The story of Robinson Crusoe in Latin

Part 6

Chapter 6 3,375 words Public domain Markdown

Jam vero prandium paratum erat. Quantopere Robinson calidis et pinguibus cibis delectatus sit facile intellexeris. Calamitatum jam præteritarum oblitus, sibi in animo fingit non deserta in insula, sed in regione frequentissima se versari. Sic animi vulnera insperato quodam gaudio sanari solent, etsi illa plerumque insanabilia putamus.

Prandio confecto Crusoëus secessit ut de prospera rerum suarum commutatione secum ipse meditaretur. Nunc omnia bene succedere visa sunt.

Cui cogitanti in mentem venit ut vitam ipse quidem mollem atque otiosam ageret, Friday autem, juvenem robustissimum (de quo præterea tam bene meritus fuerat ut eum sibi famulum jure quodam vindicaret*), cogeret ut necessariis muneribus laboribusque perfungeretur. Sed quum intus secum reputasset fieri posse ut aliquando tam felici ipse conditione excideret, tunc vero si otio atque inertia corrumpi se pateretur, molestum sibi fore ad duritiem paupertatemque prioris vitæ redire, statuit in labore æque atque adhuc gnaviter ac strenue perseverare. Quo decreto*, e strato exilit, citatoque gressu in vestibulo domicilii obambulat. Interea Friday ciborum reliquiis in cella sepositis, domini jussu ad lamas mulgendas abit.

Caput Decimum Octavum

Robinson domum fossa et palis* munit — Docet socium Anglice loqui — Ambo scapham fabricare statuunt.

Nunquam sane, ex quo hanc in insulam advenerat, lætior fuerat Robinsonis fortuna. Hoc unum erat illi metuendum, ne barbari reverterentur ad socios repetendos, et novis cruentisque præliis sibi cum iis certandum foret. Quin ille cohorruit, quum cogitaret fortasse fore ut in discrimine tam ancipiti versaretur ut aut sibi pereundum esset aut sanguis hominum profundendus.

Jam diu domicilium suum castelli instar munire voluit ; huc usque vero, dum sine comite vivit, hanc spem penitus abjecerat. Nunc autem, quum adesset socius laboris, facilius hoc aggredi potuit. Itaque montis cacumen conscendit ut excogitaret quomodo se tutius firmiusque muniret ; atque hoc brevi fecit, quum inde totam regionem oculis complecteretur. Statuit primum fossa lata altaque domum cingere, ac deinde qui rivus non procul abhinc scatebat eum ita dividere ut altera pars in fossa, altera per medium atrium flueret, ne unquam obsidione cinctus aquæ inopia laboraret.

Haud facile erat hæc omnia socio signis indicare. Hic vero quum rem aliqua ex parte intellexisset, ad litus procurrit atque inde rettulit instrumenta fodiendo apta, conchas scilicet magnas lapidesque planos et acutos. Tum ambo opus incohant.

Jamque ambo socii a summo mane usque ad vesperam non alacri minus quam strenuo animo operi incumbunt, itaque mirum quantum* vel instrumentis quam minime aptis adjuti in diem profecerint ; nec per duos menses continuos, vento obstante, barbari insulam invisere. Itaque licebat sociis continuam operam munimentis dare, nec illis opus erat a repentina incursione cavere.

Crusoëus comitem, labores inter diurnos, Anglicam linguam docebat, cujus ope socio cogitata sua eloqui ardentissime cupiebat. Qui quidem tam docilem et attentum se præbuit ut brevi tempore longe procederet. Robinson enim eadem arte usus est qua sollers magister ut linguam Latinam Gallicamve discipulos doceat. Quoties nempe fieri potuit, ea re de qua sermo erat posita ante oculos, articulatim distincteque nomen ejus dicebat. Quum vero de ejusmodi rebus ageretur quæ oculis subjici non poterant, vultu gestuque ita exprimere studuit, ut Friday, anni dimidia parte nondum exacta, Robinsonem facile intelligere cogitationumque participem facere posset.

Quod quidem multum Robinsonis felicitati adjecit. Huc usque enim socium quidem, sed mutum habuerat ; nunc vero amicum sibi comparavit. Friday enim et grato erat animo, et semper honestum, fidelem, ingenuum, domino se præstitit. Itaque Robinson cariorem eum in dies habuit, ac brevi non dubitavit hoc ei concedere ut in eadem spelunca secum pernoctaret.

Duobus abhinc mensibus fossa absoluta fuit, quo facto, ita muniti erant ut jam barbarorum impetum non modo non extimescere, sed etiam, si unquam arx oppugnaretur, possent eos repellere ; prius enim quam ullus fossam transirent aut palos superarent, ab obsessis aut sagittis interfici, aut hastis transfodi impune poterant. Itaque saluti suæ nunc satis consuluisse videbantur.

Non ita multo post Robinson sociusque forte collem litori vicinum forte conscenderant, unde maris aspectus longe lateque patebat. Friday oculos in illam ejus partem intendit, ubi insulæ aliquot eminentes conspici e longinquo poterant. Tum ille subito exultare atque mirum in modum gestire cœpit. Qua de re interrogatus a Robinsone lætus hæc exclamat, “ En patriam meam aspicio ! ibi gens mea habitat ”. Vultu vero, oculis, gestu, significabat quam cara sibi esset patria, ac quantopere ut illam reviseret optaret. Quod quidem domino minime placuit. Erat sane affectus ille animi in viro laudabilis, quo declarabat caram esse patriam, caros amicos, caros parentes. Nascitur enim nobiscum sensus ille et, quæcumque illa sit quam primam suam quisque puer cognovit regionem, vel signavit vestigio, nulla magis regio arridet. Sed veritus ne popularium amantior* ipsum aliquando desereret, animum ejus pertentare voluit et sic colloquium cum eo iniit, ex quo optima ejus indoles apertius patuit.

Crusoëus">. Num tu ad populares tuos redire et cum iis habitare malis ?

Friday. Libenter equidem eos revisam.

Cru. Scilicet optes carne humana cum iis vesci ?

Fri. Minime ! eos potius ad mores mitiores traducam, doceamque vesci lacte et carne animalium, et inprimis ab humana abstinere.

Cru. Quid si te ipsum devorent ?

Fri. Hoc non facient.

Cru. Attamen vescuntur carne humana ?

Fri. Sane illi quidem ; sed carne hostium.

Cru. An tu scapham conficere potes qua ad eos transveharis ?

Fri. Sane quidem !

Cru. Euge ! confice tibi scapham atque ad illos revertere. Quid ? dejicis oculos ; cur sic doles ?

Fri. Doleo quod dominus mihi carissimus irascatur.

Cru. Cur vero tibi irascar ?

Fri. Ita res se habet ; quippe ille me a se relegatum velit.

Cru. Antea vero voluisti redire in patriam ?

Fri. Volui equidem ; nisi tamen dominus meus ibi mecum versetur, ibi nolim ego quoque versari.

Cru. Me quidem populares tui hostem arbitrati, interficient devorabuntque ; tu igitur solus proficiscere !

Quibus auditis Friday arreptam securim domino porrecta cervice reddit.

Cru. Quid vis ?

Fri. Malim ego a te interfici quam relegari !

His dictis Friday vim lacrimarum profundit. Robinson autem vehementissime commotus eum amplectitur, et hæc exclamat : “ noli timere, O bone ! Ego quoque opto ut nunquam a te divellar ; ex animo enim te diligo. ”

Caput Decimum Nonum

Pluviarum tempus — Socii nectunt stragulas — Retia — Cymba conficitur — Nostri mari se committunt.

Ipso die operi destinato aderat pluviarum tempus ; quod bis per annum ingruere Robinson non unius* anni experientia didicerat. Quo tempore per duos menses perpetuos nulli negotio vacare extra domum licebat ; tanta vi assiduus imber de cœlo ruebat. Animadverterat quoque Robinson valetudini parum salubre esse illa tempestate foras exire. Quid igitur faciendum erat ? Dilata navis confectione, tempus in laboribus domesticis consumendum erat.

Mirum in modum profuit Robinsoni per dies illos pluvios atque horas vespertinas igne uti et lumine, amicumque habere quocum tempus inter opera domestica jucundis sermonibus tereret. Antea enim tristes istas noctes solus in otio et in tenebris degerat. Jam vero cum socio ad lampadem et focum sedens, in aliqua re gerenda diligens colloquitur neque unquam gravi desidiæ pondere vexatur.

Quin etiam ex socio didicit multas artes quibus barbari nonnullas sibi utilitates comparant ; multa quoque illum docuit quæ barbari ignorant. Ita in dies peritiores facti multa conjunctim confecerunt, quæ neuter solus suscipere potuisset. Tum ambo intellexere quanta ex hominum amica conspiratione oriantur commoda, quibus illi carerent si bestiarum more singuli vagarentur. Inprimis Friday artem callebat qua tenues densasque fibras arborum necteret corpori vestiendo aptissimas. Quam quum herus ex eo didicisset, tum illi certatim tam multas ejusmodi texuerunt, ut idoneum utrique vestimentum suppeteret. O quam jucundum Crusoëo fuit abjicere amiculum istud molestum, e pellibus rigidis neque subactis* confectum quo huc usque corpus ipsi tegendum fuerat.

Friday etiam e fibris nucum cocossæ variisque herbis lini naturam referentibus fila educendi* artem didicerat, quæ funiculos a Robinsone huc usque confectos longe superabant.

Interea quæ de Deo Friday censeret hoc colloquio Crusoëus certior factus est.

Cru. Dic mihi, quæso, bone, nostine quis mare, quis terram, quis animalia, te ipsum denique creaverit ?

Fri. Profecto ! Toupan ista creavit.

Cru. Quisnam est Toupan ille ?

Fri. Is nempe qui tonat.

Cru. Quisnam vero ille est qui tonat ?

Fri. Senex est ætate provectissimus qui omnibus ceteris rebus superstes est quique tonitru efficit. Ætate solem, lunam, stellas longe superat, omnesque animantes eum adorant.

Cru. Quemnam in locum post mortem commigrant tui populares ?

Fri. Ad Toupan revertuntur.

Cru. Ubinam vero ille habitat ?

Fri. In excelsis habitat montibus.

Cru. Quis eum ibi vidit ?

Fri. Nemini fas est eum adire nisi Owakakeis, id est sacerdotibus. Illi “ O ! ” dicentes eum interrogant, ac deinde nobis ejus responsa referunt.

Cru. Qui autem post mortem ad eum migrant, num felicitate ulla fruuntur ?

Fri. Sane illi quidem, si magnam hostium copiam mactaverint atque comederint.

Quo audito dominus cohorruit statimque illum meliora de Deo vitaque futura docere cœpit ; Deum nempe esse omnipotem, sapientissimum, benignissimum ; qui omnia creaverit, omnia regat, omnibus consulat ; ipsum autem nunquam originem habuisse, ubique adesse, intelligere quæcumque nos cogitemus, audire quascumque loquamur, videre quæcumque agamus, quamvis ipse a nullo videri possit ; habere proborum atque improborum rationem* ; eamque ob causam quum in hac, tum in futura vita neminem beatum reddere nisi illum qui ex animo virtuti studuerit.

His atque hujusmodi sermonibus pluviarum tempus consumunt.

Cœlo tandem serena facies redierat ; desinebant venti nimbique aufugerant. Noster cum fido socio puram tepidamque auram veris spirat. Ambo novis viribus auctos se sentiunt, atque alacri animo ad arduum opus suscipiendum se accingunt.

Friday admoto igne truncum excavavit, atque duos intra menses id absolvit quod ægre multorum annorum spatio dominus solus confecisset. Jam præter vela remosque nihil defuit. Hos quidem Crusoëus, illa vero Friday paraturum se spondet.

Ambo simul opus susceptum absolvere ; sed instructa navi, nihil supererat nisi ut hæc a litore in mare demitteretur. Quoniam vero locus in quo navem fabricaverant longe a mari distabat, non satis patebat qua ratione, ut erat gravissima, ad mare aut deduceretur, aut deportaretur, aut traheretur, aut denique provolveretur. Itaque ex his rebus tam angustis quomodo se expediant ?

Neque vero Robinson oblitus erat quantam utilitatem longa pertica sibi quondam præbuisset. Quam ob rem nunc quoque illam adhibuit. Sed navis tam lente provoluta est, ut facile intelligerent se integrum mensem in hac opera consumpturos esse.

Tandem opportune recordatus est illius instrumenti quo fabri lignarii uti solent ad magna pondera promovenda, cui cylindrus nomen.

Quod quidem vix Robinson expertus magno cum gaudio vidit quam facile navis promoveretur.

Jam nihil superfuit nisi ut quæ ad proficiscendum essent necessaria pararentur, scilicet ut navis tot oneraretur commeatibus quot sufficerent.

Quibus tandem factis statutum est proximo die iter parare, et ubi primum ventus aspiraret, vela dare, et illuc tendere ubi Friday sperabat se proximam terræ continentis* oram inventurum.

Robinson, arce relicta, in tumulo imminente restitit.

Tum regionem illam, eo sibi cariorem quod eam mox relicturus erat, oculis perlustravit, hominis instar qui in eo est ut patriam relinquat nulla cum spe illius revisendæ.

Tandem desiderium vicit animi constantia ; ad fortitudinem se ipse exacuit, passisque late palmis hæc exclamavit : “ Valete O calamitatum mearum testes ! Valete ! ” atque hoc ultimo vale inter singultus emisso, in eam quæ ad litus ducebat viam se contulit.

In itinere fidissimum sibi psittacum per arbores volitando sequentem animadvertit. Quo viso, vocat “ Polly, Polly ! ” Ille vero celerrime desilit ; atque e domini manu in humerum provolat. Interea Friday moræ impatiens in litore expectabat, quumque Robinson ad eum pervenisset, ambo navem conscendunt.

Tricesimo die novembris, anno post Crusoëi in hanc insulam adventum nono, cœlo serenissimo, ventoque maxime secundo, profecti sunt. Vix autem circiter duo millia passuum progressi, ad continuam scopulorum seriem pervenere longe in mare procurrentem. Uterque periculosum putavit saxa ista superare. Itaque velo in aliam partem directo, nituntur ut circumeant. Quum autem extremam partem scopulorum vix attigissent, scapham summa subito velocitate abripi animadvertunt ; exterriti ambo velum colligere, ut sustenturi repentinum venti impetum. Frustra tamen ; scapha enim in præceps prona rapitur, medioque in æstu raptari se intelligunt.

Tum ambo viribus conjunctis mare remis pertinacius verberare, si possint scapham eripere.

Scapha tamen undis abripitur, omnisque spes salutis recuperandæ evanescit.

Verum enimvero quum jam mortales animis deficiunt, quum sunt ab omni spe destituti, tunc alma Dei benevolentia iis præsentius auxilium* atque insperatam salutem afferre solet. Crusoëus ipse defessus remum agere desierat, quum subito animadvertit scapham cursu ferri non tam rapido, nec tam turbidum mare esse. Mox e summis undis intelligit flumen eo loco haud æqualiter dividi, maximamque ejus partem ad septentriones incitatius* ferri, alteram autem, qua scapha nunc vehitur, tardius se reflectere et convertere ad meridiem.

Continuo ingenti alacritate ambo remigant, vento secundo impulsi ad eam insulæ partem quæ orientem spectat ; et brevi montium cacumina rursus eminentia vident. “ Macte puer, ” sic ait Crusoëus socio in prora sedenti, vultu ab insula averso, “ macte animo, adest finis malorum ”. Quibus vix dictis, novus subito et major pristino terror incutitur ; scapha enim tam vehementer acta est, ut ambo remiges sedibus in infimam scaphæ partem deturbarentur. Illa repente hæsit in vado, undisque superfusis operta est.

Caput Vicesimum

Ambo e periculo se expediunt — Reversi in insulam, hortum colunt — Piscantur — Natant — Venantur — Novum iter suscipiunt — Tempestas — Magna navis derelicta — Ignota animalia — Ratis.

Crusoëus celerrime remo aquæ altitudinem scrutatus, quum terram satis firmam invenisset, aquam autem duobus tantum pedibus altam, illico e scapha se projicit. Sequitur Friday et ambobus refectæ sunt vires quum animadvertissent cymbam in arena non in saxo hærere. Tum illam levare eoque impellere ubi major erat aquæ altitudo. Quod ex voto cessit. Navis quippe agi incipit, amboque in eam rursus conscendunt.

Tandem mari alto potiti omnibusque viribus connisi ad insulam tendunt quæ jam prope ante oculos erat ; et quo propius spes admovebatur, eo magis crescebat ardor animorum. Jamque umbræ summis de montibus cadebant. In terram descendunt eo majore cum gaudio, quo propius metum res fuerat.

Quum adhuc uterque cibis hodie abstinuisset, in litore statim consident, sumptisque commeatibus quibus navem instruxerant, corpus reficiunt. Tum scapham in angustum maris sinum protrahunt ; cetera vero quæ in nave secum habuerant, ea domum reportant.

Proximo die, Crusoëus socium his verbis compellat : “ Heus, ” inquit, “ estne tibi animus novum mecum periculum tentare ? ”

Fri. Minime sane !

Cru. Statuisti ergo vitam hac in insula mecum agere ?

Fri. Modo si pater meus hic etiam nobiscum versetur.

Cru. Ergone pater tuus etiam nunc vivit ?

Fri. Dummodo interim non sit mortuus.

His dictis Friday commotus, emisso solanorum tubere quod manu tenebat, vehementer flevit. Nec ipse suorum quoque memor Robinson a lacrimis abstinere potuit ; amboque, animo pariter affecti, aliquamdiu siluere.

Cru. Bono fac animo sis ! pater tuus etiam nunc profecto vivit ; proxime ad eum proficiscemur, atque huc illum transvehemus.

His dictis, quum Friday sedato paululum animo ad se rediisset, Robinson eum interrogavit an viæ in patriam insulam ducentis gnarus esset, ne temere anceps vitæ discrimen rursus adirent. Ille vero respondit iter sic se exploravisse ut vel noctu illud suscipere auderet ; sæpius enim se cum popularibus huc ad celebrandas victorias venisse.

Cru. Tunc igitur cædis particeps fuisti, quum homines mactaverunt quibus epularentur ?

Fri. Fui equidem. Tunc autem ignorabam id nefas esse.

Cru. Quamnam vero ad partem insulæ navem appellere consuevistis ?

Fri. Ad meridionalem oram, quoniam illa nobis proxima, arboribusque cocossæis abundat.

Interdum pisces capere conantur retibus instructi eis quæ Friday pluviarum tempore confecerat. Tantam vero uno retium jactu multitudinem piscium ceperant ut plurimos etiam in aquam rejicerent. “ Is enim Dei donis male utitur, ” ait Crusoëus, “ qui plus sibi arripit quam quod ad vitam bene beateque agendam necessarium est ; sævus ille est et immanis, si quis animalia innocua interficit quibus ad victum quotidianum sibi non opus est. ”

Aliis diebus venando delectari. Aves pullosque lamarum dejiciebant, nunquam vero plures quam qui sibi essent ad vivendum necessarii.

Etsi autem Crusoëus socium ingenio industriaque vincebat, hic tamen multas artes callebat, domino antea ignotas, tunc vero maxime utiles. Scilicet multa instrumenta ex ossibus, lapidibus, conchis, fingebat quibus lignum ita tractabat ut non perfecta minus atque elaborata opera efficeret quam si ferro excisa essent aut fabricata.

Tandem horto probe exculto, dies constitutus est quo ad patrem Friday adducendum profecturi essent. Quo propior autem erat dies itineri destinatus, eo major Robinsonis cura. Fieri enim poterat ut barbari, spretis Friday consiliis precibusque, hospitem male mulctarent*. Itaque diutius abstinere non potuit quin hunc timorem amico declararet. Qui quidem jurejurando domino affirmat timorem ejus esse vanum ; se popularium suorum animos satis perspectos* habere, illosque nemini unquam nocere nisi hosti. Amico igitur fidem habuit, omnique metu abjecto, socii probitate fretus, die proximo vela dare constituit.

Hac mente scapham quæ huc usque in sicco remanserat, in aquam retrahunt, paloque in terram defixo religant. Vespere eodem tubera solanorum torrent, aliosque cibos parant ut secum octo dierum viatica deportent.

Robinson sociusque vix unam dormierant horam, quum ille exorta subito tempestate expergefactus est. Procella furit, repetitoque tonitruum fragore terra ipsa concussa tremit. “ Audisne, Friday ? ” ait dominus. “ Heu ! ” respondit ille, “ si hæc tempestas nos in alto deprehendisset ! ” Quibus vix dictis, repente fragor auditur qui tormenti bellici sonitum referebat. Friday tonitru esse putat ; Crusoëus autem pro certo habet se tormenti sonitum audiisse, animusque ejus gaudio simul et timore perturbatur. Extemplo e strato se corripit, tædaque e foco arrepta Friday jubet subsequi.

Tum dubius spem inter et metum ad litus procurrunt exploraturi quemnam sonum auribus accepissent. Primo autem aspectu magnus Robinsoni dolor, socio desperatio incessit. Procella enim scapham avulsam a litore in altum projecerat. Et certe si quis hunc miserum vidisset, amissa jam spe patris revisendi, a lacrimis certe abstinere non potuisset. Ille expalluit, mutus, oculis in terram defixis ; tunc subito in lacrimas erumpere, sibi manus torquere, pectus percutere, avellere crines.

Crusoëus, qui propriis malis aliorum misereri didicerat, socii dolore ipse commotus, amicis lenibusque monitis conatur eum ad tranquillitatem animi reducere.

Ipse autem requiescere non poterat ; quippe enim imago navis cujusdam ad insulam appulsæ menti ejus semper obversabatur. Montem igitur conscendit unde ora orientalis conspici posset, quumque ad summum pervenisset, acie oculorum orientem versus directa*, quam ille lætatus simul atque attonitus fuit ! navem scilicet permagnam conspicit tam perspicue, etsi satis longe aberat, ut nihil amplius dubitationis superesset. Tum ille anhelans ad arcem recurrere, arcum arripere, socioque obstupescenti nihil proferre præter hæc verba : “ en adsunt ! ” Tum quam velocissime se proripit.

Friday quum dominum tanta animi perturbatione trepidantem atque verba tam abrupta proferentem videret, barbaros certe adesse existimavit. Itaque ille quoque armis correptis eadem celeritate secutus est.

Jamque illi duorum millium viam percurrerant, priusquam eo pervenissent unde navis conspici posset. Crusoëus e longinquo eam socio ostendit ; quam ille valde miratus est. Quanquam enim navis satis longe distabat, intelligebat tamen eam centies superare* vel maximam navem quam huc usque vidisset. Crusoëus nunc exultare, nunc socium amplecti, eumque obtestari ut et ipse lætetur.

Alta tandem voce clamavit, sed frustra ; quanquam ventus post procellam mutatus ab insula navem versus spirabat. Itaque socium quam celerrime ignem accendere jubet quem nautæ conspicerent. Hoc celeriter peracto, flamma brevi altitudinem arborum æquavit. Interim Crusoëus oculos in nave defigit, ut qui exspectabat dum scapha inde demissa ad se tenderet. Quæ tamen spes eum fefellit.

Postquam jam ignis per unam fere horam arsit, quum nulla in conspectu scapha esset, Friday ultro spondet se ad navem, quamvis longius distet, natando perventurum, eosque qui in ea vehuntur invitaturum ut ad insulam accedant. Robinson eum amplexus, orat ne se temere periculo objectet, sed potius vitæ suæ consulat. Tum Friday vestes e stragulis* confectas abjicit, et ramo viridi dentibus gestato quem pro signo pacis offerat, in mare alacri animo prosilit. Hunc Robinson oculis votisque ardentissimis prosecutus est.

Friday feliciter ad navem accessit ; tum postquam non semel eam circumnatavit, sustulit clamorem ; sed a nullo redditur. Quum tandem scalam animadverteret a navis latere suspensam, illius ope navem conscendit. Tum eum stegam oculis perlustrantem aspectus bestiæ ignotæ exterruit. Nigra hæc bestia et villosa erat ; quæ ubi primum hominem conspexit, vocem prodidit qualem ille nunquam audierat. Mox autem tacuit, adeoque mitem se præbuit blandamque, ut timorem Friday omitteret. Quin etiam supplex illa adrepit, caudam movens miserabiliterque ululans ut quæ auxilium et præsidium imploraret. Itaque quum usque ad ejus pedes prorepsisset, eam Friday manu mulcere audet, quo quidem illa mirifice lætata est.

Tum Friday stegam pererrabat, alta voce usque quaque clamans ; nemo autem se obtulit. Quum omnia stuperet quæ in stega oculis ejus occurrebant, verso dorso ad locum quo patet in interiorem navis partem descensus, repente a tergo percussus est tanto ictu, ut pronus caderet. Terrore perculsus, se erexit, atque quum respexisset, attonitus hæsit ad aspectum animalis satis magni, cornibus curvis, barba prolixa densaque, quod iterum minaci vultu se erigebat, ut in hominem denuo impetum faceret. Friday, clamore edito, in mare prosilit.

Prior scilicet bestia, nigro illa colore, erat canis villosus, qui hominem secutus e nave se quoque projecit. Ille vero quum bestiam natantem a tergo audiret, monstrum alterum cornibus armatum urgere arbitratus, adeo exterritus est ut vix procedere valeret. Parum abfuit quin fluctibus absorberetur ; nec respicere quidem ausus est. Quum tamen paululum animum recepisset, tanta velocitate transnavit ut vix eum canis sequi posset. Tandem litus attingit, et Crusoëo ad pedes procidit. Canis quoque non ita multo post terram assecutus est.