augit _HS_. | deinde geminis _x_.

9 iniit _HSG_: init _E_. | c. qui brevissimum t. _x_.

11 per(ꝑ)agens per(ꝑ)veniens _x_.

12 quia _S_. | eae (eę _S_) _HS_: hæ _E_, hę _G_. | cancro _S_: cancero _HEG_.

13 solis exitus _x_.

14 (_item_ 17. 21) circinationis _S_: circitionis _HE^{c}G_, circionis _E_.

16 sinum _E_: signū _HSG_.

17 contrahit _HS_: contra(| _G_)id _EG_ (-it _E^{c}G^{c}_).

18 cursus _EG_: -sū _HS_.

20 .VIII. _HEG_: octava _S_. | autūnale _S_ (autē‿tale _G^{c}_): autē tale _HEG_.

23 ad _om. x_.

24 init _HEG_: iniit _S_.

* * * * *

Page 225

diurna bruma ac dies brumales appellantur. e capricorno autem transiens in aquarium adauget ex aequa sagittarii longitudine diei spatium. ab aquario cum ingressus est in pisces favonio flante, scorpionis comparat aequalem cursum. ita | sol ea signa circum pervagando certis temporibus 5 (25) auget aut minuit dierum et horarum spatia.

| Nunc de ceteris sideribus quae sunt dextra ac sinistra =228= zonam signorum meridiana septentrionalique parte mundi IV stellis disposita figurataque dicam. namque septentrio, quem Graeci nominant αρκτον sive ελικην, habet post se 10 conlocatum | custodem. ab eo non longe conformata est (5) virgo, cuius supra umerum dextrum lucidissima stella nititur, quam nostri provindemiatorem, Graeci προτρυγητην vocant. candens autem magis spica eius est. conlocata item alia contra est stella media genuum custodis arcti, 15 2 qui arcturus dicitur ibi | dedicatus. e regione capitis (10) septentrionis transversus ad pedes geminorum auriga stat in summo cornu tauri, itaque in summo cornu laevo ＜tauri＞ et aurigae pedis ＜dextri＞ una tenet partem stella. et adplicantur aurigae manui haedi, capra laevo umero. 20 tauri quidem et arietis insuper Perseus ＜habens a＞ dex|terioribus (15) subter currentis basi vergilias, a sinisterioribus caput arietis, et manu dextra innitens Cassiepiae simulacro, laeva supra arietem tenens gorgoneum ab summo

2 adauget(-& _HE_) exae(ę _EGS_)quat _x_.

8 zona _S_.

10 aretum (-ū _SG_) sive helicen (-em _E_) _x_.

11 ab eo _EG_: _om. HS_.

13 nostri (nr̅i̅) providentiā maiores gr. propygethon (_HG_, propygedion _S_, propigeton _E_) _x_.

14 spica: species _x_. | conlocata _Mar._: colorata _x_.

15 genuorum (genorum _E_) _sic x_ (_pro_ genum). | custodes (_ante corr._) _H_.

16 dicitur. est ibi delicatus. E regione _x_ (_cf. G. Kaibel: Hermes XXIX, 93_).

17 auriga stat in s. c. tauri. itemque in s. c. lae(ę _GS_)vo (. _EGS_) &(et _G_)auriga pedes una tenet parte stellam (-ā _G_, -ā. _SG^{c} sc._ εἷϲ ἀϲτὴρ ἐπέχει) & appellantur (-lat᷑ _S_) aurigae (-ę _GS_) manus hae(ę _GS_)di _x_.

21 perseus dexterioribus subter currens basem v. asinisterioris (v. sinisterioris _EG_) _x_ (_cet._ basem _hoc uno loco omnes_).

23 innitens _HS_: inmittens _EG_. cassiopiae (-ię _G_) _HEG_, cassiepię _S_.

24 supra arietem: supra aurigā (-am _E_) _x_. | ten& _HS_ (-et _G^{c}_), tenent _EG_. | g. ad summum c. subiciensque a. pedibus. Item pisces supra andromedam et eius ventris et equique (quę _ES_, qui _G^{c}_) sunt _x_ (_ubi_ p. supra ȧu̇ṙiġȧ andromedā _G, non E_).

* * * * *

Page 226

3 caput subiciensque Andromedae pedibus. item pisces supra Andromedam et equi venter saetaeque quae sunt supra spinam equi, cuius | ventris lucidissima stella finit ventrem (20) equi et caput Andromedae. manus Andromedae dextra supra Cassiepiae simulacrum est constituta, laeva ＜supra＞ 5 aquilonalem piscem. item | aquarii supra equi caput est. =229= equi ungulae attingunt aquarii genua. Cassiepia media est dedicata. capricorni supra in altitudinem aquila et delphinus. secundum eos est sagitta. ab ea autem volucris, cuius pinna dextra Cephei manum attingit et scep|trum, 10 (5) laeva supra Cassiepiae innititur. sub avis cauda pedes 4 equi sunt subiecti. inde sagittarii scorpionis librae insuper serpens summo rostro coronam tangit. ab eo mediam ophiuchos in manibus tenet serpentem, laevo pede calcans mediam frontem scorpionis. a parte ophiuchi capitis non 15 | longe positum est caput eius qui dicitur nisus in genibus. (10) eorum autem faciliores sunt capitum vertices ad cognoscendum, 5 quod non obscuris stellis sunt conformati. pes ingeniculati ad eius fulcitur capitis tempus serpentis, cui arctoe sunt qui septentriones dicuntur inplicati. parvus 20 prae equo | flectitur delphinus. contra volucris rostrum (15) est proposita lyra. inter umeros custodis et geniculati

5 cassiopae _H_, -opię _EG_, -epię _S_. | supra (_Schn._, _Joc._) _om. x_.

6 caput est _G. Thiele_: capitis _x_.

7 cassiope _H_, -opię _EG_, -epię _S_.

9 volucris _S_: volueris _HEG_.

10 pinna _HEG_: penna _E^{c}S(G^{c})_ _cum vlh, non Lc_; _sic_ penna _etiam infra p. 257, 6 Pvl et p. 265, 18 et 24 Pvlch_, pinna _S et reliqui omnes_. | cephei _H_: cephęa _S_, zephei _E^{c}G_.

11 cassiopiae (-ę _SEG_) _x_.

12 subtecti _x_.

13 adeum (-ū) medium (-ū) _x_.

14 ophiuchos _HE_, ophiychos _G_: ophiucus _S_.

15 scorpionis partem (-ē _SEG_) ophiuci _x_.

16 nessus. in genibus autem (aū _HS_) eorum f. _x_.

19 ad eius: ad id _x_. | timpus _S^{c}(G^{c})_. | s. cuius (Cuiꝰ _S_) arcturū (_HS_, -um _EG_) qui _x_ (_ubi_ serpentis ⁚ cuius … _E cum vitii signo_).

20 inplicatus parve pereos fl. (_sic_) _x_.

21 volucris _S_: volueris _HEG_.

22 est (-ē _G_) _EG_: _om. HS_ (_ubi_ rostrū; proposita _H_). | geniculati _S_ (_ut v._ 19 ingeniculati _x_): genuclati _HEG_.

* * * * *

Page 227

corona est ordinata. in septentrionali vero circulo duae positae sunt arctoe scapularum ossis inter se compositae et pectoribus aversae, e quibus minor κυνοϲουρα maior ελικη a Graecis | appellatur, earumque capita inter se (20) dispicientia sunt constituta. caudae capitibus earum adversae 5 contra dispositae figurantur. utrarumque enim 6 superando eminent in summo. | per caudas earum esse =230= dicitur item serpens exporrecta et qua stella quae dicitur polus elucet, circum caput maioris septentrionis. namque qua est proxuma [draconem,] circum caput eius involvitur, 10 una vero circum cynosurae caput iniecta est | flexu porrectaque (5) proxime eius pedes. hac autem intorta replicataque se attollens reflectitur a capite minoris ad maiorem circa rostrum et capitis tempus dextrum. item supra caudam minoris pedes sunt Cephei ibique ad summum 15 cacumen facientes stellae sunt trigonum paribus lateribus [in|super arietis signum]. septentrionis autem minoris et (10) Cephei simulacri complures sunt stellae confusae.

Quae sunt ad dextram orientis inter zonam signorum et septentrionum sidera in caelo disposita dixi. nunc explicabo 20 quae ad sinistram orientis meridianisque partibus ab | natura sunt distributa. (15)

V Primum sub capricorno subiectus piscis austrinus caudam prospiciens ceti. ab eo ad sagittarium locus est

1 coronatā (-am _E_) est (ē _ES_) orinata (_HS_, ornata _EG_) _x_.

2 arctoe _HS_: -tę _EG_. | ossis (ὠμοπλάταιϲ): dorsis _x_.

3 cynosura … (4) helice _x_.

5 di(e _S^{c}_)spicientia (_sic_) _x_.

6 utrorumque _x_.

7 eorum _x_.

8 s. est porrecta aequa (e[a/q] _S_) stella _x_.

9 polus: post (poſt≣ | _S_) plus _x_.

10 quae (quę _EGS_) est (ē _G_) proxu(i _EGS_)ma draconem _x_ (draconem _del. Her._).

11 cynossurę _EG_. | fluxu _x_.

12 hac: haec (hęc _EGS_) _x_.

13 se adtollens reflectitur a _EG_: _om. HS_.

14 timpus _S^{c}(G^{c})_.

15 coephei _H_.

17 insuper arietis signum _delevi_ (_sc. glossam cogitantis de altero triangulo inter Andromedam et arietem_).

18 Cephei _Gal._: cassiopae _H et_ (_in ras._) _S_, -opię _EG_. | stillae _H_.

20 septen(ē _S_)trionum _HS_ (-n[v̄/ẹ̄] _G_): septentrionē (-em _E_) _EG_. | dixi esse nunc (esse. Nunc _EG_, .e͠e. nunc _S_) _x_.

22 ob natura _H_, ob naturā _SG_, a natura _E_.

24 ceti: cephei _x_. | ad _om. S_.

* * * * *

Page 228

inanis. turibulum sub scorpionis aculeo. centauri priores partes proximae sunt librae et scorpioni. tenet in manibus si|mulacrum id quod bestiam astrorum periti nominaverunt. (20) virginem et leonem et cancrum anguis porrigens agmen stellarum intortus succingit, regione cancri erigens rostrum, 5 ad leonem medioque corpore sustinens cratera ad manumque virginis caudam subiciens, in qua inest corvus. quae sunt 2 | autem supra scapulas peraeque sunt lucentia. ad anguis (25) | inferius ventris sub caudam subiectus est centaurus. iuxta =231= cratera et leonem navis est quae nominatur Argo, cuius 10 prora obscuratur, sed malus et quae sunt circa gubernacula eminentia videntur, ipsaque naviculae puppis per summam | caudam cani iungitur. geminos autem minusculus (5) canis sequitur contra anguis caput. maior item sequitur minorem. Orion vero transversus est subiectus, pressus 15 ungula tauri, manu laeva tenens clavam, alteram ad geminos 3 tollens. apud eius vero basim canis parvo intervallo insequens leporem. arieti | et piscibus cetus est (10) subiectus, a cuius crista ordinate utrisque piscibus disposita est tenuis fusio stellarum, quae graece vocitantur 20 αρπεδοναι. magnoque intervallo introrsus pressus nodus haerentium attingit summam ceti cristam. per speciem stellarum flumen profluit, initium fontis capiens a laevo | pede Orionis. quae vero ab aquario fundi memoratur (15) aqua, profluit inter piscis austrini caput et caudam ceti. 25

2 scorpionem (-ē _GS_) tenent _x_.

4 Ad virginem _x_.

5 rostrum _S(G^{c})_: nostrum (n̅r̅m _EG_) _x_.

6 ad leonem (_sic_) _x_. _cf. Arat. 446_ (_Kaibel l. c._). | craterem (-ē _GS_) _x_.

7 corvos _H_.

8 lugentia _x_. | ad _om. EG_.

9 interius _x_. | iusta _H_.

10 cratera _HEG_: -rā _S_.

12 navicula & puppis (pubpis _H_) _x_.

13 minusculos _x_ (-lus _E^{c}_).

16 u. centauri _x_. | tenens clavā alterā _x_.

17 t. Caput eius vero (vero eius _S_) _x_.

18 (22. 25) coetus (co&us _H_) _x_.

20 graeci _H_.

21 hermedonae (-ne _S_) _HS_, hermae donae _E_, herme‿donę _G^{c}_. | introsus _S_. | nodus _EG_: _om. HS_.

22 haerentium : serpentium _x_. | cristam esse (e̅e̅ _SG_) fuit ꝑ speciem _x_. _delevi_ esse fuit, _ut_ esse futurum _illud p. 266, 2_ (_cf._ esse _p. 230, 13. 218, 4_. futurum _p. 253, 26_).

* * * * *

Page 229

4 Quae figurata conformataque sunt siderum in mundo simulacra, natura divinaque mente designata, ut Democrito physico placuit, exposui, sed tantum ea quorum ortus et oc|casus possumus animadvertere et oculis contueri. namque (20) uti septentriones circum axis cardinem versantes non 5 occidunt neque sub terram subeunt, sic circa meridianum cardinem, qui est propter inclinationem mundi subiectus terrae, sidera versabunda latentiaque non habent egressus orientes | supra terram. itaque eorum figurationes propter (25) obstantiam terrae non sunt notae. huius autem rei index 10 est stella Canopi, quae his regionibus est ignota, renuntiant autem | negotiatores, qui ad extremas Aegypti regiones =232= proximasque ultimis finibus terrae terminationes fuerunt.

VI De mundi circa terram pervolitantia duodecimque 15 signorum ex septentrionali meridianaque parte siderum dispositione | ut sit perspecta docui. namque ex ea mundi (5) versatione et contrario solis per signa cursu gnomonumque aequinoctialibus umbris analemmatorum inveniuntur descriptiones. 2 ceterum ex astrologia quos effectus habeant 20 signa XII, stellae V, sol, luna ad humanae vitae rationem, Chaldaeoram ratiocinatio|nibus est concedendum, quod propria (10) est eorum genethlialogiae ratio uti possint antefacta et futura ex ratiocinationibus astrorum explicare. eorum autem inventiones reliquerunt inque sollertia acuminibusque 25 fuerunt magnis qui ab ipsa natione Chaldaeorum profluxerunt, primusque Berosus in in|sula et civitate Coo (15)

5 septem(-ē _S_)trionis _HS_: septentriones _EG_. | versantur (-t᷑ _GS_) _x_.

6 sic circa _EG_: sicirca _H_, si circa _S_.

8 terrae (-rę _S_) _HS(G^{c})_: terra _EG_.

9 orientis _x_.

15 XII. _EG_.

16 ex _EG_: & _HS_.

17 ꝑ spectus _x_ (_cf. p. 37, 7 etc._).

18 gnominum _x_.

19 analemnatorum _HS(G^{c})_, analē | natorum _E_, analē natorū _G_ (-lē‿na- _G^{c}_).

20 ce(ę)tera _x_.

21 ad humanā v. r. _x_ (_ubi S_ ad humanę vitę ē rationē).

23 quia _E_. | gentililogiae (-ę) _x_ (_item v. 17_). _verbo corrupto ex Vitruvio utitur Hermannus Contractus_ (_Dümmler: Anz. f. K. D. Vorzeit XVI. 1869 S. 137_).

25 inque _EGS_: in quae _H_ (inquę _G^{c}_).

26 magnis: magis _S_.

27 coo (choo _S_) _x_.

* * * * *

Page 230

consedit ibique aperuit disciplinam, post ei studens Antipater iterumque Athenodorus, qui etiam non e nascentia sed ex conceptione genethlialogiae rationes explicatas reliquit. 3 de naturalibus autem rebus Thales Milesius, Anaxagoras Clazomenius, Pythagoras Samius, Xenophanes 5 | Colophonius, Democritus Abderites rationes, quibus eae (20) res natura rerum gubernarentur, quemadmodumcumque effectus habeant excogitatas reliquerunt. quorum inventa secuti sideram ＜ortus＞ et occasus tempestatiumque significatus Eudoxus Euctemon Callippus Meto Philippus Hipparchus 10 Aratus ce|terique ex astrologia parapegmatorum =233= disciplinis invenerunt et eas posteris explicatas reliquerunt. quorum scientiae sunt hominibus suspiciendae, quod tanta cura fuerunt ut etiam videantur divina mente tempestatium significatus post futu|ros ante pronuntiare. quas ob 15 (5) res haec eorum curis studiisque sunt concedenda.

VII Nobis autem ab his separandae sunt rationes et explicandae menstruae dierum brevitatis itemque dilatationis. namque sol aequinoctiali tempore ariete libraque versando, quas | e gnomone partes habet novem, eas umbrae facit VIII 20 (10) in declinatione caeli quae est Romae. itemque Athenis quam magnae sunt gnomonis partes quattuor, umbrae sunt tres, ad VII Rhodo V, ad XI Tarenti IX, ad quinque ＜Alexandriae＞ tres, ceterisque omnibus locis aliae alio modo umbrae gno|monum aequinoctiales a natura rerum 25 (15)

1 postea s. _x_.

2 Athenodorus (_Stoicus cf. Hermes I p. 371_): achinapolus (archinapolus _S_) _x_. | enascentiā _HS_.

5 glagomeus _x_. | zenophanes _x_.

6 quibus erebus natura (-rę _S_) _x_.

8 habeat excogitatus _x_.

9 ortus _om. x_. | tempestatumque _x_. | significatus _HS_: -tos _EG_.

10 euchemon _HS_, euzemon _EG_. | callistus. mello. _x_. hyp(p _EGS_)arcus _x_.

12 disciplinas _x_.

14 tempestatium _H_: -tum _EGS_.

15 significatos _x_.

17 et _EG_: _om. HS_.

18 brevitates idemque depalationes (_HS_, depalatationes _EG_) _x_.

20 habent _x_.

21 idemque a. quae (quę _EGS_) m. _x_.

22 .IIII. _EG_.

23 .III. _EGS_. | adquinq⁊ II. (_HS_, ad V. | II. _G_, ad V·II· _E_) rhodo XV. (| _H_) adtaranti . XI (undecim. _E_) quinque (V. _EG_) adtres (III. _EG_) _x_.

24 coterrisque _HS_ (_sed in m. S^{c}_ ꝉ cęteris, _ut L^{c}_), terrisque _EG_. | locis _EGS_: lonis _H_.

* * * * *

Page 231

2 inveniuntur disparatae. itaque in quibuscumque locis horologia erunt describenda, eo loci sumenda est aequinoctialis umbra, et si erunt quemadmodum Romae gnomonis partes novem, umbrae octonae, describatur ＜linea＞ in planitia et e media προϲ ορθαϲ erigatur | ut sit ad normam quae 5 (20) dicitur gnomon, et a linea quae erit planities in linea gnomonis circino novem spatia dimetiantur, | et quo loco =234= nonae partis signum fuerit centrum constituatur ubi erit littera A, et diducto circino ab eo centro ad lineam planitiae ubi erit littera B, circinatio circuli describatur, 10 3 quae dicitur meridiana. deinde ex novem partibus, quae sunt a | planitia ad gnomonis centrum, VIII sumantur et (5) signentur in linea quae est in planitia ubi erit littera C. haec autem erit gnomonis aequinoctialis umbra. et ab eo signo et littera C per centrum ubi est littera A linea perducatur, 15 ubi erit solis aequinoctialis radius. tunc a centro diducto circino ad | lineam planitiae aequilatatio signetur (10) ubi erit littera E sinisteriore parte et I dexteriore in extremis lineae circinationis, et per centrum perducenda ＜linea＞, ut aequa duo hemicyclia sint divisa. haec autem 20 4 linea a mathematicis dicitur horizon. deinde circinationis totius sumenda pars est XV, | et circini centrum conlocandum (15) in linea circinationis quo loci secat eam lineam aequinoctialis radius ubi erit littera F, et signandum dextra ac sinistra ubi sunt litterae GH. deinde ab his 25 lineae usque ad lineam planitiae perducendae sunt, ubi erunt litterae TR. ita erit solis radius unus hibernus

4 VIIII. _EG_. | octogenae (ę) _x_. | describantur inplanitia & emedia prosorthas (_HS_, porthas _EG_) _x_.

6 q. erit planities _x_ (_gen._, _ut_ materies _p. 58, 24. 60, 12_. notities _p. 133, 9. cf. ap. Gell. 9, 14 Verg. georg. 1, 208_).

7 circini _HG_, circū _S_. | demetiantur _x_.

8 partis _G_: -tes _HS_.

9 (_non_ 17) deducto _x_. | ablinea planitia _x_.

11 q. s. inplanitia _x_.

13 qua est _H_.

18 littera . e . _HS_: .e . littera _G_. | p. et inde alteriore _x_.

19 lineis c. _x_ (_cf. p. 235, 3_). | ꝑducendū ut _x_.

21 l_i_nea _GS_: lineā _H_. | horı⟦o⟧zon _H_, horizon _G_: orizon _S_.

22 .XV. _HG_: .XII. _S_.

23 quo _G_: quod (qđ _S_) _HS_.

24 F: .C. _x_.

25 ac _om. x_. | ab his lineis u. _x_; (_scil._ ab his et a centro A).

* * * * *

Page 232

