# The story of Robinson Crusoe in Latin

## Part 16

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/the-story-of-robinson-crusoe-in-latin-74851/index.md

Sed prius quam proficīscerētur, Hispānus probī grātīque in Crūsōeum animī documentum ēdidit, quod et prūdentiam ejus mōnstrāvit. Nam cōnfessus est populārēs suōs, ipsīus īnstar, esse rēmigēs dē plēbe*, rude genus et incultum ; neque sibi eōrum mentem adeō perspectam esse, ut spōnsor fīat dē illōrum fide ac voluntāte ; itaque sē optimum cēnsēre, ā Rōbinsōne sīcut ā dominō lēgēs cōnstituī, neque quemquam in īnsulam addūcendum esse, nisi prius lēgibus illīs sēsē obstrīnxisset. Quam ob rem Crūsōeus, laetus hospitis fide, ejus cōnsiliō obsecūtus est. Hīs autem verbīs lēgēs scrīptae sunt.

“ Quīcumque in īnsulā vīvere, atque in partem commoditātum quās illa praebet admittī cupit, eum oportet :

“ Voluntātī dominī illīus īnsulae in omnibus oboedīre, cūnctīsque īnstitūtīs, quae ille ad salūtem commūnem cīvium prōmovendam praecēperit, obtemperāre.

“ Vītam agere in labōre, temperantiā, honestāte ; nēmō enim in hāc īnsulā vītam dēget quī aut ignāviae, aut luxuriae, aut ūllī turpitūdinis generī sē dederit.

“ Abstinēre ab omnī rixā ; sīquis autem injūriam accēperit, in propriā causā jūdex ipse nē fuerit, sed eam aut ad īnsulae dominum dēferet, aut ad eum quī jūdex ab illō cōnstitūtus fuerit.

“ Omnēs labōrēs ad commūnem ūtilitātem necessāriōs libenter suscipere, et sī rēs postulābit, dominō, vel cum vītae discrīmine, opem ferre.

“ Sī quis ūllam ex hīs lēgibus aequissimīs violāre ausus fuerit, cēterī cōnsentientēs aut eum cōgent ut pāreat, aut ex īnsulā in perpetuum ējicient.

“ Nēminem vērō nōn hortāmur ut hās condiciōnēs sēriō perpendat, nōmenque nē subscrīpserit, nisi prius statuerit illīs quam studiōsissimē obtemperāre. ”

“ Rōbinson Crūsōeus. ”

Hās lēgēs scrīptās Hispānus in vernāculum sermōnem vertit. Quō factō, ille et calamīs et ātrāmentō īnstruitur, ut populārēs suī anteā nōmina lēgibus prōpositīs subscrībant quam proficīscantur. Tum viāticīs scaphae impositīs, magnā cum pietāte valedīcunt Rōbinsōnī sociōque et vēla faciunt.

Hīs perāctīs, Crūsōeus, comite Friday, forte vēnātūrus in itinere nōn longē prōcesserat, cum canis stetit lātrāns ad īmam rūpem arbustīs cōnsitam. Accēdunt ambō propius hiātumque in rūpe vident adeō artum ut irrēpere, neque tamen ingredī possent. Crūsōeus socium temptāre jussit num per hiātum istum posset sē immittere.

Quī caput cum vix admōvisset, horrendō clāmōre retrāxit, tum Rōbinsōnis admonitiōne nē audītā quidem, āmentis īnstar aufūgit. Ille tandem eum assecūtus causam fugae rogat : “ Heu ! heu ! ” respondit Friday, “ fugiāmus ! mōnstrum horrendum vīdī, ingēns, ārdentibus oculīs, faucibus tantīs ut nōs ambō simul absorbēre possit. ” Cui dominus : “ Ehem ! ” inquit, “ faucēs satis amplās dīcis ; attamen ipse rem explōrābō. ” “ Ō domine, ” (haec exclāmat servus, dominō ad pedēs prōvolūtus), “ per tē Deum obsecrō ; nōlī hoc facere ; tē mōnstrum illud dēglūtiet ; tum miser Friday dominō orbātus erit. ” Rōbinson subrīdēns interrogat, an ipse ab illō dēvorātus fuerit. Quī cum obmūtēsceret, domum jussit festīnāre, ut lampadem accēnsam peteret. Ipse ad spēluncam reversus sclopētō armātus, ad ōstium sē collocat.

Intereā Friday cum lampade redit, dominumque iterātīs precibus ōrat nē mortī certae ultrō sē objiciat ; ille autem quī rē dēlīberātā timōris expers erat, hortātur socium ut animō cōnfīdat. Tum lampadem sinistrā, sclopētum dextrā tenēns, mōnstrō fortiter obvius fertur. Capite vix immissō, ad dubiam lampadis lūcem ipse quoque aliquid cōnspicātus est quod sibi horrōrem incussit ; neque adeō tamen aufugere voluit ; sed admōtā propius lampade, perspexit nihil illud esse nisi lamam aetāte frāctum et seniō mox interitūrum.

Cum igitur Rōbinson circumspiciendō nihil dēprehendisset propter animal illud minimē timendum, vocātō ad sē Friday, penitus in spēluncam irrēpsit. Hic etsī vehementer trepidabat, nōn potuit dominum ducem nōn sequī, neque ibi sine admīrātiōne vīdit quantopere propter ipsīus terrōrem mōnstrum in majus crēvisset.

Cum jam lama in eō esset ut ageret animam*, Rōbinson illum ex antrō āmovet quem, cum exspīrāverit, terrā obruat. Mox locō explōrātō antrum satis amplum et jūcundum inveniunt. Ex quō magnam in posterum ūtilitātem sē captūrōs spērābant ; hoc enim statim Rōbinson ēlēgit domiciliō ubi, fervidissimō sōlis aestū, frīgus captāret. Itaque missus est Friday ut īnstrūmenta afferret ; quōrum ope coepērunt ōstium antrī amplificāre ; atque hōc opere tempus nōn sine jūcunditāte cōnsūmpsērunt.

Caput Vīcēsimum Quārtum

Nāvis anglica appulsa ad īnsulam — Quō cāsū — Magna Crūsōeī in praefectum merita — Spēs līberātiōnis.

Intereā accidit ut Hispānus et Sunday octo jam diēs āfuissent necdum rediisent. Friday saepissimē nunc ad montem prōcurrēbat, nec tamen, quamvīs intentīs intuērētur oculīs, quidquam cōnspiciēbat. Forte tandem cum Crūsōeus domī versābātur, ecce subitō redit ille ac procul : “ adveniunt ! ” inquit, “ adveniunt ! ” Hōc nūntiō laetus, dominus ad collem properat. Inde ē longinquō scapham ad īnsulam tendentem prōspicit. Sed incertum sē esse profitētur num haec esset ea quam spērāvissent. Friday expalluit ; Rōbinson iterum speculātur. Scīlicet Eurōpaeāna erat nāvicula albīque hominēs in eā armātī. Extemplō sociī alium collem cōnscendunt, certiōra vīsūrī. Quantus vērō fuit stupor cernentium nāvem ingentem Anglicam, ad ancoram cōnsistentem.

Tum Rōbinsōnis animus admīrātiōne, metū, laetitiā, invicem afficitur. Hinc enim gaudet spē līberātiōnis, inde vērō stupet metuitque, quod in dubiō esset quō cōnsiliō nāvis ista hūc appulisset. Itaque veritus nē pīrātae essent, in colle arboribus virgultīsque cōnsitō sē sociumque collocat in speculīs*. Inde cernunt scapham ūndecim hominibus onerātam ad lītus appellere, quōrum octo armātī erant, trēs reliquī inermēs vīnctīque. Hī quidem vix in lītore expositī vinculīs solūtī sunt. Ūnus ex illīs misericordiam armātōrum implōrābat. Reliquī duo manibus sublātīs ā Deō auxilium et salūtem petere vidēbantur. Quibus cōnspectīs, Crūsōeus perturbātus et anceps cōnsiliī stetit. At brevī nōn sine horrōre videt nōnnūllōs nautārum strictīs gladiīs necem captīvō intentāre, ac deinde tribus captīvīs relictīs proximum nemus petere. Illī intereā sedēbant maestō dējectōque vultū, incertī quid deinde futūrum esset. Tum Crūsōeus, cujus in mentem aliēnīs malīs propria revocābantur, miserīs istīs hominibus vel suae vītae perīculō opem ferre statuit. Igitur Friday jubētur sclopēta, gladiōs, apparātum tormentārium quam celerrimē afferre ; ipse remanēre satius dūxit*, speculātūrus quae sequerentur. Cūnctīs igitur ad pugnandum parātīs, magnō cum gaudiō nostrī animadvertunt nautās vagātōs in umbrā passim recubāre ut somnō, diēī fervidissimō tempore, indulgērent. Tum Rōbinson, cum paululum exspectāsset, animō audācī ad miserōs illōs accēdit. Quī cum āversī sedērent, attonitī stupuērunt, audītā vōce subitō haec clāmantis : “ Quīnam virī estis ? ” At illī exsilīre, fugamque parāre. Crūsōeus Anglicō sermōne hortātur nē timeant ; sē servātōrem adesse, et dē patriā, dē malīs, et quid opis ipse ferre posset interrogat. Cui “ Germānī sumus, ” respondet ūnus quī Anglicam linguam intellegēbat. “ Nautae meī, conjūrātiōne factā, nāvī meā potītī sunt. Prīmō statuerant mē cum virīs istīs bonīs interficere ; tandem vītam dēprecantibus concessērunt. Vīta autem in hāc īnsulā dēsertā, inopiā et miseriā peritūrīs, ipsā morte acerbior est. ” “ Ego vōs, ” huic Crūsōeus respondit, “ ē rēbus hīs tam miserīs expediam, vel ipsīus capitis meī perīculō ; sed duplicī lēge : scīlicet ut tū, dum hīc habitēs, cum tuīs mihi pāreās ; deinde ut, sī nāvem tuam tibi restituere mihi contigerit, mē meōsque in Angliam revehās ”. Quae cum praefectus prōmīsisset, tum sclopētō ūnumquemque gladiōque armāvit, eā tamen condiciōne nē quis iīs ante ūterētur quam ipse jussisset. “ In scelestōs istōs hominēs, ” addit ille, “ somnō nunc sōpītōs et passim jacentēs invādēmus ; sed ita ut minimē cruenta victōria sit. ”

Tum illī tōtī ab lūctū versī in īram, ducem secūtī sunt, et Friday sēcum ferēbat laqueōs quibus ligātī fuerant. Jam ad proximum accēdunt, in faciem prōstrātum et somnō tam altō oppressum ut, manibus pedibusque vīnctīs, ōs eī prius obstrūxerint quam penitus experrēctus sit. Manibus tum ā tergō revīnctīs, immōtum eum manēre jubent ; minātī sē eum, sī vel minimam vōcem ēdat certē jugulātūrōs esse. Quō factō, ad alterum properant, quem ligātum pariter eadem minātī supīnum collocant. Et jam sex in vinculīs erant, cum postrēmī duo subitō experrēctī surgunt et arma corripiunt. “ Ō scelestī, ” (ita exclāmat Rōbinson), “ cernite sociōs, arma abjicite ! perībit quī cūnctātus erit. ” Haec cum intonuisset illī gladiīs abjectīs in genua sē prōsternere, supplicēsque dēlictī veniam ā praefectō petere. Atque hīs etiam manūs nōdīs implicantur. Tum Crūsōeus jubet ūniversōs in spēluncam contrūdī, ōstiōque validīs arborum rāmīs obstrūctō, mandat cūstōdī ut interficiātur sī quis claustrum cōnētur perrumpere.

Deinde sociī factō agmine ad scapham sē cōnferunt quam vectibus admōtīs in siccum prōtrahunt, et carīnam deinde perforant. Sub hōram post merīdiem tertiam, tormentī fragōre temptant ut nautās ex īnsulā revocent. Quō signō ter repetītō cum nēmō rediisset, altera scapha ē nāvī profecta est ad īnsulam. Tunc Crūsōeus cum sociīs in collem sē recipit. Scaphā appulsā, nautae ad priōrem currunt quam cernunt in siccō perforātam. Cōnfestim circumspicere, sociōs nōmine vocāre, neque tamen quisquam fuit quī respondēret. Illī decem numerō erant, armātī omnēs. Rōbinson quī ex praefectō accēperat inter captīvōs trēs esse quī nōn nisi metū coāctī vēnissent in sceleris societātem, Friday gubernātōremque ad eōs mittit ; cumque illī veniam ōrāssent impetrāssentque, armīs redditīs, eōs quae ipse praeceptūrus sit sēdulō exsequī jubet.

Interim quī prīmī advectī fuerant clāmōrem sustulēre. Redditur et major ā Crūsōeī commīlitōnibus ; hōc enim modō ille jusserat ut advenae in nemora allicerentur. Illī scīlicet vōce respondentium vix audītā, sparsī hinc inde per silvās vagantur. Sed nūllō repertō, cum jam advesperāsceret, ad scapham redībant, cursū et vānō errōre fessī. Atque ut quisque occurrit excipitur ab īnsidiantibus, quōrum in manūs captīvī sex incidērunt. Cum quattuor aliī reverterentur, mittitur ad hōs quīdam nautārum in grātiam receptōrum, interrogātūrus an sponte armīs abjectīs sē submittere velint ; nī facerent, īnsulae prōcūrātōrem, trīgintā abhinc passibus, quīnquāgintā mīlitēs ex arce ēdūxisse quī ipsōs caederent. Tum Rōbinson armōrum strepitum ūnā omnēs ēdere jussit ad verba lēgātī cōnfirmanda. Itaque illī nōn vī sed arte vincuntur. Mox quīdam ex iīs haec rogat : “ An vērō dēlictī veniam impetrātūrī sumus ? ” Cui praefectus in virgultīs latēns sīc acclāmāvit : “ Vōcem meam agnōscis, Thōmā Smith ! Sī īlicō arma ē manibus ceciderint, vītam omnēs habēbitis, Atkins exceptō ”. (Ille enim sēditiōnis concitor fuerat.) Tum ūniversī statim arma abjicere. Atkins ipse praefectum obtestātur ut sibi parcat ignōscatque ; commūne enim esse omnium scelus. Praefectus respondet, sē (quod ūnum posset), prōcūrātōris eum clēmentiae commendātūrum.

Quō factō, Friday cum nautīs ad illōs vinciendōs mittitur. Jam Crūsōeus, quī prōcūrātōris persōnam sustinēbat, cum praefectō accessit. Hic autem dē captīvīs eōs ēlēgit quibus tālēs esse mōrēs nōverat ut ipsōs sceleris commissī vērē paenitēret ; hī ad arcem, cēterī ad spēluncam dūcuntur. Ex iīs quī in antrum anteā conjectī erant duōs etiam addūcī jussit, dē quibus quoque bene spērābat. Quōmodo autem cum illīs ēgerit et quae posteā acciderint, mox nārrābimus.

Caput Vīcēsimum Quīntum

Fundāta colōnia — Crūsōeus relinquit īnsulam — Quod accidit in patriam redeuntī — Quōmodo vītam deinde honestam et beātam dēgit.

Quibus ignōtum fuerat, hī ante arcem collēctī decem erant. Crūsōeus haec profitētur : eā lēge ipsōs sēditiōnis veniam impetrātūrōs ut praefectum lēgitimum in recuperandā nāve adjuvent. Quae sententia etiam captīvīs dēnūntiātur. Tum captīvīs simul et līberīs ūnā colloquendī* cōpia data est, ut sēsē mūtuō in fide servandā cōnfirmārent, cum haec sōla sontibus salūtis via patēret. Interim fabrō lignāriō* mandātur ut alterīus scaphae perforātae carīnam reficiat. Tum altera praefectō, altera gubernātōrī trāditur, nautīs inter utrumque dīvīsīs, cūnctīque apparātū bellicō īnstrūctī vēla faciunt.

Crūsōeus, cujus fortūna ex ēventū hujus inceptī pendēbat, tantā animī perturbātiōne et sollicitūdine agitābātur, ut stāre ibi nescīret ; nunc in spēluncā sedēre, nunc in collem ascendere, et quia noctū oculōrum dēficiēbat ūsus, auribus captāre sī quid forte ē nāve audīret. Augēbātur enim sollicitūdō exspectātiōne signī dē quō inter eōs convēnerat. Triplex scīlicet fragor ille nōndum audītus erat, mediā jam nocte ingruente.

Et jam spēs omnis abierat, cum ē longinquō subitō sonitus fit. Crūsōeus quasi ē somnō repente excitātus, aurēs ērigit. Sequitur alter fragor et deinde tertius. Nunc cōnstat nāvem esse expugnātam, nunc certō in Eurōpam profectūrus est. Tum āmēns laetitiā dēvolāre, socium in grāmine recubantem excitāre, amplectī, deinde ad arcem currere, sarcināsque raptim colligere. Diē nōndum exortō, ad collem rūrsus properat, eōque ubi nāvis in ancorīs cōnsistēbat oculōs intendit. Brevī cōnspicit praefectum nāvis, quī collem nōnnūllīs comitantibus cōnscendit. Rōbinson ūnō impetū ejus in amplexūs prōvolat. Tum praefectus nārrat sē nāve fēlīciter admodum potītum esse, occīsō nūllō neque vulnerātō quidem ; obscūrā enim nocte ita ēvēnisse, ut neque agnōscerētur ipse, neque comitēs ā nāve prohibērentur. Turbulentissimōs sēditiōnis auctōrēs sibi quidem obstitisse, sed captōs in vincula fuisse conjectōs. Hīs dictīs, cibōs quōsdam lautiōrēs ē nāve afferrī jubet, laetīque omnēs jūcundissimō convīviō recreātī sunt.

Deinde praefectus Crūsōeum rogāvit quidnam nunc sibi faciendum mandāret, quō ipsī grātiam persolveret. Huic ille “ praeter hesterna prōmissa ” ait, “ haec tria tē rogābō. Prīmum quidem ut hīc commorēris, dōnec pater sociī meī redierit ; tum ut mē meōsque in nāve excipiās ; dēnique ut sēditiōnis auctōribus veniam dēs. Haec sōla dēlictī poena sit ut in hāc īnsulā dēserantur. ”

Praefectus haec pacta servātūrum sē pollicitus, captīvōs addūcī jubet, pessimīsque eōrum dēsignātīs poenam irrogātam* dēnūntiat ; neque illī sine laetitiā hoc audiērunt, cōnsciī quippe tantī admissī facinoris. Crūsōeus eōs mox docuit quōmodo vīctus petendus esset, illīsque rēs suās omnēs relictūrum sē prōmīsit.

Dum noster haec loquitur, Friday magnō cursū anhēlāns nūntiat patrem cum Hispānīs advēnisse. Cūnctī igitur illīs obviam properant. Friday cēterōs praegressus in amplexūs patris praecurrerat. Crūsōeus nōn sine admīrātiōne duās mulierēs inter advenās cōnspexit ; Sundayque interrogātus docet uxōrēs esse duōrum Hispānōrum, quās illī in ipsā regiōne dūxerant*. Hī vērō ubi audīssent Rōbinsōnem mox profectūrum, nōnnūllōsque rēmigēs in īnsulā relictūrum esse, rogāvērunt ut sibi quoque licēret in eā remanēre ; sē enim omnibus audītīs quae aliī memorāverant jūcundiōrem illā sibi sēdem nōn optāre. Quibus precibus ille libentissimē annuit ; gaudēbat imprīmīs quod duōs hīc spectātā probitāte virōs relictūrus esset. Spērābat enim fore ut eōrum operā et exemplō cēterī ad bonam frūgem* redūcerentur. Hāc mente aliōs omnēs eōrum auctōritātī subjicere cōnstituit.

Itaque ūniversōs arcessī jubet ; sex Anglī erant et duo Hispānī cum uxōribus. Quibus convocātīs suam Crūsōeus hīs verbīs voluntātem dēclārāvit : “ Nēminem fore spērō, quī mihi jūs dēneget dē rēbus meīs, hāc quidem īnsulā cum omnibus quae in eā sunt, arbitriō meō statuendī. Optō autem ut omnium cujusque vestrum quī hīc remānsūrī estis condiciō sit beātissima ; quam ob rem vōbīs certās lēgēs nōn habentibus meum est īnstituere, vestrum autem sequī.

“ Haec igitur accipite.

“ Hōs ambō Hispānōs ego meōs in īnsulā vicāriōs cōnstituō. Hī praecipient, vōs pārēbitis. Hīs committō apparātum omnem bellicum, atque īnstrūmenta omnia ; eā tamen lēge ut illī vōbīs necessāria praebeant, vōs autem cum iīs honestē in pāce vīvātis.

“ Prīncipiō Deum colite ; nūlla enim cīvitās firma, nisi fundāmentum sit amor Deī.

“ Proxima pietātī sit jūstitia. Jūs suum cuique tribuātur ; neu cuiquam nocueritis.

“ Dē cēterīs ambō Hispānī vīderint. Illī fīnēs agrīs assignābunt, jūraque, prout rēs postulābit, et prīvāta et pūblica statuent.

“ Ōlim* fortasse licēbit dē vōbīs nūntium accipere ; fortasse mē aliquandō juvābit extrēmum in hāc īnsulā mihi cārissimā vītae tempus agere. Vae illī quī intereā hās lēgēs meās ēverterit. Eum ego in cymbā impositum flūctibus saevissimā tempestāte agitātīs trādam hauriendum. ” Hīs audītīs, assēnsēre omnēs sēque oboedientēs futūrōs esse pollicitī sunt.

Tum noster ea notāvit quae sēcum āveheret : vestem ē pellibus ā sē ipsō cōnfectam, cum umbellā ; hastam propriā quoque arte perfectam, arcum, secūrimque siliceam ; psittacum, canem villōsum, lamāsque duōs ; quae īnstrūmenta, cum esset sōlitārius, fabricāverat. Hīs cūnctīs in nāvem trānslātīs, secundō spīrante ventō, proficīscī proximō diē cōnstituunt. Jamque tempus adest. Tum Crūsōeus eōs quī remānsūrī erant ad concordiam pietātemque sequendam dēnuō hortātus, ultimum valē clāmat, et cum comitibus Friday et Sunday nāvem cōnscendit.

Fēlīcissimus ad Hamburgum cursus fuit. Cum nāvem Crūsōeus opportūnē hīc invēnisset Londīnium tendentem, ā Germānicae nāvis praefectō discessit, atque alteram cōnscendere properāvit. Haec brevī solvit ancorās. Dulcissima jam Crūsōeī patria ē longinquō cernitur. Jam in ōstium Tamesis advēnēre, cum subitō saeva tempestās exoritur nāvemque vī magnā in ōram conjicit. Tum quidquid valet dīligentia, quidquid perītia, adhibētur ; sed frūstrā ; ventī furor, omnī cōnātū* major, nāvem abreptam in harēnās agit tantā vī ut carīna disrumperētur. Irruit extemplō in eam ingēns aquae vīs, adeō ut dē salūte omnēs dēspērārent ; nāvigantibus vix datur cōpia in scaphās dēsiliendī ut mortī, sī fierī possit, sē ēripiant.

Sīc igitur Rōbinson cum dēnuō naufragium fēcisset, miser in portum proximum advēnit, neque quidquam servāvit praeter canem quī vectum in scaphā dominum natandō secūtus est, et psittacum in umerō ejus sedentem. Multīs post diēbus, certior factus est umbellam vestemque pelliceam repertās esse.

Portus ille ad quem appulerat scapha octo mīlia passuum ā Londīniō aberat. Audiit patrem suum senem bonā valētūdine ūtī, mātrem vērō, fēminam optimam, obiisse. Quod quidem gravissimō eum dolōre affēcit. Jam Eborācum profectus, vīgintī quattuor hōrārum spatiō eō advēnit. Cum sequente cane et psittacō umerō īnsidente in terram dēscendisset, per circumfūsam spectantium turbam in hospitium proximum sē contulit. Inde nūntiō ad patrem missō, cūrāvit nē senex ille optimus fīlium reducem nimis subitō revīseret neu, tantae nōn capāx laetitiae, mortem occumberet.

Jam fīlius ipse per platēās satis sibi cognitās ad patriōs penātēs prōvolat, domumque assecūtus in patris gaudiō trepidantis amplexūs ruit. “ Mī pater ! ” “ Mī fīlī ! ” haec tantum ambō ēloquī potuērunt. Mūtī, trepidī, spīritū interclūsō, alter alterīus ē collō pendent, dōnec vīs benigna lacrimārum animum utriusque levāvit.

Intereā Friday mīrātur frequentem* tēctīs urbem stupetque inhiāns innumera rērum mīrācula quae nunc undique oculīs obversantur. Quōrum aspectū satiārī nōn potuit. Ac prīmō diē nūllam rem ab aliā distinguēbat ; tanta enim animī perturbātiō erat ut hebēs oculīs et animō esset.

Pater Rōbinsōnis īnstitor erat. Proptereā optāvit ut fīlius in mercātūrā exercērētur, hērēs patris īnstitūtus. Sed fīlius ad labōrem indūrātus patrem rogāvit ut sibi licēret fabrōrum tignāriōrum* artem discere. Itaque cum sociō tignāriī cujusdam disciplīnae sē trādidit, atque brevī uterque in eā arte tantum prōfēcerat ut ipsī magistrōrum dignitātem assequerentur. Quō factō, officīnā commūnī īnstitūtā, amīcitiam inter sē, summō studiōrum voluntātumque cōnsēnsū, ad extrēmum vītae diem coluērunt. Et sīc perpetuā tranquillitāte, sānitāte, industriā, fortūnātī ambō vīxēre ad summam senectūtem, posterīque libenter retinēbunt duōrum memoriam hominum, quī cēterīs documentō erunt quōmodo suae quisque fēlīcitātis artifex esse possit.

