# The story of Robinson Crusoe in Latin

## Part 8

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/the-story-of-robinson-crusoe-in-latin-74851/index.md

Navis anglica appulsa ad insulam — Quo casu — Magna Crusoëi in præfectum merita — Spes liberationis.

Interea accidit ut Hispanus et Sunday octo jam dies afuissent necdum rediisent. Friday sæpissime nunc ad montem procurrebat, nec tamen, quamvis intentis intueretur oculis, quidquam conspiciebat. Forte tandem quum Crusoëus domi versabatur, ecce subito redit ille ac procul : “ adveniunt ! ” inquit, “ adveniunt ! ” Hoc nuntio lætus, dominus ad collem properat. Inde e longinquo scapham ad insulam tendentem prospicit. Sed incertum se esse profitetur num hæc esset ea quam speravissent. Friday expalluit ; Robinson iterum speculatur. Scilicet Europæana erat navicula albique homines in ea armati. Extemplo socii alium collem conscendunt, certiora visuri. Quantus vero fuit stupor cernentium navem ingentem Anglicam, ad ancoram consistentem.

Tum Robinsonis animus admiratione, metu, lætitia, invicem afficitur. Hinc enim gaudet spe liberationis, inde vero stupet metuitque, quod in dubio esset quo consilio navis ista huc appulisset. Itaque veritus ne piratæ essent, in colle arboribus virgultisque consito se sociumque collocat in speculis*. Inde cernunt scapham undecim hominibus oneratam ad litus appellere, quorum octo armati erant, tres reliqui inermes vinctique. Hi quidem vix in litore expositi vinculis soluti sunt. Unus ex illis misericordiam armatorum implorabat. Reliqui duo manibus sublatis a Deo auxilium et salutem petere videbantur. Quibus conspectis, Crusoëus perturbatus et anceps consilii stetit. At brevi non sine horrore videt nonnullos nautarum strictis gladiis necem captivo intentare, ac deinde tribus captivis relictis proximum nemus petere. Illi interea sedebant mœsto dejectoque vultu, incerti quid deinde futurum esset. Tum Crusoëus, cujus in mentem alienis malis propria revocabantur, miseris istis hominibus vel suæ vitæ periculo opem ferre statuit. Igitur Friday jubetur sclopeta, gladios, apparatum tormentarium quam celerrime afferre ; ipse remanere satius duxit*, speculaturus quæ sequerentur. Cunctis igitur ad pugnandum paratis, magno cum gaudio nostri animadvertunt nautas vagatos in umbra passim recubare ut somno, diei fervidissimo tempore, indulgerent. Tum Robinson, quum paululum expectasset, animo audaci ad miseros illos accedit. Qui quum aversi sederent, attoniti stupuerunt, audita voce subito hæc clamantis : “ Quinam viri estis ? ” At illi exsilire, fugamque parare. Crusoëus Anglico sermone hortatur ne timeant ; se servatorem adesse, et de patria, de malis, et quid opis ipse ferre posset interrogat. Cui “ Germani sumus, ” respondet unus qui Anglicam linguam intelligebat. “ Nautæ mei, conjuratione facta, navi mea potiti sunt. Primo statuerant me cum viris istis bonis interficere ; tandem vitam deprecantibus concesserunt. Vita autem in hac insula deserta, inopia et miseria perituris, ipsa morte acerbior est. ” “ Ego vos, ” huic Crusoëus respondit, “ e rebus his tam miseris expediam, vel ipsius capitis mei periculo ; sed duplici lege : scilicet ut tu, dum hic habites, cum tuis mihi pareas ; deinde ut, si navem tuam tibi restituere mihi contigerit, me meosque in Angliam revehas ”. Quæ quum præfectus promisisset, tum sclopeto unumquemque gladioque armavit, ea tamen conditione ne quis iis ante uteretur quam ipse jussisset. “ In scelestos istos homines, ” addit ille, “ somno nunc sopitos et passim jacentes invademus ; sed ita ut minime cruenta victoria sit. ”

Tum illi toti ab luctu versi in iram, ducem secuti sunt, et Friday secum ferebat laqueos quibus ligati fuerant. Jam ad proximum accedunt, in faciem prostratum et somno tam alto oppressum ut, manibus pedibusque vinctis, os ei prius obstruxerint quam penitus experrectus sit. Manibus tum a tergo revinctis, immotum eum manere jubent ; minati se eum, si vel minimam vocem edat certe jugulaturos esse. Quo facto, ad alterum properant, quem ligatum pariter eadem minati supinum collocant. Et jam sex in vinculis erant, quum postremi duo subito experrecti surgunt et arma corripiunt. “ O scelesti, ” (ita exclamat Robinson), “ cernite socios, arma abjicite ! peribit qui cunctatus erit. ” Hæc cum intonuisset illi gladiis abjectis in genua se prosternere, supplicesque delicti veniam a præfecto petere. Atque his etiam manus nodis implicantur. Tum Crusoëus jubet universos in speluncam contrudi, ostioque validis arborum ramis obstructo, mandat custodi ut interficiatur si quis claustrum conetur perrumpere.

Deinde socii facto agmine ad scapham se conferunt quam vectibus admotis in siccum protrahunt, et carinam deinde perforant. Sub horam post meridiem tertiam, tormenti fragore tentant ut nautas ex insula revocent. Quo signo ter repetito quum nemo rediisset, altera scapha e navi profecta est ad insulam. Tunc Crusoëus cum sociis in collem se recipit. Scapha appulsa, nautæ ad priorem currunt quam cernunt in sicco perforatam. Confestim circumspicere, socios nomine vocare, neque tamen quisquam fuit qui responderet. Illi decem numero erant, armati omnes. Robinson qui ex præfecto acceperat inter captivos tres esse qui non nisi metu coacti venissent in sceleris societatem, Friday gubernatoremque ad eos mittit ; quumque illi veniam orassent impetrassentque, armis redditis, eos quæ ipse præcepturus sit sedulo exequi jubet.

Interim qui primi advecti fuerant clamorem sustulere. Redditur et major a Crusoëi commilitonibus ; hoc enim modo ille jusserat ut advenæ in nemora allicerentur. Illi scilicet voce respondentium vix audita, sparsi hinc inde per silvas vagantur. Sed nullo reperto, quum jam advesperasceret, ad scapham redibant, cursu et vano errore fessi. Atque ut quisque occurrit excipitur ab insidiantibus, quorum in manus captivi sex inciderunt. Quum quatuor alii reverterentur, mittitur ad hos quidam nautarum in gratiam receptorum, interrogaturus an sponte armis abjectis se submittere velint ; ni facerent, insulæ procuratorem, triginta abhinc passibus, quinquaginta milites ex arce eduxisse qui ipsos cæderent. Tum Robinson armorum strepitum una omnes edere jussit ad verba legati confirmanda. Itaque illi non vi sed arte vincuntur. Mox quidam ex iis hæc rogat : “ An vero delicti veniam impetraturi sumus ? ” Cui præfectus in virgultis latens sic acclamavit : “ Vocem meam agnoscis, Thoma Smith ! Si illico arma e manibus ceciderint, vitam omnes habebitis, Atkins excepto ”. (Ille enim seditionis concitor fuerat.) Tum universi statim arma abjicere. Atkins ipse præfectum obtestatur ut sibi parcat ignoscatque ; commune enim esse omnium scelus. Præfectus respondet, se (quod unum posset), procuratoris eum clementiæ commendaturum.

Quo facto, Friday cum nautis ad illos vinciendos mittitur. Jam Crusoëus, qui procuratoris personam sustinebat, cum præfecto accessit. Hic autem de captivis eos elegit quibus tales esse mores noverat ut ipsos sceleris commissi vere pœniteret ; hi ad arcem, ceteri ad speluncam ducuntur. Ex iis qui in antrum antea conjecti erant duos etiam adduci jussit, de quibus quoque bene sperabat. Quomodo autem cum illis egerit et quæ postea acciderint, mox narrabimus.

Caput Vicesimum Quintum

Fundata colonia — Crusoëus relinquit insulam — Quod accidit in patriam redeunti — Quomodo vitam deinde honestam et beatam degit.

Quibus ignotum fuerat, hi ante arcem collecti decem erant. Crusoëus hæc profitetur : ea lege ipsos seditionis veniam impetraturos ut præfectum legitimum in recuperanda nave adjuvent. Quæ sententia etiam captivis denuntiatur. Tum captivis simul et liberis una colloquendi* copia data est, ut sese mutuo in fide servanda confirmarent, quum hæc sola sontibus salutis via pateret. Interim fabro lignario* mandatur ut alterius scaphæ perforatæ carinam reficiat. Tum altera præfecto, altera gubernatori traditur, nautis inter utrumque divisis, cunctique apparatu bellico instructi vela faciunt.

Crusoëus, cujus fortuna ex eventu hujus incepti pendebat, tanta animi perturbatione et sollicitudine agitabatur, ut stare ibi nesciret ; nunc in spelunca sedere, nunc in collem ascendere, et quia noctu oculorum deficiebat usus, auribus captare si quid forte e nave audiret. Augebatur enim sollicitudo expectatione signi de quo inter eos convenerat. Triplex scilicet fragor ille nondum auditus erat, media jam nocte ingruente.

Et jam spes omnis abierat, quum e longinquo subito sonitus fit. Crusoëus quasi e somno repente excitatus, aures erigit. Sequitur alter fragor et deinde tertius. Nunc constat navem esse expugnatam, nunc certo in Europam profecturus est. Tum amens lætitia devolare, socium in gramine recubantem excitare, amplecti, deinde ad arcem currere, sarcinasque raptim colligere. Die nondum exorto, ad collem rursus properat, eoque ubi navis in ancoris consistebat oculos intendit. Brevi conspicit præfectum navis, qui collem nonnullis comitantibus conscendit. Robinson uno impetu ejus in amplexus provolat. Tum præfectus narrat se nave feliciter admodum potitum esse, occiso nullo neque vulnerato quidem ; obscura enim nocte ita evenisse, ut neque agnosceretur ipse, neque comites a nave prohiberentur. Turbulentissimos seditionis auctores sibi quidem obstitisse, sed captos in vincula fuisse conjectos. His dictis, cibos quosdam lautiores e nave afferri jubet, lætique omnes jucundissimo convivio recreati sunt.

Deinde præfectus Crusoëum rogavit quidnam nunc sibi faciendum mandaret, quo ipsi gratiam persolveret. Huic ille “ præter hesterna promissa ” ait, “ hæc tria te rogabo. Primum quidem ut hic commoreris, donec pater socii mei redierit ; tum ut me meosque in nave excipias ; denique ut seditionis auctoribus veniam des. Hæc sola delicti pœna sit ut in hac insula deserantur. ”

Præfectus hæc pacta servaturum se pollicitus, captivos adduci jubet, pessimisque eorum designatis pœnam irrogatam* denuntiat ; neque illi sine lætitia hoc audierunt, conscii quippe tanti admissi facinoris. Crusoëus eos mox docuit quomodo victus petendus esset, illisque res suas omnes relicturum se promisit.

Dum noster hæc loquitur, Friday magno cursu anhelans nuntiat patrem cum Hispanis advenisse. Cuncti igitur illis obviam properant. Friday ceteros prægressus in amplexus patris præcurrerat. Crusoëus non sine admiratione duas mulieres inter advenas conspexit ; Sundayque interrogatus docet uxores esse duorum Hispanorum, quas illi in ipsa regione duxerant*. Hi vero ubi audissent Robinsonem mox profecturum, nonnullosque remiges in insula relicturum esse, rogaverunt ut sibi quoque liceret in ea remanere ; se enim omnibus auditis quæ alii memoraverant jucundiorem illa sibi sedem non optare. Quibus precibus ille libentissime annuit ; gaudebat imprimis quod duos hic spectata probitate viros relicturus esset. Sperabat enim fore ut eorum opera et exemplo ceteri ad bonam frugem* reducerentur. Hac mente alios omnes eorum auctoritati subjicere constituit.

Itaque universos arcessi jubet ; sex Angli erant et duo Hispani cum uxoribus. Quibus convocatis suam Crusoëus his verbis voluntatem declaravit : “ Neminem fore spero, qui mihi jus deneget de rebus meis, hac quidem insula cum omnibus quæ in ea sunt, arbitrio meo statuendi. Opto autem ut omnium cujusque vestrum qui hic remansuri estis conditio sit beatissima ; quam ob rem vobis certas leges non habentibus meum est instituere, vestrum autem sequi.

“ Hæc igitur accipite.

“ Hos ambo Hispanos ego meos in insula vicarios constituo. Hi præcipient, vos parebitis. His committo apparatum omnem bellicum, atque instrumenta omnia ; ea tamen lege ut illi vobis necessaria præbeant, vos autem cum iis honeste in pace vivatis.

“ Principio Deum colite ; nulla enim civitas firma, nisi fundamentum sit amor Dei.

“ Proxima pietati sit justitia. Jus suum cuique tribuatur ; neu cuiquam nocueritis.

“ De ceteris ambo Hispani viderint. Illi fines agris assignabunt, juraque, prout res postulabit, et privata et publica statuent.

“ Olim* fortasse licebit de vobis nuntium accipere ; fortasse me aliquando juvabit extremum in hac insula mihi carissima vitæ tempus agere. Væ illi qui interea has leges meas everterit. Eum ego in cymba impositum fluctibus sævissima tempestate agitatis tradam hauriendum. ” His auditis, assensere omnes seque obedientes futuros esse polliciti sunt.

Tum noster ea notavit quæ secum aveheret : vestem e pellibus a se ipso confectam, cum umbella ; hastam propria quoque arte perfectam, arcum, securimque siliceam ; psittacum, canem villosum, lamasque duos ; quæ instrumenta, quum esset solitarius, fabricaverat. His cunctis in navem translatis, secundo spirante vento, proficisci proximo die constituunt. Jamque tempus adest. Tum Crusoëus eos qui remansuri erant ad concordiam pietatemque sequendam denuo hortatus, ultimum vale clamat, et cum comitibus Friday et Sunday navem conscendit.

Felicissimus ad Hamburgum cursus fuit. Quum navem Crusoëus opportune hic invenisset Londinium tendentem, a Germanicæ navis præfecto discessit, atque alteram conscendere properavit. Hæc brevi solvit ancoras. Dulcissima jam Crusoëi patria e longinquo cernitur. Jam in ostium Thamesis advenere, quum subito sæva tempestas exoritur navemque vi magna in oram conjicit. Tum quidquid valet diligentia, quidquid peritia, adhibetur ; sed frustra ; venti furor, omni conatu* major, navem abreptam in arenas agit tanta vi ut carina disrumperetur. Irruit extemplo in eam ingens aquæ vis, adeo ut de salute omnes desperarent ; navigantibus vix datur copia in scaphas desiliendi ut morti, si fieri possit, se eripiant.

Sic igitur Robinson quum denuo naufragium fecisset, miser in portum proximum advenit, neque quidquam servavit præter canem qui vectum in scapha dominum natando secutus est, et psittacum in humero ejus sedentem. Multis post diebus, certior factus est umbellam vestemque pelliceam repertas esse.

Portus ille ad quem appulerat scapha octo millia passuum a Londinio aberat. Audiit patrem suum senem bona valetudine uti, matrem vero, feminam optimam, obiisse. Quod quidem gravissimo eum dolore affecit. Jam Eboracum profectus, viginti quatuor horarum spatio eo advenit. Quum sequente cane et psittaco humero insidente in terram descendisset, per circumfusam spectantium turbam in hospitium proximum se contulit. Inde nuntio ad patrem misso, curavit ne senex ille optimus filium reducem nimis subito reviseret neu, tantæ non capax lætitiæ, mortem occumberet.

Jam filius ipse per plateas satis sibi cognitas ad patrios penates provolat, domumque assecutus in patris gaudio trepidantis amplexus ruit. “ Mi pater ! ” “ Mi fili ! ” hæc tantum ambo eloqui potuerunt. Muti, trepidi, spiritu intercluso, alter alterius e collo pendent, donec vis benigna lacrimarum animum utriusque levavit.

Interea Friday miratur frequentem* tectis urbem stupetque inhians innumera rerum miracula quæ nunc undique oculis obversantur. Quorum aspectu satiari non potuit. Ac primo die nullam rem ab alia distinguebat ; tanta enim animi perturbatio erat ut hebes oculis et animo esset.

Pater Robinsonis institor erat. Propterea optavit ut filius in mercatura exerceretur, heres patris institutus. Sed filius ad laborem induratus patrem rogavit ut sibi liceret fabrorum tignariorum* artem discere. Itaque cum socio tignarii cujusdam disciplinæ se tradidit, atque brevi uterque in ea arte tantum profecerat ut ipsi magistrorum dignitatem assequerentur. Quo facto, officina communi instituta, amicitiam inter se, summo studiorum voluntatumque consensu, ad extremum vitæ diem coluerunt. Et sic perpetua tranquillitate, sanitate, industria, fortunati ambo vixere ad summam senectutem, posterique libenter retinebunt duorum memoriam hominum, qui ceteris documento erunt quomodo suæ quisque felicitatis artifex esse possit.

