Part 2
Hinc lapides Pyrrhae iactos, Saturnia regna, Caucasiasque refert volucres, furtumque Promethei: his adiungit, Hylan nautae quo fonte relictum clamassent, ut litus 'Hyla, Hyla!' omne sonaret. et fortunatam, si numquam armenta fuissent, Pasiphaen nivei solatur amore iuvenci. ah, virgo infelix, quae te dementia cepit! Proetides inplerunt falsis mugitibus agros: at non tam turpis pecudum tamen ulla secuta est concubitus, quamvis collo timuisset aratrum, et saepe in levi quaesisset cornua fronte. ah, virgo infelix, tu nunc in montibus erras: ille, latus niveum molli fultus hyacintho, ilice sub nigra pallentis ruminat herbas, aut aliquam in magno sequitur grege. 'Claudite, nymphae, Dictaeae nymphae, nemorum iam claudite saltus, si qua forte ferant oculis sese obvia nostris errabunda bovis vestigia; forsitan illum, aut herba captum viridi, aut armenta secutum, perducant aliquae stabula ad Gortynia vaccae. Tum canit Hesperidum miratam mala puellam; tum Phaethontiades musco circumdat amaro corticis, atque solo proceras erigit alnos. Tum canit, errantem Permessi ad flumina Gallum Aonas in montis ut duxerit una sororum, utque viro Phoebi chorus adsurrexerit omnis; ut Linus haec illi, divino carmine pastor, floribus atque apio crinis ornatus amaro, dixerit: 'Hos tibi dant calamos, en accipe, Musae, Ascraeo quos ante seni, quibus ille solebat cantando rigidas deducere montibus ornos: his tibi Grynei nemoris dicatur origo, ne quis sit lucus, quo se plus iactet Apollo.' Quid loquar aut Scyllam Nisi, quam fama secuta est candida succinctam latrantibus inguina monstris Dulichias vexasse rates, et gurgite in alto, ah, timidos nautas canibus lacerasse marinis, aut ut mutatos Terei narraverit artus; quas illi Philomela dapes, quae dona pararit, quo cursu deserta petiverit, et quibus ante infelix sua tecta supervolitaverit alis? Omnia, quae Phoebo quondam meditante, beatus audiit Eurotas, iussitque ediscere laurus, ille canit: pulsae referunt ad sidera valles; cogere donec ovis stabulis numerumque referri iussit, et invito processit Vesper Olympo.
VII. MELIBOEUS, CORYDON, THYRSIS
_M._ FORTE sub arguta consederat ilice Daphnis, compulerantque greges Corydon et Thyrsis in unum, Trhyrsis ovis, Corydon distentas lacte capellas, ambo florentes aetatibus, Arcades ambo, et cantare pares, et respondere parati.
Huc mihi, dum teneras defendo a frigore myrtos, vir gregis ipse caper deerraverat; atque ego Daphnim aspicio. Ille ubi me contra videt: 'Ocius' inquit 'huc ades, O Meliboee, caper tibi salvus et haedi; et, si quid cessare potes, requiesce sub umbra. huc ipsi potum venient per prata iuvenci, hic viridis tenera praetexit arundine ripas Mincius, eque sacra resonant examina quercu.' Quid facerem? Neque ego Alcippen, nec Phyllida habebam, depulsos a lacte domi quae clauderet agnos, et certamen erat, Corydon cum Thyrside, magnum. posthabui tamen illorum mea seria ludo: alternis igitur contendere versibus ambo coepere; alternos Musae meminisse volebant. hos Corydon, illos referebat in ordine Thyrsis.
_C._ Nymphae, noster amor, Libethrides, aut mihi carmen, quale meo Codro, concedite: proxima Phoebi versibus ille facit; aut, si non possumus omnes, hic arguta sacra pendebit fistula pinu.
_T._ Pastores, hedera crescentem ornate poetam, Arcades, invidia rumpantur ut ilia Codro; aut si ultra placitum laudarit, baccare frontem cingite, ne vati noceat mala lingua futuro.
_C._ Saetosi caput hoc apri tibi, Delia, parvus et ramosa Micon vivacis cornua cervi. Si proprium hoc fuerit, levi de marmore tota puniceo stabis suras evincta coturno.
_T._ Sinum lactis et haec te liba, Priape, quotannis exspectare sat est: custos es pauperis horti. Nunc te marmoreum pro tempore fecimus; at tu, si fetura gregem suppleverit, aureus esto.
_C._ Nerine Galatea, thymo mihi dulcior Hyblae, candidior cycnis, hedera formosior alba, cum primum pasti repetent praesepia tauri, si qua tui Corydonis habet te cura, venito.
_T._ Immo ego Sardoniis videar tibi amarior herbis, horridior rusco, proiecta vilior alga, si mihi non haec lux toto iam longior anno est. Ite domum pasti, si quis pudor, ite iuvenci.
_C._ Muscosi fontes et somno mollior herba, et quae vos rara viridis tegit arbutus umbra, solstitium pecori defendite; iam venit aestas torrida, iam lento turgent in palmite gemmae.
_T._ Hic focus et taedae pingues, hic plurimus ignis semper, et adsidua postes fuligine nigri; hic tantum Boreae curamus frigora, quantum aut numerum lupus, aut torrentia flumina ripas.
_C._ Stant et iuniperi, et castaneae hirsutae; strata iacent passim sua quaque sub arbore poma; omnia nunc rident: at si formosus Alexis montibus his abeat, videas et flumina sicca.
_T._ Aret ager; vitio moriens sitit aeris herba; Liber pampineas invidit collibus umbras: Phyllidis adventu nostrae nemus omne virebit, Iuppiter et laeto descendet plurimus imbri. Populus Alcidae gratissima, vitis Iaccho, formosae myrtus Veneri, sua laurea Phoebo; Phyllis amat corylos: illas dum Phyllis amabit, nec myrtus vincet corylos, nec laurea Phoebi.
_T._ Fraxinus in silvis pulcherrima, pinus in hortis, populus in fluviis, abies in montibus altis: saepius at si me, Lycida formose, revisas, fraxinus in silvis cedat tibi, pinus in hortis. Haec memini, et victum frustra contendere Thyrsim: ex illo Corydon Corydon est tempore nobis.
VIII. DAMON, ALPHESIBOEUS
PASTORUM Musam Damonis et Alphesiboei-- immemor herbarum quos est mirata iuvenca certantis, quorum stupefactae carmine lynces, et mutata suos requierunt flumina cursus-- Illonis Musam dicemus et Alphesiboei.
Tu mihi seu magni superas iam saxa Timavi, sive oram Illyrici legis aequoris, en erit umquam ille dies, mihi cum liceat tua dicere facta? en erit ut liceat totum mihi ferre per orbem sola Sophocleo tua carmina digna coturno? A te principium, tibi desinam: accipe iussis carmina coepta tuis, atque hanc sine tempora circum inter victrices hederam tibi serpere laurus.
Frigida vix caelo noctis decesserat umbra, cum ros in tenera pecori gratissimus herba; incumbens tereti Damon sic coepit olivae.
_D._ Nascere, praeque diem veniens age, Lucifer, almum, coniugis indigno Nisae deceptus amore dum queror, et divos, quamquam nil testibus illis profeci, extrema moriens tamen adloquor hora. Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus. Maenalus argutumque nemus pinosque loquentis semper habet; semper pastorum ille audit amores, Panaque, qui primus calaunos non passus inertis. Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus. Mopso Nisa datur: quid non speremus amantes? Iungentur iam grypes equis, aevoque sequenti cum canibus timidi venient ad pocula dammae. Mopse, novas incide faces: tibi ducitur uxor; sparge, marite, nuces: tibi deserit Hesperus Oetam. Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus. O digno coniuncta viro, dum despicis omnes, dumque tibi est odio mea fistula, dumque capellae, hirsutumque supercilium promissaque barba, nec curare deum credis mortalia quemquam! Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus. Saepibus in nostris parvam te roscida mala-- dux ego vester eram--vidi cum matre legentem. Alter ab undecimo tum me iam acceperat annus; iam fragilis poteram ab terra contingere ramos. Ut vidi, ut perii! Ut me malus abstulit error!
Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus. Nunc scio, quid sit Amor: duris in cotibus illum aut Tmaros, aut Rhodope, aut extremm Garamantes, nec generis nostri puerum nec sanguinis edunt.
Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus. saevus Amor docuit natorum sanguine matrem commaculare manus; crudelis tu quoque, mater: crudelis mater magis, an puer improbus ille? improbus ille puer; crudelis tu quoque, mater.
Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus. nunc et ovis ultro fugiat lupus; aurea durae mala ferant quercus; narcisso floreat alnus; pinguia corticibus sudent electra myricae; certent et cycnis ululae; sit Tityrus Orpheus, Orpheus in silvis, inter delphinas Arion. Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus. Omnia vel medium fiant mare: vivite, silvae! praeceps aerii specula de montis in undas deferar; extremum hoc munus morientis habeto. desine Maenalios, iam desine, tibia, versus.
Haec Damon: vos, quae responderit Alphesiboeus, dicite, Pierides; non omnia possumus omnes.
_A._ Effer aquam, et molli cinge haec altaria vitta, verbenasque adole pinguis et mascula tura, coniugis ut magicis sanos avertere sacris experiar sensus nihil hic nisi carmina desunt.
Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. Carmina vel caelo possunt deducere Lunam; carminibus Circe socios mutavit Ulixi; frigidus in pratia cantando rumpitur anguis.
Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. terna tibi haec primum triplici diversa colore licia circumdo, terque haec altaria circum effigiem duco: numero deus impare gaudet.
Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. Necte tribus nodis ternos, Amarylli, colores, necte, Amarylli, modo, et 'Veneris' dic 'vincula necto.'
Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. Limus ut hic durescit et haec ut cera liquescit uno eodemque igni, sic nostro Daphnis amore. Sparge molam, et fragilis incende bitumine laurus. Daphnis me malus urit, ego hanc in Daphnide laurum.
Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. Talis amor Daphnim, qualis cum fessa iuvencum per nemora atque altos quaerendo bucula lucos propter aquae rivum viridi procumbit in ulva, perdita, nec serae meminit decedere nocti, talis amor teneat, nec sit mihi cura mederi.
Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. Has olim exuvias mihi perfidus ille reliquit, pignora cara sui, quae nunc ego limine in ipso, terra, tibi mando; debent haec pignora Daphnim.
Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. Has herbas atque haec Ponto mihi lecta venena ipse dedit Moeris; nascuntur plurima Ponto. His ego saepe lupum fieri et se condere silvis Moerim, saepe animas imis excire sepulcris, atque satas alio vidi traducere messis.
Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. Fer cineres, Amarylli, foras, rivoque fluenti transque caput iace, nec respexeris: his ego Daphnim adgrediar, nihil ille deos, nil carmina curat.
Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. Aspice, corripuit tremulis altaria flammis sponte sua, dum ferre moror, cinis ipse: bonum sit! Nescio quid certe est, et Hylas in limine latrat. Credimus, an, qui amant, ipsi sibi somnia fingunt? Parcite, ab urbe venit, iam carmina, parcite, Daphnis.
IX. LYCIDAS, MOERIS
_L._ QUO te, Moeri, pedes? an, quo via ducit, in urbem?
_M._ O Lycida, vivi pervenimus, advena nostri (quod numquam veriti sumus) ut possessor agelli diceret: 'Haec mea sunt; veteres migrate coloni!' nunc victi, tristes, quoniam Fors omnia versat, hos illi--quod nec vertat bene--mittimus haedos.
_L._ Certe equidem audieram, qua se subducere colles incipiunt, mollique iugum demittere clivo, usque ad aquam et veteres (iam fracta cacumina) fagos omnia carminibus vestrum servasse Menalcan.
_M._ Audieras, et fama fuit; sed carmina tantum nostra valent, Lycida, tela inter Martia, quantum Chaonias dicunt aquila veniente columbas. quod nisi me quacumque novas incidere lites ante Sinistra cava monuisset ab ilice cornix, nec tuus hic Moeris, nec viveret ipse Menalcas.
_L._ Heu, cadit in quemquam tantum scelus? Heu, tua nobis paene simul tecum solatia rapta, Menalca? quis caneret nymphas; quis humum florentibus herbis spargeret, aut viridi fontes induceret umbra? vel quae sublegi tacitus tibi carmina nuper, cum te ad delicias ferres, Amaryllida, nostras? Tityre, dum redeo--brevis est via--pasce capellas, et potum pastas age, Tityre, et inter agendum occursare capro, cornu ferit ille, caveto.
_M._ Immo haec, quae Varo necdum perfecta canebat: 'Vare, tuum nomen, superet modo Mantua nobis-- Mantua, vae miserae nimium vicina Cremonae-- cantantes sublime ferent ad sidera cycni.'
_L._ Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos; sic cytiso pastae distendant ubera vaccae! Incipe, si quid habes: et me fecere poetam Pierides; sunt et mihi carmina; me quoque dicunt vatem pastores, sed non ego credulus illis. Nam neque adhuc Vario videor, nec dicere Cinna digna, sed argutos inter strepere anser olores.
_M._ Id quidem ago et tacitus, Lycida, mecum ipse voluto, si valeam meminisse; neque est ignobile carmen: 'huc ades, O Galatea; quis est nam ludus in undis hic ver purpureum; varios hic flumina circum fundit humus flores; hic candida populus antro imminet, et lentae texunt umbracula vites. huc ades: insani feriant sine litora fluctus.
_L._ Quid, quae te pura solum sub nocte canentem audieram? Numeros memini, si verba tenerem. 'Daphni, quid antiquos signorum suspicis ortus? Ecce Dionaei processit Caesaris astrum, astrum, quo segetes gauderent frugibus, et quo duceret apricis in collibus uva colorem. insere, Daphni, piros: carpent tua poma nepotes.'
_M._ Omnia fert aetas, animum quoque: saepe ego longos cantando puerum memini me condere soles: nunc oblita mihi tot carmina; vox quoque Moerim iam fugit ipsa; lupi Moerim videre priores. Sed tamen ista satis referet tibi saepe Menalcas.
_L._ Causando nostros in longum ducis amores: et nunc omne tibi stratum silet aequor, et omnes, aspice, ventosi ceciderunt murmuris aurae. hinc adeo media est nobis via; namque sepulcrum incipit adparere Bianoris: hic ubi densas agricolae stringunt frondes, hic, Moeri, canamus; hic haedos depone: tamen veniemus in urbem. aut si, nox pluviam ne colligat ante, veremur, cantantes licet usque (minus via laedit) eamus; cantantes ut eamus, ego hoc te fasce levabo.
_M._ Desine plura, puer, et quod nunc instat agamus: carmina tum melius, cum venerit ipse, canemus.
X.
EXTREMUM hunc, Arethusa, mihi concede laborem: pauca meo Gallo, sed quae legat ipsa Lycoris, carmina sunt dicenda neget quis carmina Gallo? sic tibi, cum fluctus subterlabere Sicanos, Doris amara suam non intermisceat undam. incipe; sollicitos Galli dicamus amores, dum tenera attondent simae virgulta capellae. non canimus surdis; respondent omnia silvae.
Quae nemora, aut qui vos saltus habuere, puellae Naides, indigno cum Gallus amore peribat? nam neque Parnasi vobis iuga, nam neque Pindi ulla moram fecere, neque Aoniae Aganippe. Illum etiam lauri, etiam flevere myricae. Pinifer illum etiam sola sub rupe iacentem Maenalus, et gelidi fleverunt saxa Lycaei. Stant et oves circum;--nostri nec paenitet illas, nec te poeniteat pecoris, divine poeta;-- et formosus ovis ad flumina pavit Adonis; venit et upilio; tardi venere subulci; uvidus hiberna venit de glande Menalcas. Omnes 'Unde amor iste' rogant 'tibi?' Venit Apollo: 'Galle, quid insanis?' inquit; 'tua cura Lycoris perque nives alium perque horrida castra secuta est.' Venit et agresti capitis Silvanus honore, florentis ferulas et grandia lilia quassans. Pan deus Arcadiae venit, quem vidimus ipsi sanguineis ebuli bacis minioque rubentem. 'Ecquis erit modus?' inquit; 'Amor non talia curat; nec lacrimis crudelis Amor, nec gramina rivis, nec cytiso saturantur apes, nec fronde capellae.' Tristis at ille: 'Tamen cantabitis, Arcades,' inquit 'montibus haec vestris: soli cantare periti Arcades. O mihi tum quam molliter ossa quiescant, vestra meos olim si fistula dicat amores! Atque utinam ex vobis unus, vestrique fuissem aut custos gregis, aut maturae vinitor uvae! Certe, sive mihi Phillis, sive esset Amyntas, seu quicumque furor--quid tum, si fuscus Amyntas; et nigrae violae sunt et vaccinia nigra-- mecum inter salices lenta sub vite iaceret; serta mihi Phyllis legeret, cantaret Amyntas. Hic gelidi fontes, hic mollia prata, Lycori, hic nemus; hic ipso tecum consumerer aevo. Nunc insanus amor duri me Martis in armis tela inter media atque adversos detinet hostes: tu procul a patria (nec sit mihi credere tantum!) Alpinas, ah dura, nives et frigora Rheni me sine sola vides: ah, te ne frigora laedant! ah, tibi ne teneras glacies secet aspera plantas! Ibo, et, Chalcidico quae sunt mihi condita versu carmina, pastoris Siculi modulabor avena. certum est in silvis, inter spelaea ferarum malle pati, tenerisque meos incidere amores arboribus; crescent illae, crescetis, amores. Interea mixtis lustrabo Maenala nymphis, aut acris venabor apros: non me ulla vetabunt frigora Parthenios canibus circumdare saltus. iam mihi per rupes videor lucosque sonantis ire; libet Partho torquere Cydonia cornu spicula:--tamquam haec sit nostri medicina furoris, ut deus ille malis hominum mitescere discat! Iam neque hamadryades rursus nec carmina nobis ipsa placent; ipsae rursus concedite silvae. non illum nostri possunt mutare labores, nec si frigoribus mediis Hebrumque bibamus, Sithoniasque nives hiemis subeamus aquosae, nec si, cum moriens alta liber aret in ulmo, Aethiopum versemus ovis sub sidere Cancri. omnia vincit Amor; et nos cedamus Amori.'
Haec sat erit, divae, vestrum cecinisse poetam, dum sedet et gracili fiscellam texit hibisco, Pierides; vos haec facietis maxima Gallo-- Gallo, cuius amor tantum mihi crescit in horas, quantum vere novo viridis se subicit alnus. Surgamus; solet esse gravis cantantibus umbra; iuniperi gravis umbra; nocent et frugibus umbrae. te domum saturae, venit Hesperus, ite capellae.