# The story of Robinson Crusoe in Latin

## Part 5

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/the-story-of-robinson-crusoe-in-latin-74851/index.md

Primam noctem in arbore egit, ut tutus a feris esset ; et postero die iter persecutus est. Nec multum viæ confecerat, quum extremam insulæ partem ad meridiem attigit. Solum nonnullis in locis erat arenosum. Dum autem tendit ad tractum terræ in mare procurrentem, ecce pedem retro fert ; tum pallescere, contremiscere, oculos circumferre, et subito hærere quasi fulmine repentino ictus, Vidit enim quod hic visurum se nunquam speraverat, vestigia hominum arenæ impressa !

Tum ille territus undique circumspicit ; audito vel levissimo foliorum strepitu stupet, sensusque ei adeo perturbantur ut stet inops consilii. Tandem collectis viribus fugam corripit, quasi instarent a tergo, neque præ terrore respicere ausus est. At ecce repente substitit. Metus in formidinem vertitur. Videt nimirum fossam rotundam atque in medio ignis extincti focum. Quem circa (horresco referens) crania, manus, pedes, aliaque corporis ossa aspicit, execrandas reliquias convivii a quo natura abhorret. Scilicet tunc temporis in insulis Caraibicis feri homines degebant, cannibales vocati aut anthropophagi ; quibus sollemnis erat consuetudo captivis mactatis atque assis immanes epulas celebrare, in quibus atrociter debacchabantur, saltantes, canentes, vel potius, satiata feritate, ululantes.

Oculos Crusoëus ab horribili spectaculo avertit. Nausea etiam correpto vires illi omnino defecissent, nisi stomachum vomitu levasset. Ubi primum paululum refectus est, fugit tanta velocitate ut fugientem fidelis lama vix sequi posset. Tantopere vero mentem Robinsonis formido alienaverat, ut lamæ sui plane oblitus, audito sequentis socii gressu, instantem a tergo sibi cannibalem fingeret*, omnibusque viribus effugere conaretur.

Jamque ne cursum morarentur, hastam, arcum, sagittas, securim abjicit ; quam sibi videt* expeditiorem, eam viam potiorem habet, iteratisque per totam horam ambagibus efficit ut circumeundo ad locum eundem unde aufugerat redierit. Tunc alterum portentum animum ejus attonitum occupat. Quo in loco versetur non agnoscit, nec animadvertit eundem esse quem antea viderat ; putat invenisse se novum immanitatis eorum quos fugit monumentum. Itaque violentissimo impetu se proripit, neque prius currere desiit quam fessum cursu corpus vires desererent. Tunc omnino exhaustus sensuque orbatus procidit. Huc quoque lama advenit, neque minus quam ille fessus juxta dominum procumbit. Forte is ipse erat locus ubi antea Robinson arma abjecerat. Itaque oculis non multo post apertis, hæc prima in gramine conspexit. Quod quidem somnium ipsi omnino visum est, nec intelligebat quomodo et arma sic jacerent et ipse in eum locum venisset : tantopere formido animum ejus perturbaverat.

Brevi surrexit ut locum eum quam celerrime relinqueret. Sed tunc paululum consilii compos*, nec tam imprudens ut armorum oblivisceretur, statuit ea non exuere quibus solis vitam poterat defendere. Tantopere autem erat debilitatus, ut, instante quidem metu, non tamen eadem qua antea pernicitate fugeret. Per totum reliquum diem cibi cupiditatem plane amisit, semelque tantummodo substitit ut sitim fontis aqua restingueret.

Frustra speravit se eodem die ad sedem suam perventurum. Obscura jam luce, dimidiam circiter horæ partem aberat a domicilio, eo scilicet in loco quem rusculum* suum vocaverat. Quippe spatium erat clausum, et satis amplum, in quo partem gregis coercebat, quia nempe pinguiora ibi quam prope domicilium suum crescebant gramina. Ibi nonnullas noctes superiori æstate degerat, ne ab insectis quæ eum domi fodiebant vexaretur. Sed viribus omnino exhaustis longius progredi non poterat. Etsi periculosissimum ei videbatur pernoctare in loco nullis præsidiis munito, attamen necessitati parendum erat. Vix tamen humi se prostraverat, quum neque omnino sopitus, neque omnino vigil, in ambigua somni expectatione, ecce subito terrore perhorruit.

Vocem audivit veluti cœlo demissam hæc verba proferentem : Ave, Robinson.

Ille perterritus exsilit toto corpore contremiscens, et inops consilii. Mox iisdem iterum auditis, oculos in eum locum timide convertit unde vox profecta erat. Tum vidit, quod cuivis sane ignavo in promptu fuisset*, si rem, priusquam animus perturbatus esset, paulo attentius perpendisset ; vidit se vano metu territum fuisse ; quippe vox illa profecta erat non de cœlo, sed de ramo in quo carissimus sibi insidebat psittacus. Tum vero metus in lætitiam vertitur quod causam rei invenisset. Manum psittaco porrigit ; ille devolat, dumque mutuis alter alterum blanditiis excipit, psittacus dictatam salutationem geminabat.

Ipse autem totam fere noctem insomnem traduxit, ut cibi ita quietis immemor, quippe qui fremitum quemque auribus captabat. Semper occurrebant oculis feri homines, frustra animum a fœda cogitatione abducere conabatur. Tum ut se tutiorem in futurum præstaret, cœpit plurima animo consilia, eaque stultissima, agitare. Ex quibus unum, quod incredibile videbitur, hoc erat : ut die oborto omnia adæquaret solo* quæ tanta diligentia, tanto labore, extruxerat ; ne vel minimum quidem humanæ industriæ vestigium deprehendi posset.

Caput Decimum Quintum

Epulæ immanes — Prælium — Fortitudo Crusoëi — Friday servatus.

Cum prima luce novum Crusoëo consilium. Quod heri prudentia, quod necessitas suadebat, tunc stultum esse atque inutile judicavit. Consilia demum minus considerata et a timore orta nunc abjicit, et ad meliora rationique magis consentanea animum convertit. Nunc enim, nocte interposita, intelligit timorem hesternum nimium fuisse. “ Jamdudum, ” sic ait ille secum, “ hic solus commoror, nec ullus unquam homo ferus mihi obviam venit ; ex quo satis patet suum eos in hac insula domicilium non habere. Verisimile est, aliam eos incolere regionem unde nonnulli huc veniunt ut victorias atrocibus epulis concelebrent, eosque ad eam insulæ partem quæ vergit ad meridiem appellere, atque inde discedere, cæteris insulæ partibus neglectis. Singulari igitur ac divino munere, ego in hanc steriliorem insulæ partem compulsus fui, hoc ipso tutior. ” Tum animo et viribus confirmatus, domum se contulit, ut nova quæ inierat consilia persequeretur.

Placuit inter cætera serere non procul ab arbusto quo domum munierat nemus ita densum ut sedes a longinquo conspici non posset. Hac mente duo circiter millia ejus generis salicum sevit quas jam facile radices agere atque brevi crescere animadverterat. Sed maxime cavendum judicavit ne certo eas ordine disponeret, ut silvula natura potius quam arte propagata videretur. Tum statuit viam sub terra per cuniculum* agere, ab ima spelunca ad alterum montis latus, ut, obveniente necessitate, aufugere posset. Quod quidem opus fuit magni et diuturni laboris, adeo ut ab apparatu cymbæ omnino cessaret.

Sic ille quidem ab impetu repentino satis tutus sibi videbatur. Quid si hostis instet, obsidioneque cinctum teneat ? Neque hoc vanum prorsus erat aut futile ; quippe quod aliquando fieri posset. Itaque necesse esse judicavit ut se adversus hunc casum muniret, ne fame aut periret aut ad deditionem cogeretur. Quamobrem statuit unam certe lamam quæ lacte abundaret in atrio domicilii servare, atque ad hanc alendam fœni acervum sepositum* habere ex quo nihil, nisi necessitate coactus, detraheret. Decretum est quoque casei, pomorum, ostrearum copiam parare, et de die in diem suppeditare.

Quibus ita dispositis, aliquot annos vitam vixit adeo tranquillam ut nihil memoratu dignum ei acciderit. Igitur ad rem illam propero quæ ad commutandam fortunam plus valuit quam quidquam ex eis quæ huc usque ei evenerant.

Quum Robinsoni mane quodam sereno in cymba fabricanda intentus esset animus, magnum e longinquo fumum ascendentem subito conspexit. Primo quidem aspectu obstupuit, mox autem ad montem speluncæ imminentem quam celerrime cucurrit, causam rei inde speculaturus. Ubi primum montem conscendit, majore cum terrore conspexit quinque scaphulas in litore religatas, triginta autem barbaros ingentem apud focum, truci gestu atque incondito* clamore chorum agentes. Saltabant unico tantum pede ; alterum erectum in aere librabant.

Etsi ad spectaculum hujusmodi videndum Crusoëus non imparatus erat, parum tamen abfuit quin rursus terrore exanimaretur. Verumtamen fortitudinem et fiduciam celeriter in animum revocavit. Tum e colle propere descendit, cunctisque armis instructus, et auxilium precatus a Deo, constituit vitam suam, quoad posset, defendere. Tunc iterum ad summum collem conscendit, hostes exploraturus.

Mox vero cohorruit atque indignatus est, quum duos homines e scaphis trahi ad ignem videret. Ac primo suspicatus est eos neci addictos*, brevique comperit se non errasse. Alii enim ex barbaris alterum captivum subito prosternunt, alii prostratum adorti*, corpus fœde laniant, ad epulas atroces instruendas. Interim in proximo stabat alter captivus, donec ipse quoque mactaretur. Qui vero, dum intentos quisque oculos in cruciatum et lacerationem tenet, oblata occasione, fugit atque citatissimo cursu in eam regionis partem contendit quam Robinson incolebat.

Tunc noster erectus incertusque tum spe et lætitia, tum timore atque horrore vicissim perstringitur. Hinc exultat, quum captivum aliquo spatio persequentes superare videret ; inde toto corpore contremiscit, quum animadvertit cunctos ad domum suam antea ignotam, cursum dirigere. Erat autem sinus mediocris profugo trajiciendus, ne in manus hostium caderet. In quem statim prosiliit eademque quam huc usque adhibuerat celeritate transnavit ad litus oppositum. Dum ii qui propius urgebant in aquam se ipsos projiciunt, ceteri ad convivium horribile revertuntur. Quanto autem gaudio Crusoëus animadvertit, hos illi natando pares non esse ! Miser enim jam ex aqua emerserat, quum ceteri nondum dimidiam sinus partem emensi erant.

Tunc Robinson insolita fortitudine atque audacia incitatum se sensit ; hasta correpta e monte decurrit. Et continuo silva egressus, terribili voce exclamat : “ Siste gradum* ! ” At ille, aspectu Robinsonis pellibus horridi obstupuit, ratus esse aliquem humano majorem, incertusque utrum se ei ad pedes projiceret, an potius fugam persequeretur. Crusoëus ei manu significat adesse se defensorem, et subito conversus obviam hostibus progreditur. Priorem, quum jam propius esset, hasta percussum vi magna dejicit. Alter qui centum circiter passus aberat, attonitus stupet ; tum arcum sagitta instruit, quam in Robinsonem jam proxime accedentem, intorquet*. Illa pectus ejus ferit, sed adeo leviter pellem qua indutus erat strinxit ut corpus ferro esset intactum. Tum Robinson priori victoria ferox, vehementi impetu elatus, barbarum prostravit. Deinde hominem respicit cujus vitam servaverat ; qui, timorem inter et spem dubius, eodem in loco hærebat, incertus utrum hæc omnia suæ salutis causa agerentur, an sibi istius ignoti victoris manu pereundum foret. Ille autem barbarum ad se vocat, significatque ut propius accedat. Hic paruit, mox autem perterritus constitit ; nunc pedem profert, nunc retrahit ; lente demum non sine magna significatione terroris supplex progreditur.

Postquam Crusoëus amicitiam suam omni modo demonstravit, tandem ille adgredi ausus est, sed decimo quoque passu supplex in genua procidit, perinde quasi gratias ageret simul et honorem præstaret.

Tum Crusoëus sublata larva vultum humanum et benignum ostendit. Quo viso, barbarus confidentius servatorem suum adit, totoque corpore projecto terram osculatur. Noster autem, qui amicum habere mallet quam servum, homini allevato quacumque potuit ratione persuadere studet se velle cum ipso amicitiam jungere. Multa vero facienda supererant.

Barbarus qui prior fuerat prostratus vulnus mortiferum non sustinuerat ; itaque quum animum sensim recepisset, herbis evulsis ad sedandum sanguinem vulnus sanare cœpit. Robinson barbaro suo hoc demonstrat. Tum Indus nunc securim lapideam Robinsoni ostendit, nunc se ipsum, ut significaret se illa libenter vitam hosti erepturum. Abhorrebat quidem Robinson ab humano sanguine effundendo, sed necesse ratus ut hostis de medio tolleretur*, securim porrigit, aversis oculis. Indus in hostem vulneratum irruit, quem uno ictu obtruncat ; tum lætatus revertitur et securim cæsique hominis cruentum caput, victoriæ pignora, ad pedes Robinsonis deponit.

Tum Robinson ei signis quibusdam præcipit, ut, collectis cæsorum arcubus et sagittis, se prosequeretur ; barbarus autem innuit Robinsoni, prius quam recederent, corpora defunctorum esse humi condenda, ne socii unquam eorum vestigia reperirent.

Ille quum indicasset hæc sibi placere, Indus solis manibus magna cum celeritate brevi utrumque cadaver arena obruit ; tum ambo ad domicilium Crusoëi se conferunt.

Caput Decimum Sextum

Crusoëus paratus ad obsidionem ferendam — Friday describitur — Quare sic appellatus — Regia potestas — Abundat Crusoëus opibus.

Incerta adhuc ancepsque fortuna Robinsonis erat. Nonne verisimile erat barbaros, epulis immanibus satiatos, vestigia sociorum secuturos esse ut et eos et captivum qui evaserat quærerent ? Tunc vero dubium non erat quin illi, patefacto semel Robinsonis domicilio, expugnatoque*, eum simul et novum comitem occiderent. Quæ cogitatio Robinsonis animum agitabat, e summo colle fœdam epulationem chorosque barbarorum intuentis*. Perpendit igitur quid sibi in his rebus faciendum sit : utrum fugiat, an in arce sua inclusum se teneat ? Tandem Deum precatus adeo confirmatum animo se sensit ut hoc facere* constituerit. Itaque inter dumeta usque ad domicilium prorepit et socio significavit ut idem ageret ; sic ambo ad speluncam perveniunt.

Tunc barbarus domicilium liberatoris commode dispositum intuens obstupuit, quippe qui nihil unquam tali arte instructum vidisset.

Crusoëus barbaro significat quid sit ab hostium multitudine metuendum ; se autem paratum esse ad vitam strenue defendendam. Quo quidem ille intellecto, truci vultu securim vibrat, gestuque terribili versus eum locum se convertit ubi hostes erant, quasi illos provocaret, patronoque monstraret se illi defensorem acerrimum fore. Ille autem, hac ejus fortitudine probata, hastam, arcum, sagittas, ei tradit ; eumque ad foramen munimenti arborei velut in excubiis collocat, unde prospiceret quid in spatio inter parietem et nemus a se consitum interjecto* ageretur. Hoc modo cum socio usque ad vesperam armatus stetit ; quum vero post aliquot horas nihil usquam metuendum cernerent, existimaverunt barbaros, frustra scrutatos, in scaphis qua venerant via eandem repetiisse. Igitur armis depositis, Robinson cœnam instruit.

Quum autem ille dies, in vita Robinsonis maxime memorandus, Anglice nominatus esset Friday, isti quem servaverat barbaro hoc indidit nomen.

Nondum huc usque Robinsoni vacaverat* eum attentius considerare. Juvenis erat egregiæ formæ, annorum circiter viginti ; colore fusco, cute nitida, crinibus nigris, non autem laneis*, sicut Æthiopum, sed rectis ; naso brevi, nec eo depresso, labiis parvis, dentibus tam albis ut ebur æquarent. Aures ejus variis conchis et pennis ornatæ erant, quibus ille non mediocriter superbire videbatur ; nudus ceterum a capite ad pedes.

Itaque Robinson amiculo e pellibus confecto socium induit. Tum ei significavit ut lateri assideret ad cœnandum.

Friday magna cum reverentia atque grati animi significatione ad dominum accessit ; tum in genua se prostravit, capite in terram demisso.

Crusoëus autem socio atque amico diu exoptato mirifice lætatus, blanditiis potius illum sibi devincire cupiebat. Existimabat enim duplicem non esse generis humani originem, nec fictos meliore luto hos qui vocantur albi, quum eodem patre quo nigri homines nati sint ; attamen quum putaret prudentius esse hospitem nondum satis sibi cognitum intra obsequii et venerationis fines continere, honoremque ab eo velut sibi debitum accipere, regem aliquamdiu agere* constituit.

Itaque socio signis gestuque ostendit, se illum quidem in tutelam suam recepisse, ea tamen lege* ut summam ipsi obedientiam præstaret, atque omnibus sedulo vacaret* quæcumque dominus et rex novus juberet. Ideo Cacicum se ipse appellavit, quoniam eo nomine barbarorum principes vocari meminerat. Qua voce melius quam signis adhibitis Friday id intellexit quod suus ei dominus declarabat ; et ut pateret se domino in servitutem semetipsum dicare, iterum iterumque nomen illud clara voce pronuntiavit, Robinsonem manu demonstrans, et ei ad pedes projectus. Quin ut significaret se satis intelligere quanta esset vis regiæ potestatis, hastam arreptam domino porrexit, cuspide ad pectus suum directa, atque hoc ipso declaravit Robinsonem vitæ necisque habere potestatem. Hic autem regia quasi majestate dextram subdito porrexit, jussitque secum cœnare. Friday dicto audiens fuit, ita tamen ut ipse humi, ille vero in suggestu graminis sederet.

Quibus factis, Crusoëus rex fuit. Quippe insula erat pro regno, lamæ fructusque pro ærario, Friday pro subdito, unico quidem sed carissimo, psittacusque pro comitatu*, sed fere inutili.

Cœna confecta, rex novus de cubiculis rite disponendis mandata dedit. Parum sane prudenter egisset, si socio qui tam brevi tempore tot munera adeptus erat, famulus idem et minister, legatus et miles, præfectus copiarum et ædium, secum in eadem spelunca recubandi licentiam dedisset. Etenim non satis tutum habuit vitam suam cæcumque sub terra viæ exitum credere externo homini et alienigenæ, cujus fidem nondum adhuc spectatam* vix pro certo habebat. Itaque jubetur Friday idoneam fœni copiam in caveam transportare, sibique inde parare cubile ; novus interea rex, ut saluti suæ consulat, arma omnia in cubiculum suum confert.

Tum adstante toto populo non puduit Crusoëum humili ac prorsus agresti ministerio fungi. Qui universæ, quaqua patebat, insulæ imperitabat, qui in suos omnes subditos vitæ necisque jus habebat, ille non erubuit, servilem in modum. regiis manibus lamas ipse mulgere, ut rite doceret ministrum cui hoc officium postea mandare in animo habebat. Hic vero quamvis id attente consideraret, cui tamen bono foret minime intellexit. Quippe nec ille nec populares sui, ut hebeti prorsus erant ingenio, unquam suspicati fuerant lac animalium salubre æque ac nutriendo corpori esse accommodatissimum. Nunquam hoc genus alimenti labris attigerat ; itaque paululum lactis a Robinsone oblatum inusitata et singulari voluptate hausit.

Variis autem hujus diei molestiis periculisque fessi ambo somni quietisque erant appetentissimi. Robinson igitur servo mandavit ut ad lectum se conferret, tum ipse quoque eo se contulit.

Caput Decimum Septimum

Suspicio in lætitiam et admirationem versa — Casus qui risum legenti movebit — Rebus secundis adversæ levantur.

Postero die Crusoëus noster cum socio statim ad eum locum se contulit ubi hesterno barbaros atrocibus epulis accumbentes viderat. Inter eundum eo devenerunt ubi ambo barbari a Robinsone interfecti arena obruti jacebant. Friday loco domino demonstrato significavit quantum gestiret cadavera ista eruere ut improbam carnis aviditatem expleret. Quem ille torvo vultu intuens, docet quantopere a tali facinore ipse abhorreat, hastaque elata, infesto gestu, mortem ei denuntiat, si unquam ille ejusmodi cibum attingeret. Quo quidem intellecto, Friday statim domino paruit, incertus tamen quam ob causam quas epulas inde a puero non mediocriter appetierat ab eis jam prohiberetur.

Tunc ad locum convivii devenerunt. Heu ! qualis aspectus ! terra cruore tincta ! disjecta passim ossa ! Robinson oculos avertit sociumque jubet terram statim fodere, tristesque barbarorum helluonum* reliquias condere.

Dum ille mandata exequitur, herus cineres sopitos attente suscitabat, sperans se aliquam ignis particulam inventurum. Sed frustra. Erat ignis omnino extinctus ; quod Crusoëum magno affecit dolore. Ex quo enim socium sibi adjunxerat, nihil ipsi fere optandum præter ignem supererat. Dum autem ille, capite inclinato mœstoque vultu, extinctos cineres aspicit, ecce Friday quum dominum cogitatione defixum animadvertisset, nonnulla signa dedit quæ ille non intellexit ; tum arrepta subito securi, citatissimo cursu silvam petit intimam, Robinsonemque obstupescentem relinquit.

“ Quid hoc sibi vult ? ” ait secum Robinson, dum euntem anxiis prosequitur oculis. “ Mene homo deserit, et ablata securi aufugit ? an tam perfidus est ut meam domum occupet, ut me ipsum vi inde detrusum sodalibus suis inhumanis prodat ? Proh scelus ! ” Statimque ira inflammatus hastam corripit ut proditorem persequatur, nefariaque consilia et puniat et prævertat. Dum sic de fide barbari timet, videt hominem citatissimo cursu redeuntem. Sistit Robinson gradum, miraturque eum (quem proditionem machinari suspicatus fuerat) sublatum graminis aridi manipulum tenere unde fumus oriebatur. Jam in flammam erumpit ; et Friday manipulo in terram projecto, addit diligenter majorem graminis aridi atque sarmentorum* copiam, clarumque et ardentem ignem succendit ; quod quidem non minorem domino lætitiam quam admirationem movit.

Tum comperta causa propter quam Friday subito excurrerat, illum amplexus sine quidem verbis, tam inanis suspicionis veniam rogat.

Scilicet Friday diligenter silvam petierat ut e trunco arido duo ligni fragmenta excideret. Quas ille scite alteram altero tanta celeritate colliserat ut ignem concepissent. Tum citius lignis arido gramine involutis, cum isto manipulo procurrerat, qua motus velocitate fœnum exarserat. Crusoëus jam agitatione flammarum ita delectatus est ut illarum aspectu satiari non posset. Tandem arrepta tæda, comite Friday, in domum properat.

Mox igne accenso, nonnullisque solanorum tuberibus circa focum positis, ad gregem festinat ; lamæ pullum eligit, mactat, quartamque ejus partem veru affigit quod socio versandum mandat.

Interea dum ille hoc munere fungitur, Robinson segmentum pectoris amputat ; tum nonnulla tubera lavat, manipulumque zeæ* duobus saxis adhibitis molit ; hæc omnia ollæ committit, in quam, addito sale, idoneam aquæ partem infundit, ac demum olla igni apponitur.

Friday istum omnem apparatum cernebat, neque tamen intelligebat quo res spectaret. Noverat quidem cibos assos, nihil autem de arte coquendi audiverat ; quin etiam ignorabat quænam esset vis ignis in aquam ollæ infusam. Quæ quidem quum fervere cœpisset, Friday obstupuit, miratus quid esset quod sic aquam moveret.

Quum vero eam vidisset exæstuantem et undequaque exundantem, putavit animal in olla esse quod istum repente æstum excitaret. Ut autem impediret ne omnis ab olla aqua effunderetur, manum celeriter immersit ut animal tam molestum caperet. Tum vero clamorem et ululatum edidit quo tota personuit spelunca. Hoc audito Robinson valde exterritus est, quod existimabat a barbaris irruentibus socium opprimi. Itaque timor atque insitus in animo propriæ salutis amor* suadebant ut per cuniculum effugeret. Mox autem consilium abjecit, turpe ratus servum vel potius amicum tanto in periculo deserere. Sine mora igitur e spelunca prorupit armis instructus paratusque vitam suam profundere, ut comitem e manibus barbarorum iterum eriperet.

Ut vero obstupuit, quum hominem solum, amentis instar, ululantem gestuque insolito trepidantem vidit ! Diu dubius anxiusque hæsit. Intellexit tandem omne malum ex eo esse quod manum sibi Friday leviter ussisset. Nunquam ille neque audiendo, neque experiendo cognoverat aquæ fervorem igneum addi posse ; nunquam manu tetigerat aquam fervidam ; itaque non potuit intelligere quæ illius causa esset doloris quem manu in aquam immersa sensit. Itaque magica quadam arte hoc fieri dominumque magum esse existimavit. Robinson ægre animum socii sedare eique persuadere potuit ut denuo carni veru versandæ assideret*. Ille mandato tandem obsecutus, ollam non sine tremore dominum vero (quem humano majorem sine dubio nunc putavit) timida cum reverentia intuetur. In quam opinionem eo celerius incidit quod Robinsoni albus erat color, barba promissa. Hæc enim efficiebant ut Robinson, specie oris, longe differret a socio ejusque popularibus*, fuscum colorem et imberbem vultum præferentibus.

