# Vitruvii De architectura libri decem

## Part 19

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/vitruvii-de-architectura-libri-decem-51812/index.md

ad solem pabulum capientes fiunt nitidiores. horrea fenilia farraria pistrina extra villam facienda videntur, ut | ab (5) ignis periculo sint villae tutiores. si quid delicatius in villis faciundum fuerit, ex symmetriis quae in urbanis supra scriptae sunt constituta ita struantur uti sine inpeditione 5 6 rusticae utilitatis aedificentur. omniaque aedificia ut luminosa sint oportet curari, sed quae sunt ad villas, faciliora | videntur esse ideo quod paries nullius vicini (10) potest obstare, in urbe autem aut communium parietum altitudines aut angustiae loci inpediundo faciunt obscuritates. 10 itaque de ea re sic erit experiundum. ex qua parte lumen oporteat sumere linea tendatur ab altitudine parietis qui videtur obstare ad | eum locum quo oporteat (15) inmittere, et si ab ea linea in altitudinem cum prospiciatur poterit spatium puri caeli amplum videri, in eo loco 15 7 lumen erit sine inpeditione. sin autem officient trabes seu limina aut contignationes, de superioribus partibus aperiatur et ita inmittatur. et ad summam ita | est (20) gubernandum ut ex quibuscumque partibus caelum prospici poterit, per eas fenestrarum loca relinquantur, sic 20 enim lucida erunt aedificia. cum autem in tricliniis ceterisque conclavibus maximus est usus luminum, tum etiam in itineribus clivis scalis, quod in is saepius alii aliis obviam ve|nientes ferentes sarcinas solent incurrere. (25)

Quoad potui distributiones operum nostratium, ut sint 25 aedificatoribus non obscurae, explicui. nunc etiam quemadmodum Graecorum consuetudinibus aedificia distribuantur, uti non sint ignota, summatim exponam.

VII | Atriis Graeci quia non utuntur, neque aedificant, sed =149= ab ianua introeuntibus itinera faciunt latitudinibus non 30 spatiosis, et ex una parte equilia, ex altera ostiariis cellas,

5 scripta _x_. | uti _HS_: ut _G_.

13 quo _G_: qui _HS_.

15 videre _S_.

16 officient _x_ (_sed_ e _in ras. S_).

17 lumina _x_.

20 ea _x_.

23 in _G_: _om. HS_. | clivis _HG^{c}_: clauis _G_, diuisis _S_. | his _x_ (_sed_ [h/ı]s _H_). | alii aliis _GS_: ali|us aliis _H_.

31 ae(ę _GS_)qualia _x_. | osteariis _x_.

* * * * *

Page 148

statimque ianuae interiores finiuntur. hic autem locus inter | duas ianuas graece θυρωρειον appellatur. deinde (5) est introitus in peristylon. id peristylon in tribus partibus habet porticus inque ea parte quae spectat ad meridiem duas antas inter se spatio amplo distantes in quibus trabes 5 invehuntur, et quantum inter antas distat, ex eo tertia adempta spatium | datur introrsus. hic locus apud nonnullos (10) 2 prostas, apud alios pastas nominatur. in his locis introrsus constituuntur oeci magni, in quibus matres familiarum cum lanificis habent sessionem. in prostadis autem 10 dextra ac sinistra cubicula sunt conlocata, quorum unum thalamos, alterum amphi|thalamos dicitur. circum autem (15) in porticibus triclinia cotidiana, cubicula, etiam cellae familiaricae constituuntur. haec pars aedificii gynaeconitis 3 appellatur. coniunguntur autem his domus ampliores habentes 15 lautiora peristyla, in quibus pares sunt quattuor porticus altitudinibus, aut una quae ad | meridiem spectat (20) excelsioribus columnis constituitur. id autem peristylon quod unam altiorem habet porticum, rhodiacum dicitur. habent autem eae domus vestibula egregia et ianuas proprias 20 cum dignitate porticusque peristylorum albariis et tectoriis et ex intestino opere lacunariis ornatas, | et in (25) porticibus quae ad septentrionem spectant triclinia cyzicena et pinacothecas, ad orientem autem bybliothecas, exhedras ad occidentem, ad meridiem vero spectantes oecos 25 | quadratos tam ampla magnitudine uti faciliter in eis =150=

2 thyroron _x_.

3 peri(y _G_)stylon id peristy(i _H_)lum _x_. _sic etiam 128, 1_ (_HS_). _142, 20_ (_HS_). _142, 24_ (_x_). _149, 21_ (_x_). _172, 2_ (_x_). _item Varro_. _unde semper_ τὸ περίϲτυλον _sic reddidi in hac editione_.

4 in quae (_H_, qua _GS_) parte quae(ę _GS_) _x_.

6 distat _G_: distant _HS_. | eo _HS_: ea _G_.

7 adempta _HS_: dempta _G_.

8 prostas: _ante corr._ postas _S_. pastas _HS(G^{c})_: partes _G_.

10 lanificis _HS_: -ciis _G_. | prostadii _x_.

12 thalamus _x_. | amphithalamos _x_: -mus _ante corr. H_.

14 constituantur _S_. | ginae(ę _GS_, e _G^{c}_) conitis _x_.

16 peristylia _x_.

18 peristylum _x_.

19 rhodiacum _SG^{c}_ (rhodia cum _HG_).

20 eae (eę _S_) _HS_: hę _G_.

21 peristyliorum _x_.

24 by(i _S_)bliothecas _G_, biblyothecas _H_.

25 oecos quadrata(| _G_) ostia ampla _x_.

26 eis: eo _x_.

* * * * *

Page 149

quattuor tricliniis stratis ministrationum ludorumque operis 4 locus possit esse spatiosus. in his oecis fiunt virilia convivia. non enim fuerat institutum matres familiarum eorum mori|bus accumbere. haec autem peristyla domus (5) andronitides dicuntur, quod in is viri sine interpellationibus 5 mulierum versantur. praeterea dextra ac sinistra domunculae constituuntur habentes proprias ianuas triclinia et cubicula commoda, uti hospites advenientes non in peristyla sed in ea | hospitalia recipiantur. nam cum (10) fuerunt Graeci delicatiores et fortuna opulentiores, hospitibus 10 advenientibus instruebant triclinia cubicula cum penu cellas primoque die ad cenam invitabant, postero mittebant pullos ova holera poma reliquasque res agrestes. ideo pictores ea quae mittebantur hospi|tibus picturis imitantes (15) xenia appellaverunt. ita patres familiarum in hospitio 15 non videbantur esse peregre, habentes secretam in his 5 hospitalibus liberalitatem. inter duo autem peristyla ad hospitalia itinera sunt quae mesauloe dicuntur, quod inter duas aulas media sunt interposita, nostri autem | eas andronas (20) appellant. 20

Sed hoc valde est mirandum, nec enim graece nec latine potest id convenire. Graeci enim ανδρωναϲ appellant oecos, ubi convivia virilia solent esse, quod eo mulieres non accedunt. item aliae res sunt similes, uti xystus prothyrum | telamones et nonnulla alia eius modi. ξυϲτοϲ 25 enim est graeca appellatione porticus ampla latitudine, in qua athletae per hiberna tempora exercentur. nostri autem hypaethrus am|bulationes xysta appellant, quas Graeci =151=

1 operas _G_.

3 matris _HS_: -es _G_.

4 peristy(i)lia _x_ (_item v. 9. 18_).

5 andronitides _x_. | is: his _x_.

12 postero _HG_: postero die _S_.

14 imitant᷎ _H_, -t᷑ _S_ (-tes _G_).

17 ad: & (_HS_, et _G_) _x_.

18 quem | esaulo edicuntur _H_ (quę mesauloe dn̄r _S_), q; me‿saulę dicuntur _G_.

22 (= 19) andronas _x_.

23 oecus _x_ (oecos _G^{c}_).

24 accedunt _HS_, -dent _G_. | res sunt _H^{c} GS_: sunt res _ante corr. H_.

25 protyrum _x_ (prot[ⱶ/y]rū _S_). | thalamones _x_. | xystos _x_.

28 hyp&rus _GS_, hy[.e/p̣t]rus _G^{c}_. | xysti _x_.

* * * * *

Page 150

παραδρομιδαϲ dicunt. item προθυρα graece dicuntur quae sunt ante ianuas vestibula, nos autem appellamus prothyra quae graece dicuntur διαθυρα. item si qua virili figura signa mutulos aut coro|nas sustinent, nostri telamones (5) appellant, cuius rationes quid ita aut quare dicantur ex 5 historiis non inveniuntur, Graeci vero eos ατλανταϲ vocitant. Atlas enim formatur historia sustinens mundum, ideo quod is primum cursum solis et lunae siderumque omnium versationum rationes vigore | animi sollertiaque (10) curavit hominibus tradendas, eaque re a pictoribus et 10 statuariis deformatur pro eo beneficio sustinens mundum, filiaeque eius Atlantides, quas nos vergilias, Graeci autem πλειαδαϲ nominant, cum sideribus in mundo sunt dedicatae. nec tamen ego ut mutetur consuetudo nominatio|num (15) aut sermonis, ideo haec proposui, sed uti non sint 15 ignota philologis exponenda iudicavi.

Quibus consuetudinibus aedificia italico more et Graecorum institutis conformantur exposui, et de symmetriis singulorum generum proportiones perscripsi. ergo quoniam | de venustate decoreque ante est conscriptum, nunc exponemus 20 de firmitate quemadmodum ea sine vitiis permanentia ad vetustatem conlocentur.

VIII Aedificia quae plano pede instituuntur, si fundamenta eorum facta fuerint ita ut in prioribus libris de muro et | theatris a nobis est expositum, ad vetustatem ea erunt 25 sine dubitatione firma. sin autem hypogea concamarationesque | instituentur, fundationes eorum fieri debent crassiores =152=

1 paradromidas _x_. | prothy(i _G_)ra _x_.

2 ante ianuas _S_: ante inianuas _HG_. | prothyra _x_.

3 graeci _H et_ (greci) _ante corr. S_. | diathyra _x_.

4 telamones (_hic_) _x_.

5 cuius _HG_: quorū _S_ (_sed in m._ ꝉ cuıꝰ _S^{c}_). | rationes _GS_: -ne _H_.

6 atlantas _GS_: &lantas _H_. | vocitant: appellant _S_.

7 formatur historia: _sic x_ (_non_ historia formatur).

8 is _GS_: his _H_.

10 tradenda _x_. | res _x_.

13 pliadas _x_.

15 sermonis _G_: -nes _HS_. | uti (utei): ut ei _HG_ (ut _S_, ut ea _G^{c}_).

19 perscripsi. Ergo _GS_: perscribsi ero _H_.

24 ut _GS_: aut _H_.

25 a _G_: _om. HS_. | eae (eę _S_) _x_ (ea _G^{c}_).

26 ypogea _x_. | concama rationes inst. _ante corr. S_ (-me‿ra- _S^{c} qui add. omissum_ q⁊ = _x_).

* * * * *

Page 151

quam quae in superioribus aedificiis structurae sunt futurae, eorumque parietes pilae columnae ad perpendiculum inferiorum medio conlocentur, uti solido respondeant. nam si in pen|dentibus onera fuerint parietum aut columnarum, (5) 2 non poterunt habere perpetuam firmitatem. praeterea 5 inter limina secundum pilas et antas postes si supponentur, erant non vitiosae. limina enim et trabes structuris cum sint oneratae, medio spatio pandantes frangunt sublisas structuras. | cum autem subiecti fuerint et subcuneati (10) postes, non patiuntur insidere trabes neque eas 10 3 laedere. item administrandum est uti levent onus parietum fornicationes cuneorum divisionibus et ad centrum respondentes earum conclusurae. cum enim extra trabes aut liminum capita arcus cuneis erunt | conclusae, primum non (15) pandabit materies levata onere, deinde si quod vetustate 15 vitium ceperit, sine molitione fulturarum faciliter mutabitur. 4 itemque quae pilatim aguntur aedificia, cum cuneorum divisionibus coagmentis ad centrum respondentibus fornices concluduntur, extremae pilae in his latiores | spatio (20) sunt faciundae, uti vires eae habentes resistere possint, 20 cum cunei ab oneribus parietum pressi per coagmenta ad centrum se prementes extrudent incumbas. itaque si angulares pilae erunt spatiosis magnitudinibus, continendo cuneos firmitatem operibus praestabunt.

5 | Cum in his rebus animadversum fuerit uti ea 25 dili|gentia in is adhibeatur, non minus etiam observandum =153= est uti omnes structurae perpendiculo respondeant neque habeant in ulla parte proclinationes. maxima autem esse

5 poterunt _G_: -rint _HS_.

6 lumina _x_. | sub(p _S^{c} G^{c}_)ponentur _GS_: suppona(e _H^{c}_)ntur _H_.

9 subly(i _G^{c}_)si _x_.

10 inside|ra _H_.

11 utile ventonus _HS(G^{c})_: uti. Li|ventonus _G_ (_ubi in m. G^{c}_ ī aꝉ uti ventonus).

12 cuneorum _H_: cum eorum (_sic_) _GS_.

14 Cumeis _ante corr._ (Cun≣̮eis) _G_. | conclusae (-ę _G_) _x_.

15 matries _G_.

16 ceperit _G_: coeperit _H et_ (c[o/e]perit) _G^{c}_, cęperit _S_.

17 cum (cuneorum): et (& _HS_) _x_.

22 extruderent _x_.

26 is: his _x_.

27 perpendicula _G_.

* * * * *

Page 152

debet cura substructionum, quod in his infinita vitia so|let (5) facere terrae congestio. ea enim non potest esse semper uno pondere quo solet esse per aestatem, sed hibernis temporibus recipiendo ex imbribus aquae multitudinem crescens et pondere et amplitudine disrumpit et extrudit 5 6 structurarum saeptiones. itaque ut huic vitio medeatur, sic erit | faciundum ut primum pro amplitudine congestionis (10) crassitudo structurae constituatur, deinde in frontibus anterides, sive erismae sunt, una struantur, eaeque inter se distent tanto spatio quanta altitudo substructionis est 10 futura, crassitudine eadem qua substructio. procurrant autem ab imo pro | quam crassitudo constituta fuerit substructionis, (15) deinde contrahantur gradatim ita uti summam 7 habeant prominentiam quanta operis est crassitudo. praeterea introrsus contra terrenum coniuncta muro serratim 15 struantur, uti singuli dentes ab muro tantum distent quanta altitudo futura erit substru|ctionis, crassitudines (20) autem habeant dentium structurae uti muri. item in extremis angulis cum recessum fuerit ab interiore angulo spatio altitudinis substructionis, in utramque partem signetur 20 et ab his signis diagonios structura conlocetur, et ab ea media altera coniuncta cum angulo muri. | ita dentes (25) et diagonioe structurae non patientur tota vi premere murum, sed dissipabunt retinendo impetum congestionis.

8 | Quemadmodum sine vitiis opera constitui oporteat et =154= uti caveatur incipientibus exposui. namque de tegulis aut 26 tignis aut asseribus mutandis non est eadem cura quemadmodum de his, quod ea quamvis sint vitiosa, faciliter mu|tantur. itaque quae nec solida quidem putantur esse, (5)

6 septiones _x_ (p _in ras. S_).

9 erismae(-ę _S_) _HS_, aerismae _G_.

11 crassitudinis _x_. | (--14) procurrat … contrahatur … habeat _x_.

12 pro quam: per quam (quem _ante corr. H_) _x_. | fuerit _HS_: -rat _G_.

17 crassitudines _GS_: -nis _H_.

21 diagonius _HS_, -niis _G_ (-nii _G^{c}_).

23 diagoniae _H_, -nie _G_, -nię _S(G^{c})_.

24 retinendum (-ū _G_) _x_ (-do _L_). | congestionis _G_: -nes _HS_.

25 opera constitui _(ante corr.) om. G_. | oport& _ante corr. S_.

28 sunt _x_.

29 itaque nec solidi _x_.

* * * * *

Page 153

quibus rationibus haec potuerint esse firma et quemadmodum 9 instituantur exposui. quibus autem copiarum generibus oporteat uti, non est architecti potestas, ideo quod non in omnibus locis omnia genera copiarum nascuntur, ut in primo volu|mine est expositum. praeterea in domini 5 (10) est potestate utrum latericio an caementicio an saxo quadrato velit aedificare. itaque omnium operum probationes tripertito considerantur, id est fabrili subtilitate et magnificentia et dispositione. cum magnificenter opus perfectum aspicietur, a domini po|testate inpensae 10 (15) laudabuntur, cum subtiliter, officinatoris probabitur exactio, cum vero venuste proportionibus et symmetriis habuerit auctoritatem, 10 tunc fuerit gloria architecti. haec autem recte constituuntur, cum is et a fabris et ab idiotis patiatur accipere se consilia. namque omnes homines, | non solum 15 (20) architecti, quod est bonum possunt probare, sed inter idiotas et eos hoc est discrimen quod idiota nisi factum viderit, non potest scire quid sit futurum, architectus autem simul animo constituerit, antequam inceperit et venustate et usu et decore quale sit futurum habet definitum. 20

| Quas res privatis aedificiis utiles putavi et quemadmodum (25) sint faciundae quam apertissime potui perscripsi. de | expolitionibus autem eorum uti sint elegantes et sine =155= vitiis ad vetustatem ＜permanentes＞, insequenti volumine 25 exponam.

1 poterint _x_.

5 ut _HS_: uti _G_. | primo: proximo _x_.

10 a domini: ab omni _x_.

13 gloria architecti _S(G^{c})_: gloria aria architecti _HG_.

14 is _HS(G^{c})_: his _G_.

19 incoeperit _G_.

24 expolitionibus _S_: expoliationibus _HG_.

25 permanentes _om. x_ (_cf. p. 151, 21. 168, 21. 146, 13_).

* * * * *

Page 154

LIBER SEPTIMUS.

1 Maiores cum sapienter tum etiam utiliter instituerunt, | per commentariorum relationes cogitata tradere posteris, (5) ut ea non interirent sed singulis aetatibus crescentia voluminibus edita gradatim pervenirent vetustatibus ad summam 5 doctrinarum subtilitatem. itaque non mediocres sed infinitae sunt is agendae gratiae, quod non invidiose silentes prae|termiserunt, sed omnium generum sensus conscriptionibus (10) 2 memoriae tradendos curaverunt. namque si non ita fecissent, non potuissemus scire quae res in Troia 10 fuissent gestae, nec quid Thales Democritus Anaxagoras Xenophanes reliquique physici sensissent de rerum natura quasque Socrates Platon | Aristoteles Zenon Epicurus aliique (15) philosophi hominibus agendae vitae terminationes finissent seu Croesus Alexander Darius ceterique reges 15 quas res aut quibus rationibus gessissent fuissent notae, nisi maiores praeceptorum comparationibus omnium memoriae 3 ad posteritatem commentariis extu|lissent. itaque (20) quemadmodum his gratiae sunt agendae, contra qui eorum scripta furantes pro suis praedicant sunt | vituperandi, =156= quique non propriis cogitationibus scriptorum nituntur, sed 21 invidis moribus aliena violantes gloriantur, non modo sunt reprehendendi, sed etiam quia impio more vixerunt, poena condemnandi. nec tamen haec res non vin|dicatae curiosius (5) ab antiquis esse memorantur. quorum exitus iudiciorum 25 qui fuerint, non est alienum quemadmodum sint

2 Maioris _S_.

7 is: his _x_.

11 nequid _x_ (N[c/e]quid _sic S ipse_). | tales _ante corr. H_.

13 platon … zenon (_sic, sed_ philo _bis_) _x_.

15 croessus _x_.

16 fuissent notae _HS_: non fuissent noctę _G_ (notę _G^{c}_).

17 praeceptorem _ante corr. H_.

18 itaque _HS(G^{c})_: ita _G_.

19 sunt agendae, contra (_L_): sunt agendaest contra _H_, agendę ſ̄. ſic ec̄tra _S_, sunt agendę ＜sic _add. G^{c}_＞ | econtra _G_.

23 repraehendi (_sic_) _H_. | quia: qui _x_.

24 condempnandi (_ut 157, 14_ condempnatos) _scr. HSG^{c}_ (_non G_), _ut_ dampnati _SG^{c} 158, 2_ (_non HG_). | haec _H_ (hęc) _G_: hę _S_.

* * * * *

Page 155

4 nobis traditi explicare. reges Attalici magnis philologiae dulcedinibus inducti cum egregiam bybliothecam Pergami ad communem delectationem instituissent, tunc item Ptolomaeus | infinito zelo cupiditatisque incitatus studio non (10) minoribus industriis ad eundem modum contenderat Alexandriae 5 comparare. cum autem summa diligentia perfecisset, non putavit id satis esse nisi propagationibus inseminando curaret augendam. itaque Musis et Apollini ludos dedicavit et quem|admodum athletarum sic communium scriptorum (15) 5 victoribus praemia et honores constituit. his ita 10 institutis cum ludi adessent, iudices litterati qui eos probarent erant legendi. rex cum iam sex civitatis lectos habuisset nec tam cito septumum idoneum inveniret, retulit ad eos qui supra | bybliothecam fuerunt et quaesiit si (20) quem novissent ad id expeditum. tunc ei dixerunt esse 15 quendam Aristophanen, qui summo studio summaque diligentia cotidie omnes libros ex ordine perlegeret. itaque conventu ludorum cum secretae sedes iudicibus essent distributae, cum ceteris Aristophanes | citatus quemadmodum (25) 6 fuerat locus ei designatus sedit. primo poetarum 20 ordine ad certationem inducto cum recitarentur | scripta, =157= populus cunctus significando monebat iudices quod probarent. itaque cum ab singulis sententiae sunt rogatae, sex una dixerunt et quem maxime animadverterunt multitudini placuisse, ei primum praemium, insequenti secundum 25 | tribuerunt. Aristophanes vero cum ab eo sententia (5) rogaretur, eum primum renuntiari iussit qui minime populo 7 placuisset. cum autem rex et universi vehementer indignarentur, surrexit et rogando impetravit ut paterentur

1 Regis _H_ (-es _GS_)

2 by(i _GS_)bliothecam _H_.

3 pto(ptho- _G_, p[t/h]o _S_)lomeus _H_.

4 incitatis _H_ (-tus _GS_).

5 contenderet _G_ (-rat _HS_).

8 apolloni _G_.

11 eos: ea _x_.

12 rex _HG_: sex _S_. | sex civitatis: ex civitatis (_H_, -tes _ante ras. S_, -te _S^{c}_, -tibus _G_) _x_.

13 septu(y _G_, i _S_)mum _H_. | r&ullit (_sic_) _H_ (rettulit _solus S_). _cf._ retulerunt _x 85, 22_.

14 by(i _S_)bliothecam _HG_.

16 aristophanen _HS^{c}_: -nē _G et ante ras. S_.

24 dixerunt _HS_: direxerunt _G_.

27 eum: cū _S_.

29 imperavit _x_.

* * * * *

Page 156

se dicere. itaque silentio facto docuit unum ex his eum esse poetam, | ceteros aliena recitavisse, oportere autem (10) iudicantes non furta sed scripta probare. admirante populo et rege dubitante, fretus memoria e certis armariis infinita volumina eduxit et ea cum recitatis conferendo 5 coegit ipsos furatos de se confiteri. itaque rex iussit cum his agi furti condemnatosque | cum ignominia dimisit, (15) Aristophanen vero amplissimis muneribus ornavit et supra 8 bybliothecam constituit. insequentibus annis a Macedonia Zoilus, qui adoptavit cognomen ut Homeromastix vocitaretur, 10 Alexandriam venit suaque scripta contra Iliadem et Odyssean comparata regi recitavit. Pto|lomaeus vero cum (20) animadvertisset poetarum parentem philologiaeque omnis ducem absentem vexari et cuius ab cunctis gentibus scripta suspicerentur ab eo vituperari, indignans nullum ei dedit 15 responsum. Zoilus autem cum diutius in regno fuisset, inopia pressus summisit ad regem postulans ut | aliquid (25) 9 sibi tribueretur. rex vero respondisse dicitur Homerum, qui ante annos mille decessisset, aevo perpetuo multa milia hominum pascere, item debere qui meliore in|genio =158= se profiteretur non modo unum sed etiam plures alere 21 posse. et ad summam mors eius ut parricidii damnati varie memoratur. alii enim scripserunt a Philadelpho esse in crucem fixum, nonnulli Chii ei lapides esse coniectos, alii Zmyr|nae vivum in pyram coniectum. quorum 25 (5) utrum ei acciderit, merenti digna constitit poena. non enim aliter videtur promereri qui citat eos quorum responsum, quid senserint scribentes, non potest coram indicari. 10 ego vero, Caesar, neque alienis indicibus mutatis interposito

2 oportere[autem/ạṭ᷑] _G^{c}_.

4 memoriae certis (_id est_ memoria e certis) _H_: memoria. certis _S_, memorię certis _G_.

7 dimisit _HS_: demisit _G_.

8 aristophanen (_sic_) _x_.

9 byblio(biblyo- _S_, biblio- _G_)thecam _H_. | machedonia _x_.

10 homero mastix _x_.

11 iliaden et odissian _x_.

12 pto(phto- _S_)lomeus _HG_.

15 indignans _G_: -nus _HS_.

