The complete works of John Gower, volume 4
Part 24
Cap^m. x. O comites claustri sub religione professi, Concludam breuibus, quid sit et ad quid onus. 390 Informatus ego sanctorum scripta reuolui, Que magis in vestram sunt memoranda scolam: Sancta valent verba plus, cum plus sint patefacta; Vos igitur, monachi, cernite quid sit ibi. Vouistis, fratres, vouistis; vota tenete, Et quod spondistis perficiatis opus: Vouistis domino vestros conuertere mores, Vos deus elegit, stetis amore dei. Propositum vite monachi seruare rigorem Debent, nec pigeat tempore dura pati: 400 Exiguus labor est, set merces magna laboris; Preterit ille cito, premia fine carent. Hinc monachi sancti mentis conamine toto Preteritas culpas flendo, ghemendo, lauent.[436] Nunc humilis viuat, qui vixerat ante superbus, Sit castus quisquis luxuriosus erat: Querebat census quidam, temptabat honores; Ammodo vilescat omnis inanis honor: Gaudebat dapibus, gaudebat diuite mensa, Nunc tenuem victum sobria cena dabit; 410 Et mundi, quamuis delectent, vana cauebit, Nam certe gustu dulcia sepe nocent. Ille suis letus excessibus esse solebat, Nunc lacrimis culpas diluat ipse suas: Verbosus taceat, mitescat feruidus ira, Invidus invidie dira venena vomat; Cuique prius gladius placuit, placuere rapine, Nunc pius et mitis pacis amator erit. Quisquis adulantum ventosa laude tumebat, Nunc hominum laudes estimet esse nichil; 420 Et qui rite solet aliis feritate nocere, Nunc eciam lesus discat amara pati: Ad lites facilis fuit hic, ad iurgia preceps, Fortiter alterius nunc maledicta ferat. Que modo pugnarunt, iungunt sua rostra columbe, Nec prior vlterius ira manebit eis. Sic sine peccato foret ira breuis, quod in vllo Nesciat interius mentis agenda furor. Hec veniam, fratres, conuersio vera meretur, Hec valet offensum pacificare deum. 430
=Hic loquitur qualiter religiosi consorcia mulierum specialiter euitare debent.=
Cap^m. xi. Femineum fuge colloquium, vir sancte, caueto Ne te confidas igne furente nimis; Nam que femineo mens capta ligatur amore Numquam virtutum culmen habere potest. Harum colloquium tibi quid fert vtilitatis? Venisti monachus, turpis adulter abis. Ergo virosum nisi declinaueris anguem, Cum minus esse putas, inficieris ea. Accendit mulier quecumque libidinis ignem, Si quis eam tangat, vritur inde statim: 440 Si veterum libros et patrum scripta revoluas, Condoleas sanctos sic cecidisse viros. Numquid non hominem mulier de sede beata Expulit, et nostre mortis origo fuit? Qui bonus est igitur pastor vigilet, que rapaces Eminus a claustris pellat vbique lupas. Depositum serua: tibi que responsa valebunt, Pastor, qui rapide linquis ouile lupe? Sepe sequens agnum lupa stat de voce retenta, Sepeque pastoris ore tacente perit. 450 Ad plures lupa tendit oues, pastoreque lento Sepius insidiis fedat ouile suis: Vtque rapax stimulante fame cupidusque cruoris Incustoditum captat ouile lupus, Sic vetus hic serpens, paradisum qui violauit, Claustra magis sancta deuiolare cupit. Pellat et ergo lupas pastor, ne grex in earum Decidat ingluuiem, quam saturare nequit: Pastores, vigilate lupas, seruetur ouile, Ne maculare gregis sanguine claustra queant. 460 Occidunt animas, pluresque ad tartara mittunt; Est monachis pestis nulla timenda magis. Femina, mors anime, monachis accedere numquam Debeat, a sacro sit procul ipsa choro; Sit procul a cetu sanctorum femina, namque, Et si non poterit vincere, bella mouet. O caueant igitur monachi, ne carnea culpa Virtutes anime de leuitate terat. Cum quid turpe facit, qui me spectante ruberet, Cur, spectante deo, non magis inde rubet? 470 Si patrie Iudex sciret sua facta, timeret; Scit dominus rerum, cur nichil ergo timet? Funestum monacho cum sic male suggerit hostis, Et conatur eum fallere mille modis, Esse deum credat presentem semper vbique, Nec se, si peccet, posse latere putet. Cuncta scit atque videt, nec quicquam preterit illum, Omnia sunt oculis semper aperta suis: Si tacet et differt et non dum crimina punit, Puniet, et meritis arbiter equs erit. 480 Non igitur monachos breuis hec et vana voluptas Occupet, immo dei debita iura colant: Ad quod venerunt faciant, sua votaque soluant, Nec queat in claustris hostis habere locum: Distinctis vicibusque legant, operentur et orent, A studiis sacris tempora nulla vacent: Vtilibus semper studeant et rebus honestis, Res est segnicies perniciosa nimis; Luxurie fomes, res incentiua malorum,[437] Spiritibus nequam preparat ipsa locum. 490
=Hic tractat quasi[438] sub compendio super hiis que in religionis professione secundum fundatorum sancciones districcius obseruanda finaliter existunt.=
Cap^m. xii. Hoc qui dogma vetus sanctorum claudit in antro Cordis, et intendit ordinis acta prius, Scit bene quod mundus est in claustro fugiendus, Quo tamen ad presens vendicat ipse locum. O bone claustralis, mundum qui linquis, eidem Non redeas iterum, que docet immo fuge: Quo caro nutritur, ne queras molle cubile, Sit claustrum cultus, et liber ille iocus. Cor doleat, sit larga manus, ieiunia crebra, Non incastus amor sit neque vanus honor: 500 Sit tibi potus aqua, cibus aridus, aspera vestis, Dorso virga, breuis sompnus, acuta quies: Flecte genu, tunde pectus, nudus caput ora, Quere deum, mundum sperne, relinque malum: Hereat os terre, mens celo, lingua loquatur De plano corde, planaque verba sonet. Litus arat sterile deuoto qui sine corde Verba serit precibus, sunt sine namque lucris: Non vox set votum, non musica cordula set cor, Non clamans set amans, cantat in aure dei. 510 Mens humilis, simplex oculus, caro munda, pium cor, Recta fides, firma spes tibi prestet iter: Si gustare velis modulamina dulcia celi, Est tibi mundana mirra bibenda prius: Ex humilique tuo te subdas corde Priori, Ordine pacificus murmuris absque nota. Summa quidem virtus monachi parere Priori, Ferre iugum norme seque negare sibi: Non vilis vestis, non te locus vltimus angat, Sepe tui stultos ordinis ista mouent. 520 Qui sibi vilescit et se putat esse minorem, Et timet et mundi labilis alta fugit, Hic est et sapiens et celo proximus iste, Non sine re monachi nomen inane gerit. Sit tibi lex domini requies, caro victima, mundus Exilium, celum patria, vita deus: Iussa molesta data fer, fac et suscipe grata, Sic eris in domino religiosus homo: Que tibi prepositus quamuis vilissima suadet, Dum tamen hec licita sint, pacienter age; 530 Nec tibi turpe putes, et si ~sit~ turpe placebit, Cum tuus in Cristo spiritus albus erit. Vt subeunt iuuenes veteris mandata Prioris, Et nichil econtra pondere iuris agunt, Sic Prior in licitis iuuenes tractare modeste Debet, et ex humili vincere corde malum. Aspicis vt pressos ledunt iuga prima iuuencos, Et noua velocem cingula ledit equm; Sic importunus iuuenum rector grauat, et dat Causam, quo solita murmura pectus agit. 540 Hec tibi scripta tene mentis per claustra, que caste Mortuus a mundo viue, professe, deo: Paruo perpetuam mercare labore quietem, Et reuoca fletu gaudia longa breui: Nam si nulla tibi fuerit nunc sarcina carnis, Tunc sine fine quies paxque perhennis erit.
=Hic loquitur vlterius de mulieribus, que in habitu moniali sub sacre religionis velo professionem suscipientes ordinis sui continenciam non obseruant.=
Cap^m. xiii. Errantis Monachi culpas scribendo reliqui, Et tibi velatam religione canam. Conuenit ordo viris, dum conuersantur honeste, Quo procul a mundo celica regna petant; 550 Conueniens eciam castis mulieribus extat Soluere sub velo vota pudica deo: Sic ligat ordo sacer monachos, ligat et moniales, Vnde deo meritis fulget vterque suis. Si tamen in claustris fragiles errent mulieres, Non condigna viris culpa repugnat eis; Nam pes femineus nequit vt pes stare virilis, Gressus nec firmos consolidare suos; Nec scola nec sensus, constancia, nullaque virtus, Sicut habent homines, in muliere vigent: 560 Set tam materia fragili quam condicione Femineos mores sepe mouere vides. Quas magis ordo putat sapientes, sepius ipsas Cernimus ex fatuis actibus esse graues; Et que scripta sciunt, magis omnibus hee laicali Ex indiscreto crimine sepe cadunt. Simpliciter textum dum sepe legunt, neque glosam Concernunt, vt agant scripta licere putant: Leccio scripture docet illas cuncta probare, Sic, quia cuncta legunt, cuncta probare volunt. 570 Crescere nature sunt iura que multiplicare, Que deus in primo scripsit ab ore suo; Hecque dei scripta seruare volunt, quoque iura Nature solita reddere mente pia. Nititur in vetitum mulier, set quod licet ipsa Hoc sine mentali murmure raro facit; Set magis hiis scriptis perfecte sunt moniales, Et pacienter agunt que sibi scripta iubent. Scribitur, hec grana que non capiet bona terra, Nil sibi fructificant, set peritura iacent: 580 Que tamen et qualis sit terra patet monialis, Est ibi nam decies multiplicata Ceres: Et quia sic teneres subeunt pondus mulieres, Ocia quandoque de racione petunt. Accidit in Veneris quod sumunt ergo diebus Carnes pro stomachi debilitate sui: [Sidenote: Nota quod Genius secundum poetas Sacerdos Dee Veneris nuncupatus est.[439]] Nam Venus ingenuis Genio committit alumpnis Fercula quod nimphis preparet ipse sui. Set gula sepe grauat nimiumque repleta tumescit, Dum dolet oppressa de grauitate cibi. 590 Est nimis offa grauis, ventrem que tincta veneno Toxicat, et ~dubium mortis~ inesse dabit: Esca set occulto que sumitur, est vbi nulla[440] Lux, nocet et morbos sepe dat esse graues.
=Hic loquitur qualiter ordinarii ex sua visitacione, qua mulieres religione velatas se dicunt corrigere, ipsas multociens efficiunt deteriores.=
Cap^m. xiiii. Quas Venus et Genius cellas modo rite gubernant, Carnis non claustri iura tenere docent: Conuentus custos Genius confessor et extat, Et quandoque locum presulis ipse tenet: Sub specie iuris in claustro visitat ipsas, Quas veniens thalamis, iure negante, regit. 600 Sit licet in capa furrata, dura docet ipse, Nuda tamen valde iura ministrat eis: Iudicio Genii pro culpis sunt lapidate, Set neque mortalis aggrauat ictus eas. O virtus cleri cum sit custos animarum, Quanta sacerdotis gesta beata patent! Alter vt ipse deus, quas percutit, ipse medetur, Ne foris a cella sermo volare queat. Si pater est sanctus, sic mater sancta, set infans Sanccior, ex claustro fit quia natus homo. 610 Hoc genus incesti dampnabile grande putarem, Sit nisi quod mulier de leuitate cadit. Non temptabis eas igitur, scis namque quod vnam Rem poterit fragilem frangere causa leuis; Femina nam iuuenis nisi preseruata frequenter Extat eo fragilis quod genus esse docet: Dum nouus in viridi iuuenescit cortice ramus, Concuciens tenerum quelibet aura ruet. In quibus est claustris sapiens discrecio custos, Clauditur ex altis sepibus ista seges. 620 Facta fuit fragilis de limo carnis origo, Sedibus e superis spiritus ille venit: Spiritus est promptus, infirma caro; magis ergo Noli cum sola solus habere locum: Non debet sola cum solo virgo manere, Famaque, non tacto corpore, crimen habet. Sicut et est claustris, ita sit custodia campis, Ludus erit licitus et labor aptus eis: Hiis sine labe iocis liceat monialibus vti, Que pudor et leges et sua iura sinunt. 630 Velatas ideo fragilis ne subruat error, Sub moderante manu frena pudica iuuant. Quid michi, si fallat vxor de fraude maritum, Qui nichil vxoris scit neque facta videt? Set de fraude sua miror que decipit ipsum,[441] Cuius in aspectu secula cuncta patent. Si sacra sint hominum, quid plus sponsalia Cristi Debent more sacro casta manere deo. Vestibus in nigris prius est induta puella, Crinibus abscisis, cum monialis erit; 640 Deformat corpus foris, vt sit spiritus intus Pulcher, et albescat plenus amore dei. Dum foris est nigra, fieret si nigrior intra, Non vt amica dei, feda reiecta foret; Set dum casta manet, omnis nigredo perextra[442] Mentem candoris signat habere magis.
=Hic loquitur de castitatis commendacione, que maxime in religione mulieribus conuenit professis.=
Cap^m. xv. O quam virginitas prior omni laude refulget, Agnum que sequitur cuncta per arua poli; Splendet et in terris deitati nupta, relinquens Corporis humani que genus acta docet. 650 Fetet vt incasta, fragrat sine labe pudica, Ista deum retinet, illa cadauer habet. Centeno trina fructu cumulata perornant Virginis ante deum florida serta caput: Angelicas turmas transcendit virginis ordo, Quam magis in celo trina corona colit. Iura sequens aquile mens virginis alta cupiscens Celsius ante deum, teste Iohanne, volat. Vt rosa de spinis oriens supereminet illas, Sic superat reliquos virginis ille status; 660 Vt margarita placet alba magis preciosa, Sic placet in claustro virgo professa deo.[443] Talis enim claustris monialis dignior extat Sanccior et meritis, dum sua vota tenet. Set quecumque tamen sub velo claustra requirit, Regula quam seruat sanctificabit eam: Si fuerit mulier bona, reddit eam meliorem, Moribus et mores addit vbique magis; Si polluta prius sit quam velata, que caste Ammodo viuat, erit preuia culpa nichil. 670 Non licet ergo viris monachas violare sacratas, Velum namque sacrum signa pudica gerit. Alterius sponsam presumens deuiolare, Quam graue iudiciis perpetrat ipse scelus! Crede tamen grauius peccat, qui claustra resoluens Presumit sponsam deuiolare dei.
=Postquam tractauit de illis qui in religione possessoria sui ordinis professionem offendunt, dicendum est iam de hiis qui errant in ordine fratrum mendicancium; et primo dicet de illis qui sub ficte paupertatis vmbra terrena lucra conspirantes, quasi tocius mundi dominium subiugarunt.=
Cap^m. xvi. Dum fuit in terris, non omnes quos sibi legit Cristus, erant fidi, lege nouante dei: Non tamen est equm, quod crimen preuaricantis Ledat eos rectam qui coluere fidem. 680 Sic sterilis locus est nullus, quod non sit in illo Mixta reprobatis vtilis herba malis; Nec fecundus ita locus est, quo non reprobata Mixta sit vtilibus herba nociua bonis: Tam neque iustorum stat concio lata virorum, Est quibus iniusti mixtio nulla viri. Sic excusandos, quos sanctos approbat ordo, Fratres consimili iure fatetur opus: Non volo pro paucis diffundere crimen in omnes, Spectetur meritis quilibet immo suis; 690 Quos tamen error agit, veniens ego nuncius illis, Que michi vox tribuit verba loquenda fero. Sicut pastor oues, sic segregat istud ab edis Quos opus a reprobis senserit ordo probos: Que magis huius habet vocis sentencia scribam Hiis quos transgressos plus notat ordo reos. Crimina que Iudas commisit ponere Petro Nolo, ferat proprium pondus vterque suum. Ordinis officia fateor primi fore sancta, Eius et auctores primitus esse pios; 700 Hos qui consequitur frater manet ille beatus, Qui mundum renuens querit habere deum, Qui sibi pauperiem claustralis adoptat, et vltro Hanc gerit, et paciens ordinis acta subit: Talis enim meritis extat laudabilis altis, Eius nam precibus viuificatur humus. Set sine materia qui laruat in ordine formam, Predicat exterius, spirat et intus opes, Talibus iste liber profert sua verba modernis, Vt sibi vox populi contulit illa loqui. 710 Ordine mendico supervndat concio fratrum, De quibus exvndans regula prima fugit: Molles deveniunt tales, qui dura solebant Ordinis ex voto ferre placenda deo. Acephalum nomen si~bi dant~ primo statuendum, Seque vocant inopes fert quibus omnis opem: Cristi discipulos affirmant se fore fratres, Eius et exempli singula iura sequi: Hoc mentita fides dicit, tamen hoc satis illis Conuenit, vt dicunt qui sacra scripta sciunt. 720 Sunt quasi nunc gentes nil proprietatis habentes, Et tamen in forma pauperis omne tenent. Gracia si fuerit aut fatum fratribus istis Nescio, set mundus totus habundat eis. In manibus retinent papam, qui dura relaxat Ordinis et statuit plura licere modo; Et si quas causas pape negat ipsa potestas, Clam faciet licitas ordo sinister eas. Nec rex nec princeps nec magnas talis in orbe est, Qui sua secreta non fateatur eis. 730 Et sic mendici dominos superant, et ab orbe Vsurpant tacite quod negat ordo palam. Non hos discipulos, magis immo deos fore dicam, Mors quibus et vita dedita lucra ferunt: Mortua namque sibi, quibus hic confessor adhesit, Corpora, si fuerint digna, sepulta petit; Set si corpus inops fuerit, nil vendicat ipse, Nam sua nil pietas, sint nisi lucra, sapit. Baptizare fidem nolunt, quia res sine lucro Non erit in manibus culta vel acta suis. 740 Vt sibi mercator emit omne genus specierum, Lucra quod ex multis multa tenere queat; Sic omnes mundi causas amplectit auarus Frater, vt in variis gaudeat ipse lucris. Hii sunt quos retinens mundus non horruit, immo Diligit, hiisque statum tradidit ipse suum: Istos conuersos set peruersos magis esse Constat, vt ex factis nomina vera trahant. Transtulit a vite se palmes sic pharisea, Eius et in gustu fructus acerbus olet. 750
=Hic loquitur de fratribus illis, qui per ypocrisim predicando populi peccata publice redarguentes, blandiciis tamen et voluptatibus clanculo deseruiunt.=
Cap^m. xvii. Seminat ypocrisis sermones dedita fratris, Messis vt inde sui crescat in orbe lucri. Horrida verba tonat, dum publica per loca dampnat Vsum peccandi seruus vt ipse dei; Seruus et vt Sathane, priuatis cum residere Venerit in thalamis, glosa remittit eis; Et quos alta prius stimulabat vox reboantis, Postera blandicies vnget in aure leuis: Et sic peccator aliis peccata ministrat, Namque fouens vicium percipit inde lucrum. 760 Hoc bene scit frater, peccatum cum moriatur, Tunc moritur lucrum tempus in omne suum. Dic vbi ter veniet frater, nisi lucra reportet, Est vbi sors vacua, non redit ipse via. De fundamentis fratrum si crimina tollas, Sic domus alta diu corruet absque manu. O quam prophete iam verificantur Osee Sermones, qui sic vera locutus ait: ‘In terris quedam gens surget, que populorum Peccatum comedet et mala multa sciet.’ 770 Hancque propheciam nostris venisse diebus Cernimus, atque notam fratribus inde damus, Ad quorum victum, fuerit quod~cumque necesse~, Sors de peccatis omne ministrat eis. Delicie tales non sunt, que fratribus escam, Si confessores sint, aliquando negant. Aspicis vt veniunt ad candida tecta columbe, Nec capiet tales sordida turris aues: Sic nisi magnatum dat curia nulla modernis Fratribus hospicium quo remanere volunt. 780 Horrea formice tendunt ad inania numquam, Nec vagus amissas frater adibit opes: Immemores florum gestaminis anterioris, Contempnunt spinam cum cecidere rose; Sic et amicicie fratres benefacta prioris Diuitis aspernunt, cum dare plura nequit. Nomine sunt plures, pauci tamen ordine fratres; Vt dicunt aliqui, Pseudo prophetat ibi. Est facies tunice pauper, stat cistaque diues, Sub verbis sanctis turpia facta latent: 790 Sic sine pauperie pauper, sanctus sine Cristo, Eminet ille bonus, qui bonitate caret. Ore deum clamant isti, venerantur et aurum Corde, viam cuius vndique scire volunt. Omnia sub pedibus demon subiecit eorum, Ficta set ypocrisis nil retinere docet: Sic mundana tenet qui spernit in ordine mundum, Dum tegit hostilem vestis ouina lupum; Et sic ficticiis plebs incantata putabit[444] Sanctos exterius, quos dolus intus habet. 800 Vix est alterius fraudem qui corripit vnus, Set magis vt fallant auget vterque dolos: Sic magis infecti morbo iactantur eodem, Inficiuntque suis fraudibus omne solum. Comprimat hos dominus saltem, quos nouit in isto Tempore primeuam preuaricare fidem. Non peto quod periant, set fracti consolidentur,[445] Et subeant primum quem dedit ordo statum.
=Hic loquitur de fratribus illis, qui propter huius mundi famam, et vt ipsi eciam, quasi ab ordinis sui iugo exempti, ad confessiones audiendum digniores efficiantur, summas in studio scole cathedras affectant.=