The story of Robinson Crusoe in Latin
Part 15
Ipse autem requiēscere nōn poterat ; quippe enim imāgō nāvis cujusdam ad īnsulam appulsae mentī ejus semper obversābātur. Montem igitur cōnscendit unde ōra orientālis cōnspicī posset, cumque ad summum pervēnisset, aciē oculōrum orientem versus dīrēctā*, quam ille laetātus simul atque attonitus fuit ! nāvem scīlicet permagnam cōnspicit tam perspicuē, etsī satis longē aberat, ut nihil amplius dubitātiōnis superesset. Tum ille anhēlāns ad arcem recurrere, arcum arripere, sociōque obstupēscentī nihil prōferre praeter haec verba : “ ēn adsunt ! ” Tum quam vēlōcissimē sē prōripit.
Friday cum dominum tantā animī perturbātiōne trepidantem atque verba tam abrupta prōferentem vidēret, barbarōs certē adesse exīstimāvit. Itaque ille quoque armīs correptīs eādem celeritāte secūtus est.
Jamque illī duōrum mīlium viam percurrerant, priusquam eō pervēnissent unde nāvis cōnspicī posset. Crūsōeus ē longinquō eam sociō ostendit ; quam ille valdē mīrātus est. Quamquam enim nāvis satis longē distābat, intellegēbat tamen eam centiēs superāre* vel maximam nāvem quam hūc ūsque vīdisset. Crūsōeus nunc exsultāre, nunc socium amplectī, eumque obtestārī ut et ipse laetētur.
Altā tandem vōce clāmāvit, sed frūstrā ; quamquam ventus post procellam mūtātus ab īnsulā nāvem versus spīrābat. Itaque socium quam celerrimē ignem accendere jubet quem nautae cōnspicerent. Hōc celeriter perāctō, flamma brevī altitūdinem arborum aequāvit. Interim Crūsōeus oculōs in nāve dēfīgit, ut quī exspectābat dum scapha inde dēmissa ad sē tenderet. Quae tamen spēs eum fefellit.
Postquam jam ignis per ūnam ferē hōram ārsit, cum nūlla in cōnspectū scapha esset, Friday ultrō spondet sē ad nāvem, quamvīs longius distet, natandō perventūrum, eōsque quī in eā vehuntur invītātūrum ut ad īnsulam accēdant. Rōbinson eum amplexus, ōrat nē sē temere perīculō objectet, sed potius vītae suae cōnsulat. Tum Friday vestēs ē strāgulīs* cōnfectās abjicit, et rāmō viridī dentibus gestātō quem prō signō pācis offerat, in mare alacrī animō prōsilit. Hunc Rōbinson oculīs vōtīsque ārdentissimīs prōsecūtus est.
Friday fēlīciter ad nāvem accessit ; tum postquam nōn semel eam circumnatāvit, sustulit clāmōrem ; sed ā nūllō redditur. Cum tandem scālam animadverteret ā nāvis latere suspēnsam, illīus ope nāvem cōnscendit. Tum eum stegam oculīs perlūstrantem aspectus bēstiae ignōtae exterruit. Nigra haec bēstia et villōsa erat ; quae ubi prīmum hominem cōnspexit, vōcem prōdidit quālem ille numquam audierat. Mox autem tacuit, adeōque mītem sē praebuit blandamque, ut timōrem Friday omitteret. Quīn etiam supplex illa adrēpit, caudam movēns miserābiliterque ululāns ut quae auxilium et praesidium implōrāret. Itaque cum ūsque ad ejus pedēs prōrēpsisset, eam Friday manū mulcēre audet, quō quidem illa mīrificē laetāta est.
Tum Friday stegam pererrābat, altā vōce ūsque quāque clāmāns ; nēmō autem sē obtulit. Cum omnia stupēret quae in stegā oculīs ejus occurrēbant, versō dorsō ad locum quō patet in interiōrem nāvis partem dēscēnsus, repente ā tergō percussus est tantō ictū, ut prōnus caderet. Terrōre perculsus, sē ērēxit, atque cum respexisset, attonitus haesit ad aspectum animālis satis magnī, cornibus curvīs, barbā prōlixā dēnsāque, quod iterum minācī vultū sē ērigēbat, ut in hominem dēnuō impetum faceret. Friday, clāmōre ēditō, in mare prōsilit.
Prior scīlicet bēstia, nigrō illa colōre, erat canis villōsus, quī hominem secūtus ē nāve sē quoque prōjēcit. Ille vērō cum bēstiam natantem ā tergō audīret, mōnstrum alterum cornibus armātum urgēre arbitrātus, adeō exterritus est ut vix prōcēdere valēret. Parum āfuit quīn flūctibus absorbērētur ; nec respicere quidem ausus est. Cum tamen paululum animum recēpisset, tantā vēlōcitāte trānsnāvit ut vix eum canis sequī posset. Tandem lītus attingit, et Crūsōeō ad pedēs prōcidit. Canis quoque nōn ita multō post terram assecūtus est.
Mox nārrāre incipit Friday quid in nāve marīque acciderit ; nāvem sibi montis īnstar ligneī vīsam fuisse, in quā trēs excelsae arborēs (mālī scīlicet) stārent. Bēstiam illam nigram sibi blandītam* fuisse, mōnstrum vērō cornūtum barbātumque irruisse, mortem intentāns ; sēque exīstimāre mōnstrum illud esse montis ligneī natantis dominum, cum hominem in eō omnīnō nūllum vīdisset.
“ Quid autem nunc faciendum est ? ” sīc Rōbinson quaerit sēcum. “ Fac illōs aut periisse aut ventō tantum abreptōs fuisse ; quidquid acciderit, ē nāve nōbīs quam plūrima ēripienda. Quōmodo autem, cum scaphā careāmus ? ”
Ex necessitāte ipsā cōnsilium oritur. Vēnit in mentem ratem facere, lignīs aliquot ita colligātīs ut commodē veherētur.
Intereā placuit ut alteruter domum curreret, et vīctum cum omnī fūnium cōpiā cēterīsque īnstrūmentīs peteret. Friday ut erat cursū vēlōcior, proficīscitur. Crūsōeus autem remānsit, arborēs interim ratī cōnficiendae idōneās caesūrus.
Friday sub vesperam rediit. Intereā Rōbinson magnopere dēlectātus est cane villōsō, quem velutī populārem ex Eurōpā, sī ita loquī licet, dīligēbat. Cum Friday rediisset, cibōrum quōs attulerat partem canī ēsurientī dedit. Cum vērō lūna opportūnē lūcem praebēret, ambō ūsque ad mediam noctem operī incubuērunt. Tum omnīnō fatīgātī, cum somnō diūtius carēre nōn possent, in grāmine recumbunt, canīque sē committunt cūstōdī quī ad pedēs eōrum sē prōjēcit. Itaque ambō dulcī somnō recreātī sunt, dōnec aurōra rediisset.
Caput Vīcēsimum Prīmum
Multae opēs repertae — Cibī — Supellēx — Īnstrūmenta — Vestēs — Sclopēta — Rōbinson repente dīves.
Posterum diem tantā assiduitāte operī impendērunt ut vespere ratem cōnfēcissent. Duplicem arborum seriem partim fūnibus, partim vīminibus tam artē colligāverant ut tūtissimae ratis vicem praestāret, longitūdine vīgintī circiter pedum, lātitūdine ferē eādem. Prūdentius illam prope lītus atque cylindrīs impositam cōnstrūxerant ; quō facilius in mare dēdūcerētur.
Prīmō dīlūculō mare reciprocāre coepit. Itaque sine morā ratem dētrūdunt ut ab aquā recēdente, velut ā fluviō, ad nāvem scopulīs affīxam dēferātur. Et mox profectī ad nāvem perveniunt.
Quantō tunc gaudiō Rōbinson exsultābat, dum ad nāvem tam ingentem et Eurōpaeānam accēdit ! Parum aberat quīn latus ejus ōsculārētur. Adeō cāram illam habēbat, quod ex Eurōpā advēnisset, quod ab Eurōpaeīs aedificāta, ab Eurōpaeīs hūc adducta fuisset. Cārissimī autem istī Eurōpaeī, heu ! ēvānuerant, undīsque fortasse obrutī perierant. Omnī jam spē sublātā Eurōpam statim redeundī, nihil supererat, nisi ut ex nāvī servāret tantam supellēctilem* quantam posset, ut ipse eā fruerētur. Itaque nāvem circumvectus, mox nōn sine magnō dolōre intellēxit minimē esse spērandum illam iter umquam vēlīs temptātūram esse ; quippe quae inter duōs scopulōs vī tempestātis conjecta ita haerēbat ut movērī nūllō modō posset.
Quā spē dēstitūtus nāvem cōnscendere properat, opēs quibus illa onerāta esset explōrātūrus, an essent incolumēs. Friday autem, timōris hesternī nōn immemor, dominum in stegā comitārī vix audēbat. Vērumtamen eum secūtus est, sed invītō animō ; statim enim mōnstrum illud cornūtum oculīs illīus sē obtulit. Jam vērō illī nōn tantum erat audāciae ; quippe dēbilitātum jacēbat, ut vix surgere posse vidērētur, quoniam per trīduum pābulō caruerat. Cujus reī causam cum Crūsōeus intellegeret, ante omnia cūrāvit ut bēstiam famē ferē cōnsūmptam pābulō recreāret. Deinde singulīs nāvis cubiculīs perlūstrātīs, multa passim cōnspexit quae, apud Eurōpaeānōs neglēcta, ipsī nunc maximī erant pretiī. Cadōs* nīmīrum integrōs invēnit plēnōs pānis nauticī, orȳzae*, farīnae, frūmentī, vīnī, pulveris nitrātī*, globulōrumque plumbeōrum* majōris minōrisve fōrmae, tormenta quoque bellica, sclopēta*, gladiōs, secūrēs, serrās, caela*, terebrās*, rādulās*, runcīnās*, malleōs, massās ferrī, clāvōs, cultrōs, forficēs*, acūs, ōllās praetereā, patinās, cochleāria, forcipēs*, follēs, supellēctilem culīnāriam ligneam, ferream, stanneam, cupream* ; plēnās tandem cistās* vestīmentōrum, linteōrum, tībiālium, calceōrum, ocreārum*, magnamque aliārum rērum cōpiam quās vīlēs habēmus ; sed quantī sint pretiī tum dēmum intellegimus cum dēsīderantur.
Quae quidem omnia Friday obstupēscēns intuēbātur. Rōbinson contrā incrēdibilī gaudiō puerīlem in modum singula tractat, subitō abjicit, arripitque alia prout vīsa sunt aliīs jūcundiōra. Placuit dēmum in carīnam interiōrem dēscendere. Hanc vērō aquā replētam invēnit, quoniam ibi nāvis valdē dēhīscēbat. Jam igitur diū dēlīberantī quid prīmum potissimum sēcum auferret, nunc haec, nunc illa magis necessāria videntur ; itaque saepe rejicit quae modo ēlēgerat, aliaque ēligit mox ipsa quoque rejicienda.
Quae tandem omnium praestantissima ipsī vidēbantur ea sēligit : cadum pulveris nitrātī plēnum, cum arculā plumbeārum glandium ; duo etiam paria sclopetōrum manuālium*, duōs gladiōs bellicōs, duōs vēnāticōs* ; duplicem vestīmentōrum apparātum ā capite ūsque ad calcēs, ūnum sibi, alterum sociō ; vīgintī quattuor indūsia ; duās secūrēs, serrās, runcīnās ; ferrī massās, malleōs, nōnnūllaque alia īnstrūmenta ; quōsdam librōs, chartae scrīptōriae cōpiam, cum ātrāmentō et calamīs ; pyrothēcam* cum igniāriō et silicibus ; cadum pāne nauticō replētum ; carbasī mediocrem cōpiam ; capram.
Cum jam mare redīre coepisset, uterque ad ratem dēscendit, et postquam eam solvērunt, lēniter aquā accēdente ad lītus dēlātī, opēs servātās in terram dēportāre properant. Tum Friday valdē gestit discere quī ex hīs omnibus ūsus aut quae commoditās percipī posset. Cujus ut cognōscendī cupiditātem expleat dominus post dūmētum sē recipit, et tunicam vestemque praefectī cum calceīs et tībiālibus induit ; tum gladiō cīnctus pilleōque ōrnātus subitō prōgreditur atque ante oculōs sociī obstupēscentis cōnsistit. Ille attonitus aliquantulum recessit, prīmō aspectū incertus dominumne an alium quemquam dominō majōrem cōnspiceret. Hic attonitō subrīdet, manūque blandē porrēctā, eundem profitētur sē amīcum eī semper esse, veste et fortūnā quamvīs mūtātīs. Tum dēprōmptās* rēmigis vestēs eum docet rīte induere atque imperat ut sē quoque vestiat. Multum quidem temporis in sē vestiendō Friday cōnsūmpsit ; quippe quī illa sibi aptandī omnīnō rudis esset. Tunicam vidēlicet ita induit, ut pedēs manicīs* immitteret ; eōdem modō brācīs ūsus est, pedēs enim in partēs īnferiōrēs īnserere cōnātur, tunicamque in dorsō cōnectere. Sēnsim errōrem intellēctum ita ēmendāvit ut tandem, saepius frūstrā cōnātus, omnia ista vestīmenta rēctē induere didicisset. Illa vērō maximē laudāvit quod ipsum ēgregiē contrā muscitōnum morsūs dēfenderent. Calceōs sōlōs vituperāvit, quī parum commoditātis habēre vidēbantur. Jam illī dominus dēmōnstrat quemadmodum ūtendum sit secūrī cēterīsque īnstrūmentīs ; et cōnfestim secūris experīmentum fēcērunt, mālumque ratī idōneum aptāvērunt quam vēlō in posterum īnstruerent. Quod quidem opus Rōbinson sē sōlum perfectūrum spondet, sociumque ad lamam mulgendam mittit ; hoc enim per bīduum neglēxerant.
Absente Friday, Rōbinson sclopētum parat, ut amīcō ostendat quanta sit vīs pulveris nitrātī, simulque eī admīrātiōnem moveat ; quō regressō, atque Rōbinsōnis in opere perficiendō celeritātem admīrante, hic falcōnem marīnum cōnspicit, tunc pisce raptō āvolantem. Arreptō statim sclopētō hōc modō exclāmat : “ ecce mī Friday ! istum dējiciam ”. Quibus vix dictīs, subitō fragōre intonat sclopētum ālesque ex āere in terram exanimis dēcidit. Quō vīsō audītōque Friday in terram prōcidit quasi ipse vulnerātus ; repente enim vetus dē Tupane seu deō tonante opīniō ejus animum subiit, dominumque in hāc animī perturbātiōne Tupanem esse exīstimāvit.
Caput Vīcēsimum Secundum
Adsunt ! Adsunt ! — Arma inter sociōs dīviduntur — Parātur bellum — Duo virī adversus quīnquāgintā — Victōris dēmentia.
Haec inter sex mēnsēs efflūxēre, nec Friday ūllam dēnuō dē patriā repetendā mentiōnem dominō habuerat. Saepius autem, cōnfectō labōre, montem cōnscendere solēbat unde īnsulam prōspectāret in quā nātus erat. Ibi morātus sedēbat, et lūgēbat quod ā patre in perpetuum disjūnctus esse vidērētur. Et ipse dominus dē hōc itinere tacēbat ; quippe quī nōn posset amīcī vōtīs prius obsecundāre quam cūncta ad novum vīvendī genus fuissent disposita.
Nunc autem absolūtīs rēbus maximē necessāriīs, Crūsōeus prīmus auctor fuit parandae dēnuō nāvis ad sociī patrem arcessendum. Quibus audītīs magnō Friday gaudiō affectus est.
Forte posteā Rōbinson socium ad lītus mīsit ut testūdinem quaereret ; diū enim grātō hōc cibō caruerant. Ille autem brevī regressus, anhēlitūs inter et trepidātiōnem haec sōla prōferre potuit : “ adsunt ! adsunt ! ” Territus ipse dominus interrogat quisnam adsit : “ Ō domine ! ūna, duae, trēs, sex scaphae : ” numerōs scīlicet inter trēs et sex, propter exanimātiōnem reminīscī nōn potuit.
Ille quam vēlōcissimē collem statim cōnscendit, neque sine formīdine agnōscit Friday nōn errāvisse ; ipse enim numerat sex scaphās barbarīs onustās quī appellere lītorī cōnābantur. Tum celeriter dēscendit, sociīque animō cōnfirmātō, interrogat an fidēliter et strēnuē cum ipsō stāre velit, sī cum barbarīs sit dēcertandum.
Cui Friday “ Vīta mea tibi est ” respondit. Quae cum audiisset, “ Age ergō, ” ait Crūsōeus, “ barbarī istī inhūmāna numquam hīc cōnsilia exsequentur. Quae cōnstituerim ego tibi inter eundum expōnam ; nunc nōn loquendī, sed agendī tempus est. ”
Tum ūnum ē tormentīs rotīs fultum ē vallō dēdūcit ; sex sclopēta majōra, quattuor minōra, cum duōbus gladiīs prōfert. Uterque duōbus sclopētīs manuālibus gladiōque cingulum īnstruit ; tria sclopēta majōra umerō impōnit, et ad tormentum trahendum cōnītitur. Abundābant praetereā globīs plumbeīs majōribus minōribusque, et pulvere nitrātō, quibus apparātī fortiter ad bellum prōgrediuntur. Paululum prōgressī tandem cōnsistunt. Tum Crūsōeus ibi sociō omne bellī cōnsilium hōc modō exposuit. “ Montem circum, atque per dēnsissimam silvam ībimus, nē ab hostibus cōnspiciāmur. Tum in arbustīs dēnsīs ad lītus ferē prōcurrentibus ad eōs propius accēdēmus ; cum vēnerimus intrā tēlī jactum, subitō tormentum plumbeum globum et fragōrem effundet, quō barbarī, crēdō equidem, territī, relictā praedā, in scaphās cōnfugient. ” Tum commīlitōnī manum porrigit, et uterque sē fortissimī mīlitis officiō fūnctūrum pollicētur.
Interim tacitō gressū ūsque ad extrēmam dūmētōrum partem perveniunt. Rōbinson ad comitis aurem īnsusurrat, ut quam cautissimē post magnam quandam arborem adrēpat redeatque sibi nūntiātūrus num hostēs inde cōnspicī possint. Friday reversus nūntiat facillimē illōs cōnspicī posse, ignem circumsedentēs, ossaque alterīus captīvī jam mactātī assa rōdentēs ; alterum nōn procul ab illīs vīnctum jacēre ; hunc ex albō genere hominum esse vidērī, et parī necī sine dubiō dēstinātum.
Tum Crūsōeus post arborem collocātus, porrēctō tubō opticō* quem ē nāve servātum sēcum apportāverat, ea quae Friday rettulerat ipse vēra esse dēprehendit. Quīnquāgintā circiter anthrōpophagī apud ignem cōnsēderant ; captīvum vērō jacentem Eurōpaeum esse facile agnōvit. Quibus vīsīs exārsit, sanguis fervet, pectus aestuat. Sī tamen prīmum hunc animī mōtum sequerētur, temere impetū factō multum effunderet sanguinis ; nōvit enim ratiōnem caecā animī perturbātiōne vincī numquam oportēre ; itaque sē quamvīs indignātum sustinet.
Ad eam deinde partem dūmētōrum prōgressus quae longius excurrēbat, hiātum mediocrem ē longinquō vix cōnspiciendum animadvertit. Collocātum ibi tormentum ita dīrigit, ut globus super capita barbarōrum ēmissus nēminem laedat. Deinde sociō tacitē significat ut ipsum in omnibus imitētur invicem quae agentem vīderit. Quō factō, duo sclopēta pōnit humī, tertium manū tenet ; quod Friday imitātus est. Tum fūnem incendiārium* rīmulae* tormentī admovet. Ignem pulvis concipit, globus ējicitur. Fragōre audītō, barbarī ē caespitibus ad terram prōcidunt quasi omnēs ūnā occīsī ; Rōbinson intereā et socius in exitum reī intentī ērēctīque, ad pugnam, sī necesse foret, cētera parant. Mox barbarī terrōre quō prīmum perculsī sunt parumper sēdātō, in pedēs sē ērigunt. Pavidiōrēs ad scaphās profugiunt, fortiōrēs arma capiunt. Quī quidem, sōlō tormentī fragōre exterritī, neque ignem neque globum vīderant ; itaque eīs formīdō exspectātiōne Rōbinsōnis* minor fuit. Cum autem nihil circumspicientibus vīsum sit quō terrērentur, animum statim recēpērunt. Fugientēs quoque revertuntur, cūnctī horrendum clāmōrem ēdunt, atque saevissimō vultū gestūque arma vibrant et chorum bellicum īnstaurant.
Crūsōeus paululum haeret incertus, dōnec chorō fīnis fīat. Sed postquam vīdit barbarōs iterum cōnsīdere duōsque mittī quī Eurōpaeum addūcerent mactandum, tum diūtius īram cohibēre nōn potuit. Itaque sīc praecipit sociō vōce submissā : “ tū ad dextram, ego ad sinistram. Deus nōs adjuvet ! ” Hīs dictīs, ē sclopētō globum ēmittit ; idem facit Friday, quī melius dominō collīneāverat*. In sinistrā enim parte quīnque, in dextrā trēs tantum prōcidērunt. Ex quibus octo, trēs interfectī, quīnque vulnerātī modo erant. Mīrā jam celeritāte omnēs quī incolumēs erant fugam corripuēre. Aliī alia in loca aufugientēs immānem ēdunt ejulātum. Rōbinson nunc prōrumpere gestit, ut fugientēs persequātur miserumque Eurōpaeum vinculīs līberet ; sed obstupuit sānē, cum nōnnūllōs fugientium rūrsus concurrere et sē ad pugnandum parāre vīdisset. Itaque quam celerrimē alterum sclopētum arripit. Item Friday ; ambōque suō quisque sclopētō ūtuntur. Hīc duo tantum occubuērunt barbarī. Nōnnūllī tamen vulnerātī, clāmantēs atque ululantēs, āmentium īnstar, discurrunt ; aliī cruentī, aliī vehementer laesī. Ex istīs nōn multō post trēs etiam sēmianimēs prōcidunt. Tum Crūsōeus “ agedum ! ” inquit. Tum sclopētum abjicit vacuātum, ut tertium replētum arripiat. “ Prōrumpāmus ! ” Hōc dictō, et factō impetū, ambō in campum ruunt, et Crūsōeus ad captīvum prōvolat. Dum autem ad illum accēdit, nōnnūllōs barbarōrum fugientium animadvertit gradum sistere atque ad pugnam sē compōnere. Hoc Rōbinson sociō innuit. Quī quidem, signō intellēctō, propius accessit, sclopētōque ūnum ex illīs prōstrāvit. Interim Rōbinson cultrō vincula secuerat quibus captīvī manūs pedēsque cōnstrictī erant. Tum Anglicō sermōne interrogat, quisnam sit. Captīvus Latīnē respondet sē Chrīstiānum et Hispānum esse. Cui cum Rōbinson sclopētum manuārium gladiumque porrigat, ut ad pugnam dirimendam ipse auxiliō sit Hispānus vix sclopētum gladiumque accēpit, cum furōre percitus et recentiōre īrā, in barbarōs impetum facit, et dum cēterī ad scaphās sē recipiunt, nōnnūllōs cūnctantēs caedit. Jamque illī vēlīs rēmīsque aufūgēre.
Jam noster Crūsōeus, ut erat mītis vir animī campum circumiit, sī forte cuiquam barbarōrum adhūc spīrantium posset succurrere. Plūrimī autem exspīrāverant ; cēterīque, inter manūs ejus vīnum vulneribus īnstillantis, animam efflant. Vīgintī barbarī mortuī erant, nec vulnerātus quidem victor alteruter fuerat.
Caput Vīcēsimum Tertium
Friday patrem suum invenit — Cōntiō convocāta — Lēgātī missī — Īnstitūtae lēgēs — Spēlunca — Mōnstrum.
Rōbinson cupidus scaphae quam barbarī relīquerant īnspiciendae, ad eam accessit, neque sine magnā admīrātiōne in illā invēnit hominem alium, manibus pedibusque miserābiliter vīnctīs, mortuō quam vīvō similiōrem.
Rōbinson statim solūtīs eī vinculīs, ut eum ērigat nītitur, quī tamen neque stāre, neque loquī poterat ; flēbiliter potius ingemēbat, ratus sē nunc ad mortem trahī. Cum ille gente barbarus, nōn Eurōpaeus esset, Rōbinson socium vocat mortuōrum corpora congerentem, ut patriō sermōne hominem alloquātur. Vix autem Friday captīvum cōnspexit, cum spectāculum ejusmodī īnsecūtum est quod neque Crūsōeus neque Hispānus ille sine lacrimīs intuērī possent. Scīlicet Friday subitō quasi lymphātus, in captīvī amplexūs prōvolāre, eum ōsculārī, urgēre ; clāmāre, rīdēre, exsultāre, saltāre, flēre, manūs torquēre, iterumque exclāmāre, āmentem* dēnique modīs omnibus referre. Diū quoque et multum Rōbinson socium prius interrogāvit quam ille hoc ūnum breviter dominō respondisset : “ Ecce pater meus ! ”
Jam vērō quibus modīs optimus ille juvenis laetitiam pietātemque ostenderit, verbīs nēmō dēscrībere potest. Vīciēs ē scaphā in terram, ē terrā in scapham prōsilit. Crūsōeus vīnī aliquantulum quod in lagēnā reliquum habet, fīliō trādit, quō patris membra tumentia foveat. Tum paululum sēcessit ut Friday līberius sēsē tōtum daret laetitiae.
Regressus tandem, interrogat an cibum aliquem patrī praebuerit ; tum respondentī sē minimē adhūc dē hōc cōgitāsse, Rōbinson jentāculum suum statim offert, quod hic patrī trādidit. Tum repente ē scaphā prōsiluit, atque ita celeriter prōcurrit ut jam extrā cōnspectum esset prius quam erus eum posset interrogāre. Mox autem reversus est, manū alterā urceum aquae plēnum, alterā pānem cāseumque tenēns. Illum patrī, hunc dominō porrigit ut jentāculum quō ille sē dēfraudāverat compēnsāret. Senex aquā gelidā subitō recreātus est ; quippe quī sitī excruciātus in eō erat ut prōrsus dēficeret.
Jam Rōbinson ad Hispānum in grāmine prōstrātum languentemque sē convertit ; istum quoque ā sociō pōtū cibōque reficiendum cūrāvit. Tum illum ad scapham dēdūcit in quam (tormentō, sclopētīs, spoliīs, interfectōrum onerātam), Friday saltū sē dedit ; tamque vēlōciter, ventō quamvīs adversō, eam rēmīs impulit ut Crūsōeus nāvigantis cursum in lītore pedibus vix aequāret.
Proximō diē Crūsōeus comitēs convocāvit, ut rem quae diūtius differrī nōn poterat conjūnctīs vīribus perficerent.
Scīlicet verendum erat nē ē malignīs vapōribus jacentium in campō cadāverum pestis fūnesta exorīrētur. Itaque cūnctī, suā quisque īnstrūctus secūrī, conveniunt, caesīsque lignīs, corpora dēfūnctōrum Rōmānō mōre combūrunt. Interim Friday patrem suum docuerat quantum gentēs bene morātae ab hūmānā carne abhorrērent. Quod quidem mīrum senī prīmō vīsum est. Fīlius autem expositīs omnibus quae ipse ā dominō accēperat, brevī patrem eō addūxit ut mōrem istum immānem āversārētur. Senem illum Sunday proptereā Crūsōeus appellāvit quod diē hebdomadis prīmō, seu “ Sunday, ” eum servāverat.
Jam ille ūniversōs in cōntiōnem vocat, in quā Friday iterum interpretis mūnere, cum ergā Hispānum, tum ergā senem Sunday fūnctus est. Hispānus prīmum dē aliīs loquitur captīvīs. Tum Crūsōeus haec : “ Ō amīcī, quōs Deus sociōs mihi adjūnxit, omnia nunc possidēmus quae ad bene beātēque vīvendum requīruntur. Sed numquam equidem hīs bonīs tranquillō animō et quiētō fruī poterō quamdiū intellēxerō aliōs esse hominēs quī, cum ā nātūrā jūs aequum illīs fruendī accēperint, inopiā tamen et miseriā afficiantur. Hoc igitur ā vōbīs petō ut suam quisque sententiam dīcat mōnstretque quā potissimum ratiōne eōs in societātem hujus nostrae condiciōnis ascīscāmus. ”
Haec fātus, ūnumquemque sententiam prōferre jubet. Hispānus sē vel ūnum eōs, in scaphā dē hostibus captā, adductūrum pollicētur. Sunday profitētur sē idem facere parātum. Friday autem cēnset satius esse patrem suum senem manēre, optatque ut sibi liceat Hispānō sēsē addere. Tum nōbile patrem inter et fīlium fuit certāmen, utrī potissimum contingeret vītae perīculum adīre. Itaque Rōbinson coāctus est, ad rem dirimendam, ut sententiam ipse suam dīceret, cui omnēs laetī obtemperāvērunt. Haec erat, ut Hispānus cum Sunday proficīscerētur, Friday autem apud sē remanēret. Addidit vērō, priusquam ambō illī in viam sē cōnferrent, necesse esse ut, arātō agrī deciēs majōre spatiō, sēmina sererentur ; auctō enim colōnōrum numerō, vīctum quoque necessārium augendum esse. Itaque per aliquot hebdomadēs continuās agricola quisque factus est, operāriōrumque dīligentiā fēlīciter omnia et cito cōnfecta sunt ; cūnctīsque intrā quīndecim diēs absolūtīs, cōnstitūtum iter parātur.