The complete works of John Gower, volume 4
Part 13
Cap^m. xii. Inter eos statuunt precones atque tribunos, Et pro lege suum velle licere iubent. Hoc sua iura ferunt preconis voce, quod omnis Sit domus exusta que maledicit eis: Qui scelus illorum non fortificat sceleratus, Decapitatus erit, et domus igne perit. Constituunt socios sceleris comitesque furoris,[218] Ex quorum manibus pendeat istud opus. Hac quoque de causa vidi quam plurima dampna, Dum preco fatui clamat in aure fori: 840 Rusticus intonuit, datus est celer ignis in edes, Fitque repente sonus, plena fit igne domus. Hec sibi rusticitas furiens statuebat, vt omnis Et vetus et iuuenis que valet arma ferat: Hii palos veteres gestant, qui sunt veterani, Aut contos cicius quam sibi desit onus.[219] Membra leuant baculis fessique senilibus annis, Quos, velut est ouium, tussis eundo notat. Rusticus hic veniens fert euersamque pharetram, Hic fractos arcus, hic sine luce facem; 850 Quique colum baiulat non se reputauit inermem, Debilis armatus sic furit ipse senex. Rusticitate tamen iuuenilis quos furit etas Quicquid adest manibus asperiora gerunt; Ascia, falx, fede quos roderat atra rubigo,[220] Gestantur, que suo cuspide colla secant. Quem vagina tegit ensem vix dimidiata,[221] Gestat et ingenuos rusticus inde ferit: Est ibi vanga loco gladii, baculus velut hasta Vibratur, que simul prompta securis adest: 860 Arcus ibi multus fumo que etate retortus, Et sine tunc pennis multa sagitta volat: Tribula, furcula tunc quasi rumphea rite feruntur, Fertur et vt gladius malleus ipse ferus. Dixerat, ‘Ista decent humeros gestamina nostros,’ Rusticus, et tali murmure transit iter. Sic saltant iuuenes catulorum more per arua, Et transire feras de leuitate putant.[222] Est ibi funda manu lapides quoque limpidiores, Vnde dedit varias rusticus ipse minas. 870 Hii glebas, hii direptos et ab arbore ramos, Est vbi nil aliud, de feritate ferunt:[223] Pars gerit et silices, ne desint tela furori, Menteque mortifera dant fera bella sua: Perfusam multo sapientum sanguine terram Hoc genus insipiens inmaduisse ferunt. Hii gradibusque suis iter arripuere gradatim, Quo sibi non racio velle set ire iubet.
=Hic dicit secundum visionem sompnii qualiter et quando dicte furie instigante diabolo, nouam Troiam, id est[224] ciuitatem Londoniarum, ingresse sunt: nam sicut Troia nuper desolata extitit, ita ista ciuitas protunc[225] quasi omni consolacione destituta pre dolore penitus ignominiosa permansit.=
Cap^m. xiii. A dextrisque nouam me tunc vidisse putabam Troiam, que vidue languida more fuit: 880 Que solet ex muris cingi patuit sine muro, Nec potuit seras claudere porta suas.[226] Mille lupi mixtique lupis vrsi gradientes A siluis statuunt vrbis adire domos: Non erat in terris monstrosum quicquid abortum, Seu genus, vnde furor ledere posset humum, Quin venit et creuit, spersus velut imber ab austro, Qualibet ex parte parsque furoris adest. Tunc in aperta loca que monstra prius latuerunt Accedunt, paribus suntque recepta suis: 890 Belua vasta, ferox, siluis que palustribus exit, Qui tantum rabie non furit, immo fame; Plus tamen ex rabie dispersam seuit in urbem,[227] Que stupet ignotum tale venire malum. Agresti furia iurat siluestris, vt vno Legibus excussis iura furore ruent: Tantus adest numerus seruorum perdicionis, Cingere quod murus vix valet vllus eos. Cum furor vrget opus, remanet moderacio nulla, Set magis in vetitum quodlibet ipse ruit: 900 Sponte sua properant, nichil est prohibere volentes, Sic valet inceptam tollere nemo viam: Omnia traduntur, postes reserauimus hosti, Et fit in infida prodicione fides. Vt fremit acer equs, qui bellicus ere sonoro Saltat, et ignorat proximiora mala, Sic fera rusticitas incircumspecta malorum Incipit, et finem non videt inde suum: Victricem repetit dextre coniungere dextram Concio seruilis, quam furor omnis habet. 910 Sic adeunt vrbem turbe violenter agrestes, Et maris vt fluctus ingrediuntur eam. O quam magna nimis res et spectabile mirum Creuit in introitu de nouitate mali! Aula palentina grandis mutatur in vrbe, Omnis et in formam vertitur ipsa case; Atque casas minimas subito mutauit in aulas Sors, que iudiciis tunc fuit egra magis. Ecce Iouis festiua dies de Corpore Cristi, Cum furor accinxit vrbis vtrumque latus:[228] 920 Precedens alios Capitaneus excitat vnus Rusticus, vt cuncti consequerentur eum. Ipse viris multis prefultus conterit vrbem, Ense necat ciues, concremat igne domos: Non solus cecinit, set secum milia traxit, Involuitque malo milia multa suo; Colligit os rabiem seueque cupidine cedis Auribus in vulgi concinit, ‘Vre, feri.’ Que via salua fuit, furit ignibus impetuosa, Quo longum castrum ductile nescit iter; 930 Baptisteque domus, sponso viduata, per ensem Corruit, et flammis mox fuit illa cinis; Flagrabant sancte sceleratis ignibus edes, Mixtaque fit flamme flamma proterua pie. Attoniti flebant trepido de corde ministri, Abstulerat vires corporis ipse timor. Qui fera terribili iaculatur fulmina dextra, Iussit vt igne polus torqueat orbis humum. Si qua domus mansit poteratque resistere tanto Indeiecta malo, dat pia vota deo. 940 Est nichil vt queram dominans si vulgus in vrbis Spirat opes et eo tempore furta parat: Vt multe gracili terrena sub horrea ferre Limite formice grana reperta solent, Sic vehit examen furiarum furta per vrbem, Nec valet in numero quis recitare forum. Hic tenet, iste trahit, stetit ille que circuit alter,[229] Fit cito per multas predaque lecta manus.[230] Hos Bachus attingens tandem precordia vino Mersit, et in finem clauserat ipse Iouem: 950 Nox erat, et vinis oculi mentesque natabant, Membra mouent, nec habent quo sibi ferre pedes. Postera sidereos Aurora fugauerat ignes,[231] En dolor excrescens iam noua dampna parat. Si prius ira Iouis nocuit violenta, sequenter Mota Venus duplo facta furoris agit. Discurrunt agiles furie, quasi fulgur ab austro; Sunt, vbi perueniunt, prodolor, heuque! pares. Tunc simul vnanimes lupus et canis vrsus in vrbe Depredant, que suas constituere moras. 960 Ecce senem Calcas, cuius sapiencia maior Omnibus est, nullum tunc sapuisse modum: Anthenor ex pactis componere federa pacis Tunc nequit, immo furor omne resoluit opus: A vecorde probum non tunc distancia nouit, Fit cor Tersitis et Diomedis idem: Lingue composite verbis nil rethor Vluxes[232] Tunc valuit, nec ei sermo beatus erat: Et quoniam tantis fatum conatibus obstat, Quisque sua sorti frena relaxat homo. 970 Tunc neque bella iuuant, nec tela, nec vsus equorum, Nec probitas veteris quid probitatis habet: Vt lactante furit catulo priuata Leena, Et ruit in pecora proximiora sibi, Sic fera rusticitas iuris priuata salute Irruit in proceres de feritate magis. Omnibus est casus communis, non tamen vnum Omnibus attribuit vna ruina locum. O denaturans vrbis natura prioris,[233] Que vulgi furias arma mouere sinis! 980 O quam retrograda res est, quod miles inermis[234] Expauit, que ferus vulgus ad arma vacat! Prelia Thebarum, Cartaginis, illaque Rome Non fuerant istis plena furore magis. Non hic Capanëus valuit, nec et ille Tidëus, Non facit excursus iste vel ille ferox: Non hic Palamades superat, neque nobilis Aiax, Nec regimen gladius Agamenontis habet. Subdita Troiana cecidit victoria victa, Troiaque preda fero fit velut agna lupo. 990 Rusticus agreditur, miles nec in vrbe resistit, Hectore Troia caret, Argos Achille suo: Hectoris aut Troili nil tunc audacia vicit, Quin magis hii victi rem sine corde sinunt; Nec solito Priamus fulsit tunc liber honore, Set patitur dominus quid sibi seruus agat. Vix Hecube thalami poterant tunc esse quieti, Quin dolor interius languida corda mouet; Set neque tunc poterat in turribus Ilion altis[235] A furiis clausum fortificare virum. 1000
=Hic tractat secundum visionem sompnii, quasi per figuram, de morte Cantuariensis Archiepiscopi.=
Cap^m. xiiii. O qui palladium Troie seruabat ab ara, Helenus Antistes raptus in ense perit: Predicat ipse satis prius vt sibi vita daretur, Nec tamen in melius corda ferina mouet. Est satis hoc quod ait, si gracia tangeret aures, Set sua pro nullo pondere verba ferunt: Quicquid in exemplis ibi dixit ab aure recessit, Et magis in facinus credula turba fuit. Tunc resonat murmur ingensque tumultus ad horam Tollitur, et multum sedicionis habet: 1010 Litibus agreditur virtutes plebs viciorum, Conturbatque sacrum sordida turba forum: Bella mouet cum fraude fides, cum crimine virtus, Cum pietate scelus, cum racione furor: Affectus de corde pios non suscipit hospes Impietas, mentem deserit exul amor. Scit deus hos homines siluestres igne perhenni Dignos et reprobos a racione vagos. ~O dolor in gestis, O gesta nephanda doloris!~[236] ~Sunt magis hec baratri quam malefacta viri.~ 1020 ~Non fuit humanum scelus hoc, quod demon agendum~ ~Duxit ab inferno tam violenter humo.~ ~Plebs furit in tanto, Cristi quod amore relicto~ Turba rudis patrem nescit habere deum. Deficit hic virtus, viciorum copia surgit, Et quem deseruit hec, rapit illa locum: Inde cadit bonitas, pietas perit, omnis honestas Exulat, atque fugam consulit omne bonum: Hinc amor et requies, pax et concordia mentis, Spesque fidesque suas deseruere domos: 1030 Sobrietatis amans modus et moderacio rerum Et pudor a longe constituere moram: Transtulit ad sedem paciencia se meliorem, Mens humilis sequitur eius vbique comes: Agmine virtutum sublato surgit in illum Plebs inimica, manus impia, turba grauis. Undique concursus ingens conuentus, ad istum Conflictum mortis plurima turba ruit: Qui simul astabant spectantes vltima cause Longius, ex illis vnus et alter ait, 1040 ‘Hic reus est mortis, sentencia sit capitalis, Sit cruor in nobis inque perhenne suus.’ Verbaque dicuntur dictis contraria verbis, Mutua vox tandem garrula dampnat eum. Presulis in mortem, violatis numinis aris, Prosiliunt hostes, et latus omne tenent: Clamant carnifices nulla pietate miserti, ‘Hic manibus nostris interimendus erit.’ Impositis manibus collum cum falce secabant, Nulla fides Cristi iura veretur ibi; 1050 Ipse tamen facinus pacienter sustulit omne, Cum mala tanta ferat, ipse quietus erat. Non ignorat eos malediccio debita Cristi, Qui cum sint membra, sic coluere caput. Quatuor in mortem spirarunt federa Thome, Simonis et centum mille dedere necem: De vita Thome rex motus corde dolebat, Simonis extremum rex dolet atque diem: Ira fuit regis mors Thome, mors set ab omni Vulgari furia Simonis acta fuit: 1060 Disparilis causa manet et mors vna duobus, Inmerito patitur iustus vterque tamen. Illeso collo gladiis periit caput vnum, Quod magis acceptum suscipit ara dei; Alterius capite sano fert vulnera collum, Cuius erat medio passio facta foro: Miles precipue reus est in sanguine Thome, Simonis inque necem rusticus arma dedit: Ecclesiam Cristi proceres qui non timuerunt, Martirii Thome causa fuere necis; 1070 Iusticie regni seruile genusque repugnans[237] Simonis extremum causat in vrbe diem: Corruit in gremio matris Thomas, medioque Natorum turba Simon in ense cadit: Thomam rex potuit saluasse, set illa potestas Simonis ad vitam regia posse caret: Vlta fuit Thome mors, et nunc vlcio mortis[238] Simonis ante fores cotidiana grauat. Fecerat exiguas iam sol altissimus vmbras, Fitque die media sanguine tinctus Ephot: 1080 Candida sic paciens collum percussa securi Victima purpureo sanguine pulsat humum. Qui pater est anime, viduatur corporis expers, Pastor et a pecude cesus abhorret agros: Qui custos anime fuerat, custode carebat, Huncque necant nati, quos colit ipse pater. Qui fuerat crucifer que patrum Primas in honore, Hic magis abiectus et cruciatus erat: Qui fuerat doctor legum, sine lege peribat, Cesus et atteritur pastor ab ore gregis. 1090 Ante diem moritur sine culpis et sine causa, Quo tam natura quam Deus ambo dolent: Sit licet ex falsa seruorum lege subactus, Liber perpetuas ambulat ipse vias. Fortitudo quidem virtus, licet exteriora Perdidit, affirmat interiora deo; Temperiesque sibi, quicquid furor egerit extra, Interius patitur simplicitate sua. Tollitur a mundo quamuis sapiencia, virtus Prouidet in celo cum sapiente locum: 1100 Obruta iusticia quamuis videatur, ad astra Se leuat et summum permanet ante deum. Viuere fecerunt quem mortificare putarunt, Quem tollunt mundo, non potuere deo. O probra transacto quis tempore talia nouit,[239] Que necis in speculo presulis acta patent? Multa per ante bona communia fecerat vltro,[240] Sponteque pro meritis vulgus abhorret eum. Tale patrasse malum non norunt Nestoris anni, Fitque magis mira res, quia raro cadit. 1110 Non michi tam grauia sunt que prius acta fuerunt, Set magis ad presens cogniciora grauant; Nam quod adesse meo iam vidi tempore dampnum Horrida maioris facta doloris habet. O quid agit vicium de longo continuatum, Hoc docet in vulgo res patefacta modo. Hii sunt credo Chaÿm peiores, hic nisi tantum[241] Occidit fratrem, set pater iste fuit. Nescio quis laudem facinus per tale meretur, Hoc scio quod crimen diruta Troia sinit: 1120 Iste iuuat quod et ille facit, consentit et alter, Vt malus et peior pessimus inde forent: Iura volunt quod homo facinus qui mittit, et alter Qui consentit ei, sint in agone pares. O tibi commissos vrbs que lapidare prophetas Audes, quo doleas est tibi causa satis. Agrestes tamen hoc facinus specialius omni Plebe dabant furie, dum mala prima mouent. O maledicta manus caput abscisum ferientis! Culpa fit horribilis, pena perhennis erit. 1130 O qui tale deo crimen prohibente parasti, Perfide, qua pena, qua nece dignus eris? O furor insane, gens rustica, plebs violenta, Quam tua fraus sceleris est super omne scelus! Dic qua fronte potes discrimina tanta patrare; Equiperat fraudem, perfida, nemo tuam.[242] Huc properate senes, huc florida confluat etas, Cernite que sceleris rusticus arma tulit. Tundite pectus, fundite fletus, plangite funus, Cuius inaudita mors perhibetur ita: 1140 Vtque salire solet mutulati cauda colubri,[243] Palpitat et moritur qui solet esse caput. Mors etenim sacris fuit, heu! furiosior aris, Et minor a pecude presulis extat honor. Venturi memores estote, que temporis huius Casus inauditus instruat omne solum: Exemplo caueant qui spiritualia seruant, Ne simul officium det sibi terra suum. Que Cassandra solet predicere more prophete, Eueniunt vrbi pondere valde graui. 1150 Hec manus alma dei mala permittendo sinebat, Que tamen inde fuit causa scit ipse deus. Insolita cuncti tali de morte stupebant, Saltem quos racio stringit amore dei. Non Heleno potuit Priamus succurrere, Regis Imperii set eo tempore iura silent; Rex tamen vt sciuit quod sic fuit ordine rerum, Plangit et hinc doluit cordis amore sui: Rex doluit factum, nec habet quo frangere fatum,[244] Iura nec ecclesie debita ferre sacre.[245] 1160 Ante sacras vidi proiecta cadauera postes, Nec locus est in quo desinit esse nephas.
=Hic tractat vlterius secundum visionem sompnii de diuersa persecucione et occisione, quas in dicta ciuitate quodammodo absque vlla protunc[246] defensione furie supradicte, prodolor! faciebant, et qualiter huiusmodi[247] fama vicinas perterruit ciuitates.=
Cap^m. xv. Quique magis celebres fuerant hoc tempore ciues, Sicut oues mortis procubuere manu. Corpora missa neci nullo de more feruntur, Immo iacent patulis vndique spersa viis: Et quod nulla viris, rabies, monumenta manerent, Mortua membratim corpora scissa terit: Corpora cesorum muris suspensa reponunt, Brutaque brutorum more sepulta negant.[248] 1170 Horrida plaga fuit dum sanguine terra madescit, Fons vbicumque tumet, sanguinitate rubet: Mors furit in foribus, mors pulsat ad ostia iuris,[249] Viuere siue mori rusticus ipse iubet. Quicquid erat forte manibus succumbit eorum, Vrbs que summa fuit, cede repressa ruit: Turribus euersis inuenta cibaria vastant, Omnia diripiunt que meliora sciunt. Fit nouus ergo dolor, fit planctus, luctus invndat, Deuiat a cultu regis iniqus homo: 1180 Annos per centum veteres quos duxerat etas, Flebant de casu quem dedit vna dies. Plus quam piscis aquam rabies cupit ipsa cruorem, Pacis in auxilium nec miserere iuuat: Pro nato genitor si verba precancia dixit, Corruit ex verbo cesus vterque simul: Si veniam peteres, fleres et ad hoc maris vndas, Non tamen hee lacryme pondera vocis habent. Tunc magis indomitas ardescit vulgus in iras, Vt rediat pietas nil valuere preces:[250] 1190 Consumptis precibus furiens violencior extat Rusticus, et peius quod valet ipse facit. Sic nec aper media silua tam seuus in ira Fulmineo rapidos conrotat ore canes; Quin cicius verbo, furiis quod dixeris, vno Sensisses lesum in caput arma tuum. Confusum tanto subite terrore ruine, Vix genus ingenuum scit genus esse suum. Diffugit ingenuus, vagat, et nec menibus vrbis[251] Aut nemorum latebris fert loca tuta satis: 1200 Mille domos adiit sortem repetendo salutis, Set potuit nullo ferre quieta loco: Nunc huc, nunc illuc, quasi mocio nubis aquose, Se mouet ingenuus, fit neque firma salus: Vir cubat in puteis, latebras magis optat Auerni, Quam periturus erat, dum latitare queat.[252] A siluis silue, set ab aruis arua timescunt, Vrbs et ab vrbe, locus nescit habere loca. Quam subito positas aspergit sanguine mensas[253] Ille furor, cuius horruit acta deus! 1210 Spersaque sanguineis maduerunt pabula guttis, Nec locus aut thalamus dat loca salua viris.[254] Tunc nisi sub centro res aut super ethera nulla Salua potest fieri proprietate loci. Aduena preda fuit, quam rusticus inchola mortis Morsibus exagitans ensis in ore terit. O dolor in sponsa mortis cum viderit ensem, Quo caderet sponsus, nec fuit ipse reus! Occupat amplexu lacrimasque per oscula siccat, ‘O pariter celi summa petamus,’ ait: 1220 Accipiunt lacrymas spersi per colla capilli, Oraque singultu concuciente sonant. Sic magis orbatas quam sepe rigare maritis Femineas vidi corde dolente genas; Sepe manus stringi, dirumpere sepeque crines, Vngues et propriam dilaniare cutem. Qui tamen est omnis auctor feritatis, ob ipsos Gaudia fert luctus et magis auget eos; Monstraque sic hominum calido de sanguine gaudent, Quod nichil impietas de pietate sapit. 1230