The story of Robinson Crusoe in Latin

Part 7

Chapter 7 3,291 words Public domain Markdown

Mox narrare incipit Friday quid in nave marique acciderit ; navem sibi montis instar lignei visam fuisse, in qua tres excelsæ arbores (mali scilicet) starent. Bestiam illam nigram sibi blanditam* fuisse, monstrum vero cornutum barbatumque irruisse, mortem intentans ; seque existimare monstrum illud esse montis lignei natantis dominum, quum hominem in eo omnino nullum vidisset.

“ Quid autem nunc faciendum est ? ” sic Robinson quærit secum. “ Fac illos aut periisse aut vento tantum abreptos fuisse ; quidquid acciderit, e nave nobis quam plurima eripienda. Quomodo autem, quum scapha careamus ? ”

Ex necessitate ipsa consilium oritur. Venit in mentem ratem facere, lignis aliquot ita colligatis ut commode veheretur.

Interea placuit ut alteruter domum curreret, et victum cum omni funium copia ceterisque instrumentis peteret. Friday ut erat cursu velocior, proficiscitur. Crusoëus autem remansit, arbores interim rati conficiendæ idoneas cæsurus.

Friday sub vesperam rediit. Interea Robinson magnopere delectatus est cane villoso, quem veluti popularem ex Europa, si ita loqui licet, diligebat. Quum Friday rediisset, ciborum quos attulerat partem cani esurienti dedit. Quum vero luna opportune lucem præberet, ambo usque ad mediam noctem operi incubuerunt. Tum omnino fatigati, quum somno diutius carere non possent, in gramine recumbunt, canique se committunt custodi qui ad pedes eorum se projecit. Itaque ambo dulci somno recreati sunt, donec aurora rediisset.

Caput Vicesimum Primum

Multæ opes repertæ — Cibi — Supellex — Instrumenta — Vestes — Sclopeta — Robinson repente dives.

Posterum diem tanta assiduitate operi impenderunt ut vespere ratem confecissent. Duplicem arborum seriem partim funibus, partim viminibus tam arcte colligaverant ut tutissimæ ratis vicem præstaret, longitudine viginti circiter pedum, latitudine fere eadem. Prudentius illam prope litus atque cylindris impositam construxerant ; quo facilius in mare deduceretur.

Primo diluculo mare reciprocare cœpit. Itaque sine mora ratem detrudunt ut ab aqua recedente, velut a fluvio, ad navem scopulis affixam deferatur. Et mox profecti ad navem perveniunt.

Quanto tunc gaudio Robinson exsultabat, dum ad navem tam ingentem et Europæanam accedit ! Parum aberat quin latus ejus oscularetur. Adeo caram illam habebat, quod ex Europa advenisset, quod ab Europæis ædificata, ab Europæis huc adducta fuisset. Carissimi autem isti Europæi, heu ! evanuerant, undisque fortasse obruti perierant. Omni jam spe sublata Europam statim redeundi, nihil supererat, nisi ut ex navi servaret tantam supellectilem* quantam posset, ut ipse ea frueretur. Itaque navem circumvectus, mox non sine magno dolore intellexit minime esse sperandum illam iter unquam velis tentaturam esse ; quippe quæ inter duos scopulos vi tempestatis conjecta ita hærebat ut moveri nullo modo posset.

Qua spe destitutus navem conscendere properat, opes quibus illa onerata esset exploraturus, an essent incolumes. Friday autem, timoris hesterni non immemor, dominum in stega comitari vix audebat. Verumtamen eum secutus est, sed invito animo ; statim enim monstrum illud cornutum oculis illius se obtulit. Jam vero illi non tantum erat audaciæ ; quippe debilitatum jacebat, ut vix surgere posse videretur, quoniam per triduum pabulo caruerat. Cujus rei causam quum Crusoëus intelligeret, ante omnia curavit ut bestiam fame fere consumptam pabulo recrearet. Deinde singulis navis cubiculis perlustratis, multa passim conspexit quæ, apud Europæanos neglecta, ipsi nunc maximi erant pretii. Cados* nimirum integros invenit plenos panis nautici, oryzæ*, farinæ, frumenti, vini, pulveris nitrati*, globulorumque plumbeorum* majoris minorisve formæ, tormenta quoque bellica, sclopeta*, gladios, secures, serras, cæla*, terrebras*, radulas*, runcinas*, malleos, massas ferri, clavos, cultros, forfices*, acus, ollas præterea, patinas, cochlearia, forcipes*, folles, supellectilem culinariam ligneam, ferream, stanneam, cupream* ; plenas tandem cistas* vestimentorum, linteorum, tibialium, calceorum, ocrearum*, magnamque aliarum rerum copiam quas viles habemus ; sed quanti sint pretii tum demum intelligimus quum desiderantur.

Quæ quidem omnia Friday obstupescens intuebatur. Robinson contra incredibili gaudio puerilem in modum singula tractat, subito abjicit, arripitque alia prout visa sunt aliis jucundiora. Placuit demum in carinam interiorem descendere. Hanc vero aqua repletam invenit, quoniam ibi navis valde dehiscebat. Jam igitur diu deliberanti quid primum potissimum secum auferret, nunc hæc, nunc illa magis necessaria videntur ; itaque sæpe rejicit quæ modo elegerat, aliaque eligit mox ipsa quoque rejicienda.

Quæ tandem omnium præstantissima ipsi videbantur ea seligit : cadum pulveris nitrati plenum, cum arcula plumbearum glandium ; duo etiam paria sclopetorum manualium*, duos gladios bellicos, duos venaticos* ; duplicem vestimentorum apparatum a capite usque ad calces, unum sibi, alterum socio ; viginti quatuor indusia ; duas secures, serras, runcinas ; ferri massas, malleos, nonnullaque alia instrumenta ; quosdam libros, chartæ scriptoriæ copiam, cum atramento et calamis ; pyrothecam* cum igniario et silicibus ; cadum pane nautico repletum ; carbasi mediocrem copiam ; capram.

Quum jam mare redire cœpisset, uterque ad ratem descendit, et postquam eam solverunt, leniter aqua accedente ad litus delati, opes servatas in terram deportare properant. Tum Friday valde gestit discere qui ex his omnibus usus aut quæ commoditas percipi posset. Cujus ut cognoscendi cupiditatem expleat dominus post dumetum se recipit, et tunicam vestemque præfecti cum calceis et tibialibus induit ; tum gladio cinctus pileoque ornatus subito progreditur atque ante oculos socii obstupescentis consistit. Ille attonitus aliquantulum recessit, primo aspectu incertus dominumne an alium quemquam domino majorem conspiceret. Hic attonito subridet, manuque blande porrecta, eundem profitetur se amicum ei semper esse, veste et fortuna quamvis mutatis. Tum depromptas* remigis vestes eum docet rite induere atque imperat ut se quoque vestiat. Multum quidem temporis in se vestiendo Friday consumpsit ; quippe qui illa sibi aptandi omnino rudis esset. Tunicam videlicet ita induit, ut pedes manicis* immitteret ; eodem modo braccis usus est, pedes enim in partes inferiores inserere conatur, tunicamque in dorso connectere. Sensim errorem intellectum ita emendavit ut tandem, sæpius frustra conatus, omnia ista vestimenta recte induere didicisset. Illa vero maxime laudavit quod ipsum egregie contra musquitonum morsus defenderent. Calceos solos vituperavit, qui parum commoditatis habere videbantur. Jam illi dominus demonstrat quemadmodum utendum sit securi ceterisque instrumentis ; et confestim securis experimentum fecerunt, malumque rati idoneum aptaverunt quam velo in posterum instruerent. Quod quidem opus Robinson se solum perfecturum spondet, sociumque ad lamam mulgendam mittit ; hoc enim per biduum neglexerant.

Absente Friday, Robinson sclopetum parat, ut amico ostendat quanta sit vis pulveris nitrati, simulque ei admirationem moveat ; quo regresso, atque Robinsonis in opere perficiendo celeritatem admirante, hic falconem marinum conspicit, tunc pisce rapto avolantem. Arrepto statim sclopeto hoc modo exclamat : “ ecce mi Friday ! istum dejiciam ”. Quibus vix dictis, subito fragore intonat sclopetum alesque ex aere in terram exanimis decidit. Quo viso auditoque Friday in terram procidit quasi ipse vulneratus ; repente enim vetus de Toupane seu deo tonante opinio ejus animum subiit, dominumque in hac animi perturbatione Toupanem esse existimavit.

Caput Vicesimum Secundum

Adsunt ! Adsunt ! — Arma inter socios dividuntur — Paratur bellum — Duo viri adversus quinquaginta — Victoris dementia.

Hæc inter sex menses effluxere, nec Friday ullam denuo de patria repetenda mentionem domino habuerat. Sæpius autem, confecto labore, montem conscendere solebat unde insulam prospectaret in qua natus erat. Ibi moratus sedebat, et lugebat quod a patre in perpetuum disjunctus esse videretur. Et ipse dominus de hoc itinere tacebat ; quippe qui non posset amici votis prius obsecundare quam cuncta ad novum vivendi genus fuissent disposita.

Nunc autem absolutis rebus maxime necessariis, Crusoëus primus auctor fuit parandæ denuo navis ad socii patrem arcessendum. Quibus auditis magno Friday gaudio affectus est.

Forte postea Robinson socium ad litus misit ut testudinem quæreret ; diu enim grato hoc cibo caruerant. Ille autem brevi regressus, anhelitus inter et trepidationem hæc sola proferre potuit : “ adsunt ! adsunt ! ” Territus ipse dominus interrogat quisnam adsit : “ O domine ! una, duæ, tres, sex scaphæ : ” numeros scilicet inter tres et sex, propter exanimationem reminisci non potuit.

Ille quam velocissime collem statim conscendit, neque sine formidine agnoscit Friday non erravisse ; ipse enim numerat sex scaphas barbaris onustas qui appellere litori conabantur. Tum celeriter descendit, sociique animo confirmato, interrogat an fideliter et strenue cum ipso stare velit, si cum barbaris sit decertandum.

Cui Friday “ Vita mea tibi est ” respondit. Quæ quum audiisset, “ Age ergo, ” ait Crusoëus, “ barbari isti inhumana nunquam hic consilia exequentur. Quæ constituerim ego tibi inter eundum exponam ; nunc non loquendi, sed agendi tempus est. ”

Tum unum e tormentis rotis fultum e vallo deducit ; sex sclopeta majora, quatuor minora, cum duobus gladiis profert. Uterque duobus sclopetis manualibus gladioque cingulum instruit ; tria sclopeta majora humero imponit, et ad tormentum trahendum connititur. Abundabant præterea globis plumbeis majoribus minoribusque, et pulvere nitrato, quibus apparati fortiter ad bellum progrediuntur. Paululum progressi tandem consistunt. Tum Crusoëus ibi socio omne belli consilium hoc modo exposuit. “ Montem circum, atque per densissimam silvam ibimus, ne ab hostibus conspiciamur. Tum in arbustis densis ad litus fere procurrentibus ad eos propius accedemus ; quum venerimus intra teli jactum, subito tormentum plumbeum globum et fragorem effundet, quo barbari, credo equidem, territi, relicta præda, in scaphas confugient. ” Tum commilitoni manum porrigit, et uterque se fortissimi militis officio functurum pollicetur.

Interim tacito gressu usque ad extremam dumetorum partem perveniunt. Robinson ad comitis aurem insusurrat, ut quam cautissime post magnam quandam arborem adrepat redeatque sibi nuntiaturus num hostes inde conspici possint. Friday reversus nuntiat facillime illos conspici posse, ignem circumsidentes, ossaque alterius captivi jam mactati assa rodentes ; alterum non procul ab illis vinctum jacere ; hunc ex albo genere hominum esse videri, et pari neci sine dubio destinatum.

Tum Crusoëus post arborem collocatus, porrecto tubo optico* quem e nave servatum secum apportaverat, ea quæ Friday rettulerat ipse vera esse deprehendit. Quinquaginta circiter anthropophagi apud ignem consederant ; captivum vero jacentem Europæum esse facile agnovit. Quibus visis exarsit, sanguis fervet, pectus æstuat. Si tamen primum hunc animi motum sequeretur, temere impetu facto multum effunderet sanguinis ; novit enim rationem cæca animi perturbatione vinci nunquam oportere ; itaque se quamvis indignatum sustinet.

Ad eam deinde partem dumetorum progressus quæ longius excurrebat, hiatum mediocrem e longinquo vix conspiciendum animadvertit. Collocatum ibi tormentum ita dirigit, ut globus super capita barbarorum emissus neminem lædat. Deinde socio tacite significat ut ipsum in omnibus imitetur invicem quæ agentem viderit. Quo facto, duo sclopeta ponit humi, tertium manu tenet ; quod Friday imitatus est. Tum funem incendiarium* rimulæ* tormenti admovet. Ignem pulvis concipit, globus ejicitur. Fragore audito, barbari e cespitibus ad terram procidunt quasi omnes una occisi ; Robinson interea et socius in exitum rei intenti erectique, ad pugnam, si necesse foret, cetera parant. Mox barbari terrore quo primum perculsi sunt parumper sedato, in pedes se erigunt. Pavidiores ad scaphas profugiunt, fortiores arma capiunt. Qui quidem, solo tormenti fragore exterriti, neque ignem neque globum viderant ; itaque eis formido expectatione Robinsonis* minor fuit. Quum autem nihil circumspicientibus visum sit quo terrerentur, animum statim receperunt. Fugientes quoque revertuntur, cuncti horrendum clamorem edunt, atque sævissimo vultu gestuque arma vibrant et chorum bellicum instaurant.

Crusoëus paululum hæret incertus, donec choro finis fiat. Sed postquam vidit barbaros iterum considere duosque mitti qui Europæum adducerent mactandum, tum diutius iram cohibere non potuit. Itaque sic præcipit socio voce submissa : “ tu ad dextram, ego ad sinistram. Deus nos adjuvet ! ” His dictis, e sclopeto globum emittit ; idem facit Friday, qui melius domino collineaverat*. In sinistra enim parte quinque, in dextra tres tantum prociderunt. Ex quibus octo, tres interfecti, quinque vulnerati modo erant. Mira jam celeritate omnes qui incolumes erant fugam corripuere. Alii alia in loca aufugientes immanem edunt ejulatum. Robinson nunc prorumpere gestit, ut fugientes persequatur miserumque Europæum vinculis liberet ; sed obstupuit sane, quum nonnullos fugientium rursus concurrere et se ad pugnandum parare vidisset. Itaque quam celerrime alterum sclopetum arripit. Item Friday ; amboque suo quisque sclopeto utuntur. Hic duo tantum occubuerunt barbari. Nonnulli tamen vulnerati, clamantes atque ululantes, amentium instar, discurrunt ; alii cruenti, alii vehementer læsi. Ex istis non multo post tres etiam semianimes procidunt. Tum Crusoëus “ agedum ! ” inquit. Tum sclopetum abjicit vacuatum, ut tertium repletum arripiat. “ Prorumpamus ! ” Hoc dicto, et facto impetu, ambo in campum ruunt, et Crusoëus ad captivum provolat. Dum autem ad illum accedit, nonnullos barbarorum fugientium animadvertit gradum sistere atque ad pugnam se componere. Hoc Robinson socio innuit. Qui quidem, signo intellecto, propius accessit, sclopetoque unum ex illis prostravit. Interim Robinson cultro vincula secuerat quibus captivi manus pedesque constricti erant. Tum Anglico sermone interrogat, quisnam sit. Captivus Latine respondet se Christianum et Hispanum esse. Cui quum Robinson sclopetum manuarium gladiumque porrigat, ut ad pugnam dirimendam ipse auxilio sit Hispanus vix sclopetum gladiumque accepit, quum furore percitus et recentiore ira, in barbaros impetum facit, et dum cæteri ad scaphas se recipiunt, nonnullos cunctantes cædit. Jamque illi velis remisque aufugere.

Jam noster Crusoëus, ut erat mitis vir animi campum circumiit, si forte cuiquam barbarorum adhuc spirantium posset succurrere. Plurimi autem expiraverant ; ceterique, inter manus ejus vinum vulneribus instillantis, animam efflant. Viginti barbari mortui erant, nec vulneratus quidem victor alteruter fuerat.

Caput Vicesimum Tertium

Friday patrem suum invenit — Concio convocata — Legati missi — Institutæ leges — Spelunca — Monstrum.

Robinson cupidus scaphæ quam barbari reliquerant inspiciendæ, ad eam accessit, neque sine magna admiratione in illa invenit hominem alium, manibus pedibusque miserabiliter vinctis, mortuo quam vivo similiorem.

Robinson statim solutis ei vinculis, ut eum erigat nititur, qui tamen neque stare, neque loqui poterat ; flebiliter potius ingemebat, ratus se nunc ad mortem trahi. Quum ille gente barbarus, non Europæus esset, Robinson socium vocat mortuorum corpora congerentem, ut patrio sermone hominem alloquatur. Vix autem Friday captivum conspexit, quum spectaculum ejusmodi insecutum est quod neque Crusoëus neque Hispanus ille sine lacrimis intueri possent. Scilicet Friday subito quasi lymphatus, in captivi amplexus provolare, eum osculari, urgere ; clamare, ridere, exsultare, saltare, flere, manus torquere, iterumque exclamare, amentem* denique modis omnibus referre. Diu quoque et multum Robinson socium prius interrogavit quam ille hoc unum breviter domino respondisset : “ Ecce pater meus ! ”

Jam vero quibus modis optimus ille juvenis lætitiam pietatemque ostenderit, verbis nemo describere potest. Vicies e scapha in terram, e terra in scapham prosilit. Crusoëus vini aliquantulum quod in lagena reliquum habet, filio tradit, quo patris membra tumentia foveat. Tum paululum secessit ut Friday liberius sese totum daret lætitiæ.

Regressus tandem, interrogat an cibum aliquem patri præbuerit ; tum respondenti se minime adhuc de hoc cogitasse, Robinson jentaculum suum statim offert, quod hic patri tradidit. Tum repente e scapha prosiluit, atque ita celeriter procurrit ut jam extra conspectum esset prius quam herus eum posset interrogare. Mox autem reversus est, manu altera urceum aquæ plenum, altera panem caseumque tenens. Illum patri, hunc domino porrigit ut jentaculum quo ille se defraudaverat compensaret. Senex aqua gelida subito recreatus est ; quippe qui siti excruciatus in eo erat ut prorsus deficeret.

Jam Robinson ad Hispanum in gramine prostratum languentemque se convertit ; istum quoque a socio potu ciboque reficiendum curavit. Tum illum ad scapham deducit in quam (tormento, sclopetis, spoliis, interfectorum oneratam), Friday saltu se dedit ; tamque velociter, vento quamvis adverso, eam remis impulit ut Crusoëus navigantis cursum in litore pedibus vix æquaret.

Proximo die Crusoëus comites convocavit, ut rem quæ diutius differri non poterat conjunctis viribus perficerent.

Scilicet verendum erat ne e malignis vaporibus jacentium in campo cadaverum pestis funesta exoriretur. Itaque cuncti, sua quisque instructus securi, conveniunt, cæsisque lignis, corpora defunctorum Romano more comburunt. Interim Friday patrem suum docuerat quantum gentes bene moratæ ab humana carne abhorrerent. Quod quidem mirum seni primo visum est. Filius autem expositis omnibus quæ ipse a domino acceperat, brevi patrem eo adduxit ut morem istum immanem aversaretur. Senem illum Sunday propterea Crusoëus appellavit quod die hebdomadis primo, seu “ Sunday, ” eum servaverat.

Jam ille universos in concionem vocat, in qua Friday iterum interpretis munere, quum erga Hispanum, tum erga senem Sunday functus est. Hispanus primum de aliis loquitur captivis. Tum Crusoëus hæc : “ O amici, quos Deus socios mihi adjunxit, omnia nunc possidemus quæ ad bene beateque vivendum requiruntur. Sed nunquam equidem his bonis tranquillo animo et quieto frui potero quandiu intellexero alios esse homines qui, quum a natura jus æquum illis fruendi acceperint, inopia tamen et miseria afficiantur. Hoc igitur a vobis peto ut suam quisque sententiam dicat monstretque qua potissimum ratione eos in societatem hujus nostræ conditionis adsciscamus. ”

Hæc fatus, unumquemque sententiam proferre jubet. Hispanus se vel unum eos, in scapha de hostibus capta, adducturum pollicetur. Sunday profitetur se idem facere paratum. Friday autem censet satius esse patrem suum senem manere, optatque ut sibi liceat Hispano sese addere. Tum nobile patrem inter et filium fuit certamen, utri potissimum contingeret vitæ periculum adire. Itaque Robinson coactus est, ad rem dirimendam, ut sententiam ipse suam diceret, cui omnes læti obtemperaverunt. Hæc erat, ut Hispanus cum Sunday proficisceretur, Friday autem apud se remaneret. Addidit vero, priusquam ambo illi in viam se conferrent, necesse esse ut, arato agri decies majore spatio, semina sererentur ; aucto enim colonorum numero, victum quoque necessarium augendum esse. Itaque per aliquot hebdomades continuas agricola quisque factus est, operariorumque diligentia feliciter omnia et cito confecta sunt ; cunctisque intra quindecim dies absolutis, constitutum iter paratur.

Sed prius quam proficisceretur, Hispanus probi gratique in Crusoëum animi documentum edidit, quod et prudentiam ejus monstravit. Nam confessus est populares suos, ipsius instar, esse remiges de plebe*, rude genus et incultum ; neque sibi eorum mentem adeo perspectam esse, ut sponsor fiat de illorum fide ac voluntate ; itaque se optimum censere, a Robinsone sicut a domino leges constitui, neque quemquam in insulam adducendum esse, nisi prius legibus illis sese obstrinxisset. Quam ob rem Crusoëus, lætus hospitis fide, ejus consilio obsecutus est. His autem verbis leges scriptæ sunt.

“ Quicumque in insula vivere, atque in partem commoditatum quas illa præbet admitti cupit, eum oportet :

“ Voluntati domini illius insulæ in omnibus obedire, cunctisque institutis, quæ ille ad salutem communem civium promovendam præceperit, obtemperare.

“ Vitam agere in labore, temperantia, honestate ; nemo enim in hac insula vitam deget qui aut ignaviæ, aut luxuriæ, aut ulli turpitudinis generi se dederit.

“ Abstinere ab omni rixa ; siquis autem injuriam acceperit, in propria causa judex ipse ne fuerit, sed eam aut ad insulæ dominum deferet, aut ad eum qui judex ab illo constitutus fuerit.

“ Omnes labores ad communem utilitatem necessarios libenter suscipere, et si res postulabit, domino, vel cum vitæ discrimine, opem ferre.

“ Si quis ullam ex his legibus æquissimis violare ausus fuerit, ceteri consentientes aut eum cogent ut pareat, aut ex insula in perpetuum ejicient.

“ Neminem vero non hortamur ut has conditiones serio perpendat, nomenque ne subscripserit, nisi prius statuerit illis quam studiosissime obtemperare. ”

“ Robinson Crusoëus. ”

Has leges scriptas Hispanus in vernaculum sermonem vertit. Quo facto, ille et calamis et atramento instruitur, ut populares sui antea nomina legibus propositis subscribant quam proficiscantur. Tum viaticis scaphæ impositis, magna cum pietate valedicunt Robinsoni socioque et vela faciunt.

His peractis, Crusoëus, comite Friday, forte venaturus in itinere non longe processerat, quum canis stetit latrans ad imam rupem arbustis consitam. Accedunt ambo propius hiatumque in rupe vident adeo arctum ut irrepere, neque tamen ingredi possent. Crusoëus socium tentare jussit num per hiatum istum posset se immittere.

Qui caput quum vix admovisset, horrendo clamore retraxit, tum Robinsonis admonitione ne audita quidem, amentis instar aufugit. Ille tandem eum assecutus causam fugæ rogat : “ Heu ! heu ! ” respondit Friday, “ fugiamus ! monstrum horrendum vidi, ingens, ardentibus oculis, faucibus tantis ut nos ambo simul absorbere possit. ” Cui dominus : “ Ehem ! ” inquit, “ fauces satis amplas dicis ; attamen ipse rem explorabo. ” “ O domine, ” (hæc exclamat servus, domino ad pedes provolutus), “ per te Deum obsecro ; noli hoc facere ; te monstrum illud deglutiet ; tum miser Friday domino orbatus erit. ” Robinson subridens interrogat, an ipse ab illo devoratus fuerit. Qui quum obmutesceret, domum jussit festinare, ut lampadem accensam peteret. Ipse ad speluncam reversus sclopeto armatus, ad ostium se collocat.

Interea Friday cum lampade redit, dominumque iteratis precibus orat ne morti certæ ultro se objiciat ; ille autem qui re deliberata timoris expers erat, hortatur socium ut animo confidat. Tum lampadem sinistra, sclopetum dextra tenens, monstro fortiter obvius fertur. Capite vix immisso, ad dubiam lampadis lucem ipse quoque aliquid conspicatus est quod sibi horrorem incussit ; neque adeo tamen aufugere voluit ; sed admota propius lampade, perspexit nihil illud esse nisi lamam ætate fractum et senio mox interiturum.

Quum igitur Robinson circumspiciendo nihil deprehendisset propter animal illud minime timendum, vocato ad se Friday, penitus in speluncam irrepsit. Hic etsi vehementer trepidabat, non potuit dominum ducem non sequi, neque ibi sine admiratione vidit quantopere propter ipsius terrorem monstrum in majus crevisset.

Quum jam lama in eo esset ut ageret animam*, Robinson illum ex antro amovet quem, quum expiraverit, terra obruat. Mox loco explorato antrum satis amplum et jucundum inveniunt. Ex quo magnam in posterum utilitatem se capturos sperabant ; hoc enim statim Robinson elegit domicilio ubi, fervidissimo solis æstu, frigus captaret. Itaque missus est Friday ut instrumenta afferret ; quorum ope cœperunt ostium antri amplificare ; atque hoc opere tempus non sine jucunditate consumpserunt.

Caput Vicesimum Quartum