# Vitruvii De architectura libri decem

## Part 18

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/vitruvii-de-architectura-libri-decem-51812/index.md

II | Nulla architecto maior cura esse debet nisi uti proportionibus (25) ratae partis habeant aedificia rationum exactiones. cum ergo constituta symmetriarum ratio fuerit et commensus | ratiocinationibus explicati, tum etiam acuminis =139= est proprium providere ad naturam loci aut usum 21 aut speciem ＜et detractionibus aut＞ adiectionibus temperaturas efficere, cum de symmetria sit detractum aut adiectum, uti id videatur recte esse | formatum in aspectuque (5) 2 nihil desideretur. alia enim ad manum species esse 25 videtur, alia in excelso, non eadem in concluso, dissimilis in aperto, in quibus magni iudicii est opera quid tandem sit faciundum. non enim veros videtur habere visus effectus, sed fallitur saepius iudicio ab eo mens. | quemadmodum (10) etiam in scaenis pictis videntur columnarum 30

2 manu: manu consiliis _x_ (_pro repetito praecedens_ consiliis _delet G^{c}_).

3 populi romani _HS_: romani populi _EG_. | egregiam(ā) temperatam(ā)que regionem(ē) _x_.

4 imperii _HS_: -rio _EG_.

8 nationum(-ū _E_) _EG_: -nē _HS_.

9 gentiū & pr. _S_.

12 et _HS(G^{c})_: _om. EG_.

17 Nulla _HS_: -lo _G_.

22 et detractionibus aut _om. x_.

25 species se v. _H_.

28 faciundum _HG_: -endū _S_.

30 scęnis _G_: cae(ę _S_)nis _HS_.

* * * * *

Page 138

proiecturae, mutulorum ecphorae, signorum figurae prominentes, cum sit tabula sine dubio ad regulam plana. similiter in navibus remi cum sint sub aqua directi, tamen oculis infracti videntur, et quatenus eorum partes tangunt summam | planitiem liquoris, apparent uti sunt directi, cum 5 (15) vero sub aqua sunt demissi, per naturae perlucidam raritatem remittunt enatantes ab suis corporibus fluentes imagines ad summam aquae planitiem atque eae ibi commotae efficere videntur infractum remorum oculis aspectum. 3 hoc autem sive simu|lacrorum inpulsu seu radiorum ex 10 (20) oculis effusionibus uti physicis placet videmus, utraque ratione videtur ita esse uti falsa iudicia oculorum habeat 4 aspectus. cum ergo quae sunt vera falsa videantur et nonnulla aliter quam sunt oculis probentur, non puto oportere esse dubium quin ad locorum na|turas aut 15 (25) necessitates detractiones aut adiectiones fieri debeant ita uti nihil in his operibus desideretur. haec autem etiam ingeniorum acuminibus non solum doctrinis efficiuntur. 5 igitur statuenda est primum ratio symmetriarum, a qua sumatur sine dubitatione commutatio. deinde ex|plicetur 20 (30) operis futuri locorum imum spatium longitudinis | ＜et latitudinis＞, cuius cum semel constituta fuerit magnitudo, =140= sequatur eam proportionis ad decorem apparatio, uti non sit considerantibus aspectus eurythmiae dubius. de qua quibus rationibus efficiatur est mihi pronuntiandum, 25 primumque de | cavis aedium uti fieri debent dicam. (5)

III Cava aedium quinque generibus sunt distincta, quorum ita figurae nominantur, tuscanicum, corinthium, tetrastylon, displuviatum, testudinatum. tuscanica sunt in quibus trabes in atrii latitudine traiectae habent interpensiva et 30

1 ecphorę _G_: esphorae _H_, ęs[ⱶ/p]orę _S_

3 sint sub (_ante corr._) _om. S_.

5 liquoris _G_: -res _HS_.

6 dimissi _x_.

8 eae _H_ (eę _S_): hae _G_.

10 siue _HS_: sine _G_.

11 utramque (utrāque _GS_) rationem (-ē _GS_) _x_.

15 quin _G_: quam (quā _S_) _HS_.

17 ita _Müller-Strübing_: sed ita _x_.

19 aqua _HS_ (_G^{c}_): ęque _G_.

21 imum: unum (-ū _S_) _x_.

22 et latitudinis _om. x_. | cum _G_: _om. HS_.

24 ęrithmię _S_.

26 debent _H_: debeant _H^{c} SG_.

30 habeant _x_ (_corr. Mar._).

* * * * *

Page 139

collicias | ab angulis parietum ad angulos tignorum (10) intercurrentes, item asseribus stillicidiorum in medium compluvium deiectus. in corinthiis isdem rationibus trabes et compluvia conlocantur, sed a parietibus trabes recedentes in circumitione circa columnas componuntur. tetrastyla 5 sunt quae subiectis sub | trabibus angularibus columnis et (15) utilitatem trabibus et firmitatem praestant, quod neque ipsae magnum impetum coguntur habere neque ab interpensivis 2 onerantur. displuviata autem sunt in quibus deliquiae arcam sustinentes stillicidia reiciunt. haec hibernaculis 10 maxime praestant utilitates, quod | compluvia eorum (20) erecta non obstant luminibus tricliniorum. sed ea habent in refectionibus molestiam magnam, quod circa parietes stillicidia defluentia continent fistulae, quae non celeriter recipiunt ex canalibus aquam defluentem, itaque redundantes 15 restagnant et intestinum et parietes in eis | generibus (25) aedificiorum corrumpunt. testudinata vero ibi fiunt, ubi non sunt impetus magni et in contignationibus supra spatiosae redduntur habitationes.

3 Atriorum vero latitudines ac longitudines tribus 20 generi|bus formantur. et primum genus distribuitur uti longitudo =141= cum in quinque partes divisa fuerit, tres partes latitudini dentur, alterum cum in tres partes dividatur, duae partes latitudini tribuantur, tertium uti latitudo in quadrato pari|bus lateribus describatur inque eo quadrato diagonios 25 (30) linea ducatur, et quantum spatium habuerit ea 4 linea diagonios, tanta longitudo atrio detur. altitudo eorum quanta latitudo fuerit quarta dempta sub trabes extollatur, reliquo lacunariorum et arcae supra trabes ratio habeatur. 30

1 intercurrentes _G_: incurrentes _HS_.

3 deiectus _HS_ (_Nohl_): deictis _G_ (deiectis _G^{c}_). | corinthiis _G_: -thii _HS_. | hisdem _x_.

4 trabes (traues _H_) _ante corr. om. S_.

5 terrastyla _H_.

10 hibernaculis: in tabernaculis _S_.

11 maximae _H_: -mas _GS_. | earum _x_.

15 aquam: quam _ante corr. H_.

25 diagonius _x_.

27 diagonii _HS_, -ni _G_.

28 latitudo: longitudo _x_.

29 reliquum (_G_, -quū _HS_) _x_.

* * * * *

Page 140

| Alis dextra ac sinistra latitudo, cum sit atrii longitudo (10) ab XXX pedibus ad pedes XL, ex tertia parte eius constituatur. ab XL ad pedes L longitudo dividatur in partes tres ＜semis＞, ex his una pars alis detur. cum autem erit longitudo ab quinquaginta pedibus ad sexaginta, 5 quarta pars | longitudinis alis tribuatur. a pedibus (15) LX ad LXXX longitudo dividatur in partes quattuor et dimidiam, ex his una pars fiat alarum latitudo. a pedibus octoginta ad pedes centum in quinque partes divisa longitudo iustam constituerit latitudinem alarum. trabes earum 10 liminares ita altae ponan|tur ut altitudines latitudinibus (20) sint aequales.

5 Tabulino, si latitudo atrii erit pedum viginti, dempta tertia eius spatio, reliquum tribuatur. si erit ab pedibus XXX ad XL, ex atrii latitudine tabulino dimidium tribuatur. 15 cum autem ab XL ad LX, latitudo dividatur in partes | quinque, ex his duae tabulino constituantur. non enim =142= atria minora ab maioribus easdem possunt habere symmetriarum rationes. si enim maiorum symmetriis utemur in minoribus, neque tabulina neque alae utilitatem poterunt 20 habere, sin | autem minorum in maioribus utemur, vasta (5) et inmania in his ea erunt membra. itaque generatim magnitudinum rationes exquisitas et utilitati et aspectui 6 conscribendas putavi. altitudo tabulini ad trabem adiecta

1 alia _G_: aliis _HS_ (aleis _H^{c} G^{c}_). | latitudinis _x_.

2 ab XXX _GS_: ad .XXX. _H_.

3 ab quadraginta ad L (_om._ pedes) _G_.

4 semis _om. x_. | alis _G(S^{c})_: aliis _H_ (aleis _H^{c} et ante corr. S_). _sed v. 15_ alis _x_.

5 L … LX _S_.

6 ^{IIIIa} pars _H_: quarta pars _GS_. | tribuatur: detur _S_.

8 dimidiam _G_: -a _H_, -ū _S_.

9 octoginta _H_: LXXX _GS_. | c … v _G_.

10 earum: autem (aū) _S_.

11 altitudines _S_: -ne _HG_.

13 tablinum (-ū _G_) _HG_ (ęquale ſtabilinū. Si _S_). | atrii _S_: atrium (-ū _G_) _HG_. | viginti _H_: XX _GS_.

14 ab _G_: ad _H_, a _S_.

15 tablino _x_.

17 duo (_i. e._ .II.) _x_ (_cf. p. 41, 9_). | tablino _x_ (_cf. x p. 145, 16. Plin. 35, 7 etc._).

18 ad maioribus _H_: ad maiores _GS_ (_in m._ ī aꝉ maioribꝰ _G^{c}_, ꝉ ibꝰ _S^{c}_).

19 maiorum: maioribus _x_. | utemur _HS_: utamur _G_.

20 tablino _HS_, -ni _G_.

21 minorum _HG_: minoribus _S_. | utemur _om. S_.

22 ea _om. S_.

24 tablini _x_. | abiecta _x_.

* * * * *

Page 141

latitudinis octava constituatur. lacunaria eius tertia latitudinis ad altitudinem ad|iecta extollantur. fauces minoribus (10) atriis e tabulini latitudine dempta tertia, maioribus dimidia constituantur. imagines item alte cum suis ornamentis ad latitudinem alarum sint constitutae. 5

Latitudines forum ad altitudinem si doricae erunt uti | doricae, si ionicae erunt uti ionicae perficiantur, quemadmodum (15) de thyromatis in quarto libro rationes symmetriarum sunt expositae. compluvii lumen latum latitudinis atrii ne minus quarta, ne plus tertia parte relinquatur, 10 longitudo uti atrii pro rata parte fiat.

7 | Peristyla autem in transverso tertia parte longiora (20) sint quam introrsus, columnae tam altae quam porticus latae fuerint. peristylorum intercolumnia ne minus trium, ne plus quattuor columnarum crassitudine inter se distent. 15 sin autem dorico more in peristylo columnae erant faciundae, uti in | quarto libro de doricis scripsi ita moduli =143= sumantur et ad eos modulos triglyphorumque rationes disponantur.

8 Tricliniorum quanta latitudo fuerit, bis tanta longitudo 20 fieri debebit. altitudines omnium conclavium, quae ob|longa (5) fuerint, sic habere debent rationem uti longitudinis et latitudinis mensura componatur et ex ea summa dimidium sumatur et quantum fuerit tantum altitudini detur. sin antem exhedrae aut oeci quadrati fuerint, latitudinis dimidia 25 addita altitudines educantur. pinacothecae uti exhedrae amplis | magnitudinibus sunt constituendae. oeci corinthii (10) tetrastylique quique aegyptii vocantur latitudinis et longitudinis

1 eius _HS_: ei _G_.

3 &ablinii _H_, et tablini _G_, e tablini _S_.

4 constituantur _G_: -atur _HS_. | item: ita _x_.

6 forum: eorum _HG_, earū _S_. | dorica … (7) dorica … ionica … ionica _x_.

8 ty(i _G_)romatis _HG_, cyromatis _S_. | in quarto: in quibus quarto _x_.

9 conpluu (_sic_) _H_. | latum _om. G_.

12 peristyla _HS_: peristilia _G_.

13 Columna | &amaltae _H_.

14 peristy(i)liorum _x_.

16 peristylo (_sic_) _x_. | faciunde(-ę _S_) _x_.

21 conclaviorum _x_ (-vium _Fav. ut infra 178, 15_).

25 (_non_ 26) exedrę _S_.

26 altitudine seducant turpina cothecae(-ę _S_) _sic HS_ (_non G_).

28 latitudines et longitudines _x_.

* * * * *

Page 142

uti supra tricliniorum symmetriae scriptae sunt, ita habeant rationem, sed propter columnarum interpositiones 9 spatiosiores constituantur. inter corinthios autem et aegyptios hoc erit | discrimen. corinthii simplices habeant (15) columnas aut in podio positas aut in imo, supraque habeant 5 epistylia et coronas aut ex intestino opere aut albario, praeterea supra coronas curva lacunaria ad circinum delumbata. in aegyptiis autem supra columnas epistylia et ab epistyliis ad parietes qui sunt | circa inponenda est (20) contignatio, supra coaxationem pavimentum, subdiu ut sit 10 circumitus. deinde supra epistylium ad perpendiculum inferiorum columnarum inponendae sunt minores quarta parte columnae. supra earum epistylia et ornamenta lacunariis ornantur et inter columnas superiores | fenestrae (25) conlocantur. ita basilicarum ea similitudo, non corinthiorum 15 10 tricliniorum, videtur esse. fiunt autem etiam non italicae consuetudinis oeci, quos Graeci cyzicenos appellant. hi conlocantur spectantes ad septentrionem et maxime viridia prospicientes, valvasque habent in medio. ipsi autem sunt | ita longi et lati uti duo triclinia cum circumitionibus 20 (30) inter | se spectantia possint esse conlocata, habentque =144= dextra ac sinistra lumina fenestrarum valvata, uti de lectis per spatia fenestrarum viridia prospiciantur. altitudines eorum dimidia latitudinis addita constituuntur.

11 | In his aedificiorum generibus omnes sunt faciendae 25 (5) earum symmetriarum rationes quae sine inpeditione loci fieri poterunt, luminaque parietum altitudinibus si non obscurabuntur, faciliter erunt explicata, sin autem inpedientur ab angustiis aut aliis necessitatibus, tunc erit ut ingenio et acumine de | symmetriis detractiones aut 30 (10)

4 habent _x_ (-eant _L_).

11 circumitus _H_: circuitus _GS_.

13 columnę _S_: -na _HG_.

17 Hii _H_. | cy(i _S_)zicenos: _sic x_.

19 valbas _HS_. | habent _HS_: habentes _G_.

20 cum _om. G_. | circuitionibus _S_ (circum- _H_, circū- _G_).

22 atque _ante corr. H_. | f. viridia valvata uti _x_. | lectis: tectis _x_.

23 altitudinis _H_ (-nes _GS_).

26 earum _HS_ (_G^{c}_): eadē _ante corr. G_. | locis _x_.

28 facile _S_.

29 tunc erit _G_: tenerit _HS_.

* * * * *

Page 143

adiectiones fiant, uti non dissimiles veris symmetriis perficiantur venustates.

IV Nunc explicabimus quibus proprietatibus genera aedificiorum ad usum et caeli regiones apte debeant spectare. hiberna triclinia et balnearia ad occidentem hibernum 5 spectent, | ideo quod vespertino lumine opus est uti, praeterea (15) quod etiam sol occidens adversus habens splendorem, calorem remittens efficit vespertino tempore regionem tepidiorem. cubicula et bybliothecae ad orientem spectare debent, usus enim matutinum postulat lumen, item in 10 bybliothecis libri non | putrescent. nam quaecumque ad (20) meridiem et occidentem spectant, ab tineis et umore libri vitiantur, quod venti umidi advenientes procreant eas et alunt infundentesque umidos spiritus pallore volumina corrumpunt. 2 triclinia verna et autumnalia ad orientem. 15 ei enim praetentis luminibus | adversus solis impetus (25) progrediens ad occidentem efficit ea temperata ad id tempus quo his solitum est uti. aestiva ad septentrionem, quod ea regio non ut reliquae per solstitium | propter =145= calorem efficitur aestuosa, eo quod est aversa a solis cursu 20 semper refrigerata et salubritatem et voluptatem in usu praestat. non minus pinacothecae et plumariorum textrina pictorumque officinae, uti colores eorum in opere propter | constantiam luminis inmutata permaneant qualitate. (5)

V Cum ad regiones caeli ita ea fuerint disposita, tunc 25 etiam animadvertendum est quibus rationibus privatis aedificiis propria loca patribus familiarum et quemadmodum

3 explicauimus _x_ (-bimus _G^{c}_).

4 apte _Fav._: actae(ę _GS_) _x_. | spectare: ex(s _G_)pectare _x_.

5 ad (occ.): uti _x_.

9 bibly(i _GS_)othecae _H_.

11 bibly(i _GS_)othecis _H_.

12 ab tiniis _H_ (ab tineis _S_), abtinẛ̣is _G^{c}_ (_rel. locis_ tinea _semper x exc._ tinia _G 59, 6 ubi_ tenia _G^{c}_).

15 orientem cum (.Cū _GS_) _x_.

16 prae(p̄ _GS_)tenta _x_.

18 his solitum (_Fav._): opus solitum _x_. | ad septentrionem _HS_: ad septentrionalem _G_.

19 regione _G_.

20 efficitur ęstuosa _S_: efficiuntur (_sic etiam suppl._ un _S^{c}_) aestuosae _HG_. | eo _S_: ea _HG_.

22 textrina _S_ (= _L_): extrina _HG_.

24 constantia _H_ (-ā _GS_).

* * * * *

Page 144

communia cum extraneis aedificari debeant. namque ex his | quae propria sunt, in ea non est potestas omnibus (10) intro eundi nisi invitatis, quemadmodum sunt cubicula triclinia balineae ceteraque quae easdem habent usus rationes. communia autem sunt in quibus etiam invocati 5 suo iure de populo possunt venire, id est vestibula cava aedium peristyla quae|que eundem habere possunt usum. (15) igitur is qui communi sunt fortuna, non necessaria magnifica vestibula nec tabulina neque atria, quod magis aliis 2 officia praestant ambiundo quam ab aliis ambiuntur. qui 10 autem fructibus rusticis serviunt, in eorum vestibulis stabula tabernae, in aedibus cryptae horrea | apothecae ceteraque (20) quae ad fructus servandos magis quam ad elegantiae decorem possunt esse, ita sunt facienda. item feneratoribus et publicanis commodiora et speciosiora et ab insidiis 15 tuta, forensibus autem et disertis elegantiora et spatiosiora ad conventus excipiundos, nobilibus vero qui hono|res (25) magistratusque gerundo praestare debent officia civibus, faciunda sunt vestibula regalia alta, atria et peristyla amplissima, silvae ambulationesque laxiores ad decorem 20 maiestatis perfectae, praeterea bybliothecae pinacothecae basilicae non dissimili modo quam publicorum operum magnificentia | comparatae, quod in domibus eorum saepius =146= et publica consilia et privata iudicia arbitriaque conficiuntur. 3 ergo si his rationibus ad singulorum generum 25 personas, uti in libro primo de decore est scriptum, ita disposita erunt aedificia, | non erit quod reprehendatur. (5) habebunt enim ad omnes res commodas et emendatas explicationes. earum autem rerum non solum erunt in urbe aedificiorum rationes, sed etiam ruri, praeterquam quod in 30

4 balneae (-ę _GS_) _x_.

5 sunt quibus (_om._ in) _x_ (_cf. p. 148, 24_).

7 (_et_ 19) peristy(i)lia _x_.

8 is: his _x_.

9 tabulina _HG_: tablina _S_ (_ut rel. locis x_). | magis aliis … quam: in aliis … quae (quę _S_) _x_.

12 criptae (-ę _GS_) _x_.

16 disertis _HS(G^{c})_: desertis _G_.

19 faciunda _HG_: -enda _S_.

21 by(i _GS_)bliothecas ＜pinacothecas _habet solus G_＞ basilicas con(cō- _S_)paratas _x_.

24 conficiuntur (-ciu^{[NT]} ᷎) _H_: -ciunt _GS_.

* * * * *

Page 145

urbe atria proxima ianuis solent esse, ruri autem pseudourbanis statim peristyla, deinde | tunc atria habentia circum (10) porticus pavimentatas spectantes ad palaestras et ambulationes.

Quoad potui urbanas rationes aedificiorum summatim 5 perscribere, proposui, nunc rusticorum expeditiones ut sint ad usum commoda quibusque rationibus conlocare oporteat | ea dicam. (15)

VI Primum de salubritatibus, uti in primo volumine de moenibus conlocandis scriptum est, regiones aspiciantur et 10 ita villae conlocentur. magnitudines earum ad modum agri copiasque fructuum comparentur. cohortes magnitudinesque | earum ad pecorum numerum atque quot iuga (20) boum opus fuerit ibi versari, ita finiantur. in cohorte culina quam calidissimo loco designetur, coniuncta autem 15 habeat bubilia, quorum praesepia ad focum et orientis caeli regionem spectent, ideo quod boves lumen et ignem spectando hor|ridi non fiunt. item agricolae regionum (25) inperiti non putant oportere aliam regionem caeli boves 2 spectare nisi ortum solis. bubilium autem debent esse 20 latitudines nec minores pedum denum nec maiores quindenum, longitudo uti singula iuga ne minus pedes occupent septenos. balnearia item con|iuncta sint culinae, ita enim =147= lavationi rusticae ministratio non erit longe. torcular item proximum sit culinae, ita enim ad olearios fructus 25 commoda erit ministratio, habeatque coniunctam vinariam

1 autem (aū): ab _x_.

2 peristy(i)lia _x_.

3 pavimenta _x_.

4 ambulationes .VIII. Quo adpotui … (_cum capituli numero servato_) _G_.

6 expeditionum (-nū _S_) _x_.

7 commodae (-ę _S_, -e _G_) _x_. | collocari _S_.

8 eas _x_.

12 chortes _x_ (_cf. v. l. Varr. p. 146, 11. 14. 19. 147, 2. 217, 18. 274, 16 Keil_).

13 quot _S_: quod _HG_.

14 fuerint _x_. | chorte _x_.

15 designetur _GS_: desi|netur _H_.

16 bubilia _HG_: buuilia _S_.

18 fiunt _HS_: fiant _G_.

19 in(m _S_)periti (_sic_) _x_.

20 buuilium _x_ (bubilium _G^{c}_).

21 quindenum _S_: v. denum _HG_.

22 pedes occupent _x_ (_non_ occupent pedes, _ut edd._).

23 sint _HS_: sunt _G_.

24 torcular _S(G^{c}, ut v. 12 x)_: torclar _HG_.

* * * * *

Page 146

cellam haben̶tem ab septentrione lumina | fenestrarum. (5) cum enim alia parte habuerit qua sol calefacere possit, vinum quod erit in ea cella confusum ab calore efficietur 3 inbecillum. olearia autem ita est conlocanda ut habeat a meridie calidisque regionibus lumen. non enim debet 5 oleum congelari sed tepore caloris extenuari. magni|tudines (10) autem earum ad fructuum rationem et numerum doliorum sunt faciundae, quae cum sint cullearia, per medium occupare debent pedes quaternos. ipsum autem torcular si non cocleis torquetur sed vectibus et prelo premitur, ne 10 minus longum pedes XL constituatur, ita enim erit vectia|rio spatium expeditum. latitudo eius ne minus pedum (15) senum denum, nam sic erit ad plenum opus facientibus libera versatio et expedita. sin autem duobus prelis loco opus fuerit, quattuor et viginti pedes latitudini dentur. 15 4 ovalia et caprilia ita sunt magna facienda uti singula pecora areae ne | minus pedes quaternos et semipedem, (20) ne plus senos possint habere. granaria sublimata et ad septentrionem aut aquilonem spectantia disponantur, ita enim frumenta non poterunt cito concalescere, sed ab flatu 20 refrigerata diu servantur. namque ceterae regiones procreant curculionem et reliquas | bestiolas quae frumentis (25) solent nocere. equilibus quae maxime in villa loca calidissima fuerint constituantur, dum ne ad focum spectent. cum enim iumenta proxime ignem stabulantur, horrida 25 5 fiunt. item non sunt inutilia praesepia quae | conlocantur =148= extra culinam in aperto contra orientem. cum enim in hieme anni sereno caelo in ea traducuntur matutino boves,

1 ab (_H_, a _S_) septentrione _HS_: ad septentrionem _G_.

2 cum--(4) inbecillum _om. S_ (_infra in m. suppl. S^{c}_), _qui mox post_ extenuari _v. 9 addit_ vinaria enī cella cū aliunde quā a septentrione habuerit fenestrarū lumina. qua sol … imbecillū (_quae linea perducta delet S^{c}_). | qua _GS_: quę _HS^{c}_. | calefacere _S_: calfacere _HG_.

6 tem(ē _S_)pore _x_.

10 premet(& _HS_)ur _x_.

14 loco _S(G^{c})_: locu _H_, locti _G_.

15 viginti _HS_: XX. _G_.

18 sublimata _G_: sublinata _HS_.

20 poterunt _S_: -rint _HG_. | abflatu (_sic_) _x_.

22 curculionem _HG_: gurgulionem _S_. | quae: quā _in ras. S^{c}_.

26 inuestilia _ante corr. G_.

27 in _om. G_ (_non HS_).

* * * * *

Page 147

