The story of Robinson Crusoe in Latin

Part 12

Chapter 12 3,294 words Public domain Markdown

Interim cum mōns fūmum ēmittere dēsiisset, ad hiātum ipsum accēdere ausus est. Latera quoque et īmam partem ejus lāvā refrīgerātā opertam invēnit ; cumque nusquam vel minimum inde orīrī fūmum vidēret, nōn sine causā exīstimāvit ignem sub terrā penitus exstīnctum, neque in posterum sibi ejusmodī ēruptiōnem esse extimēscendam. Quā spē cōnfirmātus, ad alimenta in hiemem colligenda animum convertit. Hōc mōtus cōnsiliō, octo lamās subinde eōdem modō cēpit quō priōrēs. Istōs omnēs mactāvit, exceptō hircō, quem socium tribus suīs lamīs jam cicuribus adjūnxit, maximamque carnis partem suprā focum suspendit, quae fūmō siccārētur.

Jam igitur cōpiam haud modicam carnis sibi parāverat. Nihilōminus tamen veritus est nē sub fīnem hiemis, sī forte asperior futūra esset aut longior, inopiā cibōrum opprimerētur. Itaque nōnnūllōs etiam lamās capere voluit. Illī vērō īnsidiīs hominis cognitīs cavēre sibi didicerant. Novīs igitur ūtendum erat artibus quibus illōs exciperet. Neque hoc eī nōn successit ; tanta ingeniī hūmānī vīs esse solet ad rēs necessāriās sibi comparandās ! Animadverterat nīmīrum lamās, quotiēs eum ad fontem cōnspexissent, semper celerrimē per collem quendam ad arbusta properāre. Hujus collis pars altera erat dūmētīs cīncta, altera autem praerupta duārum ferē ulnārum altitūdine, unde lamae saltū sē dējicere solēbant.

Statuit igitur fossam altam eō locō cavāre in quā lamae dēsuper prōsilientēs caperentur. Labōre indēfessō intrā paucōs diēs novum hoc opus cōnfectum est. Tum fossam virgultīs tēxit. Posterō autem diē magnopere laetātus est, cum duo ejus generis animālia in eam dēsiliisse animadvertisset. Quibus captīs, tantam habuit carnis cōpiam, quanta per hiemem quamvīs longam abundanter sufficeret. Tum ut hiemem jam īnstantem cavēret, fēnum lamīs parandum, ligna ad ignem fovendum colligenda, sōlānōrum tūbera effodienda, eādemque in cellā condenda erant. Ē fēnō, cujus magnam cōpiam collēgerat, acervum strūxit, quālem agricolae nostrī struere solent. Quotiēs vērō fēnum addēbat, illud ita pedibus impressīs conculcābat ut haud facile pluvia posset interluī. Īnsuper ut magis etiam imbribus dēfenderētur, tēctum ex harundinibus cōnfēcit, haud īnfirmius iīs quae culmō* apud nōs teguntur. Diēs proximōs ligna ārida colligendō impendit. Tum tūbera sōlānōrum effōdit, nec parvam eōrum parāvit cōpiam. Quibus in cellā conditīs, dēcussit quoque omnia māla citrea quae mātūra erant ; jamque vīctum suum minus cūrābat. Hiems vērō, exāctō jam mēnse octōbrī, nōndum vēnerat. Immō potius continuīs imbribus ita pluēbat ut āēr in aquam mūtātus vidērētur. Nec satis liquēbat quaenam hujus reī causa esset. Quīndecim diēs praeterierant, ex quō nōn longius domiciliō suō prōgressus fuerat quam ad cellam, ut alimenta et aquam sibi lamīsque peteret. Reliquum tempus omne velutī captīvō hominī dēgendum fuit.

Ēheu ! quam tardē tempus nunc eī trahī vīsum est, nihil agentī, hominī sōlitāriō ! Nunc perspexit quam vēra essent quae saepius magistrī ōlim praecēpissent : eās opēs esse parandās quae ūnā cum naufragō possent ēnatāre.

“ Ō mē in pueritiā stultum, ” sīc enim dīcit, “ quī scrībere aut legere tam molestum, ōtiārī vērō jūcundum exīstimārem ! Ō utinam quās ōlim aspernātus sum doctrīnās memoriā jam tenērem ! Ex illīs enim id nunc dēprōmerem quod esset nōn sōlum vītae oblectātiō, sed etiam levāmentum miseriārum. ”

Cujus ōtiī pertaesum necessitās coēgit ut variās rēs gerendās susciperet quās numquam anteā temptāverat. Jam diū cōnsilium ōllae aut lampadis fabricandae animō agitābat, quibus quidem auctus, in meliōrī sānē condiciōne versārētur. Itaque, quamquam pluēbat, terram argillāceam studiōsē conquīsīvit, opusque orsus est.

Quod quidem certē nōn statim eī ex vōtō cessit. Iterum iterumque temptandum erat, et diēs nōnnūllōs grātō in labōre trānsigēbat, dōnec tandem ōllam fictilem cum lampade absolvisset. Quās nōn procul ab igne collocāvit ut paulātim ārefierent*. Tum aliās etiam ōllās, cācabōs catīnōsque* variā fōrmā variāque magnitūdine fingere īnstituit ; atque ut ille plūrimum operae in hīs artibus posuit, ita maximam sollertiam adsecūtus est.

Magnum opus fuit ac difficile fictilia vāsa vitrō ita incrustāre nē liquōre madefierent. Sed cum nihil intentātum, nihil inexpertum relinqueret, vīcit patientia.

Intereā pluere nōn dēsiit. Quamobrem necesse eī fuit varia fingere opera nē miserē taediō cōnficerētur. Proximē autem operam nectendō rētī piscātōriō nāvat*. Jam anteā nōn parvam cōpiam fūniculōrum nunc valdē opportūnam contorserat. Cum enim ōtiō abundāret et patientissimus labōris rem deciēs et amplius male inceptam retractāret*, invēnit tandem quā arte nōdōs faceret.

Tum vēnit eī in mentem temptāre ut arcum et sagittās cōnficeret. Quantō studiō animus flagrāvit, cum haec sēcum agitāns multa recēnsēret commoda quae inde esset perceptūrus ! scīlicet lamās interficere, avēs dējicere, et quod erat potissimum, sē ipsum in domiciliō dēfendere posset. Itaque tanta eum incessit cupīdō arcūs perficiendī ut pluviam cadentem parum cūrāns, ad conquīrendum lignum prōcurrerit. Cui tamen cōnsiliō cum quodlibet lignum aptum nōn exīstimāret, ejusmodī quaesīvit quod dūrum idem ac lentum esset, ut et facile flecterētur et in prīstinam ferē fōrmam redīret.

Tāle ergō lignum inventum atque dēcīsum domum dēportat, cōnfestimque opus aggreditur. Tum vērō cultrīs egentī quanta vīsa est inopia ! Quamquam iterum iterumque secābat, vix tantum prōfēcit quantum nōs cultrīs chalybeīs īnstrūctī ūnō ictū prōficimus. Ab ortū quidem ūsque ad occāsum diēī operī intentus erat, sed necesse fuit ut octo diēs integrōs huic labōrī impenderet. Valdē tandem laetātus est, cum arcum nōnō diē perfectum vidēret ; neque tunc praeter nervum et sagittās quidquam dēsīderābat. Cum vērō fūnem quam firmissimum contorsisset, ad sagittās fabricandās sē accīnxit.

Jam sī ferrum habuisset quod sagittīs praefīgeret*, quantī, quaesō, hoc aestimāsset ! Frūstrā autem in vōtīs illud habuit. Dum igitur rem mente agitat, tandem meminit sē audiisse hominēs ferōs ossibus magnōrum piscium aut silicibus acūtīs ūtī ad sagittās hastāsque acuendās. Prōtinus illōs statuit imitārī. Cōnsilium quoque iniit hastae cōnficiendae. Quōrum utrumque statim aggressus, ad lītus accurrit, ibique ossa piscium lapidēsque aptissimōs invenit. Tum perticam longam et rēctam amputat hastae vice fūnctūram, pluviāque madidus domum revertitur. Intrā paucōs diēs et hasta et sagittae cōnfectae sunt. Tum hastam praefīgit lapide praeacūtō, ac deinde sagittās, hinc ossibus piscium rōbustīs, inde pennīs ad extrēmam partem additīs, ālitēs* facit. Quō factō placuit arcūs experīmentum facere. Quī quidem, quamquam multa dēerant, quod ferreīs īnstrūmentīs nōn fuerat īnstrūctus, attamen satis idōneus vīsus est dējiciendīs avibus minōribusque aliīs animālibus. Neque dubitāvit fore ut hominem ferum nūdumque, sī quidem satis appropinquāsset, eō graviter esset vulnerātūrus.

Attamen pluvia nōndum cessāverat, sed duōbus tandem perāctīs mēnsibus caelum coepit nitēscere. Nunc Rōbinson hiemem adventāre putāvit, cum jam contrā hiems exācta* esset. Vix suīs ille oculīs fidem habuit, cum almā vēris vī nova grāmina, novōs flōrēs, novōs surculōs ēmergentēs cerneret. Etsī causam nōn intellegēbat, rēs tamen ante oculōs erat. “ Hoc profectō, ” ita sē ipse alloquitur, “ mē in posterum monēbit nē quid rejiciam, cujus ratiōnem animō perspicere nequeam. ”

Caput Ūndecimum

Summae Rōbinsōnis miseriae — Ab īnsectīs īnfēstātur — Vestēs ex pellibus sibi cōnficit — Incidit in gravem morbum.

Attamen multum aberat ut Crūsōeus omnia habēret quae ad vīctum cultumque vītae requīruntur. Omnēs eī vestēs ūsū diuturnō contrītae diffluēbant*, nec satis vidēbat quōnam modō novās cōnfectūrus esset. Cui quidem tum nōn contrā frīgoris vim vestibus opus erat sed ut sēsē ab īnsectīs dēfenderet, quibus īnsula abundābat et quōrum morsibus excruciābātur, tumidīs ferē semper manibus genīsque. Quantī porrō dolōrēs eum manēbant, vestibus omnīnō lacerātīs ! Neque multum aberat ut haec paterētur.

Ad hanc calamitātem accēdēbat quod parentum societātisque hūmānae dēsīderiō animus ejus saepe angerētur. Quam ob rem nōn rārō ingemuit, cum ē lītore oculīs madidīs et languentibus ōceanum circumspectāret immēnsum, neque aliud praeter aquam, praeter caelum, cōnspiceret. Quotiēs animus eī dubiā spē pendēbat, ē longinquō prōspicientī nūbēculam ex aequore quasi ēmergentem, quam sibi cōgitātiōne nāvem mālīs vēlīsque īnstrūctam fingēbat ! Caecā nōndum cupīdine dēceptus, quantō lūctū, quantā animī aegritūdine oppressus, domum revertēbātur !

Veritus autem nē qua nāvis īnsulam praeterveherētur aut etiam apud eam ipsō absente, ancorās jacēret, in tumulō quōdam ēminentī signum ērigere statuit, quō adpellentibus suam calamitātem indicāret. Stābat prō signō tignum* ex quō tunica, ut erat omnīnō attrīta, suspenderat ; verba quoque pālō īnscrībere voluit quibus miseram suam condiciōnem apertius significāret. Quā vērō ratiōne ? Nūllum quidem illī cōnsilium, nisi ut litterās cultrō lapideō īnsculperet ; quānam autem linguā ?

Sī enim Gallicum vel Anglicum sermōnem ūsurpāsset, fierī poterat ut nāvis Germānica, aut Hispāna, aut Lūsitāna adpelleret, in quibus nēmō nāvigantium significātiōnem verbōrum intellēctūrus esset. Forte nōnnūllās vōcēs* Latīnās recordātus est quibus vōtum suum exprimeret.

Linguae enim Latīnae nūlla erat Eurōpaeānōrum gēns omnīnō ignāra, et plērīque eōrum quī līberāliter īnstitūtī sunt aliquantulum certē intellegunt. Proptereā spērāvit fore ut in quālibet nāvī quae eō dēferrētur ūnus saltem reperīrētur īnscrīptiōnis istīus interpres. Hīs verbīs cōnstābat : —

Ferte opem miserō Crūsōeō

Sīc illī nōnnihil prōfuit verba aliquot Latīna meminisse.

Jam inopiā calceōrum et tībiālium* maximē labōrāvit. Quibus scīlicet sēnsim omnīnō dīlacerātīs, muscae nūdōs pedēs stimulīs fodiēbant. Quotiēs sedēbat meditātus quōmodo corpus tegeret ! sed frūstrā. Carēbat enim et īnstrūmentīs simul et arte quibus fīnem assequī posset. Tandem pellibus lamārum quōs mactāverat facillimē vestīrī posse sē exīstimāvit. At istae crūdae rigidaeque erant, neque umquam ille cūrāverat quā arte in parandīs pellibus crūdīs coriāriī ūtī solent. In quā sī versātus esset, nec acū, nec fīlīs īnstrūctus erat, quōrum ope ē coriīs vestīmentum sibi cōnsueret.

Cēterum necessitās, omnī arte et doctrīnā efficācior, eum admonuit quōmodo inopiae suae medērētur. Pellibus igitur sūmptīs, cultrō siliceō, nōn sine magnō labōre, calceōs prīmum, tum tībiālia quoque secuit. Quae cum cōnsuere nōn posset, incīsīs forāminibus fīla trājēcit* quibus ea circā tībiās religāret.

Ex aliō quōdam coriō curvō rigidōque lārvam cōnfēcit quam duōbus perfōdit forāminibus per quae aciēs oculōrum penetrāret, tertiumque quō spīritum ōre dūceret.

Statuit ā labōre omnīnō nōn dēsistere, dōnec tandem tunicam brācāsque* ē pellibus lamārum perfēcisset ; et certē rēs erat maximē operōsa ; quid autem est quod sine labōre hominēs assequī possint ? Nihil vērō tam arduum quod nōn expugnet pertināx labor. Illī quoque rēs ex vōtō cessit ; id quod eum tantā affēcit laetitiā quanta verbīs exprimī nōn posset.

Jam Rōbinsōnī habitus vestītusque vērē mīrificī fuērunt. Ā capite ad calcem pellibus villōsīs horridus ; gladiī locō, secūrī lapideā cīnctus ; gerēbat umerīs pēram vēnātōriam, arcumque cum fasciculō sagittārum ; dextrā hastam ipsō longiōrem, sinistrā umbellam textam vīminibus atque foliīs cocossae obsitam* ; prō pilleō dēnique corbem praeacūtam et pellibus saetōsīs tēctam. Cōgitāte, quaesō, quālis aspectus hominis fuerit. Rīsum ipse nōn tenuit, cum suum lymphārum in speculō simulācrum aspexisset.

Haec inter cāsū quōdam impedītus est quem jam diū metuēbat ; in morbum incidit.

Ac prīmō stomachī capitisque dolōribus affectum, et omnibus membrīs fatīgātum sē sēnsit, summōque dēmum animī angōre et dēbilitāte oppressus in terram collābitur. Vōcis expers atque sēnsūs, oculōs in caelum dēfīgit. “ Alme Deus ! miserēre meī ! ” Haec sōla subinde magnō cum gemitū ēloquī poterat.

Neque tamen diū cūrīs cōnsūmptus quiēscere potuit. Cum quidquid vīrium supererat collēgisset, ea quae ad cūram suī maxima necessāria essent prope strātum pōnit, ut, sī propter vim morbī surgere nōn posset, habēret tamen quō paululum sublevārētur ; sed vix valuit nōnnūllās cocossae conchās aquae plēnās indūcere, quās jūxtā strātum collocāvit. Tum aliquot tūbera trīta et quattuor māla citrea, quae reliqua habēbat, addidit : quō factō, exhaustīs vīribus in lectō recubuit ; ac brevī febrī correptus est. Quamquam pellibus lamārum sē tōtum tēxerat, ā frīgore tamen sē dēfendere nōn potuit. Quō frīgore duās ferē hōrās cohorruit. Tum aestus tam vehemēns īnsequitur ut vīscera penitus ūrantur. Pectus crēbrō concutitur pulsū, sīcut solet celerrimō cursū anhēlantibus. Tanta autem ejus imbēcillitās fuit, ut vix concham aquā replētam labrīs admovēre posset. Jamque nox oborta erat. Quā quidem nocte trīstiōrem nūllam umquam ille dēgerat.

Frīgore vicissim contremuit et ārsit calōre, acerbissimō continuōque capitis dolōre cruciātus ; neque somnō recreātus est. Quibus malīs adeō frangēbatur, ut proximō māne vix posset rēptāre ad ligna alendō ignī necessāria.

Ad vesperem morbus ingravēscit. Iterum ignī corpus aegrum admovēre cōnantem vīrēs dēficiunt. Itaque nunc spēs omnis salūtis abjicienda fuit, et in eō sēnsit sē esse ut morerētur.

Nox haec illī similis fuit ; ignis īnsuper exstīnctus est ; aqua in conchīs coepit putrēscere ; Crūsōeō adeō vīrēs dēficiunt, ut vix sē in lectō commovēre valeat. Mortem quoque appropinquantem sentīre sibi vīsus, tantam inde laetitiam cēpit, ut eā ipsā cōnfirmātus, piīs precibus sē rīte parāret ad iter illud ineundum unde negant quemquam redīre*.

Deum peccātōrum veniam supplex rogāvit ; quō factō grātiās eī ēgit prō beneficiīs in sē per tōtam vītam indignum collātīs, imprīmīs autem prō calamitātibus quibus ipsum castīgāvisset ; postrēmō parentibus suīs miserīs sōlācium atque fēlīcitātem precātur ; tum animum immortālem Aeternō Patrī commendāvit ; et postquam sē composuit mortem exspectābat.

Quae quidem vīsa est gradum corripere* ; angōribus enim ingravēscentibus pectus anhēlāre atque suffōcārī coepit. Optātum tempus tandem vidētur advēnisse. Vehementissimō angōre compressus jam nōn spīrat ; tum capite reclīnātō, paene exanimātus et in lectulō resupīnus porrigitur.

Caput Duodecimum

Convalēscit ex morbō — Maximī lūctūs — Parva gaudia — Psittacus.

Attamen spīritum facilius trahere coeperat ; tum sublātīs paulātim oculīs circumspexit, satis incertus animusne suus ē corpore migrāsset, necne. Jam vērō minimē dubium erat quīn vīveret. Neque tamen ergō gaudēbat ; mortem enim in istō rērum articulō vītā potiōrem habuisset. Magnā quoque īnfirmitāte oppressum sē sēnsit, dolōris tamen expertem. Cum enim anteā aestū ārdentī flagrāsset, nunc sūdor plūrimus salūbrisque per omnēs artūs mānābat. Atque nē interclūderētur*, pellibus additīs sē tēxit, et sīc post dīmidiam circiter hōrae partem magnopere allevārī sibi vīsus est. Jam vērō sitī exārsit vehementissimā, cui explendae cum idōnea nōn esset aqua putrēdine corrupta, opportūnē mālōrum citreōrum meminit. Adeō autem īnfirmus erat, ut ūnum labrīs aegrē admovēret ; cujus tamen sūcō ēgregiē refectus, sūdōre continuō effluente, dulcī somnō sōpītus neque nisi sōle oriente experrēctus est.

Tunc vērō vīs morbī omnīnō laxāta erat, neque, praeter īnfirmitātem vīrium, quidquam malī superfuit ; cibum quoque appetere coepit, bulbumque sōlānī frīxum* comēdit, īnstillātō mālī citreī sūcō quō sapōrem ejus jūcundiōrem efficeret et palātō refrīgerandō aptiōrem.

Lamārum suōrum cūram, quamdiū aegrōtus jacēbat, penitus dēposuerat. Nunc autem valdē commōtus est, cum eōs ad pedēs suōs vidēret jacentēs, oculīs in sē dēfīxīs, quasi ipsum interrogārent num melius valēret. Est autem illud animālium genus ā nātūrā ita comparātum, ut camēlōrum īnstar, plūrimōs diēs sine pōtū dēgere possint. Aliōquī male cum iīs āctum fuisset. Per diēs enim duōs aquam nōn biberant, necdum etiam Rōbinson, prae corporis imbēcillitāte, surgere aquamque iīs ministrāre potuit.

Cum lama māter ad eum satis appropinquāsset ut hanc posset attingere, tum levātō corpore in cubitum, dextrā eam mulsit, ex cujus tepidī lactis haustū plūrimum accēpit levāminis. Quō factō rūrsus dormiēbat ūsque ad sōlis occāsum. Nunc autem cibī major fuit appetītus. Itaque nōnnūlla sōlānōrum tūbera sūcō mālī citreī aspersa comēdit, ac dēnuō somnus eum complexus est.

Quae quiēs dulcissima, ut in corpore nātūrā rōbustō, tantopere ad vīrēs ejus reficiendās valuit, ut proximō māne surgere, et pedetemptim prōgredī audēret.

Ē spēluncā in vestibulum titubāns prōrēpit. Ibi sōlis orientis radiī, inter frondēs vīcīnārum arborum nitentēs, jūcundō eum calōre recreant. Sibi recēns esse nātus vidētur ; Deō, vītae fontī aeternō, grātiās agit quod sibi dēnuō intuērī liceat sīdus illud pulcherrimum mīrandaque summī rērum Conditōris opera. Nunc aspicit caeruleī caelī immēnsitātēs, nunc recentem et amoenam arborum frūticumque rōre madentium* viriditātem, nunc lamās fidēlēs quī circumstantēs dominō blandīrī et laetitiam videntur indicāre.

Mox autem faventibus āere pūrō et aquā frīgidā lacte temperātā, necnōn placidā mentis serēnitāte, penitus convaluit. Brevī quoque vīribus recuperātīs, ad opera īnstitūta sē rettulit.

Hoc ūnum tunc eī molestum fuit quod ignis exstīnctus esset. Vērumtamen magnā cum animī moderātiōne hunc cāsum tulit, nec spem omnīnō āmīsit, quippe quī nunc expertus foret nihil esse cūr adversus hiemis inclēmentiam sibi jam cavēret ; atque etsī ab ineunte aetāte carne vēscī cōnsuēverat, spērāvit tamen fore ut eā carēre sōlīsque frūctibus et lacte lamārum vītam sustentāre posset.

Quid nunc suscipiat, cōnfectīs omnibus quae manibus sine ūllīus īnstrūmentī auxiliō cōnficī possent ? Nihil ergō sibi superesse putāvit, nisi ut in ōtiō et somnō vītam cōnsūmeret. Quā quidem condiciōne miseriōrem sibi fingere nūllam potuit. Jam enim tantopere labōrī assuētus erat ut vītam intolerābilem exīstimāret, quotiēs ūtilī operae vacāre nōn licēret* ; itaque diū multumque sēcum reputābat quemnam labōrem nunc capesseret, ut fugeret ōtium. Invēnit tandem in quō operam suam collocāret.

Diū noctūque animō versāverat cōnsilium nāviculae cōnficiendae, cujus ope temptāret ut in societātem hominum redīret, atque sē ab eā sōlitūdine eximeret quam graviōrem erat expertus ex quō ignis ūsum āmīserat. Nec temere* terram Americānam haud procul abesse augurābātur. Statuit autem, sī modo scaphulam sibi parāre posset, sprētīs omnibus perīculīs, continentem petere. Cum tōtum sē huic cōnsiliō trādidisset, prōcurrit aliquandō ad ēligendam arborem cujus truncus in fōrmam cymbae cavārētur. Hāc mente loca nōnnūlla perlūstrāns quae nōndum invīserat, varia ignōtārum plantārum genera dētēxit, in quibus cōnstituit experīmenta facere ut intellegeret an iīs quoque vēscī posset. Inter aliōs fruticēs nōnnūllōs invēnit frūmentī Indicī.

Mīrātus ille spīcārum magnitūdinem in quibus suprā ducenta grāna dēnsō ōrdine strūcta erant, nōn dubitāvit quīn pānis ex iīs cōnficī posset. Quōmodo autem grāna molitūrus erat ? quōmodo farīnam furfure* pūrgātūrus ? quōmodo tandem pānem inde coctūrus, cum carēret igne ? Nihilōminus tamen aliquot spīcās inde sēcum abstulit, quārum grāna sereret : “ Quidnī, ” sīc ait ille sēcum, “ fierī possit ut ex iīs aliquam ōlim ūtilitātem percipiam ? ”

Posteā vērō repperit arborem quoque frūgiferam in quam anteā nōn inciderat. Capsulās crassās ab arbore pendentēs vīdit, quārum ūnam cum cōnfrēgisset, sexāgintā circiter fabās invēnit. Quamvīs sapōrem jūcundum in iīs nōn cognōsceret, attamen ūnam ex iīs, quae sibi mātūrior vīsa est, pērae suae commīsit. Erant fabae cacaoticae, ē quibus pōtus cacaoticus parātur.

Tandem arborem ingentem sibi prōrsus ignōtam invēnit, cujus frūctūs nucēs cocossae magnitūdine aequābant. Quī cum putāmina nūlla habērent, sapōrem vērō jūcundissimum, tōtī comedī poterant. Arbor ipsa multum dissimilis cocossae erat. Neque enim huic, sīcut cocossae, truncus ērēctus, neque in corōnam magnōrum foliōrum superne* dēsinit. Posteā comperit arborem eam esse quam pāniferam appellāmus, proptereā quod frūctūs ejus vel crūdī, vel comminūtī atque depsendō* subāctī, barbarīs hominibus vicem pānis praestant.

Inter redeundum, quod jam diū optābat, nīdum psittacī invēnit. Tum circumspiciēns quā parte facillimē locum invādat, pede suspēnsō accēdit. Vigilābat in sēde extrā nīdum prōminente māter pullīs incubāns, et ad aspectum inūsitātae fōrmae aliquid malī suspicāta, aciem oculōrum arrigēbat ad perīculum. Retractīs virgultīs Rōbinson per dēnsissimās frondēs cōnscendit. Sed quō proprius accēdit strepitus foliōrum, eō magis mātris crēscēbat sollicitūdō. Ac dēmum homō adest, manumque nīdō injicit. Āvolat māter, āvolant adultī jam validiōrēs ; ūnus cēterīs tardior in manibus haeret ; Crūsōeus domum properat, hilarior quam sī thēsaurum aurī nactus esset. Tum redux quam sollertissimē potest caveam concinnat, in quā hospitem novum collocet. Quā quidem jūxtā strātum suum positā, tam laetus recubuit quam quī novum sibi amīcum comparāvit.

Caput Tredecimum

Multus labor in excavandā scaphā — Crūsōeī cōnstantia — Quōmodo diem inter variās occupātiōnēs distribuit — In bellicīs artibus sē exercet.

Nūllum umquam negōtium tam molestum tamque diuturnum suscēperat, quam cum cymbam fabricāre adortus est. Multī aliī animum abjēcissent, ē manibus secūris brevī excidisset, et tāle susceptum vīsum fuisset, sīn minus stultum, at saltem ejusmodī quod fierī nūllō modō posset. Rōbinson autem hanc lēgem sibi fēcerat ut nūllīs labōribus ab ūllō umquam inceptō dēterrērētur. Itaque hoc etiam summā animī cōnstantiā persecūtus est ; et sī illud multō plūs et temporis et cūrae postulāsset, eī in mentem nōn vēnisset ā prōpositō recēdere. Jam satis intellēxit illī opus plūribus annīs esse ; diēs igitur ita dīvidere dēcrēvit, ut cuilibet hōrae suus labor attribuerētur. Experientiā enim Crūsōeus ēdoctus erat nihil majōrī ad industriam prōmovendam adjūmentō esse, quam sī certō ōrdine inter singulās diēī hōrās labor aptē dispertiātur. Hōc enim modō augentur temporis mōmenta quae suō quaeque ūsū distinguuntur.

Itaque oriente sōle surgere cōnsuēverat et ad fontem sē cōnferre, ut caput, manūs, pectus, pedēsque ablueret. Deinde domum reversus vestēs induēbat. Quō factō, collem spēluncae imminentem cōnscendere, unde longē lātēque circumspicere posset, atque ibi in genua prōstrātus precēs mātūtīnās fundere, Deumque ōrāre prō cārissimīs parentibus quōrum, etsī eōs dēseruerat, numquam oblītus est. Tum lamās mulgēre quārum gregem nōn ita contemnendum* paulātim ēducāverat. Deinde aliquam lactis partem haurīre. Quibus perāctīs prīma diēī hōra efflūxerat.

Ita omnibus rēbus īnstrūctus quae sīve ad tūtēlam suī, seu ad labōrem pertinērent, ībat tum ad lītus, sī mare recēderet ostreās in prandium collēctūrus, tum ad arborem ex quā nāvem fabricāre statuerat.

Sub hōram quīntam, cum diēī fervidissimum tempus esset, labōrem intermittēbat. Tum lītus repetēbat, aut ostreās conquīsītūrus, sī modo māne nōn invēnisset, aut corpus lōtūrus, quod bis cottīdiē facere in mōrem eī vēnerat.

Deinde iterum lamās mulgēre, cāseōs ex lacte coāgulātō premere*, prandiumque mediocre īnstruere quod ferē lacte, et cāseō recentī, nōnnūllīs ostreīs, cum dīmidiā nuce cōnstābat. Nec illī querendī locus* erat cum in fervidīs istīs regiōnibus cibōrum appetītus multō minor sibi quam sub caelō frīgidiōrī esset. Attamen solitus ā puerō carnem edere, illam tundendō ēmollīre dēnuō cōnātus est, ut aviditātem explēret ; sed frūstrā. Inter prandendum cum psittacō suō cōnfābulārī solēbat, quem nōnnūlla verba ēloquī docuerat. Scīlicet audiēbat discipulus et reddēbat sonōs, in vicem reticēns ut quī mente verba agitāret. Hunc quoque assuēfēcerat sē vocantem audīre et euntem sequī.