The complete works of John Gower, volume 4
Part 41
Sunt duo cognati viciorum consociati, Orbem qui ledunt pariter, nec ab orbe recedunt: Iste fidem raram periurat, et alter auaram Causam custodit; socios tales deus odit. Primo periurum describam, postque futurum, Est vbi ius rarum, scriptura remordet auaram: 230 Ex vicio tali fertur origo mali. Nemo dei nomen assumere debet inane, Falsa nec vt iuret, os perhibere malo: Lex vetus hoc statuit, set, prothdolor, ecce modernus[775] Munere corruptos iam nouus error agit. Nil nisi dona videt dum se periurat Auarus, Eius enim sensum census vbique regit; Sic non liber homo librum sine pondere librat, Seruit et ad libras quas sua libra trahit. Set quia periurus defraudat iura superni, 240 Iurat eum dominus iure perire suo: Sic lucrum siciens laqueos incurrit, et eius Lingua prius mendax premia mortis habet; Sic vendens et emens vacuus non transiet, immo Munera que capiet sulphur et ignis erunt. Vendere iusticiam nichil est nisi vendere Cristum, Expectat dampnum qui facit inde forum: Testis erit Iudas quid erit sibi fine doloris; Dum crepuit medius, culpa subibat onus. Penituit culpam, que semel nisi fecerat illam, 250 Quod tulit et lucrum reddidit ipse statim;[776] Set nec eo veniam meruit nec habere salutem,[777] Iam valet exemplum tale mouere virum. Vendidit ipse semel iustum, nos cotidianum Ob lucri precium vendimus omne malum: Ille restaurauit, set nos restringimus aurum; Penituit, set nos absque pauore sumus. Sic et auaricia tanta feritate perurget Corda viri, quod ab hoc vix homo liber abit: Cessat iusticia, cessatque fides sociata, 260 Fraus dolus atque suum iam subiere locum: Plebs sine iure manet, non est qui iura tuetur, Non est qui dicat, iura tenere decet: Omnibus in causis, vbi gentes commoda querunt, Nunc modus est que fides non habuisse fidem.[778] Vox leuis illa Iacob, Esau manus hispida nuper, Que foret ista dies, signa futura dabant: Alterius casu stat supplantator, et eius Qui fuerat socius fraude subintrat opes: Ex dampno fratris frater sua commoda querit; 270 Vnus si presit, inuidet alter ei: Filius ante diem patruos iam spectat in annos, Nec videt ex oculis ceca cupido suis: Nunc amor est solus, nec sentit habere secundum, Stans odioque tibi diligit ipse tua. Quid modo, cumque manus mentitur dextra sinistre, Dicam? set caueat qui sapienter agit. Viuitur ex velle, non amplius est via tuta, Cuncta licent cupido, dum vacat ipse lucro; Arma, rapina, dolus, amor ambiciosus habendi, 280 Amplius ad proprium velle sequntur iter: Lex silet et nummus loquitur, ius dormit et aurum Peruigil insidiis vincit vbique suis: Hasta nocet ferri, gladius set plus nocet auri; Regna terit mundi, nilque resistit ei. Set quia mors dubium concludit ad omnia finem, Est nichil hic certum preter amare deum: Rebus in humanis semper quid deficit, et sic Ista nichil plenum fertile vita tenet: Quod tibi dat proprium mundus, tibi tollit id ipsum, 290 Deridensque tuum linquit inane forum: Quam prius in finem mundi deuenerit huius, Nulla potest certo munere vita frui. Heu, quid opes opibus cumulas, qui propria queris, Cum se nemo queat appropriare sibi? Hunc igitur mundum quia perdes, quere futurum; Est aliter vacuum tempus vtrumque tuum. Mammona transibit et auara cupido peribit, In cineres ibit, mors tua fata bibit, Pauper ab hac vita, sic princeps, sic heremita, 300 Mortuus ad merita transiet omnis ita. [Sidenote: Salomon: Memorare nouissima, et ineternum non peccabis.] Quicquid homo voluit, mors mundi cuncta reuoluit, Nemoque dissoluit, quin morti debita soluit: Hec qui mente capit gaudia, raro sapit. [Sidenote: Idem: Omnia fac cum consilio, et ineternum non penitebis.] Set sibi viuenti qui consilio sapienti Prouidet, ingenti merito placet omnipotenti. Tempore presenti que sunt mala proxima genti,[779] Ex oculo flenti Gower canit ista legenti: Quisque sue menti qui concipit aure patenti Mittat, et argenti det munera largus egenti; 310 Stat nam mortalis terra repleta malis.[780] Hoc ego bis deno Ricardi regis in anno Compaciens animo carmen lacrimabile scribo.[781] Vox sonat in populo, fidei iam deficit ordo, Vnde magis solito cessat laus debita Cristo, Quem peperit virgo genitum de flamine sacro. Hic deus est et homo, perfecta salus manet in quo, Eius ab imperio processit pacis origo, Que dabitur iusto, paciens qui credit in ipso. Vir qui vult ideo pacem componere mundo, 320 Pacificet primo iura tenenda deo.
FOOTNOTES:
[751] CARMEN SUPER MULTIPLICI, &c. _The_ MSS. _referred to are_ SCEHL _with Fairfax_ 3 (F) _and Bodley_ 294 (B).
[752] _Title and Preface_ ll. 1-12 _om._ EL
[753] _Title and Preface_ consequenter] hic p_re_cipue F
[754] _Title and Preface_ ‘Putruerunt,’ &c. _om._ E
[755] _Title and Preface_ pro salute interpellam] p_ro_ salute efficacius interpellem F
[756] Anno] In Anno F
[757] l. 13 ad _om._ S
[758] 35 palliet F (_corr._) palleat SCHLB paleat E
[759] 58 scintilla CEL
[760] 62 non] nec F
[761] 63 nec] non CEH
[762] 86 _No paragr. here_ FL stude SCEHLB time F
[763] 88 Que fantasias aliter tibi FB
[764] 90 _Paragr._ FL
[765] 126 stat _om._ S
[766] 138 f. _Two lines om._ FL _The section_ ll. 142-224 _is omitted here in_ E _and inserted after_ l. 321
[767] 143 legit C
[768] 154 omnis SFLB viuus CEH
[769] 159 fatuis _om._ F
[770] 190 inde] ille FL
[771] 200 fata EHLB
[772] 203 hoc EH
[773] 210 mortis] cordis S
[774] 217 statum S
[775] 234 modernus SFLB modernos CEH
[776] 251 Quot C
[777] 252 Sic CEH
[778] 265 est qui CEH
[779] 307 _Paragr._ SE _no paragr._ CHFLB
[780] _After_ 311 _one line space_ F
[781] 312-321 _Ten lines om._ L
TRACTATUS DE LUCIS SCRUTINIO[782]
=Incipit tractatus de lucis Scrutinio quam a diu viciorum tenebre, prothdolor, suffocarunt,[783] secundum illud in euangelio, Qui ambulat in tenebris nescit quo vadat.=
[Sidenote: Nota quod eorum lucerna minime, clarescit quos in ecclesia per Antipapam Auaricia promotos ditescit.] Heu, quia per crebras humus est viciata tenebras, Vix iter humanum locus vllus habet sibi planum. Si Romam pergas, vt ibi tua lumina tergas, Lumina mira cape, quia Rome sunt duo pape; Et si plus cleri iam debent lumina queri, Sub modio tecta latitat lucerna reiecta: Presulis officia mundus tegit absque sophia, Stat sua lux nulla, dum Simonis est ibi bulla; Est iter hoc vile, qui taliter intrat ouile, Nec bene discernit lucem qui lumina spernit. 10 Sic caput obscurum de membris nil fore purum[784] Efficit, et secum sic cecus habet sibi cecum.[785] [Sidenote: De luce ordinis professi.] Aut si vis gressus claros, non ordo professus Hos tibi prestabit, quos caucius vmbra fugabit. Ordine claustrali manifestius in speciali[786] Lux ibi pallescit, quam mens magis inuida nescit: Lux et moralis tenebrescit presbiteralis, Clara dies transit, nec eis lucerna remansit; Sunt ibi lucerne, iocus, ocia, scorta, taberne, Quorum velamen viciis fert sepe iuuamen. 20 Sic perit exemplum lucis, quo turbida templum Nebula perfudit, que lumina queque recludit:[787] Sic vice pastorum quos Cristus ab ante bonorum Legerat, ecce chorum statuit iam mundus eorum. [Sidenote: Nota quod, si regum lucerna in manu caritatis deuocius gestaretur, ecclesia nunc diuisa eorum auxilio discrecius reformaretur, eciam et incursus paganorum a Cristi finibus eorum probitate eminus expelleretur.] Si lux presentum scrutetur in orbe regentum, Horum de guerra pallet sine lumine terra: Ne periant leges, iam Roma petit sibi reges, Noscat vt ille pater que sit sibi credula mater. Scisma modernorum patrum nouitate duorum Reges delerent, si Cristi iura viderent; 30 Lux ita regalis decet ecclesiam specialis, Qua domus alma dei maneat sub spe requiei. Teste paganorum bello furiente deorum, Raro fides crescit vbi regia lux tenebrescit: Hec tamen audimus, set et hec verissima scimus[788] Nec capit hec mentis oculus de luce regentis. Vlterius quere, cupias si lumen habere, Lumina namque Dauid sibi ceca magis titulauit. [Sidenote: De luce procerum.] Si regni proceres aliter pro lumine queres, Aspice quod plenum non est ibi tempus amenum, 40 Dumque putas stare, palpabis iter, quia clare Nemo videt, quando veniet de turbine grando, Diuicie cece fallunt sine lumine sese; Quam prius ille cadat, vix cernit habens vbi vadat: Sic via secura procerum non est sine cura. Stans honor ex onere sibi conuenit acta videre; Qui tamen extentum modo viderit experimentum, De procerum spera non surgunt lumina vera. [Sidenote: De luce Militum et aliorum qui bella sequntur.] Si bellatorum lucem scrutabor eorum, Lucerne lator tenebrosus adest gladiator, 50 Sunt ibi doctrina luxus, iactura, rapina, Que non splendorem querunt set habere cruorem; Et sic armatus lucem pre labe reatus Non videt, vnde status suus errat in orbe grauatus. [Sidenote: De luce legistarum.] Si lex scrutetur, ibi lux ~non inuenietur~, Quin vis aut velle ius concitat esse rebelle: Non populo lucet index quem mammona ducet, Efficit et cecum quo sepe reflectitur equm. Ius sine iure datur, si nummus in aure loquatur, Auri splendore tenebrescit lumen in ore, 60 Omnis legista viuit quasi lege sub ista, Quo magis ex glosa loculi fit lex tenebrosa. [Sidenote: De luce Mercatorum.] Si Mercatorum querantur lumina morum, Lux non fulgebit, vbi fraus cum ciue manebit. Contegit vsure subtilis forma figure Vultum laruatum, quem diues ~habet similatum~. Si dolus in villa tua possit habere sigilla, Vix reddes clarus bona que tibi prestat auarus; Et sic maiores fallunt quamsepe minores, Vnde dolent turbe sub murmure plebis in vrbe. 70 Sic inter ciues errat sine lumine diues, Dumque fidem nescit, lux pacis ab vrbe recessit. [Sidenote: De luce vulgari, que patriam conseruat.] Si patriam quero, nec ibi michi lumina spero; Nam via vulgaris tenebris viciatur amaris: Plebs racione carens hec est sine moribus arens,[789] Cuius subiectam vix Cristus habet sibi sectam. Sunt aliqui tales, quos mundus habet speciales, Fures, raptores, homicide, turbidiores: Sunt et conducti quidam pro munere ducti, Quos facit assisa periuros luce rescisa.[790] 80 Rustica ruralis non est ibi spes aliqualis, Quo nimis obscura pallent sine lumine rura: Sic magis illicebras mundanas quisque tenebras[791] Nunc petit, et vota non sunt ad lumina mota. Sic prior est mundus, et si deus esse secundus Posset, adhuc talis foret in spe lux aliqualis: Set quasi nunc totus deus est a plebe remotus;[792] Sic absente duce perit orbis iter sine luce. [Sidenote: Hic in fine[793] tenebras deplangens pro luce optinenda deum exorat.] O nimis orbatus varii de labe reatus, Omnis in orbe status modo stat quasi preuaricatus. 90 Cum tamen errantes alios sine lege vagantes[794] Cecos deplango, mea propria viscera tango:[795] Cecus vt ignorat quo pergere, dumque laborat,[796] Sic iter explorat mea mens, que flebilis orat: Et quia perpendo quod lucis ad vltima tendo, Nunc iter attendo quo perfruar in moriendo. Tu, qui formasti lucem tenebrasque creasti, Crimina condones, et sic tua lumina dones: In terram sero tunc quando cubicula quero, Confer candelam, potero qua ferre medelam. 100 Hec Gower scribit, lucem dum querere quibit; Sub spe transibit, vbi gaudia lucis adibit: Lucis solamen det sibi Cristus. Amen.
FOOTNOTES:
[782] _Text of_ S _collated with_ CEHL
[783] _Title_ 2 Suoffocarunt S
[784] 11 oscurum CH
[785] 12 cecus] secus C
[786] 15 manifestus L
[787] 22 Nebula] Lumina L
[788] 35 et hec] p_er_ hec L
[789] 75 hec _om._ L
[790] 80 rescisa SEHL recisa C (_corr._)
[791] 83 illecebras EL
[792] 87 a plebe] a luce CEH
[793] 89 _margin_ Hic in fine] No_ta_ q_uo_d Ioh_ann_es Gower auctor huius libr hic in fine E
[794] 91 sine luce L
[795] 92 de plango C
[796] 93 S _has here lost a leaf_
ECCE PATET TENSUS ETC.[797]
Ecce patet tensus ceci Cupidinis arcus, Vnde sagitta volans ardor amoris erit. Omnia vincit amor, cecus tamen errat vbique, Quo sibi directum carpere nescit iter. Ille suos famulos ita cecos ducit amantes, Quod sibi quid deceat non videt vllus amans: Sic oculus cordis carnis caligine cecus Decidit, et racio nil racionis habet. Sic amor ex velle viuit, quem ceca voluptas Nutrit, et ad placitum cuncta ministrat ei; 10 Subque suis alis mundus requiescit in vmbra, Et sua precepta quisquis vbique facit. Ipse coronatus inopes simul atque potentes Omnes lege pari conficit esse pares. Sic amor omne domat, quicquid natura creauit, Et tamen indomitus ipse per omne manet: Carcerat et redimit, ligat atque ligata resoluit, Vulnerat omne genus, nec sibi vulnus habet. Non manet in terris qui prelia vincit amoris, Nec sibi quis firme federa pacis habet: 20 Sampsonis vires, gladius neque Dauid in istis Quid laudis, sensus aut Salomonis, habent. O natura viri, poterit quam tollere nemo, Nec tamen excusat quod facit ipsa malum! O natura viri, que naturatur eodem Quod vitare nequit, nec licet illud agi! O natura viri, duo que contraria mixta Continet, amborum nec licet acta sequi! O natura viri, que semper habet sibi bellum Corporis ac anime, que sua iura petunt! 30 Sic magis igne suo Cupido perurit amantum Et quasi de bello corda subacta tenet. Qui vult ergo sue carnis compescere flammam, Arcum preuideat vnde sagitta volat. Nullus ab innato valet hoc euadere morbo, Sit nisi quod sola gracia curet eum.
* * * * *
_The_ MS. _has here lost a leaf._
FOOTNOTES:
[797] ‘Ecce patet tensus’ &c. _This follows the_ Cinkante Balades _in the Trentham_ MS.
EST AMOR ETC.[798]
=Carmen quod Iohannes Gower super amoris multiplici varietate sub compendio metrice composuit.=[799]
Est amor in glosa pax bellica, lis pietosa, Accio famosa, vaga sors, vis imperiosa, Pugna quietosa, victoria perniciosa, Regula viscosa, scola deuia, lex capitosa, Cura molestosa, grauis ars, virtus viciosa, Gloria dampnosa, flens risus et ira iocosa, Musa dolorosa, mors leta, febris preciosa, Esca venenosa, fel dulce, fames animosa, Vitis acetosa, sitis ebria, mens furiosa, Flamma pruinosa, nox clara, dies tenebrosa,[800] 10 Res dedignosa, socialis et ambiciosa, Garrula, verbosa, secreta, silens, studiosa, Fabula formosa, sapiencia prestigiosa, Causa ruinosa, rota versa, quies operosa, Vrticata rosa, spes stulta fidesque dolosa. Magnus in exiguis variatus vt est tibi clamor, Fixus in ambiguis motibus errat amor. Instruat audita tibi leccio sic repetita; Mors, amor et vita participantur ita.
Lex docet auctorum quod iter carnale bonorum Tucius est, quorum sunt federa coniugiorum: Fragrat vt ortorum rosa plus quam germen agrorum, Ordo maritorum caput est et finis amorum. Hec est nuptorum carnis quasi regula morum, 5 Que saluandorum sacratur in orbe virorum. Hinc vetus annorum Gower sub spe meritorum Ordine sponsorum tutus adhibo thorum.
FOOTNOTES:
[798] _Text of_ S, _collated with_ F _See also_ vol. i. p. 392
[799] _Title_ Carmen de variis in amore passionib_us_ breuiter compilatum F
[800] 10 tenobrosa S
QUIA VNUSQUISQUE ETC.[801]
=Quia vnusquisque, prout a deo accepit, aliis impartiri tenetur, Iohannes Gower super hiis que deus sibi sensualiter donauit villicacionis sue racionem[802] secundum aliquid alleuiare cupiens, tres precipue libros per ipsum, dum vixit, doctrine causa compositos ad aliorum noticiam in lucem seriose produxit.=[803]
=Primus liber Gallico sermone editus in decem diuiditur partes, et tractans de viciis et virtutibus, necnon et de variis huius seculi gradibus, viam qua peccator transgressus ad sui creatoris agnicionem redire debet, recto tramite docere conatur. Titulusque libelli istius Speculum Meditantis nuncupatus est.=
=Secundus enim liber sermone Latino metrice compositus tractat de variis infortuniis tempore regis Ricardi secundi in Anglia contingentibus: vnde non solum regni proceres et communes tormenta passi sunt, set et ipse crudelissimus rex, suis ex demeritis ab alto corruens, in foueam quam fecit finaliter proiectus est. Nomenque voluminis huius Vox Clamantis intitulatur.=
=Tercius vero[804] liber, qui ob reuerenciam strenuissimi domini sui domini Henrici de Lancastria, tunc Derbeie Comitis, Anglico sermone conficitur, secundum Danielis propheciam super huius mundi regnorum mutacione a tempore regis Nabugodonosor vsque nunc tempora distinguit. Tractat eciam secundum Aristotilem super hiis quibus rex Alexander tam in sui regimen quam aliter eius disciplina edoctus fuit. Principalis tamen huius operis materia super amorem et infatuatas Amantum passiones fundamentum habet: nomenque sibi appropriatum Confessio Amantis specialiter sortitus est.=
FOOTNOTES:
[801] ‘Quia vnusquisque’ &c. _Text of_ S, _collated with_ CHGF. _See also_ vol. iii. p. 479 f.
[802] 3 racionem SCH racionem, dum tempus instat, GF
[803] 4 ff. tres--produxit] inter labores et ocia ad aliorum noticiam tres libros doctrine causa forma subsequenti propterea composuit GF
[804] 18 vero] iste F
ENEIDOS BUCOLIS ETC.[805]
=Carmen, quod quidam Philosophus in memoriam Iohannis Gower super consummacione suorum trium librorum forma subsequenti[806] composuit, et eidem gratanter transmisit.=[807]
Eneidos Bucolis que Georgica metra perhennis Virgilio laudis serta dedere scolis; Hiis tribus ille libris prefertur honore poetis, Romaque precipuis laudibus instat eis. Gower, sicque tuis tribus est dotata libellis Anglia, morigeris quo tua scripta seris. Illeque Latinis tantum sua metra loquelis Scripsit, vt Italicis sint recolenda notis; Te tua set trinis tria scribere carmina linguis Constat, vt inde viris sit scola lata magis: 10 Gallica lingua prius, Latina secunda, set ortus Lingua tui pocius Anglica complet opus.[808] Ille quidem vanis Romanas obstupet aures, Ludit et in studiis musa pagana suis; Set tua Cristicolis fulget scriptura renatis, Quo tibi celicolis laus sit habenda locis.
FOOTNOTES:
[805] ‘Eneidos Bucolis’ &c. _Text of_ S, _collated with_ CHGF
[806] forma subsequenti] versificatum F
[807] _Title_ Epistola cuiusdam Philosophi Iohanni Gower super consummacione suorum trium librorum, prout inferius patet, gratanter transmissa G
[808] 12 Anglia F
O DEUS IMMENSE ETC.[809]
=Carmen quod Iohannes Gower adhuc viuens super principum regimine vltimo composuit.=[810]