The complete works of John Gower, volume 4
Part 32
Cap^m. ii. Heu! quid opes opibus cumulat qui propria querit, Cum se nemo queat appropriare sibi? Nil possessus habet, quia quisquis habetur habere Nulla potest; se non possidet, ergo nichil. 60 Seruit habens habitis, nec habet set habetur, auarum Census habet, domino predominantur opes. Cum nequeas tuus esse, tuum nichil est; suus esse Nemo potest, igitur est nichil hoc quod habes. Si quis enim dominum rerum sibi subdit, et ipsa Res serui domini dicitur esse sui: Euicto seruo sequitur possessio seruum, Et cedunt domino seruus et eius opes: Adquirit domino, nil adquirit sibi seruus; Quicquid habet, dominum constat habere suum. 70 Seruus auaricie sibi non dominatur, abutens Arbitrio proprio proprietate caret. Cum proprium nichil esse scias, est danda facultas, Queque retenta nocent, particulata iuuant. Nullus enim poterit veraciter esse beatus, Qui sua cum socio participare nequit. Qui dare nulla potest, satis ipsum constat egere; Cum desit cui det, diues egenus erit; Diues in hoc quod habet, set semper egenus in illo, Quod non sit cum quo participabit opes. 80 Si tibi sit rerum possessio larga, nec vllus Sit tua cui dones, copia nulla tibi: Si tibi sit facies, sit honor, sit forma, sit alta Mens tibi, si tamen hoc nesciat alter, eges. Dispensa quod habes, vt consulit vsus, ad vsum, Non ad auaricie pabula confer opes: Da nudis, da pauperibus de pinguibus vti;[593] Pingit amiciciam commoditatis amor. Cum bona cuncta regas, vel ad esum sunt vel ad vsum; Velle tuum rebus vtere sicut habes. 90 Instat auaricia set tanta modo, quod ad aures Diuitis est nichilum quod mea scripta ferunt. Non modo magnates tantum fore constat auaros, Hos set vulgares nouimus esse reos. Vt gallina suum granis iecur implet habundum, De minimis magnum sumit et ipsa cibum, Striccius hic nummos imbursat et auget auarus, Nil sibi tam modicum, quin dat habere lucrum. Iniungit proprio talis ieiunia ventri, Vt pariat loculus fercula plura suus. 100 Ferreus ille tenax sua seruat corde tenaci Propria, quod nullus participabit eis; Perdidit et cordis clauem, qua vult pietatis Officium claudi, ne deus intret ibi. Sic nequit ipse suis sibi sumere gaudia questis; Omnia dumque tenet, nec sibi quicquid habet. Pectora sic ferri gestant homines quasi cuncti, Dum caput a statua decidit ecce sua. Aurea que fuerant iam ferrea tempora constant; Ferrea condicio sic manet inque viro: 110 Aureus atque modus probitatis, quem coluerunt Patres, nunc cupido deperit ecce modo. Plus cupiens miser est, non qui minus optinet; immo Qui sibi contentus est, habet ipse satis. Diuitis autem diuicias non dampno, set illas Approbo, si dentur quando requirit opus: Non quia diues habet nummos, culpabitur, immo Se quia nec fratres non iuuat inde suos. Si sibi larga manus foret, vnde pararet egenti Partem, tunc laude mammona digna foret: 120 Se tamen vnde iuuet alios vel, diues in orbe Vix hodie viuit, qui sibi seruat opes. Sermo, ‘Tene quod habes,’ qui scribitur Apocalipsi, Iam sua completi iura vigoris habet: Iam noua sunt silicis circum precordia vene,[594] Et rigidum ferri semina pectus habet. Pauperis ex clamore sonos non percipit, immo Diues in auditu fingitur esse lapis. Tempus erit quo tu, qui nunc excludis egentes, Ibis in extrema pauper egendo loca. 130 Ad ferrum, secla, iam vos venistis ab auro, Et magis est vile, nobile quicquid erat: Posterior partes superatque cupido priores, Nec scit honor solium, quod solet esse suum.
=Hic loquitur de statue secunda parte pedum, que fictilis et fragilis erat, et de eiusdem partis significacione.=
Cap^m. iii. Vltima per terras superest modo fictilis etas, Vnde pedes statue dant michi signa fore. Non cicius figuli fragilis nam fictilis olla Rupta fit in testas, dum lapis angit eas, Quin plus condicio fragilis temptata virorum Rupta iacet vicii de grauitate sui. 140 Fictilis est laicus, set fictilior modo clerus Eius in exemplis causat agenda malis: Sic sacra scripta caro conscribitur vndique mundo, Littera quod Cristi nulla videtur ibi. Qui iubet vt carnem vincamus, cernere victum Possumus, et doctum spernere dogma suum. Clerus habet voce sibi nomen spirituale, Spiritus in carnem vertitur ipse tamen: Carnis enim vicia sunt sic communiter acta, Quod de continuis vix pudet vsus eis. 150 Fit quasi nunc mulier hominis dominus que magister, Vir fit et ancilla subdita, prona, pia: Debilis in fortem ruit et vecordia vincit, Qui foret et sapiens, fictilis ipse cadit. Preuia dum clerus Veneris vexilla subibit, Iam Venus a tota gente tributa petit. Gallica peccata, nuper quibus hii ceciderunt, Clamant iam nostras intitulare domos: Nunc licet alterius sponsam quod quisque frequentet Est status ingenui, dicitur illud amor.[595] 160 Non erit hoc laicis vicium set gracia magna, Dum sit adulterio magnificatus homo, Dummodo sponsa stuprum perquirit adultera donis: Soluet ob hoc sponsus, qui luet illud opus. Sic se nunc homines vendunt, quasi sint meretrices, Prospera dum Veneris larga sit illa manus: Sic sub mendaci specie grossantur amoris,[596] Perque nephas tale lucra pudenda petunt. Set qui de clero sponsam promotus adoptat, Plura dabit Veneri, sit quod adulter ibi: 170 Pauper enim frater capit hic quod ibi dabit, et sic Aut dans aut capiens proficit ille magis. In causa fragili sic causat fictilis etas, Quo nunc de facili frangitur omnis homo. Ficta set ypocrisis fraudes celare latentes Temptat, et occulto turpia plura facit: Sic viget in facie ficti palloris honore, Macrior vt vultus sordida facta tegat: Set neque iusticia maxillas mentis adornat, Immo placens mundo fert maledicta deo. 180 Sic vrtica rose faciem furatur, et ~auri~ Sub specie plumbum dat latitare ~dolum~:[597] Sic latet iniustum sub iusto, sic maledictum Sub sancto, que ~scel~us sub recolente fidem:[598] Virtutum clamidem foris induit, interiorem Contegat vt culpam, ne quis abhorret eam. Sic foris apparet ~rutilans albedo~, set intus[599] Omnis spurcicie tecta nigredo latet: Sic ~quasi vox pacis odium blanditur ad aures~,[600] ~Os dat amicicias mensque timenda minas~; 190 Sicque columbinis stat pennis coruus amictus, Turturis ~et falco~ fingit ~habere modum~:[601] Sic animus Sathane gerit aspectum Gabrielis, Est caput ancille, cauda set anguis erit: Sic mellita bona visu tibi monstrat aperta, Que si gustabis, sunt tibi mirra magis. Disce quod ypocrisis est demonis archa, reclusum Sub qua peccati continet omne nephas. Non acus abscondi valet in sacco, set ad extra Feruidus ex stimulo quod videatur agit; 200 Nec latet ypocrisis ita quod non se manifestat, Et sua quod virtus non viciata patet; Hocque sui vicium vicii vult pandere glosam, Dum furit impaciens, ira reuelat eum: Mendacisque diu pietatis fallitur vmbra, Tam cito, cum grauius quid sibi ferre velis. Sic lupus agnelli tectus sub vellere dentes Nudat, et infecta pandit operta mala: Sub vicii taxa sic virtus victa laborat, Liber et a seruo nil modo iuris habet. 210 Ad placitum viciis laxantur frena pudoris, Vt tollant gratam moribus ire viam. Sic ego concludo breuiter, virtus quod vbique Subiacet, et vicium scanna priora tenet: Omnis et econtra fallit modo regula versa, Sunt et in orbe nouo cuncta referta dolo.
=Hic loquitur adhuc vlterius de miseriis que in pedum statue diuersitate nouissimis iam temporibus eueniendis figurabantur: dicit enim quod ea que nuper condicionis humane virtuosa fuerant, in suum modo contrarium singula diuertuntur.=
Cap^m. iiii. Res fit amara modo dulcis, fit dulcis amara, Fedaque fit pulcra, deficit ordo quia:[602] Fit scola nunc heresis, fiunt peccataque mores, Fit dolus ingenium, raptaque preda lucrum: 220 Fit sacer ordo vagus, fingens ypocrita sanctus, Magniloqus sapiens, stultus et ipse silens: Confessor mollis peccator fit residiuus, Verba satis sancta, facta set ipsa mala. Custodit vulpis modo pullos et lupus agnos, Perdices nisus lignaque sicca focus. Doctores vicia mendacia ~suntque prophete~; Fabula ficta placet, litera sacra nichil: Displicet expediens doctrina, set illa voluptas Dictorum Veneris gaudet in aure satis. 230 Nunc amor est luxus, et adulterium modo nubit, Et iubet incestus iura pudica michi: In vulgum clerus conuertitur, et modo ~vulgus~ In forma cleri disputat acta dei. Sunt serui domini, sunt et domini modo serui; Qui nichil et didicit, omnia scire putat: Rusticus ingenui se moribus assimilari[603] Fingit, et in veste dat sua signa fore; Isteque se miserum transfert gentilis in illum, Vultque sui vicii rusticitate frui. 240 Sic modus est pompa, probitas iactancia, risus Scurrilitas, ludus vanus et absque deo. Nunc fautor scelerum specialis habetur, et obstans Alterius viciis est inimicus ei: Nunc magis est carus vir blandus in aure pervngens, Et duplex lingua rethor habetur ea. Nunc puer impubes sapiencior est Citherone Regis in aspectu, plusque Catone placet: Blandicieque sue nunc gestant premia lingue, Quas mundi proceres magnificare vides. 250 Absit honor cunctis nisi lingue, que velut Eccho Auribus in regis consona verba sonat. Quod culpas culpat, quod laudas laudat et ipse, Quod dicis dicit, quod colis ipse colit. Rides, arridet: fles, flebit: semper et equas Imponet leges vultibus ipse tuis.[604] Premia iudicium Philemonis nulla meretur, Dum tamen hoc verum sit quod ab ore refert. Quem prius infantem texit pastoria pellis, Iam subito blanda sindone verba tegunt. 260 Curia nulla suum veterem conseruat honorem, Vrbs neque iusticiam, terra nec vlla fidem. Sunt magis arma forum quam nobilitas, quibus ille Garcio sutoris nunc galeatus adest: Fuluus iam talus nimis est communis, eoque Non honor est armis vt solet esse prius: Namque superbus inops, dum non habet vnde superbe Se regat, ex predis viuit vbique suis.
Debilitas regni surgit, vires requiescunt,[605] Sic paleas multas granaque pauca vides: 270 Corda latent leporum, panduntur et ora leonum, Aurea nunc verba plumbeus actus habet. Nuncque solent homines consumere larga loquendo Tempora, sermoni deficiente die; Et bona, que regnum concernunt, vtiliora Discordes animo posteriora sinunt. Factis de nostris hodie conuertitur in cras, Dicuntur facta que peragenda manent. Nunc aliena sibi vult regna superbia subdi, Que vix in proprio stat semituta solo. 280 Bella tonat valide thalamis audacia lingue, Vecors set campis non mouet illa manus: Sub facie guerre nos multant vndique taxe, Vniusque lucro milia dampna scio. Libertas solita nuper modo fertur auara, Et magis ingrata condicione grauat: Omnia pre manibus promittit premia seruis, Nec memoratur eo, cum bene fecit homo. Nil vetus exemplo nunc regula sufficit, immo Acta loco iuris ammodo velle reget. 290
Est modo fel mellis, et liuor amoris ad instar;[606] Quod patet exterius, hoc nichil intus habet. Vox leuis illa Iacob, Esau manus hispida nuper Fallebant, set ob hoc signa futura dabant: Quicquid verba ferunt modo nam bonitatis ad aures, Cum probat illud opus actus, iniqua gerit. Cessit iusticia cessitque fides sociata, Fraus, dolus atque suum iam subiere locum. Nunc socii luctus socio velut organa plaudunt; Vnus si presit, invidet alter ei. 300 Ex dampno fratris frater sua commoda querit, Et soror ad laudem raro sororis agit: Filius in matre iam sentit habere nouercam, Sentit et hec nati plurima facta doli: Filia maternos actus detractat, et ipsa Mater iam natam spernit et odit eam. Filius ante diem patrios iam spectat in annos, Nec videt ex oculis ceca cupido suis: Sit licet ipse parens, natis minus impius ipse Non est, nec cordis viscera suplet eis: 310 Nullus amor parcit cuiquam quem ledere possit; Quod voluere duo, tercius esse negat. Plebs sine iure manet, non est qui iura tuetur, Non est qui dicat, ‘Iura tenere decet.’ Viuitur ex rapto, vix hospes ab hospite tutus, Nec socer a genero, dum vacat ipse lucro. Tempore nunc plures odio remanente salutant, Tempus et ad vomitum ruminat ira suum: Facta mouent odium, facies exorat amorem, Oscula pretendit os, manus atque ferit. 320 Pectoribus mores tot sunt quot in orbe figure, Nec longum stabile quid bonitatis habent: Vtque leues Protheus sese tenuauit in vndas, Nunc leo, nunc arbor, nunc erat hircus, aper, Sic modus ad presens hominum mutabilis extat, Nec scio quo possum firmus adire gradum. Vacca sit an taurus non est cognoscere promptum, Pars prior apparet, posteriora latent: Sic prima facie non est cognoscere verbum; Qui nichil occultat, pondera finis habet. 330 Dum fueris felix, plures numerantur amici, Aspera si fuerint tempora, solus eris: Vt lepus in variis fugiens se munit in aruis, Errat et in nulla sede moratur amor. Tempore creuit amor antiquo, set resolutus Vix vltra quo nunc progrediatur habet: Illud amicicie quondam venerabile nomen Cessit, et in questu pro meretrice sedet. Orbis honorifici periunt exempla prioris, Et nichil est de quo iam sit habenda fides. 340 Nunc amor est solus, nec sentit habere secundum, Stans odioque tibi diligit ipse tua. Sic est quod non est lepus et leporarius vnum; Nescio quod video, sum neque cecus ego. Est odium commune modo, set amor quasi fenix Per loca deserta solus in orbe latet. Est nocuum ferrum ferroque nocencius aurum, Cuius nunc bello sternitur omnis homo. Quid modo, cumque manus mentitur dextra sinistre, Dicam, numquid homo credet id ipse sibi?[607] 350 Omnibus in causis, vbi commoda sunt ve voluptas, Nunc modus est que fides non habuisse fidem: Sicque pedum statue duplex variata figura Quam varios hominum signat in orbe dolos. Vndique dampna fluunt, quod in isto tempore liber Nescio pacificis quo fruar ipse viis. Expers invidie paupertas sola manebit, Quam supplantare nullus in orbe studet. O miser et felix pauper, qui liber vbique Cum requie mentis absque pauore manes! 360 ‘O mundus, mundus,’ dicunt, ‘O ve tibi, mundus, Qui magis atque magis deteriora paris!’ Quid sibi sit mundus igitur, que forma vel eius, Que vel condicio, singula scire volo.
=Quia vnusquisque ad presens de mundi fallaciis conqueritur, intendit hic de statu et condicione mundi, necnon et de miseria condicionis humane, tractare consequenter.=
Cap^m. v. Mundus enim sibi dat nomen, set mundus haberi Ex inmundiciis de racione nequit: Sordibus est plenus, viciorum germine plenus, Plenus peccatis, plenus vbique dolis. Tempora mutantur mutantur condiciones, Mutanturque status, nec manet ordo diu. 370 Discite quam prope sit et quam vicina ruina, Talis enim nullum que releuamen habet: Discite quam nichil est quicquid peritura voluptas Possidet et false vendicat esse suum. Vita quid est presens? temptacio, pugna molesta; Hic acies semper, semper et hostis adest: Fur opibus, guerra paci, morbusque saluti Inuidet, et corpus nostra senecta premit: Sicque perit placite paulatim gracia forme, Nullaque de multis que placuere manent. 380 Nam gustata minus sapiunt, vix sentit odores, Vix quoque clamosos percipit aure sonos: Caligant oculi, de toto sola supersunt Vix cutis et neruis ossa ligata suis. Estates odit, hyemes et frigora culpat, Nec querulo possunt vlla placere seni: Frigore nunc nimio, nimio nunc leditur estu, Et stabili numquam permanet ille statu. Dens dolet aut ceruix, aut forsan lingua ligatur, Splen tumet, egrotat pulmo, laborat epar; 390 Cor marcet, renes paciuntur, soluitur aluus, Brachia vix possunt, languida crura dolent. Longius in curis viciatum corpus amaris Non patitur vires langor habere suas: Singula non paucis pars est obnoxia morbis, Et patet infelix ad mala totus homo; Ingratusque suis morbis confectus et annis, Conqueritur vite tempora longa sue. Omnis enim virtus, qua gaudet corpus inane, Desinit et vario pressa dolore perit. 400 Es sapiens? marcet sapiencia morte. Redundas Diuiciis? lapsu mobiliore fluunt. Es probus? expirat probitas. Es honestus? honestas Labitur. Es fortis? forcia morte iacent. Set cum te viciis victum succumbere cernis, Miror te fortem dicis et esse putas. Bella libido mouet; primos tu cedis ad ictus, Et tua das fedo colla premenda iugo: Sic et auaricie seruis, sic m~otibus ire~,[608] Sic facis ardentis iussa pudenda gule. 410 Sic vbicumque tuam faciem cum mente revoluas, Corporis et mundi singula vana scies. Si corpus penses, ex omni parte videbis Naturam fragilem, que remanere nequit: Si mundum penses, ex omni parte volutum Rebus in incertis fraude videbis eum. Excussas aliquis deplorat grandine vites, Iste mari magno deperiisse rates: Istum luxuries illumque superbia vastat, Hunc et tristicie seua procella quatit. 420 Et sic de variis mundus variatur, et ipsum Quem prius exaltat forcius ipse ruit: Labilis ille locus satis est, et more fluentis Et refluentis aque fluminis instar habet. Si cui blanditur, fallit, nec creditur illi; Eius quo doleas gaudia semper habent. Rebus in humanis semper quid deficit, et sic Ista nichil plenum fertile vita tenet. Quam prius in finem mundi deuenerit huius, Nulla potest certo munere vita frui. 430 Si te nobilium prouexit sanguis auorum, Hinc est quod doleas, degenerare potes: Prospera si dederit tibi sors, et sorte recedunt; Si mala succedunt, deteriora time. Si tibi persuadet vxorem fama pudicam, Hinc eciam doleas, fallere queque solet: Hic gemit incestum corrupte coniugis, alter Delusus falsa suspicione timet: In quam suspirant multorum vota timebis Perdere, vel soli ne sit habenda tibi; 440 Sic illam metuis ne quis corrumpat adulter, Et pariat quorum non eris ipse pater. Si tamen illorum succrescit turba bonorum, Hinc iterum doleas, mors tibi tollit eos: Si tibi diuicie modicam famulantur ad horam, Has, vt plus doleas, auferet vna dies. Tempora si viridis promittit longa iuuentus, Fallit, et vt doleas Attropos occat eam. Si tibi perspicue pollet sapiencia mentis, Vt merito doleas, in Salomone vide. 450 Si facies niuea rubicundo spersa colore Splendeat, hinc doleas, curua senecta venit. Non habet hic requiem tua mens, set et intus et extra Prelia cum multis irrequieta geris. Dum potes, amissum tempus suple, quia Cristus Heu nimium tardo tempore dampnat opus. Vltima qui vite peiora prioribus egit, Si perdat, caueat, qui malus emptor erat. Discat homo iuuenis, celeri pede labitur etas, Nec bona tam sequitur quam bona prima fuit: 460 Non que preteriit iterum revocabitur vnda, Nec que preteriit hora redire potest: Stare putas, et eo procedunt tempora tarde, Et peragit lentis passibus annus iter. Ancipitrem metuens pennis trepidantibus ales Audet ad humanos fessa venire sinus; O vetus in viciis, Sathanas quem spectat in ymis, Quid fugis, et pro quo non venis ipse deo? Ecce senilis yemps tremulo venit horrida passu, Pulcher et etatis flos iuuenilis abit:[609] 470 Labitur occulte fallitque volatilis etas, Et celer annorum cursus vt vmbra fugit. Hec quoque nec perstant que nos elementa vocamus, Immo gerunt varias diuaricata vices: Corpora vertuntur, nec quod fuimus ve sumus nos Cras erimus, set idem se neque tempus habet: Nil equidem durare potest forma sub eadem, Mutari subito quin magis omne liquet. Cerne, fretum quod erat, nunc est solidissima tellus, Quod fuit et tellus, iam maris vnda tegit: 480 Nunc fluit, interdum suppressis fluctibus aret Fons, nec et ipse statu permanet ecce suo. Conteritur ferrum, silices tenuantur ab vsu: Numquid homo fragilis rumpitur ipse magis? Qui nunc sub Phebo ducibusque palacia fulgent, Nuper araturis pascua bobus erant: Nuper erant rura, quo nunc sunt castra, que culti Quo nunc sunt campi, castra fuere prius: Frondibus ornabant que nunc capitolia gemmis, Pascebatque suas ipse senator oues.[610] 490 Et si regna loquar hominum, scimus quia nullum Principis imperium perstat in orbe diu. Hec que preteritum tempus dedit, illa futurum Post dabit, estque nouus nullus in orbe status. Dicere quis poterit, ‘Ego persto quietus in orbe?’ Et quis non causas mille doloris habet? Quo se vertit homo, dolor aut metus incutit ipsum; Excipitur nullus qui sit in orbe gradus. O quantos regum paciuntur corda tumultus, Quamque procellosis motibus ipsa fremunt! 500 Inter regales epulas variosque paratus Tabescunt vario sollicitata metu: Mille satellitibus cinctus telisque suorum Non valet e trepido pellere corde metus. Sic inmunda suis de fraudibus omnia mundus Polluit, et nullo tempore munda facit: Iste per antifrasim nomen sibi vendicat vnum, Quo nullo pacto participare potest.
=Hic loquitur de principio creacionis humane. Declarat eciam qualiter mundus ad vsum hominis, et homo ad cultum dei creatus extitit; ita quod, si homo deum suum debite non colat, mundus que sua sunt homini debita officia vlterius reddere non teneatur.=