The story of Robinson Crusoe in Latin
Part 2
Felici fato contigit ut ingens ille fluctus qui Crusoëum absorpserat, idem vi magna reciprocans*, hominem in terram exspueret. Qui quum præter exspectationem in sicco versaretur, tum extremis viribus usus est ut summam in oram ascenderet ; quumque eo pervenisset cœpit circumspicere. Eheu ! qualia oculis obversantur ! scapha, navis, socii, omnia demersa. Nihil omnino reliquum præter avulsas tabulas quæ fluctibus ad terram ferebantur. Unus ipse, unus mortem effugerat. Gaudio igitur et terrore simul trepidans, in genua procubuit, manibusque sublatis, lacrimis perfusus, Deo gratias egit. Quum vero nihil præter arbusta, præter arbores deprehenderet, neque ulla vestigia unde intelligere posset hanc regionem ab hominibus incoli, gravissimum illi videbatur vitam tali in solitudine degere. Venit quoque in mentem vagari forte ibi belluas, aut feros homines ; tum multo majore metu perculsus est. Itaque primum præ timore nec stare ausus nec progredi ; circumspectare omnia et vel minimo strepitu expavescere. Sed mox qua ardebat sitis torporem istum excussit ; quam quum diutius pati non posset, fontem aut rivum indagare cœpit, et sic vestiganti occurrit manans per herbas rivulus ; quem ille secutus fontem invenit amœnissimum quo valde recreatus est.
Nec hominem fames tunc maxime urgebat, quippe cui angor terrorque omnem cibi cupiditatem exemerant. Sed erant adeo exhaustæ illi vires, ut multo magis requiescere vellet. Attamen primum omnium inveniendus erat locus in quo tutus pernoctaret. Nulla domus, nullum tugurium*, nullum specus erat ; et diu consilii inops flebat. Tandem aves imitari hospitiumque in arbore quærere statuit. Ac brevi unam prospexit tam densam opacamque, ut commode insidere dorsumque acclinare posset. Hanc reptando ascendit Deumque precatus, quum se composuisset, statim obdormivit. Inter somnum, illi in mentem, curarum æstu jactatam, recursabant imagines rerum earum quæ pridie vigilanti acciderant. Videre sibi videbatur motus et minas fluctuum navem haurientium, nautarumque ejulatus exaudire. Sibi in animo fingebat parentes luctu ac mœrore confectos qui, filii vicem* dolentes, manibus ad cœlum sublatis, flebant et omne prorsus solatium aversabantur. Tunc inter somniandum magna voce : “ Adsum, adsum, ” ait, “ parentes carissimi ! ” dumque amplexu matrem petit, ex arbore decidit ; sed forte quod ipsi faustum fuit, sedem in loco non sublimi posuerat, solumque tam denso gramine vestitum erat, ut ille casu non ita gravi decideret. Iterum arborem suam conscendit, in qua dum manibus retinet surculos* circa eminentes, ortum solis expectabat.
Prima luce cogitabat qua ratione victum sibi paraturus esset. Quas vero arbores hactenus conspexerat, erant omnes ex abietum genere ; atque illæ folia quidem ferunt, sed fructus omnino nullos.
Nec satis illi liquebat quid sibi faciendum esset. Ex arbore tamen descendit. Quum autem pridie nihil omnino comedisset, cœpit fame sævissima laborare ; itaque huc illuc per aliquot millia passuum discurrit ; sed discurrendo nihil invenit, nisi arbores steriles et gramina.
Tunc summo excruciatus angore famem et ultima* sibimet ominabatur : “ Pereundum mihi erit fame ! ” sic miserabiliter ejulabat. Desperanti vero necessitas satis animi viriumque adjecit, ut se ad litus maris conferret investigaretque diligentius si quid forte alimenti invenire posset. Sed sua eum spes fefellit. Hic vero debilitatus fractusque procubuit voltu in terram demisso, et valde plorabat, quod non fuisset fluctibus et ipse obrutus. Et jam statuerat in hoc miserabili rerum articulo* expectare, dum lenta fame, morte omnium teterrima, vitam consumeret ; quum forte conversus, ecce nonnullas in arena conchas ostrearum conspexit. Avidus statim eo accurrere, circumspicere, scrutari, num forte plenas quasdam reperiret, repertisque exultare.
Ac primo quidem illas non sine difficultate aperuit ; sed, inserto plano eodemque* acuto silice, perfecit ut triginta circiter haustis ventrem paululum placaret.
Quum nunc certior esset se posse quamvis misere sustentare vitam, jam maxime sollicitus erat quo se et a feris hominibus et bestiis tutum reciperet.
Tum in montem summum, ægre, ut erat satis excelsus, ascendit, unde quam latissime circumspicere poterat ; sed quantus eum terror invasit, quum vidisset se in insula esse, neque ullam omnino terram apparere præter tres parvas insulas quæ, spatio aliquot millium interjecto, ex æquore eminebant !
“ Heu ! me miserum ! ” — sic est locutus, manibus ad cœlum sublatis — “ ab hominum commercio omni ita sejunctum esse, ut mihi in hac solitudine velut feræ bestiæ vivendum sit ! Nunquam igitur parentes meos revisam ! Nunquam licebit culpæ meæ veniam exorare ! ”
Ita locutus monte descendit, et quærebat ubinam posset in tuto se collocare. Diu autem frustra indagavit ; tandem ad locum editiorem pervenit, ex adversa parte, instar parietis, præruptum*. Quum accuratius exploraret, locum leviter excavatum, satis angusto aditu invenit. Hic si quævis instrumenta ferrea habuisset, facile cavum in saxo domicilium, gradatim excisum, fecisset. Sed quum hæc omnia desideraret, huic inopiæ medendum erat.
Postquam diu multumque deliberavit, sic secum statuit ; “ quas hic video arbores, salicibus patriis similes sunt, quæ si transferantur novas facile radices agunt. Eruam igitur manibus satis magnam earum copiam quæ, ante cavernam denso ordine consitæ, pro munimento erunt ; quum illæ radices egerint, ibi licebit clauso et securo mihi quasi in domo dormire. ”
Tum lætus ad opus statim se accinxit. Sed quanto majore gaudio exultavit, quum huic loco proximum fontem liquidissimum e monte exilientem prospexisset ! Eo statim properavit quia, quum huc illuc fervente sole discurrisset, multum æstuabat*.
Postea vero cœpit manibus et multo sudore teneras aliquot arbores exstirpare, quas eo transtulit ubi sedem sibi destinaverat ; atque ibi quoque cavum fodere manibus oportuit in quo arbores insereret ; sed vesper advenit, vix quinque aut sex arboribus consitis. Fame compulsus oram maris rursus petiit, ut iterum conquireret ostreas ; sed quum æstus rediisset, totum litus occupaverant undæ ; ægre igitur unam et alteram repperit, et sic male pastus cubitum ire* coactus est. Reversus est igitur ad arborem suam, ibi pernoctaturus, donec hospitium sibi tutum confecisset. Ne autem hac nocte idem ipsi accideret quod superiori, genualibus* se ei ramo religavit ad quem dorsum prius acclinaverat, et se summo rerum Creatori commendato, tranquille obdormivit.
Caput Quartum
Reperit poma eximiæ magnitudinis — Sibi conficit varia instrumenta — Funiculos — Stratum — Umbellam — Peram — Calendarium.
Hac nocte Crusoëus ex arbore non decidit ; sed placide usque ad ortum solis quievit.
Prima luce litus petiit, ut, collectis ibi ostreis, ad opus inchoatum reverteretur. Quum eo alia via tenderet, eunti contigit arborem invenire quæ poma inusitatæ magnitudinis ferebat. Quorum etsi indolem ignorabat, quum speraret ea fore quibus vesci posset, unum ex iis decussit.
Erat autem nux oblonga nec minor capite pueruli, quæ vulgo in insulis Americanis cocossa vocatur. Erat nucleus quasi medulla et succus qui saporem olei ex dulci amygdala expressi* referebat, atque in medio lac gratissimum.
Quum stomachum latrantem una non placaret, alteram, tertiam quoque, decussit, quibus abunde satiatus, litus maris petiit ; quumque mare reddidisset terras paulo ante salo mersas, nonnullas passim in sicco ostreas repperit. Magnam quoque et planam in litore concham invenit qua pro spatha usus est ; atque illud ipsi non mediocri fuit adjumento. Nec multo post plantam deprehendit fibroso caule, qualis est apud nos lini aut cannabis*.
Hæc ille et talia quovis alio tempore neglexisset ; nunc vero nihil omittebat, intentus ad singula, si quid forte inde utilitatis caperet.
Quum ergo speraret id plantæ genus non minus sibi fore opportunum quam linum nobis aut cannabem, ejus copiam evulsit, colligatosque fasciculos in aquam demersit.
Diebus aliquot peractis, quum animadvertisset exteriorem crustam aqua jam satis emollitam, fasciculis inde sublatis, stirpes molliores factas ad solem apricum explicuit. Quibus vix mediocriter siccatis, tentavit num hoc quoque, lini instar, repetito fustis ictu*, conteri posset. Quumque res ex sententia cessisset, confestim funiculos facere conatur tanta firmitate, ut concham baculo affixam alligare posset. Quo facto illi instrumentum haud absimile ligoni olitoris erat.
Tum vero opus assiduo persecutus est, densasque conseruit arbores, donec areolam ante propositum sibi domicilium omnino sepsisset, atque inde quasi paries exstitit adeo validus, ut nonnisi vi multa expugnari posset.
Illas veniente die, illas decedente irrigabat aqua e fonte proximo hausta, ac brevi magno cum gaudio teneras vidit arbores suas virescentes crescentesque adeo feliciter ut mira esset in ipso aspectu loci amœnitas.
Septo* jam perfecto, continuum resti torquendæ impendit diem ad scalam conficiendam ; noluerat enim domicilium suum porta claudere, ne parum firma foret adversus irruentis feræ impetum.
Quæ rupes domicilio imminebat circiter duodecim pedes alta erat. In summa stabat arbor cui scalam ita alligavit ut in terram dependeret. Tum rupem conscendere neque frustra aggressus est.
His omnibus confectis, secum ut deliberare cœpit quomodo cavum augeret, facile intellexit tale opus solis manibus non suscipiendum esse. Excogitandum erat instrumentum quod adjumento foret.
Ea mente regionem lustravit, et nactus est tandem lapidem securis formam referentem, præacutum, atque in eo foramen in quod manubrium intrudi posset. Quæ res multo labore, et lapide alio adhibito, feliciter successit ; quumque fustem alligasset funiculis quos propria arte paraverat, hærebat manubrium quasi clavis affixum.
Dum pergit quærere, duos invenit lapides alios, variis operibus aptos ; alter instar erat tudiculæ*, alter ita formatus ut aciem cuneo similem* haberet. Utroque Crusoëus assumpto, animo tam alacri reversus est, ut extemplo se ad opus accingeret.
Qui quidem tum cuneo, tum tudicula sensim multa rupis fragmenta decussit. Res erat plena sane laboris. Sed diebus aliquot in opere consumptis tantopere processerat, ut spatium cubiculo idoneum existimaret. Tunc avulso gramine siccatoque, fœnum confecit, lectulum inde commodum sibi paraturus.
Nihil igitur fuit impedimento quominus in suggestu hoc tam molli somno indulgeret, quippe cui sedenti, alitum more, in arbore octo amplius noctes fuerant traducendæ. O quanta voluptate fructus est quum liceret fessos artus in lectulo componere !
Jamque dies primus hebdomadis proximus erat, Deumque rogavit sibi peccatorum veniam, parentibus miseris præsidium et solatia.
Deinde ut diem illum semper dignosceret, neque dierum ordo excideret e memoria, venit in mentem Robinsoni sibi calendarium condere ; non illud quidem tam accuratum, nec typis impressum*, quali nos utimur, ejusmodi tamen ut ad dies numerandos sufficeret. Quod quidem tali modo assecutus est. Quatuor arboribus contiguis cortice quam levissimo electis, unam quæ magnitudine cæteras superabat, die confecto lineola incisa notavit. Post incisas septem lineolas, erat finis hebdomadis, quem exarata* in proxima arbore linea indicabat.
Quoties in altera hac arbore quatuor aut quinque lineolas insculpserat, in tertia arbore simili linea notabat integrum mensem peractum. Duodecim autem lineis menstruis* insculptis in quarta arbore signabat annum peractum.
His ergo annalibus Crusoëus temporum ordinem servabat, diemque unum a cæteris dignoscere poterat, quam more Christianorum rite celebraret.
Interim consumpta erat maxima pars nucum cocossæ ejus quam unam huc usque invenerat, atque in litore tam raræ apparebant ostreæ ut homini alendo non sufficerent. Itaque de victu iterum sollicito esse animo cœpit.
Hactenus quidem non longe a domicilio suo discesserat, metu et ferarum et hominum. Jam vero necessitate coactus, insulam perlustrare ausus est ut nova quæreret alimenta, constituitque die proximo iter facere novum. Sed ut se a nimio solis æstu defenderet, vesperam illam umbellæ conficiendæ impendit. Quum illi essent neque linteum neque virgulæ balænarum* neque forfices neque acus neque fila, e viminibus salignis* tegmen struxit, et insertum in media parte baculum funiculis alligavit. Tum ex arbore cocossæ folia sumpsit latiora, quibus tegmini affixis umbellam confecit tanta densitate ut solis radiis omnino impervia esset. Atque eadem arte textis funiculis fabricavit sibi peram in qua et victum secum portaret, et conderet alimenta, si quæ invenire sibi contigisset.
Tum vero tantopere lætatus est opere perfecto ut noctem insomnis traduxerit.
Caput Quintum
Robinson insulam perlustrat — Magnus terror — In gaudium vertitur — Descriptio Lamæ — Unum occidit — Sed igne caret — Carnem more Tartarorum coquit.
Robinson vix ortum diei expectare poterat ; itaque prævertit* lucem ipsam ; peram funemque corpori circumdedit ; securique pro gladio cinctus, et umbella humeris imposita, in viam alacriter se dedit ac primum arborem cocossam adiit ut unam aut alteram nucem decerperet ; tum litus quoque revisit, ostreas collecturus ; quumque utriusque generis satis magnam copiam sibi comparavisset, iter ingressus est.
Mira cœli matutini erat serenitas. Redeunte luce singulis rebus sua forma redierat. Sol oriens clarissimo fulgebat splendore quasi ex oceano emergeret, arborumque cacumina veluti inaurabat. Multæ undique aves variis mirisque pictæ coloribus velut si auroram salutarent carmen matutinum canebant. Puro frigidoque aere, odorem flores suavissimum exhalabant.
Tum Crusoëus grato commotus animo : “ Hic quoque, ” ait, “ hic Deus se benignissimum declarat ”. Tum vocem ipse suam cantibus avium miscuit, Dominoque Deo laudes reddebat.
Quum a bestiis ferisque hominibus sibi metuere non desiisset, in itinere silvas dumetaque sedulo vitabat, ea autem petebat loca ubi quam latissime prospectus pateret. Illa autem ipsa maxime nuda steriliaque erant. Longum igitur spatium emensus, nihil tamen invenerat quod sibi ullo modo prodesset. Tandem in fruticem incidit quem accuratius explorandum censuit. Erant herbæ tam densæ ut silvulam referrent* ; alias flores subrubros*, alias albicantes, nonnullæ florum loco poma viridia ferebant. Extemplo gustat unum ex iis, sed erat adeo acerbum ut indignatus stirpem evelleret unde istud decerpserat. Tum vero miranti apparuerunt tubercula* diversæ magnitudinis quæ ab ipsis stirpium radicibus pendebant. Quorum quum sapor suo palato minime arisisset*, jam in eo erat ut omnia abjiceret. Sed secum reputavit, non ea esse inutilia omnino habenda, quorum usus primo statim aspectu intelligi non possit. Itaque nonnullis tuberibus in peram demissis Robinson longius progreditur, lento tamen gradu et maxime cauto.
Si quem vel minimum strepitum audiret sive dumetorum, seu quarum arborum aura agitabat, continuo securim corripere qua se defenderet ; semper autem non sine gaudio animadvertit timorem vanum fuisse. Tandem devenit ad rivum, ubi prandere constituit. Igitur sub arbore alta umbrosaque consedit ; jamque cœperat magna cum voluptate epulari, quum repente strepitu quodam longinquo vehementer exterritus est. Timidus circumspexit, tandemque gregem magnum vidit pecudum ovibus nostris similium nisi quod eminente paululum dorso camelorum formam referant ; cæterum ovibus nostris paulo grandiores. Lamæ eis nomen.
Huic animalium generi formosum caput, oculi venusti, os productum, crassiora labia ; idem pes ac bovi, bifidus, sed ungue simul postico instructus*, quo per abrupta quæ scandunt veluti morsu ancoræ utuntur.
Lama lentus incedit, composito gravique sed eodem certo passu : quippe qui millia aut decem aut duodecim in diem, per loca jumentis impervia cæteris conficiat, per anfractus descendat præcipites, idemque saxa ardua et ipsis hominibus inaccessa exsuperet. Quatriduum* ferme emensus iter, ipse per horas quatuor et viginti ultro cessat et quiescit. Mite ei et prudens ingenium ; sicubi* consistere placuit, flectere illi genua, corpusque demittere ne onus dimoveat. Deinde sibilo misso, nulla mora, caute admodum surgere, iter incœptum peragere. Herbas autem inter eundum lamæ depascunt, noctu etiam dormientes ruminant ; prono pectore pedibusque ad ventrem reductis decumbunt.
Robinsonem, quum animalia ista appropinquare vidisset, incessit dira cupido edendi carnem assam qua tamdiu caruerat. Constitit post arborem securi instructus, sperans fore ut unum mox e grege propius transeuntem facile sterneret. Quod quidem bene successit. Quum enim unus e pullis satis appropinquasset insidianti, Robinson cervicem ejus tanto ictu percussit, ut extemplo exanimis ille procideret, humerisque impositum secum in domicilium asportavit.
Quum rediisset, invenit quod magna ipsum lætitia afficeret ; scilicet sex aut octo malos citreas* sub quibus nonnulli fructus jam maturi ceciderant. Illis diligenter collectis, locoque notato, hilari animo domum contendit. Ibi autem primo cœpit lamam excoriare. Quod quidem confecit ope silicis acuti, quo pro cultro utebatur. Pellem detractam ad solem expandit ; quam quidem præviderat sibi non mediocri fore utilitati. Calceamenta enim tibialiaque* longo usu attrita erant. Existimavit ergo, ubi calcei defecissent, fore ut posset soccos* e pelle conficere, quos pedibus subligaret. Sollicitus quoque de hieme, magnopere lætatus est quod pellem villosam nactus esset qua se contra vim frigoris defenderet. Et ab ista quidem sollicitudine vacuus esse potuisset, quum in istis regionibus prope circulum æquinoctialem positis hiems sit nulla. Hoc autem Robinson ignorabat, quippe qui puer omnem omnino doctrinam aversatus fuisset.
Pelle igitur detracta, exemptis visceribus, dissectaque ut assaret postica parte, primam ad veru comparandum curam intendit ; atque hoc consilio arborem tenuem excidit, eamque, detracto cortice, ab extremo præacuit ; duos deinde ramos qui furcæ speciem habebant, deligit, veru fulciendo idoneos*. Quos etiam ab ima parte quum acuisset, in terram ex adverso defigit ; tum carnem veru transfixam inter furcas posuit, nec mediocrem percepit lætitiam, quum vidisset quam apte veru versaretur.
Jam præter ignem nihil Robinsoni deerat. Quem ex duobus ligni fragminibus inter se collisis elicere aggressus est, sed frustra. Quoties enim ligna incalescere cœperant, toties ipse adeo defatigatus erat ut aliquantulum temporis a labore cessandum esset, ad vires reficiendas. Interim ligna refrigescere, omnisque labor irritus evadere. Tum ille iterum nec sine magno dolore sensit quam parvi sint singulorum vires, quantumque opis alii aliis homines consociati afferant ; etenim si vel unum habuisset socium qui, viribus ipsi deficientibus, in ligno terendo operam navasset, profecto ligna demum ignem concepissent. Sed labor sic intermissus omnino periit.
Animo tandem fractus, lignis abjectis, considet in strato et capite reclinato oculos non semel conjicit in carnem illam quam nunc non comedere potest. Ad hæc quum* subito in mentem hiems recurrisset, tanto angore oppressus est ut animi reficiendi causa aliquantulum deambularet.
Quibus cogitationibus commotus, ad fontem se contulit, aquam frigidam putamine cocossæ inde hausturus. Succo deinde malorum citreorum admisto, potum satis suavem et recreandis viribus maxime hoc in tempore idoneum sibi paravit.
Attamen carnis assæ cupiditas mentem illi torquet. Tandem vero Tartarorum recordatus est, quos audierat carnem quam comedere cupiant ephippiis subjectam* citato cursu coquere. “ Illud quidem, ” ait secum, “ alia ratione assequi possum. ” Itaque continuo rem tentare constituit.
Nec mora, duos lapides satis latos et leves quærit ejus similes ex quo securim confecerat. Tum hos inter aliqua carnis parte interposita, superiorem lapidem malleo identidem tundit. Quod quum aliquandiu fecisset, lapis incalescere cœpit. Eo majore alacritate ille tundere ; nec peracta est horæ pars dimidia, quum caro et fervore lapidis et repetitis ictibus adeo emollita est, ut satis esculenta esset. Quæ quidem ea caruit saporis suavitate, quæ carni apte assatæ ; attamen Robinsoni nostro, qui tamdiu carne caruerat, lautas dapes præbuit. Quo autem carnis saporem jucundiorem redderet, succo malorum citreorum expresso eam infecit*, et sic exquisitissime epulatus est.
Prandio confecto deliberavit quodnam opus tunc maxime sibi suscipiendum esset ; cui multa secum in animo volventi suasit metus hiemis ut plures lamas caperet aut interficeret, quorum pellibus uteretur. Qui quum satis mansueti viderentur, satis facile se voti compotem fore sperabat. Hac spe concepta ad lectum se contulit ; statim obdormivit, somnoque placidissimo præteritum diei laborem abunde compensavit.
Caput Sextum
Turbo ingens — Tempestas unde magnum Robinsoni beneficium — Taedium solitudinis — Aranea.
Robinson hac quidem nocte placide admodum dormivit. Quum tandem expergefactus diem jam non parum processisse animadverteret, lectulo surrexit celeriter lamas venaturus. Sed cœli tempestas obstitit*. Quippe vix egresso subito regrediendum fuit ; scilicet imber tanta vi de cœlo ruebat, ut nulla spes esset foras eundi. Itaque expectare statuit donec tempestas desiisset. Ingruebat imber ; fulgura ita micabant ut tota quasi arderet spelunca ; tonitrua sequebantur inusitata. Terra ipsa contremiscere, montesque ita reboare, ut fragoris istius nullus finis futurus esse videretur.
Quum Robinson ingenuis artibus non eruditus esset, humanum erat timorem vanum et anilem concipere. Sedebat enim ille miserrimus in angulo speluncæ, junctis manibus et præsentibus graviora quæ sequerentur metuebat. Interim imbres terram inundare, fulgura coruscare, tonitrua perpetuo resonare. Appropinquabat hora meridiana, necdum tempestas desævierat*. Nec ipse quidem multum esuriebat Robinson, quippe cui famem omnem angor exemisset ; adeo tetris cogitationibus excruciabatur.
“ Venit ille sane dies, ” ait ille secum, “ in quo placuit Deo, parentum ultori, pœnas a me repetere. Pereundum mihi est ; nunquam ego miser parentes miseros revisam. ”
Dum hæc secum ipse tristis volvit, vim tempestas remittit et Robinson, a spe non omnino dejectus, in viam se conferre statuit. Quum autem in eo esset ut peram securimque arriperet, ecce subito. . . . Attonitus in terram procidit.
Scilicet arbor speluncæ imminens fulmine icta, tanto fragore disrupta est ut Robinson exanimatus se ipsum interemptum putaret. Diu etiam sensu orbatus jacuit. Quum tandem intellexisset se adhuc vivere, e solo sese erexit ; statim vero, ante ostium speluncæ, arboris a fulmine disruptæ atque prostratæ partem conspexit. Interim pluvia desierat, nec jam exaudiebantur tonitrua ; tum Robinson ausus est e spelunca prodire. Quid vero oculis objicitur ? Ardebat ipsius truncus arboris, fulmine ictæ . . . Robinson igitur id subito nactus est quo plurimum indigebat. Tanto atque insperato lætus munere, manibus in cœlum sublatis, optimo hominum Parenti gratias egit, qui, vel inter maxime terribiles casus, nostræ semper consulit felicitati.
Tum vero Crusoëo suppetiit ignis quem alere* haud difficile fuit ; nec amplius causa erat cur de vitæ salute in deserta hac insula sollicitus esset.
Venatio in posterum dilata est, quoniam placuit utilitatem statim ex igne capere, carnemque veru adhuc affixam apparare. Tum coqui ministerio functus* ignem movet carnemque sedulo versat . . . Quam juvabat flammas micantes tremulasque intueri ! Pretiosissimum enim divini numinis munus ignem e cœlo sibi demissum interpretatus, quum cogitaret quantas inde percepturus esset utilitates, propter memoriam beneficii sæpius oculos in cœlum vertit.
Tum vero hoc unum Robinson desiderabat, sal scilicet quo carnem condiret ; speravit autem se processu temporis id quoque commodi genus inventurum. Nunc ergo satis illi fuit litus petere ad aquam cocossæ putamine hauriendam ; qua quidem quum nihil melius adesset, carnem tunc irrigavit.