# The story of Robinson Crusoe in Latin

## Part 10

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/the-story-of-robinson-crusoe-in-latin-74851/index.md

Intereā duo reliquī animam recēperant, atque ut erant aetāte rōbustiōrēs, praefectī dīligentiā servātī sunt. Cum autem juvenis, oculīs in mātrem conjectīs, mortuam esse intellēxisset, tantus eum invāsit dolor, ut dēficientibus iterum vīribus aegrē ad vītam revocārī posset. Vīcit tamen cūra, atque ille cum servā aegrē ē faucibus mortis ēreptus est. Deinde praefectus nāvem omnī genere alimentōrum īnstrūxit, mālōs ā fabrīs suīs reficiendōs cūrāvit, ignārīsque maris perītum nautam dedit quī nāvem regeret ; atque ad terram proximam ipse tendit ut nova cibāria comparāret. Haec erat Madeira īnsula. Crūsōeus ūnā cum praefectō in terram dēscendit, atque ibi laetissimō fortūnātae illīus īnsulae aspectū satiārī nōn potuit. Scīlicet terra partim in plānitiem porrēcta, partim in colliculōs molliter assurgit, et vernantem frūgiferārum arborum cōpiam* explicat. Caelī admodum jūcunda temperiēs* ; vix ūllus enim hīc hiemis rigor ; ita vim omnem frīgoris retundunt* clēmentiōrēs sōlis radiī mollēsque favōniōrum animae. Erant in oculīs hīc illīc segetēs in agrīs bene pinguibus diffūsae, juga montium continuīs vītibus cōnsita. Ut arrīdēbant Crūsōeō nostrō pendentēs racēmī ! Ō quālēs ille hausit dēliciās, cum praefectus aere datō impetrāsset ut juvenī licēret ūvīs prō libīdine satiārī. Postquam ibi aliquantum temporis morātus est nāvis reficiendae causā, ancoram solvit.

Per plūrēs continuōs diēs fēlīcissimō cursū ūsī sunt.

Sed repente vehemēns tempestās ab austrō oritur. Spūmābant flūctūs, et in immēnsam surgēbant altitūdinem. Nāvis tamen invicta stetit ; sed postquam sex diēs continuōs atrōx tempestās saeviit, illa tam longē ā viā dējecta est, ut nec praefectus nec gubernātor amplius intellegeret quōnam in locō versārentur. Arbitrābantur tamen sē ab īnsulīs quae Caraibae vocantur nōn multum abesse. Septimō autem diē cum prīmum illūcēsceret, ē nautīs quīdam terram cōnspicit ! Tum omnēs in stegam* cōnscendere vīsūrī quaenam sit terra illa ad quam appulsūrī sint ; sed nunc laetitia in summum terrōrem mūtāta est. Subitō nāvis in terram impingitur ; quō ictū quī stābant in stegā excussī omnēs corruērunt.

Scīlicet nāvis in syrtem* tam vehementī impetū allīsa erat, ut penitus affīxa haerēret. Cōnfestim flūctūs spūmantēs tantam vim aquae in stegam profūdērunt ut omnibus esset cōnfugiendum, nē ipsī abriperentur.

Tum flēbilis nautārum orīrī clāmor ; tum ejulātūs hinc Deum ōrantium, inde clāmantium ; aliī dēspērantēs sibi crīnēs āvellere, jacēre aliī sēmianimī.

Hōs inter Crūsōeus exspīrantī similis erat ; ac repente exclāmant nāvem dēhīscere. Itaque in stegam omnēs accurrere et in dēmissam quam celerrimē scapham omnēs dēsilīre. Tanta autem erat multitūdō incōnsultē ruentium, ut vix palmae lātitūdine* scapha undās superāret. Cum vērō terra procul abesset, saeviente adeō tempestāte, cūnctī dē ōrā assequendā dēspērābant.

Et jam ingēns flūctus ad scapham volvī, montis īnstar, quō omnēs cōnspectō obstupēscere, rēmōsque dīmittere. Nunc, nunc īnstat perīculum. Aquae mōns scapham assequitur subvertitque ; tum ūniversī hauriuntur.

Caput Tertium

Sēra Crūsōeī paenitentia — Dēspērātiō — Vītam miserē sustentat — In spēluncā habitat.

Fēlīcī fātō contigit ut ingēns ille flūctus quī Crūsōeum absorpserat, īdem vī magnā reciprocāns*, hominem in terram exspueret. Quī cum praeter exspectātiōnem in siccō versārētur, tum extrēmīs vīribus ūsus est ut summam in ōram ascenderet ; cumque eō pervēnisset coepit circumspicere. Ēheu ! quālia oculīs obversantur ! scapha, nāvis, sociī, omnia dēmersa. Nihil omnīnō reliquum praeter āvulsās tabulās quae flūctibus ad terram ferēbantur. Ūnus ipse, ūnus mortem effūgerat. Gaudiō igitur et terrōre simul trepidāns, in genua prōcubuit, manibusque sublātīs, lacrimīs perfūsus, Deō grātiās ēgit. Cum vērō nihil praeter arbusta, praeter arborēs dēprehenderet, neque ūlla vestīgia unde intellegere posset hanc regiōnem ab hominibus incolī, gravissimum illī vidēbātur vītam tālī in sōlitūdine dēgere. Vēnit quoque in mentem vagārī forte ibi bēluās, aut ferōs hominēs ; tum multō majōre metū perculsus est. Itaque prīmum prae timōre nec stāre ausus nec prōgredī ; circumspectāre omnia et vel minimō strepitū expavēscere. Sed mox quā ārdēbat sitis torpōrem istum excussit ; quam cum diūtius patī nōn posset, fontem aut rīvum indāgāre coepit, et sīc vestīgantī occurrit mānāns per herbās rīvulus ; quem ille secūtus fontem invēnit amoenissimum quō valdē recreātus est.

Nec hominem famēs tunc maximē urgēbat, quippe cui angor terrorque omnem cibī cupiditātem exēmerant. Sed erant adeō exhaustae illī vīrēs, ut multō magis requiēscere vellet. Attamen prīmum omnium inveniendus erat locus in quō tūtus pernoctāret. Nūlla domus, nūllum tugurium*, nūllum specus erat ; et diū cōnsiliī inops flēbat. Tandem avēs imitārī hospitiumque in arbore quaerere statuit. Ac brevī ūnam prōspexit tam dēnsam opācamque, ut commodē īnsīdere dorsumque acclīnāre posset. Hanc rēptandō ascendit Deumque precātus, cum sē composuisset, statim obdormīvit. Inter somnum, illī in mentem, cūrārum aestū jactātam, recursābant imāginēs rērum eārum quae prīdiē vigilantī acciderant. Vidēre sibi vidēbātur mōtūs et minās flūctuum nāvem haurientium, nautārumque ejulātūs exaudīre. Sibi in animō fingēbat parentēs lūctū ac maerōre cōnfectōs quī, fīliī vicem* dolentēs, manibus ad caelum sublātīs, flēbant et omne prōrsus sōlācium āversābantur. Tunc inter somniandum magnā vōce : “ Adsum, adsum, ” ait, “ parentēs cārissimī ! ” dumque amplexū mātrem petit, ex arbore dēcidit ; sed forte quod ipsī faustum fuit, sēdem in locō nōn sublīmī posuerat, solumque tam dēnsō grāmine vestītum erat, ut ille cāsū nōn ita gravī dēcideret. Iterum arborem suam cōnscendit, in quā dum manibus retinet surculōs* circā ēminentēs, ortum sōlis exspectābat.

Prīmā lūce cōgitābat quā ratiōne vīctum sibi parātūrus esset. Quās vērō arborēs hāctenus cōnspexerat, erant omnēs ex abietum genere ; atque illae folia quidem ferunt, sed frūctūs omnīnō nūllōs.

Nec satis illī liquēbat quid sibi faciendum esset. Ex arbore tamen dēscendit. Cum autem prīdiē nihil omnīnō comēdisset, coepit famē saevissimā labōrāre ; itaque hūc illūc per aliquot mīlia passuum discurrit ; sed discurrendō nihil invēnit, nisi arborēs sterilēs et grāmina.

Tunc summō excruciātus angōre famem et ultima* sibimet ōminābātur : “ Pereundum mihi erit famē ! ” sīc miserābiliter ejulābat. Dēspērantī vērō necessitās satis animī vīriumque adjēcit, ut sē ad lītus maris cōnferret investīgāretque dīligentius sī quid forte alimentī invenīre posset. Sed sua eum spēs fefellit. Hīc vērō dēbilitātus frāctusque prōcubuit vultū in terram dēmissō, et valdē plōrābat, quod nōn fuisset flūctibus et ipse obrutus. Et jam statuerat in hōc miserābilī rērum articulō* exspectāre, dum lentā famē, morte omnium taeterrimā, vītam cōnsūmeret ; cum forte conversus, ecce nōnnūllās in harēnā conchās ostreārum cōnspexit. Avidus statim eō accurrere, circumspicere, scrūtārī, num forte plēnās quāsdam reperīret, repertīsque exsultāre.

Ac prīmō quidem illās nōn sine difficultāte aperuit ; sed, īnsertō plānō eōdemque* acūtō silice, perfēcit ut trīgintā circiter haustīs ventrem paululum plācāret.

Cum nunc certior esset sē posse quamvīs miserē sustentāre vītam, jam maximē sollicitus erat quō sē et ā ferīs hominibus et bēstiīs tūtum reciperet.

Tum in montem summum, aegrē, ut erat satis excelsus, ascendit, unde quam lātissimē circumspicere poterat ; sed quantus eum terror invāsit, cum vīdisset sē in īnsulā esse, neque ūllam omnīnō terram appārēre praeter trēs parvās īnsulās quae, spatiō aliquot mīlium interjectō, ex aequore ēminēbant !

“ Heu ! mē miserum ! ” — sīc est locūtus, manibus ad caelum sublātīs — “ ab hominum commerciō omnī ita sējūnctum esse, ut mihi in hāc sōlitūdine velut ferae bēstiae vīvendum sit ! Numquam igitur parentēs meōs revīsam ! Numquam licēbit culpae meae veniam exōrāre ! ”

Ita locūtus monte dēscendit, et quaerēbat ubinam posset in tūtō sē collocāre. Diū autem frūstrā indāgāvit ; tandem ad locum ēditiōrem pervēnit, ex adversā parte, īnstar parietis, praeruptum*. Cum accūrātius explōrāret, locum leviter excavātum, satis angustō aditū invēnit. Hīc sī quaevīs īnstrūmenta ferrea habuisset, facile cavum in saxō domicilium, gradātim excīsum, fēcisset. Sed cum haec omnia dēsīderāret, huic inopiae medendum erat.

Postquam diū multumque dēlīberāvit, sīc sēcum statuit ; “ quās hīc videō arborēs, salicibus patriīs similēs sunt, quae sī trānsferantur novās facile rādīcēs agunt. Ēruam igitur manibus satis magnam eārum cōpiam quae, ante cavernam dēnsō ōrdine cōnsitae, prō mūnīmentō erunt ; cum illae rādīcēs ēgerint, ibi licēbit clausō et sēcūrō mihi quasi in domō dormīre. ”

Tum laetus ad opus statim sē accīnxit. Sed quantō majōre gaudiō exsultāvit, cum huic locō proximum fontem liquidissimum ē monte exsilientem prōspexisset ! Eō statim properāvit quia, cum hūc illūc fervente sōle discurrisset, multum aestuābat*.

Posteā vērō coepit manibus et multō sūdōre tenerās aliquot arborēs exstirpāre, quās eō trānstulit ubi sēdem sibi dēstināverat ; atque ibi quoque cavum fodere manibus oportuit in quō arborēs īnsereret ; sed vesper advēnit, vix quīnque aut sex arboribus cōnsitīs. Famē compulsus ōram maris rūrsus petiit, ut iterum conquīreret ostreās ; sed cum aestus rediisset, tōtum lītus occupāverant undae ; aegrē igitur ūnam et alteram repperit, et sīc male pāstus cubitum īre* coāctus est. Reversus est igitur ad arborem suam, ibi pernoctātūrus, dōnec hospitium sibi tūtum cōnfēcisset. Nē autem hāc nocte idem ipsī accideret quod superiōrī, genuālibus* sē eī rāmō religāvit ad quem dorsum prius acclīnāverat, et sē summō rērum Creātōrī commendātō, tranquillē obdormīvit.

Caput Quārtum

Reperit pōma eximiae magnitūdinis — Sibi cōnficit varia īnstrūmenta — Fūniculōs — Strātum — Umbellam — Pēram — Kalendārium.

Hāc nocte Crūsōeus ex arbore nōn dēcidit ; sed placidē ūsque ad ortum sōlis quiēvit.

Prīmā lūce lītus petiit, ut, collēctīs ibi ostreīs, ad opus incohātum reverterētur. Cum eō aliā viā tenderet, euntī contigit arborem invenīre quae pōma inūsitātae magnitūdinis ferēbat. Quōrum etsī indolem ignōrābat, cum spērāret ea fore quibus vēscī posset, ūnum ex iīs dēcussit.

Erat autem nux oblonga nec minor capite puerulī, quae vulgō in īnsulīs Americānīs cocossa vocātur. Erat nucleus quasi medulla et sūcus quī sapōrem oleī ex dulcī amygdalā expressī* referēbat, atque in mediō lac grātissimum.

Cum stomachum lātrantem ūna nōn plācāret, alteram, tertiam quoque, dēcussit, quibus abundē satiātus, lītus maris petiit ; cumque mare reddidisset terrās paulō ante salō mersās, nōnnūllās passim in siccō ostreās repperit. Magnam quoque et plānam in lītore concham invēnit quā prō spathā ūsus est ; atque illud ipsī nōn mediocrī fuit adjūmentō. Nec multō post plantam dēprehendit fibrōsō caule, quālis est apud nōs līnī aut cannabis*.

Haec ille et tālia quōvīs aliō tempore neglēxisset ; nunc vērō nihil omittēbat, intentus ad singula, sī quid forte inde ūtilitātis caperet.

Cum ergō spērāret id plantae genus nōn minus sibi fore opportūnum quam līnum nōbīs aut cannabem, ejus cōpiam ēvulsit, colligātōsque fasciculōs in aquam dēmersit.

Diēbus aliquot perāctīs, cum animadvertisset exteriōrem crustam aquā jam satis ēmollītam, fasciculīs inde sublātīs, stirpēs molliōrēs factās ad sōlem aprīcum explicuit. Quibus vix mediocriter siccātīs, temptāvit num hoc quoque, līnī īnstar, repetītō fustis ictū*, conterī posset. Cumque rēs ex sententiā cessisset, cōnfestim fūniculōs facere cōnātur tantā firmitāte, ut concham baculō affīxam alligāre posset. Quō factō illī īnstrūmentum haud absimile ligōnī holitōris erat.

Tum vērō opus assiduō persecūtus est, dēnsāsque cōnseruit arborēs, dōnec āreolam ante prōpositum sibi domicilium omnīnō saepsisset, atque inde quasi pariēs exstitit adeō validus, ut nōnnisi vī multā expugnārī posset.

Illās veniente diē, illās dēcēdente irrigābat aquā ē fonte proximō haustā, ac brevī magnō cum gaudiō tenerās vīdit arborēs suās virēscentēs crēscentēsque adeō fēlīciter ut mīra esset in ipsō aspectū locī amoenitās.

Saeptō* jam perfectō, continuum restī torquendae impendit diem ad scālam cōnficiendam ; nōluerat enim domicilium suum portā claudere, nē parum firma foret adversus irruentis ferae impetum.

Quae rūpēs domiciliō imminēbat circiter duodecim pedēs alta erat. In summā stābat arbor cui scālam ita alligāvit ut in terram dēpendēret. Tum rūpem cōnscendere neque frūstrā aggressus est.

Hīs omnibus cōnfectīs, sēcum ut dēlīberāre coepit quōmodo cavum augēret, facile intellēxit tāle opus sōlīs manibus nōn suscipiendum esse. Excōgitandum erat īnstrūmentum quod adjūmentō foret.

Eā mente regiōnem lūstrāvit, et nactus est tandem lapidem secūris fōrmam referentem, praeacūtum, atque in eō forāmen in quod manūbrium intrūdī posset. Quae rēs multō labōre, et lapide aliō adhibitō, fēlīciter successit ; cumque fustem alligāsset fūniculīs quōs propriā arte parāverat, haerēbat manūbrium quasi clāvīs affīxum.

Dum pergit quaerere, duōs invēnit lapidēs aliōs, variīs operibus aptōs ; alter īnstar erat tudiculae*, alter ita fōrmātus ut aciem cuneō similem* habēret. Utrōque Crūsōeus assūmptō, animō tam alacrī reversus est, ut extemplō sē ad opus accingeret.

Quī quidem tum cuneō, tum tudiculā sēnsim multa rūpis fragmenta dēcussit. Rēs erat plēna sānē labōris. Sed diēbus aliquot in opere cōnsūmptīs tantopere prōcesserat, ut spatium cubiculō idōneum exīstimāret. Tunc āvulsō grāmine siccātōque, fēnum cōnfēcit, lectulum inde commodum sibi parātūrus.

Nihil igitur fuit impedīmentō quōminus in suggestū hōc tam mollī somnō indulgēret, quippe cui sedentī, alitum mōre, in arbore octo amplius noctēs fuerant trādūcendae. Ō quantā voluptāte frūctus est cum licēret fessōs artūs in lectulō compōnere !

Jamque diēs prīmus hebdomadis proximus erat, Deumque rogāvit sibi peccātōrum veniam, parentibus miserīs praesidium et sōlācia.

Deinde ut diem illum semper dīgnōsceret, neque diērum ōrdō excideret ē memoriā, vēnit in mentem Rōbinsōnī sibi kalendārium condere ; nōn illud quidem tam accūrātum, nec typīs impressum*, quālī nōs ūtimur, ejusmodī tamen ut ad diēs numerandōs sufficeret. Quod quidem tālī modō assecūtus est. Quattuor arboribus contiguīs cortice quam lēvissimō ēlēctīs, ūnam quae magnitūdine cēterās superābat, diē cōnfectō līneolā incīsā notāvit. Post incīsās septem līneolās, erat fīnis hebdomadis, quem exarātā* in proximā arbore līneā indicābat.

Quotiēs in alterā hāc arbore quattuor aut quīnque līneolās īnsculpserat, in tertiā arbore similī līneā notābat integrum mēnsem perāctum. Duodecim autem līneīs mēnstruīs* īnsculptīs in quārtā arbore signābat annum perāctum.

Hīs ergō annālibus Crūsōeus temporum ōrdinem servābat, diemque ūnum ā cēterīs dignōscere poterat, quam mōre Chrīstiānōrum rīte celebrāret.

Interim cōnsūmpta erat maxima pars nucum cocossae ejus quam ūnam hūc ūsque invēnerat, atque in lītore tam rārae appārēbant ostreae ut hominī alendō nōn sufficerent. Itaque dē vīctū iterum sollicitō esse animō coepit.

Hāctenus quidem nōn longē ā domiciliō suō discesserat, metū et ferārum et hominum. Jam vērō necessitāte coāctus, īnsulam perlūstrāre ausus est ut nova quaereret alimenta, cōnstituitque diē proximō iter facere novum. Sed ut sē ā nimiō sōlis aestū dēfenderet, vesperam illam umbellae cōnficiendae impendit. Cum illī essent neque linteum neque virgulae bālaenārum* neque forficēs neque acūs neque fīla, ē vīminibus salignīs* tegmen strūxit, et īnsertum in mediā parte baculum fūniculīs alligāvit. Tum ex arbore cocossae folia sūmpsit lātiōra, quibus tegminī affīxīs umbellam cōnfēcit tantā dēnsitāte ut sōlis radiīs omnīnō impervia esset. Atque eādem arte textīs fūniculīs fabricāvit sibi pēram in quā et vīctum sēcum portāret, et conderet alimenta, sī quae invenīre sibi contigisset.

Tum vērō tantopere laetātus est opere perfectō ut noctem īnsomnis trādūxerit.

Caput Quīntum

Rōbinson īnsulam perlūstrat — Magnus terror — In gaudium vertitur — Dēscrīptiō Lamae — Ūnum occīdit — Sed igne caret — Carnem mōre Tartarōrum coquit.

Rōbinson vix ortum diēī exspectāre poterat ; itaque praevertit* lūcem ipsam ; pēram fūnemque corporī circumdedit ; secūrīque prō gladiō cīnctus, et umbellā umerīs impositā, in viam alacriter sē dedit ac prīmum arborem cocossam adiit ut ūnam aut alteram nucem dēcerperet ; tum lītus quoque revīsit, ostreās collēctūrus ; cumque utriusque generis satis magnam cōpiam sibi comparāvisset, iter ingressus est.

Mīra caelī mātūtīnī erat serēnitās. Redeunte lūce singulīs rēbus sua fōrma redierat. Sōl oriēns clārissimō fulgēbat splendōre quasi ex ōceanō ēmergeret, arborumque cacūmina velutī inaurābat. Multae undique avēs variīs mīrīsque pictae colōribus velut sī aurōram salūtārent carmen mātūtīnum canēbant. Pūrō frīgidōque āere, odōrem flōrēs suāvissimum exhālābant.

Tum Crūsōeus grātō commōtus animō : “ Hīc quoque, ” ait, “ hīc Deus sē benignissimum dēclārat ”. Tum vōcem ipse suam cantibus avium miscuit, Dominōque Deō laudēs reddēbat.

Cum ā bēstiīs ferīsque hominibus sibi metuere nōn dēsiisset, in itinere silvās dūmētaque sēdulō vītābat, ea autem petēbat loca ubi quam lātissimē prōspectus patēret. Illa autem ipsa maximē nūda steriliaque erant. Longum igitur spatium ēmēnsus, nihil tamen invēnerat quod sibi ūllō modō prōdesset. Tandem in fruticem incidit quem accūrātius explōrandum cēnsuit. Erant herbae tam dēnsae ut silvulam referrent* ; aliās flōrēs subrubrōs*, aliās albicantēs, nōnnūllae flōrum locō pōma viridia ferēbant. Extemplō gustat ūnum ex iīs, sed erat adeō acerbum ut indignātus stirpem ēvelleret unde istud dēcerpserat. Tum vērō mīrantī appāruērunt tūbercula* dīversae magnitūdinis quae ab ipsīs stirpium rādīcibus pendēbant. Quōrum cum sapor suō palātō minimē arrīsisset*, jam in eō erat ut omnia abjiceret. Sed sēcum reputāvit, nōn ea esse inūtilia omnīnō habenda, quōrum ūsus prīmō statim aspectū intellegī nōn possit. Itaque nōnnūllīs tūberibus in pēram dēmissīs Rōbinson longius prōgreditur, lentō tamen gradū et maximē cautō.

Sī quem vel minimum strepitum audīret sīve dūmētōrum, seu quārum arborum aura agitābat, continuō secūrim corripere quā sē dēfenderet ; semper autem nōn sine gaudiō animadvertit timōrem vānum fuisse. Tandem dēvēnit ad rīvum, ubi prandēre cōnstituit. Igitur sub arbore altā umbrōsāque cōnsēdit ; jamque coeperat magnā cum voluptāte epulārī, cum repente strepitū quōdam longinquō vehementer exterritus est. Timidus circumspexit, tandemque gregem magnum vīdit pecudum ovibus nostrīs similium nisi quod ēminente paululum dorsō camēlōrum fōrmam referant ; cēterum ovibus nostrīs paulō grandiōrēs. Lamae eīs nōmen.

Huic animālium generī fōrmōsum caput, oculī venustī, ōs prōductum, crassiōra labia ; īdem pēs ac bovī, bifidus, sed ungue simul postīcō īnstrūctus*, quō per abrupta quae scandunt velutī morsū ancorae ūtuntur.

Lama lentus incēdit, compositō gravīque sed eōdem certō passū : quippe quī mīlia aut decem aut duodecim in diem, per loca jūmentīs impervia cēterīs cōnficiat, per ānfrāctūs dēscendat praecipitēs, īdemque saxa ardua et ipsīs hominibus inaccessa exsuperet. Quadriduum* fermē ēmēnsus iter, ipse per hōrās quattuor et vīgintī ultrō cessat et quiēscit. Mīte eī et prūdēns ingenium ; sīcubi* cōnsistere placuit, flectere illī genua, corpusque dēmittere nē onus dīmoveat. Deinde sībilō missō, nūllā morā, cautē admodum surgere, iter incoeptum peragere. Herbās autem inter eundum lamae dēpāscunt, noctū etiam dormientēs rūminant ; prōnō pectore pedibusque ad ventrem reductīs dēcumbunt.

Rōbinsōnem, cum animālia ista appropinquāre vīdisset, incessit dīra cupīdō edendī carnem assam quā tamdiū caruerat. Cōnstitit post arborem secūrī īnstrūctus, spērāns fore ut ūnum mox ē grege propius trānseuntem facile sterneret. Quod quidem bene successit. Cum enim ūnus ē pullīs satis appropinquāsset īnsidiantī, Rōbinson cervīcem ejus tantō ictū percussit, ut extemplō exanimis ille prōcideret, umerīsque impositum sēcum in domicilium asportāvit.

Cum rediisset, invēnit quod magnā ipsum laetitiā afficeret ; scīlicet sex aut octo mālōs citreās* sub quibus nōnnūllī frūctūs jam mātūrī ceciderant. Illīs dīligenter collēctīs, locōque notātō, hilarī animō domum contendit. Ibi autem prīmō coepit lamam excoriāre. Quod quidem cōnfēcit ope silicis acūtī, quō prō cultrō ūtēbātur. Pellem dētractam ad sōlem expandit ; quam quidem praevīderat sibi nōn mediocrī fore ūtilitātī. Calceāmenta enim tībiāliaque* longō ūsū attrīta erant. Exīstimāvit ergō, ubi calceī dēfēcissent, fore ut posset soccōs* ē pelle cōnficere, quōs pedibus subligāret. Sollicitus quoque dē hieme, magnopere laetātus est quod pellem villōsam nactus esset quā sē contrā vim frīgoris dēfenderet. Et ab istā quidem sollicitūdine vacuus esse potuisset, cum in istīs regiōnibus prope circulum aequinoctiālem positīs hiems sit nūlla. Hoc autem Rōbinson ignōrābat, quippe quī puer omnem omnīnō doctrīnam āversātus fuisset.

Pelle igitur dētractā, exēmptīs vīsceribus, dissectāque ut assāret postīcā parte, prīmam ad verū comparandum cūram intendit ; atque hōc cōnsiliō arborem tenuem excīdit, eamque, dētractō cortice, ab extrēmō praeacuit ; duōs deinde rāmōs quī furcae speciem habēbant, dēligit, verū fulciendō idōneōs*. Quōs etiam ab īmā parte cum acuisset, in terram ex adversō dēfīgit ; tum carnem verū trānsfīxam inter furcās posuit, nec mediocrem percēpit laetitiam, cum vīdisset quam aptē verū versārētur.

Jam praeter ignem nihil Rōbinsōnī dēerat. Quem ex duōbus lignī fragminibus inter sē collīsīs ēlicere aggressus est, sed frūstrā. Quotiēs enim ligna incalēscere coeperant, totiēs ipse adeō dēfatīgātus erat ut aliquantulum temporis ā labōre cessandum esset, ad vīrēs reficiendās. Interim ligna refrīgēscere, omnisque labor irritus ēvādere. Tum ille iterum nec sine magnō dolōre sēnsit quam parvī sint singulōrum vīrēs, quantumque opis aliī aliīs hominēs cōnsociātī afferant ; etenim sī vel ūnum habuisset socium quī, vīribus ipsī dēficientibus, in lignō terendō operam nāvāsset, profectō ligna dēmum ignem concēpissent. Sed labor sīc intermissus omnīnō periit.

Animō tandem frāctus, lignīs abjectīs, cōnsedet in strātō et capite reclīnātō oculōs nōn semel conjicit in carnem illam quam nunc nōn comedere potest. Ad haec cum* subitō in mentem hiems recurrisset, tantō angōre oppressus est ut animī reficiendī causā aliquantulum dēambulāret.

Quibus cōgitātiōnibus commōtus, ad fontem sē contulit, aquam frīgidam putāmine cocossae inde haustūrus. Sūcō deinde mālōrum citreōrum admixtō, pōtum satis suāvem et recreandīs vīribus maximē hōc in tempore idōneum sibi parāvit.

Attamen carnis assae cupiditās mentem illī torquet. Tandem vērō Tartarōrum recordātus est, quōs audierat carnem quam comedere cupiant ephippiīs subjectam* citātō cursū coquere. “ Illud quidem, ” ait sēcum, “ aliā ratiōne assequī possum. ” Itaque continuō rem temptāre cōnstituit.

Nec mora, duōs lapidēs satis lātōs et lēvēs quaerit ejus similēs ex quō secūrim cōnfēcerat. Tum hōs inter aliquā carnis parte interpositā, superiōrem lapidem malleō identidem tundit. Quod cum aliquamdiū fēcisset, lapis incalēscere coepit. Eō majōre alacritāte ille tundere ; nec perācta est hōrae pars dīmidia, cum carō et fervōre lapidis et repetītīs ictibus adeō ēmollīta est, ut satis ēsculenta esset. Quae quidem eā caruit sapōris suāvitāte, quae carnī aptē assātae ; attamen Rōbinsōnī nostrō, quī tamdiū carne caruerat, lautās dapēs praebuit. Quō autem carnis sapōrem jūcundiōrem redderet, sūcō mālōrum citreōrum expressō eam īnfēcit*, et sīc exquīsītissimē epulātus est.

Prandiō cōnfectō dēlīberāvit quodnam opus tunc maximē sibi suscipiendum esset ; cui multa sēcum in animō volventī suāsit metus hiemis ut plūrēs lamās caperet aut interficeret, quōrum pellibus ūterētur. Quī cum satis mānsuētī vidērentur, satis facile sē vōtī compotem fore spērābat. Hāc spē conceptā ad lectum sē contulit ; statim obdormīvit, somnōque placidissimō praeteritum diēī labōrem abundē compēnsāvit.

Caput Sextum

Turbō ingēns — Tempestās unde magnum Rōbinsōnī beneficium — Taedium sōlitūdinis — Arānea.

