# Vitruvii De architectura libri decem

## Part 22

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/vitruvii-de-architectura-libri-decem-51812/index.md

VIII | Ingrediar nunc minii rationes explicare. id autem =177= agris Ephesiorum Cilbianis primum esse memoratur inventum, 6 cuius et res et ratio satis magnas habet admirationes. foditur enim glaeba quae dicitur, antequam tractationibus ad | minium perveniant, vena uti ferrum, magis (5) subrufo colore, habens circa se rubrum pulverem. cum id 10 foditur, ex plagis ferramentorum crebras emittit lacrimas 2 argenti vivi, quae a fossoribus statim colliguntur. hae glaebae cum collectae sunt, in officina propter umoris plenitatem coiciuntur in for|nacem ut interarescant, et is (10) qui ex his ab ignis vapore fumus suscitatur cum resedit 15 in solum furni, invenitur esse argentum vivum. exemptis glaebis guttae eae quae residebunt propter brevitates non possunt colligi, sed in vas aquae converruntur et ibi inter se congruunt et una confunduntur. | id autem cum sit (15) quattuor sextariorum, mensurae cum expenduntur, invenietur 20 3 esse pondo centum. cum in aliquo vase est confusum, si supra id lapidis centenarium pondus inponatur, natat in summo neque eum liquorem potest onere suo premere nec elidere nec dissipare. centenario sublato | si ibi auri (20) scripulum inponatur, non natabit sed ad imum per se 25 deprimetur. ita non amplitudine ponderis sed genere

2 arsenicon _x_. | pontos andarea _H_, ponto . sandarea _S_ (ponto sanda raca _EG_).

6 cliuianis _HS(G^{c})_, diuianis _G_, cluii | annis _E_.

9 ferro _x_.

13 officina _EG_: -nam (-ā _S_) _HS_.

14 interarescant fuerit (. Fuerit _EG_) caeram (ceram _ES_) pumicam _etc. (p. 178, 25) x_.

17 eaeq; _H_, eaequę _G_: heę que _S_, heę quae _E_. | resedebunt _HSG_ (resi- _E_).

18 in vasa quae (quę _GS_, q; _E_) _x_. | convertuntur _G_ (_non E_).

19 sit _Oehmichen_: sint _x_ (_cf. Fav. p. 306, 25_).

20 invenientur _x_.

21 confusus _x_.

22 lapidē (-ē| _HG ad finem versus uterque_, -em _E_) _x_ (saxi _Fav._).

25 scripulū inponatur _G_ (scrupulū imp. _E ubi_ scriptulus _E^{c}_): scripulum (-ū _S_) ponatur _HS_.

* * * * *

Page 176

4 singularum rerum gravitatem esse non est negandum. id autem multis rebus est ad usum expeditum. neque enim argentum neque aes sine eo potest recte inaurari. cumque | in veste intextum est aurum eaque vestis contrita =178= propter vetustatem usum non habeat honestum, panni in 5 fictilibus vasis inpositi supra ignem comburuntur. is cinis coicitur in aquam, et additur eo argentum vivum. id autem omnes | micas auri corripit in se et cogit secum (5) coire. aqua defusa cum id in pannum infunditur et ibi manibus premitur, argentum per panni raritates propter 10 liquorem extra labitur, aurum compressione coactum intra purum invenitur.

IX Revertar nunc ad minii temperaturam. ipsae enim glae|bae cum sunt aridae, contunduntur pilis ferreis, et (10) lotionibus et cocturis crebris relictis stercoribus efficiuntur 15 ut adveniant colores. cum ergo emissae sint ex minio per argenti vivi relictionem quas in se naturales habuerat 2 virtutes, efficitur tenera natura et viribus inbecillis. itaque cum est in expo|litionibus conclavium tectoriis inductum, (15) permanet sine vitiis suo colore. apertis vero id est peristylis 20 aut exhedris aut ceteris eiusdem modi locis, quo sol et luna possit splendores et radios inmittere, cum ab his locus tangitur, vitiatur et amissa virtute coloris denigratur. itaque cum et alii multi | tum etiam Faberius (20) scriba cum in Aventino voluisset habere domum eleganter 25 expolitam, peristylis parietes omnes induxit minio, qui post dies XXX facti sunt invenusto varioque colore. itaque 3 pro minio locavit inducendos alios colores. at si qui subtilior fuerit et voluerit expolitionem miniaceam suum colo|rem retinere, cum paries expolitus et aridus fuerit, 30 (25)

1 non est negandum _HS_: non neg. est _EG_.

4 veste _S_: vestē _HEG_. | constrita _H_.

7 coicitur _EG_: coigitur _H_, cogitur _S_ (_ut L_).

8 omnis _H_.

9 diffusa _x_. | 16 emissa esset (e̅e̅t _S_) ex minii (| _H_) _x_.

17 se: sese _E_.

19 tectis _x_ (_corr. Joc._).

20 peri(y _H_)stiliis _x_.

21 exedris _S_.

25 adventino _x_ (av. _L_).

26 peristyliis _x_.

27 .xxx. _HSG_: triginta _E_.

28 pro minio: primo _x_. | at _EG_: ad _HS_.

29 miniac(t _S_)iam _x_.

30 expolitus et aridus est subcretum _etc._ (_p. 175, 22_) _x_.

* * * * *

Page 177

ceram | ponticam igni liquefactam paulo oleo temperatam =179= saeta inducat, deinde postea carbonibus in ferreo vase compositis eam ceram a proximo cum pariete calefaciundo sudare cogat, atque ut peraequetur deinde tunc candela linteisque puris | subigat, uti signa marmorea nuda curantur. 5 4 haec autem γανωϲιϲ graece dicitur. ita obstans cerae ponticae lorica non patitur nec lunae splendorem nec solis radios lambendo eripere ex his politionibus colorem. quae autem in Ephesiorum metallis fuerunt officinae, nunc traiectae sunt ideo Romam | quod id genus venae 10 postea est inventum Hispaniae regionibus, e quibus metallis glaebae portantur et per publicanos Romae curantur. eae autem officinae sunt inter aedem Florae et Quirini.

5 Vitiatur minium admixta calce. itaque si qui velit ex|periri id sine vitio esse, sic erit faciendum. ferrea 15 lamna sumatur, eo minium inponatur, ad ignem conlocetur donec lamna candescat. cum e candore color mutatus fuerit eritque ater, tollatur lamna ab igni et sic refrigeratum si restituatur in pristinum colorem, sine vitio esse probabitur, sin | autem permanserit nigro colore, significabit 20 se esse vitiatum.

6 Quae succurrere potuerunt mihi de minio dixi. chrysocolla adportatur a Macedonia, foditur autem ex is locis qui sunt proximi aerariis metallis. armenium et indicum nominibus ipsis indicatur quibus in locis procreantur. 25

1 ponticam: pumicam _x_ (_unde vulgo_ punicam, _quod apud omnes ubique auctores delendum est_: _cf. Theod. Prisc. p. 501_).

3 a proximo: a primo _x_. | calfaciundo _x_.

4 atque: fiatque _x_.

5 linteisque puris (_Plin._): cunctisque pluris _x_. | uti: ut _S_.

6 gnosis _x_.

7 pumicae (-ceę _EG_) _x_.

8 labendo _x_.

11 e _om. x_.

12 eae _H_, eę _S(G^{c})_: hec _G_, heę _E_.

14 minimum _H_.

15 faciendum _HSE_: -undū _G_.

16 (17, 18) lamina _E_. | inponatur _HG_ (imponi _E_): adponatur _S_ (apponatur _G^{c}_).

18 igne _E_ (_solus_).

19 si _EG_: _om. HS_.

20 probabitur _EG_: -bit _HS_.

22 chryssocolla _H_ (chriso- _GE_, [ⱶ/c]riso- _S_).

23 is: his _x_.

24 proxime _G_. | armenium: minium _x_ (argentum _Fav._).

25 nominibus _EG_: inomnibus _HS_. | procreantur _E_: -atur _HSG_.

* * * * *

Page 178

X | Ingrediar nunc ad ea quae ex aliis generibus tractationum =180= temperaturis commutata recipiunt colorum proprietates, et primum exponam de atramento, cuius usus in operibus magnas habet necessitates, ut sint notae quemadmodum prae|parentur certis rationibus artificiorum ad 5 2 id temperaturae. namque aedificatur lacus uti laconicum et expolitur marmore subtiliter et levigatur. ante id fit fornacula habens in laconicum nares, et eius praefurnium magna diligentia comprimitur ne flamma extra dissipetur. in fornace resina | conlocatur. hanc autem ignis potestas 10 urendo cogit emittere per nares intra laconicum fuliginem, quae circa parietem et camarae curvaturam adhaerescit. inde collecta partim componitur ex cummi subacta ad usum atramenti librarii, reliqua tectores glutinum admiscentes 3 in parietibus utuntur. | sin autem hae copiae non fuerint 15 paratae, ita necessitatibus erit administrandum, ne expectatione morae res retineatur. sarmenta aut taedae schidiae comburantur, cum erunt carbones extinguantur, deinde in 4 mortario cum glutino terantur. ita erit atramentum tectoribus non invenustum. non minus | si faex vini arefacta 20 et cocta in fornace fuerit et ea contrita cum glutino in opere inducetur, super quam atramenti suavitatis efficiet colorem, et quo magis ex meliore vino parabitur, non modo atramenti sed etiam indici colorem dabit imitari.

XI | Caerulei temperationes Alexandriae primum sunt inventae, 25 postea item Vestorius Puteolis instituit faciundum. ratio autem eius e quibus est inventa satis habet admirationis. harena enim cum nitri flore conteritur adeo subtiliter ut efficiatur quemadmodum farina, et aes cyprium

6 lacus _Nohl_ (lacusculus _Fav. 307, 16_): locus _x_.

9 ne _EGS^{c}_: nec _H_ et _ante ras. S_.

10 collocatur _EG_: collocetur _HS_.

12 camerae (-re _GS_) _x_.

13 gummi _x_ (_cf. Cass. Fel. p. 230, Theod. Prisc. p. 505 ind._). | subacto _x_.

14 reliquum (-ū) _x_.

15 sin: si _x_.

17 tedae (_H_, tede _SE_, tędę _E^{c} G_) schidiae (scidię _E_) _x_.

20 fex _x_.

22 superque (q;) atramenti _x_.

25 cae(ce- _ES_)ruli _x_.

26 faciendum _E_.

29 cy(i _ES_)prum _x_.

* * * * *

Page 179

limis crassis | uti scobe facta mixtae conspargitur ut (30) conglomeretur. deinde | pilae manibus versando efficiuntur =181= et ita conligantur ut inarescant. aridae componuntur in urceo fictili, urcei in fornace. simul autem aes et ea harena ab ignis vehementia confervescendo coaluerint, inter 5 se dando et accipiendo su|dores a proprietatibus discedunt (5) suisque rebus per ignis vehementiam confectis caeruleo 2 rediguntur colore. usta vero, quae satis habet utilitatis in operibus tectoriis, sic temperatur. glaeba silis boni coquitur ut sit in igni candens. ea autem aceto extinguitur 10 et efficitur purpureo colore.

XII | De cerussa aerugineque quam nostri aerucam vocitant (10) non est alienum quemadmodum comparetur dicere. Rhodo enim doliis sarmenta conlocantes aceto suffuso supra sarmenta conlocant plumbeas massas, deinde ea operculis 15 obturant ne spiramentum emittatur. post certum tem|pus (15) aperientes inveniunt e massis plumbeis cerussam. eadem ratione lamellas aereas conlocantes efficiunt aeruginem 2 quae aeruca appellatur. cerussa vero cum in fornace coquitur, mutato colore ad ignem efficitur sandaraca. 20 id autem incendio facto ex casu didicerunt homines, et ea multo melio|rem usum praestat quam quae de metallis (20) per se nata foditur.

XIII Incipiam nunc de ostro dicere, quod et carissimam et excellentissimam habet praeter hos colores aspectus suavitatem. 25 id autem excipitur e conchylio marino, e quo purpura efficitur, cuius non minores sunt quam ceterarum

1 scobis (scopis _S_) factam (-ā _E_) mixta c. _x_ (_cf. Is. ex Fav. p. 308, 7_).

3 ut inarescant aride _S(G^{c})_: uti nares cantaridae (-de _G_, -dę _E_) _HEG_.

4 simul autem: sit aut _GE(S^{c})_, sita ut _H_, sit ut _S_.

5 coaluerint: cum (cū) coaruerint _HSG_, cum c[a/o]luerint _E_.

7 confecto _x_.

9 silix _HSG_, silicis _E_ (ſiliẋ̣ | ciſ _G^{c}_).

10 igne _E_.

12 erucam _x_ (_item infra, sicut_ erugo _semper x_) = afrugum _Fav._ | vocitant (_sic_) _x_.

14 doleis _x_.

16 (_post_ sp.) obturatum (-tū) _add. x_ (_del. Schneider_).

20 (_post_ ignem) incendi (_HS_, -dii _EG_) _add. x_ (_del. Nohl_).

25 pra&erosco|lores _H_.

26 & conchilio _E_.

27 purpora _HS_. | efficitur _S_: inficitur _HEG_.

* * * * *

Page 180

＜rerum＞ | naturae considerantibus admirationes, quod habet =182= non in omnibus locis quibus nascitur unius generis colorem, 2 sed solis cursu naturaliter temperatur. itaque quod legitur Ponto et Gallia, quod hae regiones sunt proximae ad septentrionem, | est atrum. progredientibus inter septentrionem 5 et occidentem invenitur lividum. quod autem legitur ad aequinoctialem orientem et occidentem, invenitur violaceo colore. quod vero meridianis regionibus excipitur, rubra procreatur potestate, et ideo hoc Rhodo etiam insula creatur ceterisque | eiusmodi regionibus quae proximae 10 3 sunt solis cursui. ea conchylia cum sunt lecta, ferramentis circa scinduntur, e quibus plagis purpurea sanies uti lacrima profluens excussa in mortariis terendo comparatur, et quod ex concharum marinarum testis eximitur, ideo ostrum est vocitatum. id autem | propter salsuginem cito 15 fit siticulosum, nisi mel habeat circa fusum.

XIV Fiunt etiam purpurei colores infecta creta rubiae radice et hysgino, non minus et ex floribus alii colores. itaque tectores cum volunt sil atticum imitari, violam aridam coi|cientes in vas cum aqua, confervefaciunt ad ignem, 20 deinde cum est temperatum coiciunt in linteum, et inde manibus exprimentes recipiunt in mortarium aquam ex violis coloratam, et eo cretam infundentes et eam terentes 2 efficiunt silis attici colorem. eadem ratione vaccinium temperantes et lacte | miscentes purpuram faciunt elegantem. 25 item qui non possunt chrysocolla propter caritatem uti, herba quae luteum appellatur caeruleum inficiunt, et ＜ita＞ utuntur viridissimo colore. haec autem infectiva appellatur. item propter inopiam coloris in|dici cretam selinusiam aut =183=

1 rerum _om. x_.

4 heę _S_.

8 violacio (-tio _G^{c}=S_) _x_.

17 rubiae: rubra _x_ (_et Fav._).

18 et hysgino (_Plin., Is._): & excygno _x_.

19 tectores (_ut p. 180, 14. 19_) _x_: pictores _Fav._ | silacticum _ante corr. H_ (= _E^{c}, ut_ silactici _E v. 23_).

20 vas cum aqua _EG_: vas cum quā _H_, vas quā _S_. | confervere faciunt _x_.

21 coiciunt linteum (-ū) _x_.

25 lactem (_HE_, -tē _GS_) _x_.

27 luteū _HSE_, -um _G_ (lutear _Fav. cf. Plin. 33, 87. 91, ubi lego_: luteum putant a luto herbam dictam …). | ita _om. x_ (_add. Oehmichen_).

28 viridissimū (-um _H_) colorē (-em _H_) _x_.

29 sinysiam _H_, synisiā _S_, sinisiam (-ā _G_) _EG_.

* * * * *

Page 181

anulariam vitro, quod Graeci ιϲατιν appellant, inficientes, imitationem faciunt indici coloris.

3 Quibus rationibus et rebus ad expolitionum firmitates ＜perveniatur＞ quibusque decoras oporteat fieri picturas, item quas habeant | omnes colores in se potestates, ut 5 mihi succurrere potuit in hoc libro perscripsi. itaque omnes aedificationum perfectiones quam habere debeant opportunitatem ratiocinationis, septem voluminibus sunt finitae, insequenti autem de aqua, si quibus locis non fuerit, quemadmodum inveniatur et qua ratione | ducatur 10 quibusque rebus si erit salubris et idonea probetur explicabo.

LIBER OCTAVUS.

1 De septem sapientibus Thales Milesius omnium rerum principium aquam est professus, Heraclitus ignem, Magorum | sacerdotes aquam et ignem, Euripides auditor Anaxagorae, 15 quem philosophum Athenienses scaenicum appellaverunt, aera et terram eamque e caelestium imbrium conceptionibus inseminatam fetus gentium et omnium animalium in mundo procreavisse, et quae ex ea essent prognata cum dissolve|rentur temporum necessitate coacta, 20 in eandem redire, quaeque de aere nascerentur item in caeli regiones reverti neque interitiones recipere et dissolutione mutata in eam recidere | in qua ante fuerant proprietatem. =184= Pythagoras vero, Empedocles, Epicharmos aliique

1 vitroque (q: _HE_, q⁊ _S_) quod _x_. | insallim (-ī _S_) _x_.

3 addispositionem firmitatis (_sic sine lac. sed in fine ut versus G ita ipsius folii 107^{a} H_) _x_ (_corr. et suppl. Nohl_).

7 aedificationum _HS_: edifitiorū _G_.

10 ducatur _HS_: inducatur _G_.

17 e _HSG_: & _E_.

20 necessitate _ES_: -tē _HG_.

21 eandem _EG_: eadem _HS_. | de aere nascentur _EG_, de hacre nascentur _H_, de hac renascerentur _S_ (_ut L_).

23 fuerant _G_: fuerat _H_, fuit _S_. | proprietates _G_.

24 epi(ephy- _S_)charmos _x_.

* * * * *

Page 182

physici et philosophi haec principia esse quattuor proposuerunt, aerem ignem terram aquam, eorumque inter se cohaerentiam naturali figuratione e gene|rum discriminibus (5) 2 efficere qualitates. animadvertimus vero non solum nascentia ex his esse procreata sed etiam res omnes non 5 ali sine eorum potestate neque crescere nec tueri. namque corpora sine spiritus redundantia non possunt habere vitam, nisi aer influens cum incremento fecerit auctus et | remissiones continenter. caloris vero si non fuerit in (10) corpore iusta comparatio, non erit spiritus animalis neque 10 erectio firma, cibique vires non poterunt habere coctionis temperaturam. item si non terrestri cibo membra corporis alantur, deficient et ita a terreni principii mixtione erunt 3 de|serta. animalia vero si fuerint sine umoris potestate, (15) exsanguinata et exsucata a principiorum liquore interarescent. 15 igitur divina mens quae proprie necessaria essent gentibus non constituit difficilia et cara, uti sunt margaritae aurum argentum ceteraque quae neque corpus nec natura desiderat, | sed sine quibus mortalium vita non (20) potest esse tuta, ea fudit ad manum parata per omnem 20 mundum. itaque ex his, si quid forte defit in corpore spiritus, ad restituendum aer adsignatus id praestat. apparatus autem ad auxilia caloris solis impetus et ignis inventus tutiorem efficit vitam. item ter|renus fructus escarum (25) praestans copiis supervacuis desiderationes alit et 25 nutrit animales pascendo continenter. aqua | vero non =185= solum potus sed infinitas usu praebendo necessitates, gratas 4 quod est gratuita praestat utilitates. ex eo etiam qui sacerdotia gerunt moribus Aegyptiorum, ostendunt omnes res e liquoris potestate consistere. itaque cum hydria 30

3 coherentia _x_.

7 spiritu (sp̅u̅ _S_) _x_.

13 deficient _EGS_: -tur _H_.

19 nec n. _HS_: neque n. _EG_.

20 tutaefudit _H_ (tuta effudit _S_), tuta fudit _EG_.

21 defit _HSG_: desit _E_.

23 coloris _H_.

25 desiderationibus (_H_, -nib; _EGS_) _x_.

27 usu _HEG_: usui _S_.

30 hidria quā _G_, idria quam _E_, hydrio quem _H_, ydria quę _S_.

* * * * *

Page 183

aqua | ad templum aedemque casta religione refertur, tunc (5) in terra procumbentes manibus ad caelum sublatis inventionis gratias agunt divinae benignitati.

Cum ergo et a physicis et philosophis et ab sacerdotibus iudicetur ex potestate aquae omnes res constare, 5 putavi | quoniam in prioribus septem voluminibus rationes (10) aedificiorum sunt expositae, in hoc oportere de inventionibus aquae quasque habeat in locorum proprietatibus virtutes quibusque rationibus ducatur et quemadmodum ante probetur scribere. est enim maxime necessaria 10 et ad vitam et ad delectationes | et ad usum (15) cotidianum.

I Ea autem erit facilior, si erunt fontes aperti et fluentes. sin autem non profluent, quaerenda sub terra sunt capita et colligenda. quae sic erunt experienda uti 15 procumbatur in dentes antequam sol exortus fuerit, in locis quibus erit | quaerendum, et in terra mento conlocato (20) et fulto prospiciantur eae regiones. sic enim non errabit excelsius quam oporteat visus, cum erit inmotum mentum, sed libratam altitudinem in regionibus certa finitione designabit. 20 tunc in quibus locis videbuntur umores concrispantes et in aera surgen|tes, ibi fodiatur. non enim (25) in sicco loco hoc potest signum fieri.

2 Item animadvertendum est quaerentibus aquam quo genere sint loca. certa enim sunt in quibus nascitur. in 25 creta tenuis et exilis et non alta est copia. ea erit non optimo | sapore. item sabulone soluto tenuis sed inferioris =186= loci invenietur. ea erit limosa et insuavis. terra autem nigra sudores et stillae exiles inveniuntur, quae ex hibernis tempestatibus collectae in spissis et solidis locis subsidunt. 30 haec | habent optimum saporem. glarea vero mediocres (5)

2 inventionibus (-b; _EGS_) _x_.

4 ab _HEG_: a _S_.

5 ex _EGS_: & _H_.

6 in _om. G_ (_non E_). | prioribus septem _HEG_: supiorib; .VII. _S_.

10 ante: inte _H_, int̄ _E_, inter _G_, in terra _S_.

11 delectationes _ES(G^{c})_: delectiones _HG_.

28 ea (_ante corr._) _om. G_.

29 sudores _GS_: -ris _H_.

31 hec _H_, hęc _S_: hę _G_.

* * * * *

Page 184

et non certae venae reperiuntur. hae quoque sunt egregia suavitate. item sabulone masculo harenaque carbunculo certiores et stabiliores sunt copiae, eaeque sunt bono sapore. rubro saxo et copiosae et bonae, si non per intervenia dila|bantur et liquescant. sub radicibus autem 5 (10) montium et in saxis silicibus uberiores et affluentiores, eaeque frigidiores sunt et salubriores. campestribus autem fontibus salsae graves tepidae, non suaves nisi quae ex montibus sub terra submanantes erumpunt in medios campos ibique arboram umbris | contectae praestant montanorum 10 (15) 3 fontium suavitatem. signa autem quibus terrarum generibus supra scriptum est ea invenientur nascentia, tenuis iuncus, salix erratica, alnus, vitex, harundo, hedera aliaque quae eiusmodi sunt, quae non possunt nasci per se sine umore. solent autem eadem in lacunis | nata esse 15 (20) quae sidentes praeter reliquum agrum excipiunt ex imbribus et agris per hiemem propterque capacitatem diutius conservant umorem. quibus non est credendum, sed quibus regionibus et terris, non lacunis, ea signa nascuntur non 4 sata sed naturaliter per se procreata, ibi est quaerenda. | in 20 (25) quibus si eae significabuntur inventiones, sic erunt experiundae. fodiatur quoquoversus locus latus ne minus pedes | ＜tres, altus pedes＞ quinque, in eoque conlocetur =187= circiter solis occasum scaphium aereum aut plumbeum aut pelvis. ex his quod erit paratum, id intrinsecus oleo 25 unguatur ponaturque inversum, et summa fossura operiatur

1 non certae (incertae _Fav._): non (n̄ _S_) incerte (_H_, -tę _SG_) _x_. | repperiuntur _HG_ (_L_, reper. _Sl_), _ut 194, 22. 213, 17_ repperitur _HSG_ (_L, non l_) _et 204, 1_ repperientur _HEG_ (_L, non l_). | hae _H_, heę _S_: hęc _G_.

2 harenaque carbunculo (_sic_) _x_ (_restituit Detlefsen_).

3 et stabiliores _G_: _om. HS_. | aeque _H_, eęque _G_: hęque _S_.

8 suaves _GS_: -vis _H_.

9 medios campos ibique _G_: medio campo | sibique _H_, medio campo . sibique _S_.

12 ea _om. S_. | invenient _ante corr. G_.

16 sedentes _x_ (_cf. p. 38, 23. 18 etc._).

21 eae _HS_: hę _G_.

23 tres altus pedes (_Fav._): _om. x_ (_ubi_ ne minus pedes quinque _HG_, ne minus quinque pedes _S_).

24 scaphium _HS_: scapiū _G_.

25 id _S_: idque _HG_.

26 unguatur _S_: ungatur _HG_.

* * * * *

Page 185

