The story of Robinson Crusoe in Latin

Part 13

Chapter 13 3,255 words Public domain Markdown

Post prandium, hōram quiētī sub umbrā aut in spēluncā dabat, stante ad latus psittacō et lamīs circā dominum recubantibus. Tum ille interdum sedēns, animālia ista, in quae dēfīxōs tenēbat oculōs, alloquēbātur, verba sua intellegī ratus ; adeō ille gestiēbat cum quōlibet animante* mentis cōgitātiōnēs sēnsūsque commūnicāre, ut saepius oblīvīscerētur sē cum animālibus ratiōnis expertibus sermōnem habēre. Quotiēs autem psittacus vōcem distīnctē ēmittēbat, tantum erat dominō gaudium, ut hūmānam vōcem audīre sibi vidērētur, atque īnsulae, lamārum, psittacīque oblītus, sē inter hominēs versārī sibi cōgitātiōne fingeret. Sed cum brevī ēvānēsceret error ille blandissimus, tum ad memoriam sōlitūdinis revolūtus, hōc modō ingemīscēbat : “ miserum Crūsōeum ! ”

Sub hōram ā merīdiē secundam ad arborem reversus, rūrsus magnō operī īnstābat. Quō in labōre dūrissimō cottīdiē duās hōrās cōnsūmere sibi praecēperat ; quibus perāctīs redībat ad lītus, cum ad corpus dēnuō abluendum, tum ad ostreās conquīrendās. Reliquam diem variīs operibus in hortīs impendēbat ; nunc trīticum* aut sōlāna serere, spērāns fore ut ōlim, igne recuperātō, commodīs suīs et ūtilitātī servīrent ; nunc tenerās stirpēs īnsertās* irrigāre ; nunc saepēs serere quibus hortum clauderet ; nunc arborēs circumcīdere*, rāmōsque flectere quī sibi umbram hospitālem ministrārent.

Sub hōram diēī duodecimam, sī modo nihil majōris mōmentī agendum superesset, sēsē in bellicīs artibus exercēre, arcum tendere, sagittās ēmittere, ut, sī quandō incideret in barbarum hominem aut ferum animal, satis sē dēfenderet. Quārum quidem artium tantam paulātim perītiam adeptus est, ut rārō, quamvīs longō interpositō intervāllō, ā scopō*, nummī magnitūdinem aequante, aberrāret. Vesperāscente caelō, lamās tertium mulgēre, et stēllīs aut lūnā lūcentibus, parcē cēnāre.

Caput Decimum Quārtum

Rōbinson īnsulam peragrat — Vestīgia hominum reperit — Summus terror — Prōspicit crānia, ossa, manūs, pedēs — Quod territō et fugientī accidit.

Crūsōeus assiduam per trēs annōs nāvī cōnficiendae operam dederat, truncō vix dīmidiā quidem parte excīsō. Incertum quoque vidēbātur an illud, etsī eādem assiduitāte operī īnstāret, trium aut quattuor annōrum spatiō perfectūrus esset ; nec tamen in suō studiō atque opere cessāvit ; quid enim aliud susciperet ? neque vērō illī placuit neque licuit ōtiōsō esse.

Forte tandem in mentem eī vēnit sē, quamquam jam diū in īnsulā istā habitābat, nōn nisi minimam partem adhūc explōrāsse. Timōrem istum quō impedītus īnsulam tōtam nōndum peragrārat objēcit sibi* ut animī vitium. “ Forsan, ” ita sēcum locūtus est, “ sī minus ego timidus fuissem, multa invēnissem quae nunc mihi maximae ūtilitātī essent. ”

Quae quidem cōgitātiō animum impulit ut īlicō statueret proximō māne in viam sē cōnferre ; eōque ipsō diē omnia ad iter faciendum parāvit.

Postrīdiē, ortō sōle, ūnō ē lamīs diērum quattuor vīctū onerātō, armīs ipse indūtus fīdentī animō viam ingressus est. Cōnstituit, quantum fierī posset, lītus sequī, neque silvestribus locīs sē committere, nē in ferās incideret.

Prīmō diē nihil eī in itinere memorābile accidit. Sex mīlia circiter illō diē cōnfēcit, et quō longius prōgrediēbātur, eō certius comperit sē in sterilissimā īnsulae parte sēdem cōnstituisse. Multīs nīmīrum in locīs arborēs invēnit variō frūctuum genere abundantēs, unde vīctum nōn salūbrem minus quam jūcundum petere potuisset. Hōrum ūsūs nōminaque posteā didicit.

Prīmam noctem in arbore ēgit, ut tūtus ā ferīs esset ; et posterō diē iter persecūtus est. Nec multum viae cōnfēcerat, cum extrēmam īnsulae partem ad merīdiem attigit. Solum nōnnūllīs in locīs erat harēnōsum. Dum autem tendit ad tractum terrae in mare prōcurrentem, ecce pedem retrō fert ; tum pallēscere, contremīscere, oculōs circumferre, et subitō haerēre quasi fulmine repentīnō ictus, Vīdit enim quod hīc vīsūrum sē numquam spērāverat, vestīgia hominum harēnae impressa !

Tum ille territus undique circumspicit ; audītō vel levissimō foliōrum strepitū stupet, sēnsūsque eī adeō perturbantur ut stet inops cōnsiliī. Tandem collēctīs vīribus fugam corripit, quasi īnstārent ā tergō, neque prae terrōre respicere ausus est. At ecce repente substitit. Metus in formīdinem vertitur. Videt nīmīrum fossam rotundam atque in mediō ignis exstīnctī focum. Quem circā (horrēscō referēns) crānia, manūs, pedēs, aliaque corporis ossa aspicit, exsecrandās reliquiās convīviī ā quō nātūra abhorret. Scīlicet tunc temporis in īnsulīs Caraibicīs ferī hominēs dēgēbant, canibālēs vocātī aut anthrōpophagī ; quibus sollemnis erat cōnsuētūdō captīvīs mactātīs atque assīs immānēs epulās celebrāre, in quibus atrōciter dēbacchābantur, saltantēs, canentēs, vel potius, satiātā feritāte, ululantēs.

Oculōs Crūsōeus ab horribilī spectāculō āvertit. Nauseā etiam correptō vīrēs illī omnīnō dēfēcissent, nisi stomachum vomitū levāsset. Ubi prīmum paululum refectus est, fūgit tantā vēlōcitāte ut fugientem fidēlis lama vix sequī posset. Tantopere vērō mentem Rōbinsōnis formīdō aliēnāverat, ut lamae suī plānē oblītus, audītō sequentis sociī gressū, īnstantem ā tergō sibi canibālem fingeret*, omnibusque vīribus effugere cōnārētur.

Jamque nē cursum morārentur, hastam, arcum, sagittās, secūrim abjicit ; quam sibi videt* expedītiōrem, eam viam potiōrem habet, iterātīsque per tōtam hōram ambāgibus efficit ut circumeundō ad locum eundem unde aufūgerat redierit. Tunc alterum portentum animum ejus attonitum occupat. Quō in locō versētur nōn agnōscit, nec animadvertit eundem esse quem anteā vīderat ; putat invēnisse sē novum immānitātis eōrum quōs fūgit monumentum. Itaque violentissimō impetū sē prōripit, neque prius currere dēsiit quam fessum cursū corpus vīrēs dēsererent. Tunc omnīnō exhaustus sēnsūque orbātus prōcidit. Hūc quoque lama advenit, neque minus quam ille fessus jūxtā dominum prōcumbit. Forte is ipse erat locus ubi anteā Rōbinsōn arma abjēcerat. Itaque oculīs nōn multō post apertīs, haec prīma in grāmine cōnspexit. Quod quidem somnium ipsī omnīnō vīsum est, nec intellegēbat quōmodo et arma sīc jacērent et ipse in eum locum vēnisset : tantopere formīdō animum ejus perturbāverat.

Brevī surrēxit ut locum eum quam celerrimē relinqueret. Sed tunc paululum cōnsiliī compos*, nec tam imprūdēns ut armōrum oblīvīscerētur, statuit ea nōn exuere quibus sōlīs vītam poterat dēfendere. Tantopere autem erat dēbilitātus, ut, īnstante quidem metū, nōn tamen eādem quā anteā pernīcitāte fugeret. Per tōtum reliquum diem cibī cupiditātem plānē āmīsit, semelque tantummodo substitit ut sitim fontis aquā restingueret.

Frūstrā spērāvit sē eōdem diē ad sēdem suam perventūrum. Obscūrā jam lūce, dīmidiam circiter hōrae partem aberat ā domiciliō, eō scīlicet in locō quem rūsculum* suum vocāverat. Quippe spatium erat clausum, et satis amplum, in quō partem gregis coercēbat, quia nempe pinguiōra ibi quam prope domicilium suum crēscēbant grāmina. Ibi nōnnūllās noctēs superiōrī aestāte dēgerat, nē ab īnsectīs quae eum domī fodiēbant vexārētur. Sed vīribus omnīnō exhaustīs longius prōgredī nōn poterat. Etsī perīculōsissimum eī vidēbātur pernoctāre in locō nūllīs praesidiīs mūnītō, attamen necessitātī pārendum erat. Vix tamen humī sē prōstrāverat, cum neque omnīnō sōpītus, neque omnīnō vigil, in ambiguā somnī exspectātiōne, ecce subitō terrōre perhorruit.

Vōcem audīvit velutī caelō dēmissam haec verba prōferentem : Avē, Rōbinson.

Ille perterritus exsilit tōtō corpore contremīscēns, et inops cōnsiliī. Mox iīsdem iterum audītīs, oculōs in eum locum timidē convertit unde vōx profecta erat. Tum vīdit, quod cuivīs sānē ignāvō in prōmptū fuisset*, sī rem, priusquam animus perturbātus esset, paulō attentius perpendisset ; vīdit sē vānō metū territum fuisse ; quippe vōx illa profecta erat nōn dē caelō, sed dē rāmō in quō cārissimus sibi īnsidēbat psittacus. Tum vērō metus in laetitiam vertitur quod causam reī invēnisset. Manum psittacō porrigit ; ille dēvolat, dumque mūtuīs alter alterum blanditiīs excipit, psittacus dictātam salūtātiōnem geminābat.

Ipse autem tōtam ferē noctem īnsomnem trādūxit, ut cibī ita quiētis immemor, quippe quī fremitum quemque auribus captābat. Semper occurrēbant oculīs ferī hominēs, frūstrā animum ā foedā cōgitātiōne abdūcere cōnābātur. Tum ut sē tūtiōrem in futūrum praestāret, coepit plūrima animō cōnsilia, eaque stultissima, agitāre. Ex quibus ūnum, quod incrēdibile vidēbitur, hoc erat : ut diē obortō omnia adaequāret solō* quae tantā dīligentiā, tantō labōre, exstrūxerat ; nē vel minimum quidem hūmānae industriae vestīgium dēprehendī posset.

Caput Decimum Quīntum

Epulae immānēs — Proelium — Fortitūdō Crūsōeī — Friday servātus.

Cum prīmā lūce novum Crūsōeō cōnsilium. Quod heri prūdentia, quod necessitās suādēbat, tunc stultum esse atque inūtile jūdicāvit. Cōnsilia dēmum minus cōnsīderāta et ā timōre orta nunc abjicit, et ad meliōra ratiōnīque magis cōnsentānea animum convertit. Nunc enim, nocte interpositā, intellegit timōrem hesternum nimium fuisse. “ Jamdūdum, ” sīc ait ille sēcum, “ hīc sōlus commoror, nec ūllus umquam homō ferus mihi obviam vēnit ; ex quō satis patet suum eōs in hāc īnsulā domicilium nōn habēre. Vērī simile est, aliam eōs incolere regiōnem unde nōnnūllī hūc veniunt ut victōriās atrōcibus epulīs concelebrent, eōsque ad eam īnsulae partem quae vergit ad merīdiem appellere, atque inde discēdere, cēterīs īnsulae partibus neglēctīs. Singulārī igitur ac dīvīnō mūnere, ego in hanc steriliōrem īnsulae partem compulsus fuī, hōc ipsō tūtior. ” Tum animō et vīribus cōnfirmātus, domum sē contulit, ut nova quae inierat cōnsilia persequerētur.

Placuit inter cētera serere nōn procul ab arbustō quō domum mūnierat nemus ita dēnsum ut sēdēs ā longinquō cōnspicī nōn posset. Hāc mente duo circiter mīlia ejus generis salicum sēvit quās jam facile rādīcēs agere atque brevī crēscere animadverterat. Sed maximē cavendum jūdicāvit nē certō eās ōrdine dispōneret, ut silvula nātūrā potius quam arte propāgāta vidērētur. Tum statuit viam sub terrā per cunīculum* agere, ab īmā spēluncā ad alterum montis lātus, ut, obveniente necessitāte, aufugere posset. Quod quidem opus fuit magnī et diuturnī labōris, adeō ut ab apparātū cymbae omnīnō cessāret.

Sīc ille quidem ab impetū repentīnō satis tūtus sibi vidēbātur. Quid sī hostis īnstet, obsidiōneque cīnctum teneat ? Neque hoc vānum prōrsus erat aut fūtile ; quippe quod aliquandō fierī posset. Itaque necesse esse jūdicāvit ut sē adversus hunc cāsum mūnīret, nē famē aut perīret aut ad dēditiōnem cōgerētur. Quamobrem statuit ūnam certē lamam quae lacte abundāret in ātriō domiciliī servāre, atque ad hanc alendam fēnī acervum sēpositum* habēre ex quō nihil, nisi necessitāte coāctus, dētraheret. Dēcrētum est quoque cāseī, pōmōrum, ostreārum cōpiam parāre, et dē diē in diem suppeditāre.

Quibus ita dispositīs, aliquot annōs vītam vīxit adeō tranquillam ut nihil memorātū dignum eī acciderit. Igitur ad rem illam properō quae ad commūtandam fortūnam plūs valuit quam quidquam ex eīs quae hūc ūsque eī ēvēnerant.

Cum Rōbinsōnī māne quōdam serēnō in cymbā fabricandā intentus esset animus, magnum ē longinquō fūmum ascendentem subitō cōnspexit. Prīmō quidem aspectū obstupuit, mox autem ad montem spēluncae imminentem quam celerrimē cucurrit, causam reī inde speculātūrus. Ubi prīmum montem cōnscendit, majōre cum terrōre cōnspexit quīnque scaphulās in lītore religātās, trīgintā autem barbarōs ingentem apud focum, trucī gestū atque inconditō* clāmōre chorum agentēs. Saltābant ūnicō tantum pede ; alterum ērēctum in āere lībrābant.

Etsī ad spectāculum hujusmodī videndum Crūsōeus nōn imparātus erat, parum tamen āfuit quīn rūrsus terrōre exanimārētur. Vērumtamen fortitūdinem et fīdūciam celeriter in animum revocāvit. Tum ē colle properē dēscendit, cūnctīsque armīs īnstrūctus, et auxilium precātus ā Deō, cōnstituit vītam suam, quoad posset, dēfendere. Tunc iterum ad summum collem cōnscendit, hostēs explōrātūrus.

Mox vērō cohorruit atque indignātus est, cum duōs hominēs ē scaphīs trahī ad ignem vidēret. Ac prīmō suspicātus est eōs necī addictōs*, brevīque comperit sē nōn errāsse. Aliī enim ex barbarīs alterum captīvum subitō prōsternunt, aliī prōstrātum adortī*, corpus foedē laniant, ad epulās atrōcēs īnstruendās. Interim in proximō stābat alter captīvus, dōnec ipse quoque mactārētur. Quī vērō, dum intentōs quisque oculōs in cruciātum et lacerātiōnem tenet, oblātā occāsiōne, fūgit atque citātissimō cursū in eam regiōnis partem contendit quam Rōbinson incolēbat.

Tunc noster ērēctus incertusque tum spē et laetitiā, tum timōre atque horrōre vicissim perstringitur. Hinc exsultat, cum captīvum aliquō spatiō persequentēs superāre vidēret ; inde tōtō corpore contremīscit, cum animadvertit cūnctōs ad domum suam anteā ignōtam, cursum dīrigere. Erat autem sinus mediocris profugō trājiciendus, nē in manūs hostium caderet. In quem statim prōsiliit eādemque quam hūc ūsque adhibuerat celeritāte trānsnāvit ad lītus oppositum. Dum iī quī propius urgēbant in aquam sē ipsōs prōjiciunt, cēterī ad convīvium horribile revertuntur. Quantō autem gaudiō Crūsōeus animadvertit, hōs illī natandō parēs nōn esse ! Miser enim jam ex aquā ēmerserat, cum cēterī nōndum dīmidiam sinūs partem ēmēnsī erant.

Tunc Rōbinson īnsolitā fortitūdine atque audāciā incitātum sē sēnsit ; hastā correptā ē monte dēcurrit. Et continuō silvā ēgressus, terribilī vōce exclāmat : “ Siste gradum* ! ” At ille, aspectū Rōbinsōnis pellibus horridī obstupuit, ratus esse aliquem hūmānō majōrem, incertusque utrum sē eī ad pedēs prōjiceret, an potius fugam persequerētur. Crūsōeus eī manū significat adesse sē dēfēnsōrem, et subitō conversus obviam hostibus prōgreditur. Priōrem, cum jam propius esset, hastā percussum vī magnā dējicit. Alter quī centum circiter passūs aberat, attonitus stupet ; tum arcum sagittā īnstruit, quam in Rōbinsōnem jam proximē accēdentem, intorquet*. Illa pectus ejus ferit, sed adeō leviter pellem quā indūtus erat strīnxit ut corpus ferrō esset intāctum. Tum Rōbinson priōrī victōriā ferōx, vehementī impetū ēlātus, barbarum prōstrāvit. Deinde hominem respicit cujus vītam servāverat ; quī, timōrem inter et spem dubius, eōdem in locō haerēbat, incertus utrum haec omnia suae salūtis causā agerentur, an sibi istīus ignōtī victōris manū pereundum foret. Ille autem barbarum ad sē vocat, significatque ut propius accēdat. Hic pāruit, mox autem perterritus cōnstitit ; nunc pedem prōfert, nunc retrahit ; lentē dēmum nōn sine magnā significātiōne terrōris supplex prōgreditur.

Postquam Crūsōeus amīcitiam suam omnī modō dēmōnstrāvit, tandem ille aggredī ausus est, sed decimō quōque passū supplex in genua prōcidit, perinde quasi grātiās ageret simul et honōrem praestāret.

Tum Crūsōeus sublātā lārvā vultum hūmānum et benignum ostendit. Quō vīsō, barbarus cōnfīdentius servātōrem suum adit, tōtōque corpore prōjectō terram ōsculātur. Noster autem, quī amīcum habēre māllet quam servum, hominī allevātō quācumque potuit ratiōne persuādēre studet sē velle cum ipsō amīcitiam jungere. Multa vērō facienda supererant.

Barbarus quī prior fuerat prōstrātus vulnus mortiferum nōn sustinuerat ; itaque cum animum sēnsim recēpisset, herbīs ēvulsīs ad sēdandum sanguinem vulnus sānāre coepit. Rōbinson barbarō suō hoc dēmōnstrat. Tum Indus nunc secūrim lapideam Rōbinsōnī ostendit, nunc sē ipsum, ut significāret sē illā libenter vītam hostī ēreptūrum. Abhorrēbat quidem Rōbinsōn ab hūmānō sanguine effundendō, sed necesse ratus ut hostis dē mediō tollerētur*, secūrim porrigit, āversīs oculīs. Indus in hostem vulnerātum irruit, quem ūnō ictū obtruncat ; tum laetātus revertitur et secūrim caesīque hominis cruentum caput, victōriae pignora, ad pedēs Rōbinsōnis dēpōnit.

Tum Rōbinson eī signīs quibusdam praecipit, ut, collēctīs caesōrum arcubus et sagittīs, sē prōsequerētur ; barbarus autem innuit Rōbinsōnī, prius quam recēderent, corpora dēfūnctōrum esse humī condenda, nē sociī umquam eōrum vestīgia reperīrent.

Ille cum indicāsset haec sibi placēre, Indus sōlīs manibus magnā cum celeritāte brevī utrumque cadāver harēnā obruit ; tum ambō ad domicilium Crūsōeī sē cōnferunt.

Caput Decimum Sextum

Crūsōeus parātus ad obsidiōnem ferendam — Friday dēscrībitur — Quārē sīc appellātus — Rēgia potestās — Abundat Crūsōeus opibus.

Incerta adhūc ancepsque fortūna Rōbinsōnis erat. Nōnne vērī simile erat barbarōs, epulīs immānibus satiātōs, vestīgia sociōrum secūtūrōs esse ut et eōs et captīvum quī ēvāserat quaererent ? Tunc vērō dubium nōn erat quīn illī, patefactō semel Rōbinsōnis domiciliō, expugnātōque*, eum simul et novum comitem occīderent. Quae cōgitātiō Rōbinsōnis animum agitābat, ē summō colle foedam epulātiōnem chorōsque barbarōrum intuentis*. Perpendit igitur quid sibi in hīs rēbus faciendum sit : utrum fugiat, an in arce suā inclūsum sē teneat ? Tandem Deum precātus adeō cōnfirmātum animō sē sēnsit ut hoc facere* cōnstituerit. Itaque inter dūmēta ūsque ad domicilium prōrēpit et sociō significāvit ut idem ageret ; sīc ambō ad spēluncam perveniunt.

Tunc barbarus domicilium līberātōris commodē dispositum intuēns obstupuit, quippe quī nihil umquam tālī arte īnstrūctum vīdisset.

Crūsōeus barbarō significat quid sit ab hostium multitūdine metuendum ; sē autem parātum esse ad vītam strēnuē dēfendendam. Quō quidem ille intellēctō, trucī vultū secūrim vibrat, gestūque terribilī versus eum locum sē convertit ubi hostēs erant, quasi illōs prōvocāret, patrōnōque mōnstrāret sē illī dēfēnsōrem ācerrimum fore. Ille autem, hāc ejus fortitūdine probātā, hastam, arcum, sagittās, eī trādit ; eumque ad forāmen mūnīmentī arboreī velut in excubiīs collocat, unde prōspiceret quid in spatiō inter parietem et nemus ā sē cōnsitum interjectō* agerētur. Hōc modō cum sociō ūsque ad vesperam armātus stetit ; cum vērō post aliquot hōrās nihil usquam metuendum cernerent, exīstimāvērunt barbarōs, frūstrā scrūtātōs, in scaphīs quā vēnerant viā eandem repetiisse. Igitur armīs dēpositīs, Rōbinson cēnam īnstruit.

Cum autem ille diēs, in vītā Rōbinsōnis maximē memorandus, Anglicē nōminātus esset Friday, istī quem servāverat barbarō hoc indidit nōmen.

Nōndum hūc ūsque Rōbinsōnī vacāverat* eum attentius cōnsīderāre. Juvenis erat ēgregiae fōrmae, annōrum circiter vīgintī ; colōre fuscō, cute nitidā, crīnibus nigrīs, nōn autem lāneīs*, sīcut Aethiopum, sed rēctīs ; nāsō brevī, nec eō dēpressō, labiīs parvīs, dentibus tam albīs ut ebur aequārent. Aurēs ejus variīs conchīs et pennīs ōrnātae erant, quibus ille nōn mediocriter superbīre vidēbātur ; nūdus cēterum ā capite ad pedēs.

Itaque Rōbinson amiculō ē pellibus cōnfectō socium induit. Tum eī significāvit ut laterī assīderet ad cēnandum.

Friday magnā cum reverentiā atque grātī animī significātiōne ad dominum accessit ; tum in genua sē prōstrāvit, capite in terram dēmissō.

Crūsōeus autem sociō atque amīcō diū exoptātō mīrificē laetātus, blanditiīs potius illum sibi dēvincīre cupiēbat. Exīstimābat enim duplicem nōn esse generis hūmānī orīginem, nec fictōs meliōre lutō hōs quī vocantur albī, cum eōdem patre quō nigrī hominēs nātī sint ; attamen cum putāret prūdentius esse hospitem nōndum satis sibi cognitum intrā obsequiī et venerātiōnis fīnēs continēre, honōremque ab eō velut sibi dēbitum accipere, rēgem aliquamdiū agere* cōnstituit.

Itaque sociō signīs gestūque ostendit, sē illum quidem in tūtēlam suam recēpisse, eā tamen lēge* ut summam ipsī oboedientiam praestāret, atque omnibus sēdulō vacāret *quaecumque dominus et rēx novus jubēret. Ideō Casicum sē ipse appellāvit, quoniam eō nōmine barbarōrum prīncipēs vocārī meminerat. Quā vōce melius quam signīs adhibitīs Friday id intellēxit quod suus eī dominus dēclārābat ; et ut patēret sē dominō in servitūtem sēmetipsum dicāre, iterum iterumque nōmen illud clārā vōce prōnūntiāvit, Rōbinsōnem manū dēmōnstrāns, et eī ad pedēs prōjectus. Quīn ut significāret sē satis intellegere quanta esset vīs rēgiae potestātis, hastam arreptam dominō porrēxit, cuspide ad pectus suum dīrēctā, atque hōc ipsō dēclārāvit Rōbinsōnem vītae necisque habēre potestātem. Hic autem rēgiā quasi majestāte dextram subditō porrēxit, jussitque sēcum cēnāre. Friday dictō audiēns fuit, ita tamen ut ipse humī, ille vērō in suggestū grāminis sedēret.

Quibus factīs, Crūsōeus rēx fuit. Quippe īnsula erat prō rēgnō, lamae frūctūsque prō aerāriō, Friday prō subditō, ūnicō quidem sed cārissimō, psittacusque prō comitātū*, sed ferē inūtilī.

Cēnā cōnfectā, rēx novus dē cubiculīs rīte dispōnendīs mandāta dedit. Parum sānē prūdenter ēgisset, sī sociō quī tam brevī tempore tot mūnera adeptus erat, famulus īdem et minister, lēgātus et mīles, praefectus cōpiārum et aedium, sēcum in eādem spēluncā recubandī licentiam dedisset. Etenim nōn satis tūtum habuit vītam suam caecumque sub terrā viae exitum crēdere externō hominī et aliēnigenae, cujus fidem nōndum adhūc spectātam* vix prō certō habēbat. Itaque jubētur Friday idōneam fēnī cōpiam in caveam trānsportāre, sibique inde parāre cubīle ; novus intereā rēx, ut salūtī suae cōnsulat, arma omnia in cubiculum suum cōnfert.

Tum adstante tōtō populō nōn puduit Crūsōeum humilī ac prōrsus agrestī ministeriō fungī. Quī ūniversae, quāquā patēbat, īnsulae imperitābat, quī in suōs omnēs subditōs vītae necisque jūs habēbat, ille nōn ērubuit, servīlem in modum. rēgiīs manibus lamās ipse mulgēre, ut rīte docēret ministrum cui hoc officium posteā mandāre in animō habēbat. Hic vērō quamvīs id attentē cōnsīderāret, cui tamen bonō foret minimē intellēxit. Quippe nec ille nec populārēs suī, ut hebetī prōrsus erant ingeniō, umquam suspicātī fuerant lac animālium salūbre aequē ac nūtriendō corporī esse accommodātissimum. Numquam hoc genus alimentī labrīs attigerat ; itaque paululum lactis ā Rōbinsōne oblātum inūsitātā et singulārī voluptāte hausit.

Variīs autem hujus diēī molestiīs perīculīsque fessī ambō somnī quiētisque erant appetentissimī. Rōbinson igitur servō mandāvit ut ad lectum sē cōnferret, tum ipse quoque eō sē contulit.

Caput Decimum Septimum

Suspīciō in laetitiam et admīrātiōnem versa — Cāsus quī rīsum legentī movēbit — Rēbus secundīs adversae levantur.

Posterō diē Crūsōeus noster cum sociō statim ad eum locum sē contulit ubi hesternō barbarōs atrōcibus epulīs accumbentēs vīderat. Inter eundum eō dēvēnērunt ubi ambō barbarī ā Rōbinsōne interfectī harēnā obrutī jacēbant. Friday locō dominō dēmōnstrātō significāvit quantum gestīret cadāvera ista ēruere ut improbam carnis aviditātem explēret. Quem ille torvō vultū intuēns, docet quantopere ā tālī facinore ipse abhorreat, hastāque ēlātā, īnfēstō gestū, mortem eī dēnūntiat, sī umquam ille ejusmodī cibum attingeret. Quō quidem intellēctō, Friday statim dominō pāruit, incertus tamen quam ob causam quās epulās inde ā puerō nōn mediocriter appetierat ab eīs jam prohibērētur.

Tunc ad locum convīviī dēvēnērunt. Heu ! quālis aspectus ! terra cruōre tīncta ! disjecta passim ossa ! Rōbinson oculōs āvertit sociumque jubet terram statim fodere, trīstēsque barbarōrum helluōnum* reliquiās condere.

Dum ille mandāta exsequitur, erus cinerēs sōpītōs attentē suscitābat, spērāns sē aliquam ignis particulam inventūrum. Sed frūstrā. Erat ignis omnīnō exstīnctus ; quod Crūsōeum magnō affēcit dolōre. Ex quō enim socium sibi adjūnxerat, nihil ipsī ferē optandum praeter ignem supererat. Dum autem ille, capite inclīnātō maestōque vultū, exstīnctōs cinerēs aspicit, ecce Friday cum dominum cōgitātiōne dēfīxum animadvertisset, nōnnūlla signa dedit quae ille nōn intellēxit ; tum arreptā subitō secūrī, citātissimō cursū silvam petit intimam, Rōbinsōnemque obstupēscentem relinquit.