# Vitruvii De architectura libri decem

## Part 24

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/vitruvii-de-architectura-libri-decem-51812/index.md

12 Haec autem dissimilibus saporibus a terrae proprietate perficiuntur, uti etiam in fructibus videtur. si enim radices arborum aut vitium aut reliquorum seminum non 15 ex terrae proprietatibus sucum capiendo ederent fructus, uno genere | essent in omnibus locis et regionibus omnium (10) sapores. sed animadvertimus insula Lesbo vinum protropum, Maeonia catacecaumeniten, Lydia Tmoliten, Sicilia Mamertinum, Campania Falernum, inter Terracinam et 20 Fundos Caecubum reliquisque locis pluribus innumerabili multitudine genera vini | virtutesque procreari. quae non (15) aliter possunt fieri nisi cum terrenus umor suis proprietatibus saporis in radicibus infusus enutrit materiam, per quam egrediens ad cacumen profundat proprium loci et 25 13 generis sui fructus saporem. quodsi terra generibus umorum non esset dissimilis et dispa|rata, non tantum in Syria (20) et Arabia in harundinibus et iuncis herbisque omnibus

1 quibus (ꝉ qua _S^{c}_) is nascitur _x_.

3 calor _H_

4 salinarum (-ē) _HS_: -riis _EG_.

6 hipanis _HS(G^{c})_: inpanis _EG_. | is _om. x_. | XL … CLX (_sic_) _x_ (_sed cf. Herod. 4, 52_).

9 tanta magnitudine _H_.

11 venas _HSG_: vena _E_ (venæ _E^{c}_). | sandaracā (-ca _EG_) fodiuntur (-t᷑) _x_. | ea: & (et _G_) _x_.

18 insulam (-ā) lesbon _x_. | protyrum maloniam (-ā) catace (-cae _H_) caumen. Item lidiam moliton siciliam _x_.

20 campaniam (-ā) _x_. | interracinā (inter racinā _G_) & (et _G_) fundis cac(ę _S_)sibum (-ū) _x_.

23 proprietatis _EG_ (-tibus _HSG^{c}_).

24 sapores _x_. | infusus: sit infusus _x_.

28 iuncis: uineis _x_.

* * * * *

Page 195

essent odores neque arbores turiferae, neque piperis darent bacas nec murrae glaebulas, nec Cyre|nis in ferulis laser =198= nasceretur, sed in omni terra regionibus eodem genere omnia procrearentur. has autem varietates regionibus et locis inclinatio mundi ＜efficit＞ et solis impetus ＜qui＞ 5 propius aut longius cursum faciendo tales efficit terrae umorisque | qualitates. nec solum in his rebus sed etiam (5) in pecoribus et armentis. haec non ita dissimiliter efficerentur, nisi proprietates singularum terrarum ＜umorum＞ generibus 14 ad solis potestatem temperarentur. sunt enim Boeotia 10 flumina Cephisos et Melas, Lucania Crathis, Troia Xanthus inque agris Clazomeniorum | et Erythraeorum et Laodicensium (10) fontes. ad ea flumina, cum pecora suis temporibus anni parantur ad conceptionem partus, per id tempus adiguntur cotidie potum, ex eoque quamvis sint alba procreant 15 aliis locis leucophaea aliis locis pulla aliis coracino colore. ita proprietas liquoris cum iniit | in corpus, proseminat (15) intinctam sui cuiusque generis qualitatem. igitur quod in campis Troianis proxime flumen armenta rufa et pecora leucophaea nascuntur, ideo id flumen Ilienses 20 Xanthum appellavisse dicuntur.

15 Etiamque inveniuntur aquae genera mortifera, quae

2 murrae _H_, my(i _S_)rrę (-æ _E_) _EGS_. | glebulae (-ę _EGS_) _x_.

3 eodem genere _EG_: eodem genera _H_, eadem genera _S_.

5 efficit … qui _add. Mar._

6 proprius _x_ (ꝓ[i/pu]s _S_, _unde_ ꝓp[i/ri]us _sic G^{c}_ = propius _E^{c}_). | aut _E_: ut _HSG_. | terrae (h _S_)umores . quae (quę _S_, Quę _EG_) qualitates _x_.

7 nec: n̄(non) _S_.

8 armentis . Haec _H_, armentis hęc (hæc _E_) _EG_: armentis discernunt᷑. Hęc _S_ (_unde rec. apud Mar. cum ed._). | similiter _x_ (_corr. ed._).

9 umorum generibus: in generibus _HS_, in regionibus _EG_ (_et in marg. S^{c}_ ꝉ regionibus).

10 temperarentur _S(G^{c})_: perarentur _H_, pararentur _EG_ (_sed G^{c}_ ī aꝉ temperarentur). | enim: &iā _S_. | bo&iae _H_, boetię(æ _E_) _SEG_.

11 lucanis aeraris _x_.

12 clazomoeniorum _x_.

13 ea _om. x_.

15 adiguntur _E_, adicuntur _HG_: adiciuntur _S_. | cotidie: eo (eó _S_) cotidie (-æ _HE_) _x_. | quamvis _E_, quā vis _S_: quavis _H_, qua vis _G_.

16 caracino _S_.

17 init _x_.

20 flumen ilienses _EG_: flumen | nilienses _H_, flum̄ nilienses _S_.

* * * * *

Page 196

per | maleficum sucum terrae percurrentia recipiunt in se (20) vim | venenatam, uti fuisse dicitur Terracinae fons qui =199= vocabatur Neptunius, ex quo qui biberant inprudentes vita privabantur. quapropter antiqui eum obstruxisse dicuntur. et Chrobsi Thracia lacus, ex quo non solum qui biberint 5 moriuntur sed | etiam qui laverint. item in Thessalia (5) fons est profluens, ex quo fonte nec pecus ullum gustat nec bestiarum genus ullum propius accedit, ad quem 16 fontem proxime est arbor florens purpureo colore. non minus in Macedonia quo loci sepultus est Euripides, 10 dextra ac sinistra monumenti advenientes | duo rivi concurrunt (10) in unum, e quibus ad unum accumbentes viatores pransitare solent propter aquae bonitatem, ad rivum autem qui est ex altera parte monumenti nemo accedit quod mortiferam aquam dicitur habere. item est in Arcadia 15 Nonacris nominata terrae regio, quae habet in monti|bus (15) ex saxo stillantes frigidissimos umores. haec autem aqua Ϲτυγοϲ υδωρ nominatur, quam neque argenteum neque aeneum nec ferreum vas potest sustinere, sed dissilit et dissipatur. conservare autem eam et continere nihil aliud 20 potest nisi mulina ungula, qua etiam memoratur ab Antipatro in | provinciam ubi erat Alexander per Iollam filium (20) 17 perlata esse et ab eo ea aqua regem esse necatum. item Alpibus in Cottii regno est aqua ex qua qui gustant statim concidunt. agro autem Falisco via Campana in 25 campo Corneto est lucus in quo fons oritur, ibique avium

2 terrae cinae _H_, terrę cînę _E_, terręcinę _GS_.

3 _cf._ Neptunias lacunas _Rhet. ad Herenn. 4, 10, 15_ (_Thiel_).

5 chrobsithratia _HS_ (-cia) _G_, crobsithracia _E_ (gr. ἐν ＜κυ＞χρωψι _etc._, apud cychros _Plin._).

7 fonte _om. S_ (_suppl. S^{c}_).

8 propius _EGS_: proprius _H_.

10 quo loci _S_: quodloci _H_, quo loco _EG_.

12 e quibus ad unum _EG_: _om. HS_.

13 transitare _x_.

14 quod _HG_: quia _ES_.

16 nonagris _E_, n̄ | agris _H_, n̄ agris _SG_.

17 aqua styglos hydor _GS_: aquas tyglos hydor _HE_.

21 qua: quae (quę) _x_.

22 provinc(t _S_)ia _x_.

23 perlatā _S_, perlatum _HE_ (-tū) _G_.

24 Cottii: crobi _x_ (_cf. Amm. 15, 10, 3_). | exqua _EG_: _om. HS_.

26 ibique _EG_: ubique _H_, ubi _S_.

* * * * *

Page 197

et lacertarum reliquarumque | serpentium ossa iacentia (25) apparent.

| Item sunt nonnullae acidae venae fontium, uti Lyncesto =200= et in Italia Velino, Campania Teano aliisque locis pluribus, quae hanc habent virtutem uti calculos in vesicis 5 qui nascuntur in corporibus hominum potionibus discutiant. 18 fieri autem | hoc naturaliter ideo videtur quod (5) acer et acidus sucus subest in ea terra, per quam egredientes venae intinguntur acritudine, et ita cum in corpus inierunt, dissipant quae ex aquarum subsidentia in corporibus 10 exconcrescentia offenderunt. quare autem discutiantur ex acidis eae res, sic pos|sumus animadvertere. (10) ovum in aceto si diutius positum fuerit, cortex eius mollescet et dissolvetur. item plumbum, quod est lentissimum et gravissimum, si in vase conlocatum fuerit et in eo 15 acetum suffusum, id autem opertum et oblitum erit, efficietur 19 uti plumbum dissolvatur, et fiet cerussa. eisdem | rationibus aes, quod etiam solidiore est natura, similiter (15) curatum si fuerit, dissipabitur et fiet aerugo. item margarita. non minus saxa silicea, quae neque ferrum neque 20 ignis potest per se dissolvere, cum ab igni sunt percalefacta, aceto sparso dissiliunt et dissolvuntur. ergo cum has res ante oculos ita | fieri videamus, ratiocinemur isdem (20) rationibus ex acidis propter acritudinem suci etiam calculosos e natura rerum similiter posse curari. 25

20 Sunt autem etiam fontes uti vino mixti, quemadmodum est unus Paphlagoniae, ex quo eam aquam sine

3 ly(i _EG_)ncesto (_sic_) _x_ (_ut_ λυγκηιϲτω _Ecl. Flor. de mir._).

4 velino (_Plin._): uienna _x_. | theano _x_.

5 uti _HS_: ut _EG_. | vessicis _S_.

9 intinguntur _HEG_: -guuntur _S_. | in (_a. c._) _om. S_.

10 inierunt _x_ (-int _S^{c} E^{c}_).

11 &(et _G_)concre(i _ante corr. H_)scentia _x_. | offenderint _E^{c}_.

12 eae _HEG_: hę _S_.

13 mollescit _H_ (-cet _EGS_).

15 vasae _H_ (-sạ̇e _L^{c}_, -sę _El_, -se _GS^{c}_, -so _v_).

17 fiat _x_. | ceros _S_ (_ut codd. med. rec. cf. Theod. Prisc. p. 501_).

19 fiet _HS_: fiat _EG_. | margarita: _sic x_ (_sc._ dissipabitur).

20 silice | aquae _H_, silicea quę _EG_.

21 igne _S_.

23 hisdem _x_.

26 autem _om. S_.

27 eam aquam _EG_: eam _H_, _om. S_ (_ubi_ ex quo potantes sine vino f. t.).

* * * * *

Page 198

vino potan|tes fiunt temulenti. Aequiculis autem in Italia (25) et in Alpibus natione Medullorum est genus aquae quam 21 qui bibunt efficiuntur turgidis gutturibus. Arcadia vero civitas est non ignota Clitor, in cuius agris est spelunca profluens | aqua e qua qui biberint fiunt abstemii. ad =201= eum autem fontem epigramma est in lapide inscriptum 6 hac sententia versibus graecis, eam non esse idoneam ad lavandum sed etiam inimicam vitibus, quod apud eum fontem Melampus sacrifi|ciis purgavisset rabiem Proeti (5) filiarum restituissetque earum virginum mentes in pristinam 10 sanitatem. epigramma autem est id quod est subscriptum

ἀγρότα, ϲὺν ποίμναιϲ τὸ μεϲημβρινὸν ἤν ϲε βαρύνῃ δίψοϲ ἀν’ ἐϲχατιὰϲ Κλείτοροϲ ἐρχόμενον, | τῆϲ μὲν ἀπὸ κρήνηϲ ἀρύϲαι πόμα καὶ παρὰ νύμφαιϲ 15 (10) ὑδριάϲιν ϲτῆϲον πᾶν τὸ ϲὸν αἰπόλιον·

2 natione] medullorum--(_p. 208, 25_) rationibus [bellissime … _om. S (in medio fol. 118^{b}), quae extant in H folio 117^{a} (post init.) usque ad finem folii 121^{a} (i. e. in 4½ foliis H, quae faciunt versus 196 ed. pr. meae)_.

4 clitori _x_.

5 aquae . quaqui _E_, aquę . quo qui _G_, aquae qui _H_.

7 haec sententiae (hęc sententię _G_) _x_.

13 _Epigrammata quae sequuntur eadem graece extant in Eclogis Florentinis (de mirabilibus) quae sub ficto Sotionis nomine (ex cod. Laur. LVI, 1) olim edidit H. Stephanus (cf. V. Rose, Anecdota I, 9 sqq. et ed. prioris praef. p. VII). ea hic plane omisit E. affero autem quae exhibent HG, litteris quidem scripta semigraecis vel potius ex graecis litteris latinisque mixta. graecas litteras melius conservavit H, qui et inter α et λ clare distinguit, G autem multo saepius peccavit confusis Η et Ν, Α (quod scribitur Λ nec distinguitur α λ) et Δ et semper fere pro π positis τι vel ιτ. pro η et ε semper fere scribitur _e_. cum H proxime faciunt P et L.--singulas litteras quibus discedit G ab H adscripsi supra singulas lectionum codicis H._ | ΑΓΡaτa _H_ (_et om._ a _fin._) _G_. | [Ν/Η]ΝeeΒaΡΥΗΝ.

14 διψοϲ: ΛΙΥΟϹ _G_. | Κ[Λ/a]ιτΟΡΟϹ.

15 τηϲ: τaϲ _HG_. | απο: aτιο _G_. | ΚΡΗΝΗΚaΡΥϹaι _HG_. | ΚaΠaΡa _G_.

16 υδριαϲιν: Υ[a/Δ]ΡeaϹιΝ _H_. | ϲτηϲον: ϹτΠ|ΝϹΟΝ _G_. | παν: τιaΝ _G_. | aιΠΟΟΛιΟΝ _H_ (_ubi_ Λ _ex_ Α _rasura factum est_. aιΝΟ ΟΜΟΝ _G_). | αιπολιον ταμεθηϲ _lc(f), qui omittunt verba v. 12-13_ αλλα--εον(τα), _quae tamen leguntur (ex H) etiam in P(v) et L._

* * * * *

Page 199

ἀλλὰ ϲὺ μήτ’ ἐπὶ λουτρὰ βάλῃϲ χροί, μή ϲε καὶ αὔρη πη＜μή＞νῃ ＜τερπνῆϲ＞ ἐντὸϲ ἐόντα μέθηϲ· φεῦγε δ’ ἐμὴν πηγὴν μιϲάμπελον, ἔνθα Μελάμπουϲ | λυϲάμενοϲ λύϲϲηϲ Προιτίδαϲ ἀργαλέηϲ, (15) | πάντα καθαρμὸν ἔκοψεν ἀπόκρυφον ＜εὖτ ἄρ’ ἀπ’ Ἄργουϲ =202= οὔρεα τρηχείηϲ ἤλυθεν Ἀρκαδίηϲ＞. 6

22 item est in insula Cia fons e quo qui inprudentes biberint fiunt insipientes, et ibi est epigramma insculptum ea senten|tia, (5) iucundam eam esse potionem fontis eius, sed qui biberit saxeos habiturum sensus. sunt autem versus hi 10

ἡδεῖα ψυχροῦ πόματοϲ λιβὰϲ ἣν ἀναβαίνει ＜πηγή, ἀλλὰ νόῳ＞ πέτροϲ ὁ τῆϲδε πιών.

23 Susis autem in qua civitate est regnum Persarum, fonticu|lus (10) est ex quo qui biberint amittunt dentes. item in eo est scriptum epigramma quo significant hanc sententiam, 15 egregiam esse aquam ad lavandum, sed ea si bibatur excutere e radicibus dentes. et huius epigrammatos sunt versus graece

1 Ν[Λ/a]Μ[Λ/a]ϹιΜΗτe[Ν/Π]ιaΟΥτΡaΒaτιτeΧΡaΜΗϹΗΚaιΔΥΡΗ.

2 πημηνη--εμην _om. G_. | ΠΗΝΗϹΝτΥϹ _H(PL)_ _i. e._ πη＜μη＞νη ＜τερπνηϲ＞ εντοϲ.

3 δ’ εμην: ΔeΓΗ _H_. | πηγην: ιτΗΓΗΝ _G_. | ΜeιϹaΜ[ιτ/Π]e[a/Λ]ΟΝ. | μελαμπουϲ: ΜeaΛμΙ|τΟΥϹ _G_.

4 λυϲαμενοϲ λυϲϲηϲ: aΥϹaΜeΝΟ | ϹaΥϹeΗϹ _H_, aΜeΝΟ Ϲaτ ϹeΝϹ _G_ (λουϲάμενοϲ _Laur._). | [ιτ/Π]ΡΟιΤΙaaϹaΡΤeΜeιaϹ.

5 παντα: ιτaΝτa _G_. | Κ[a/Λ]ΘaΡΜΟΝϹΚΟΨeΝe[τι/Π]aΧΡΥΨΟΝ (_hoc verbo finitur epigr. in HG, reliqua ex Ecl. Flor.--ubi sic_ α γὰρ … ἤλυθον--_addiderunt edd._).

7 chia _HEG_ (cea _Plin._). | equo _H_: exquo _EG_.

9 iucundā eam _H_: iocundum (-dū _G_) eam (eā _G_) _EG_.

10 sensus _E_: sensos _HG_. | hii _H_.

11-12: Ηae[a/Λ]ΠΟΨΥΧΡΟΥΠΟΜΛ[ΤΟςaΒτaϹaaΝ^{(_om. G_)}ΙΝϹιΝeΝ/ΤΟϹaιΒaϹaaΝaΒaιΝϹΙΠeΠ] | ΡΟϹΟΤ[Ν/Η]ΝaeΠιωΝ (πηγη αλλα νοω _om. HG_.) ἀναβάλλει _praebet cod. Laur. pro_ αναβαινει _Vitr._ (ἢν ἀναβάλλῃ _Joc._, ἣν ἀνίηϲι _Steph._).

13 susis _EG_: suesis _H(LP)_.

15 quo: quod _x_. | significant _HG_, -cat _E_.

* * * * *

Page 200

| ὕδατα κρανάεντα βλέπειϲ, ξένε, τῶν ἄπο χερϲὶν (15) λουτρὰ μὲν ἀνθρώποι＜ϲ ἀβλαβῆ ἔϲτιν ἔχειν·＞ ἢν δὲ βάλῃϲ κοίληϲ ποτὶ νηδύοϲ ἀγλαὸν ὕδωρ ＜ἄκρα μόνον δολιχοῦ χείλεοϲ ἁψάμενοϲ,＞ αὐτῆμαρ πριϲτῆρεϲ ἐ＜πὶ χθονὶ δαιτὸϲ ὀδόντεϲ＞ 5 | πίπτουϲιν, γενύων ὀρφανὰ θέντεϲ ἕδη. (20)

24 Sunt etiam nonnullis locis fontium proprietates quae procreant qui ibi nascuntur egregiis vocibus ad cantandum, | uti Tarso Magnesiae aliis eiusmodi regionibus. =203= etiamque Zama est civitas Afrorum cuius moenia rex Iuba 10 duplici muro saepsit ibique regiam domum sibi constituit. ab ea milia passuum XX est oppidum Ismuc, cuius agrorum | regiones incredibili finitae sunt terminatione. (5) cum esset enim Africa parens et nutrix ferarum bestiarum maxime serpentium, in eius agris oppidi nulla nascitur 15 et si quando adlata ibi ponatur statim moritur, neque id solum, sed etiam terra ex his locis si alio translata fuerit, et ibi. id genus terrae | etiam Balearibus dicitur esse. (10) sed aliam mirabiliorem virtutem ea habet terra, quam 25 ego sic accepi. Gaius Iulius Masinissae filius, cuius erant 20 totius oppidi agrorum possessiones, cum patre Caesari militavit. is hospitio meo est usus. ita cotidiano convictu necesse fuerat de philologia disputare. | interim cum (15)

1 Υ[Μ/aΛ]τα ΚΡaΝaeΝΤa Βae[τι/Π]eιϹ ξeΝϹΤωΝ a[τι/ΠΟ]ΧeΡϹιΝ _sic HG_ (ὕδ. ταῦτα βλέπειϲ φοβερά _Laur. et sic Joc._)

2 [a/Λ]ΟΥτΡa ΜeΝ aΝΤΡΟΠΟιΗΝaeΜΒ[Ν/Η]ΟΚΟ | ιΛΟΥΒΟΤaΝ[Νa/ΗΛ]eΟϹa[τΟΜ/τΜΟ]ΝΥΔωΡ (αβλαβη εϲτιν εχειν _om. HG_).

4 _om. HG_.

5 aΥΤ[Ν/Η]ΜeΡΠΡιϹ | Τ[Ν/Η]ΡeϹeΠeιΠΤΟΥϹιΝΤeΝΥωΝΟΡΦaΝΛ[e/Θ]eΝΤeϹeaΝ (πι χθονι δαιτοϲ οδοντεϲ _om. HG_).

9 uti tharso _HG_: ut intharso _E_.

11 sepsit _x_.

12 passus .xx. (_sic_) _x_.

13 regiones _H_: -nis _EG_. | finiti _x_.

17 fuerit | & ibi id _H_, fuerit . & ibi id _EG_.

20 gaius . iulius masinissae (_sine punctis EG_) _x i. e._ Masinthae (_qui Caesaris_ stipendiarius _ab a. 693_) filius. _is ab a. circiter 714, natus sc. annos XX, illo hospitio potuerit usus esse_ (_Suet. Caes. 71, cf. 18_).

21 patres (_H et a. c. G_, patre _EG^{c}_) cae(e _G_)sare _x_.

* * * * *

Page 201

esset inter nos de aquae potestate et eius virtutibus sermo, exposuit esse in ea terra eiusmodi fontes ut qui ibi procrearentur voces ad cantandum egregias haberent, ideoque semper transmarinos catulastros emere formosos et puellas maturas eosque coniungere, ut qui nascerentur ex | his non 5 (20) solum voce egregia sed etiam forma essent non invenusta.

26 Cum haec tanta varietas sit disparibus rebus natura distributa, quod humanum corpus est ex aliqua parte terrenum, in eo autem multa genera sunt umorum, uti sanguinis | lactis sudoris urinae lacrimarum, ergo si in 10 (25) parva particula terreni tanta discrepantia invenitur saporum, non est mirandum si etiam in magnitudine terrae innumerabiles sucorum | reperientur varietates, per quarum =204= venas aquae vis percurrens tincta pervenit ad fontium egressus, et ita ex eo dispares variique perficiuntur in 15 propriis generibus fontes propter locorum discrepantiam et regionum qualitates terrarumque | dissimiles proprietates. (5) 27 ex his autem rebus sunt nonnulla quae ego per me perspexi, cetera in libris graecis scripta inveni, quorum scriptorum hi sunt auctores Theophrastus Timaeus 20 Posidonius Hegesias Herodotus Aristides Metrodorus, qui magna vigilantia et infinito studio locorum pro|prietates, (10) aquarum virtutes, ab inclinatione caelique regionum qualitates ita esse distributas scriptis dedicaverunt. quorum secutus ingressus in hoc libro perscripsi quae satis esse 25 putavi de aquae varietatibus, quo facilius ex his praescriptionibus eligant homines aquae fontes, e quibus ad usum salien|tes possint ad civitates municipiaque perducere. (15) 28 nulla enim ex omnibus rebus tantas habere videtur ad usum necessitates quantas aqua, ideo quod omnium animalium 30

4 catlastros _x_. | formonsos _H_.

9 genera sunt morum _H_, sunt genera morum (umorū _G^{c}_, humorū _E^{c} supra lin. add._ v _et_ hu).

12 si tam (tā _G_) in _x_.

13 innumerabilis _H_.

14 venas quaevis (quae | vis _E_, quę vis _G_) _x_.

20 hii _H_. | theophrastos _x_.

21 posidonios _x_. | hegesias _x_ (Ctesias _Plin._). | arystides _H_.

23 abinclinatione caelique (cęliquę _G_) _sic x_ (_ubi_ caelıq̇u̇ė _E^{c}_).

24 esse distributas _H_: distributas esse _EG_.

27 e _om. x_.

29 videretur _G_ (_non E_).

* * * * *

Page 202

natura si frumenti fructu privata fuerit arbustive aut carne aut piscatu aut etiam qualibet ex his, reliquis rebus escarum | utendo poterit tueri vitam, sine aqua (20) vero nec corpus animalium nec ulla cibi virtus potest nasci nec tueri nec parari. quare magna diligentia industriaque 5 quaerendi sunt et eligendi fontes ad humanae vitae salubritatem.

IV Expertiones autem et probationes eorum sic sunt provi|dendae. (25) si erunt profluentes et aperti, antequam duci incipiantur, aspiciantur animoque advertantur qua membratura 10 | sint qui circa eos fontes habitant homines, et =205= si erunt corporibus valentibus, coloribus nitidis, cruribus non vitiosis, non lippis oculis, erunt probatissimi. item si fons novus fossus fuerit et in vas corinthium sive alterius generis quod | erit ex aere bono ea aqua sparsa 15 (5) maculam non fecerit, optima est. itemque in aeneo si ea aqua defervefacta et postea requieta et defusa fuerit neque in eius aenei fundo harena aut limus invenietur, ea 2 aqua erit item probata. item si legumina in vas cum ea aqua coniecta ad ignem posita cele|riter percocta fuerint, 20 (10) indicabunt aquam esse bonam et salubrem. non minus etiam ipsa aqua quae erit in fonte si fuerit limpida et perlucida, quoque pervenerit aut profluxerit muscus non nascetur neque iuncus, neque inquinatus ab aliquo inquinamento is locus fuerit sed puram habuerit speciem, 25 | innuitur his signis esse tenuis et in summa salubritate. (15)

V Nunc de perductionibus ad habitationes moeniaque ut fieri oporteat explicabo. cuius ratio est prima perlibratio. libratur autem dioptris aut libris aquariis aut chorobate, sed diligentius efficitur per chorobaten, quod dioptrae 30

1 arbustive: arbustiuo _H_, arbustino _EG_.

4 ciui _H_.

6 ele(i _E_)gendi _x_.

14 si _ante corr. om. G (non E)_. | novos _ante corr. H_.

15 quod: quia _E_ (_sed_ quod _supra E^{c}_).

20 coiecta _H_.

21 non etiam minus _x_.

22 limpida--(23) profluxerit _bis deinceps posuit H (item L)_.

24 iuncum (-cū _G_) _x_.

25 is: his _H_.

26 innuitur: inbuitur _H_, imbuitur _EG_.

29 diobtris _x_.

30 diobtrae (-ę _G_) _x_.

* * * * *

Page 203

libraeque | fallunt. chorobates autem est regula longa circiter (20) pedum viginti. ea habet ancones in capitibus extremis aequali modo perfectos inque regulae capitibus ad normam coagmentatos, et inter regulam et ancones a cardinibus compacta transversaria, quae habent lineas ad 5 perpendiculum recte descriptas | pendentiaque ex regula (25) perpendicula in singulis partibus | singula, quae, cum =206= regula est conlocata eaque tangent aeque ac pariter lineas 2 descriptionis, indicant libratam conlocationem. sin autem ventus interpellaverit et motionibus lineae non potuerint 10 certam significationem facere, tunc habeat in | superiore (5) parte canalem longum pedes V latum digitum altum sesquidigitum eoque aqua infundatur, et si aequaliter aqua canalis summa labra tanget, scietur esse libratum. item eo chorobate cum perlibratum ita fuerit, scietur quantum 15 3 habuerit fastigii. fortasse qui Archimedis libros legit dicet non | posse fieri veram ex aqua librationem, quod ei (10) placet aquam non esse libratam sed sphaeroides habere schema et ibi habere centrum quo loci habet orbis terrarum. hoc autem, sive plana est aqua seu sphaeroides, 20 necesse est, ad extrema capita dextra ac sinistra cum librata regula erit pariter susti|nere regulam aquam, sin (15) autem proclinata erit ex una parte, qua erit altior non habere regulae canalem in summis labris aquam. necesse est enim quocumque aqua sit infusa in medio inflationem 25 curvaturamque habere, sed capita dextra ac sinistra inter

1 librequae _H_, librę tiuę _G_ (_sed G^{c} supra_ q⁊ = que).

2 viginti _H_: XX _G_.

3 aequali modo _H_: aequalis | modi _G_.

4 coagmentatus _H_.

5 conpacta _G_: conpactat _H_.

7 partibus: _fort. l._ pedibus.

8 eaquae (ea quę _G_) tangentur _x_. | aeque ac pariter l. _H_: ęquę (ęque _G^{c}_) pariter ac l. _G_.

9 descriptionis _G_: -nes _H_.

12 V: _sic x_.

14 libra _x_. | ita _x_.

18 phaeroides (pheroides _G_) _x_ (_sed G^{c}_ spheroides _et infra v. 13_ spheroides _x_). | habere _H_: haberi _G_.

19 schema (scema _G_) sed ibi _x_.

21 necesse est extrema _x_. | dextra ac sinistra cum librata _G_: _om. H, ubi sic_ extrema capita regula erit.

23 proclinatum (-tū _G_) _x_. | quae erit altior non habuerit regulae canalem _x_.

24 aquam . necesse | ē enim _G_: aquam nenesse (_sic, unde_ non esse _vel_ e̅e̅ _PL_). est enim _H_.

* * * * *

Page 204

